Breviarium Nidrosiense

[part 2]


DOMINICA TERTIA QUADRAGESIME

Ad primas vesperas

Psalmi de die cum suis antiphonis.


Capitulum Ephesiorum v.

Estote imitatores dei sicut filij charissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis.

Igitur Ioseph ductus est in Egyptum fuitque dominus cum eo, Per quem erat vir in cunctis prospere agens.

Misertus enim est deus illius et omnia opera eius dirigebat. Per quem.


Hymnus

Audi, benigne conditor,
nostras preces cum fletibus
in hoc sacro ieiunio
fusas quadragenario.

Scrutator alme cordium,
infirma tu scis virium,
ad te reuersis exhibe
remissionis gratiam.

Multum quidem peccauimus
sed parce confitentibus,
ad laudem tui nominis
confer medelam languidis.

Sic corpus extra conteri
dona per abstinentiam,
ieiunet vt mens sobria
a labe prorsus criminum.
Presta, beata trinitas.

Angelis suis.

Ⱥ Dedit pater penitenti filio stolam primam pariter et annulum, nam et calciamenta illi tribuens celebrauit magnum conuiuium; habemus stolam primam in lauacro et annulum fidei signaculum.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Quesumus, omnipotens deus, vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tue maiestatis extende. Per dominum.


Ad completorium

Antiphone cum psalmis, capitulum et responsorium vt supra, dominica prima quadragesime.


Hymnus

Christe, qui lux es et dies,
noctis tenebras detegis
lucisque lumen crederis
lumen beatum predicans.

Precamur, sancte domine,
defende nos in hac nocte,
sit nobis in te requies,
quietam noctem tribue.

Ne grauis somnus irruat
nec hostis nos surripiat
nec caro illi consentiens
nos tibi reos statuat.

Oculi somnum capiant,
cor ad te semper vigilet,
dextera tua protegat
famulos, qui te diligunt.

Defensor noster, aspice,
insidantes reprime,
guberna tuos famulos,
quos sanguine mercatus es.

Memento nostri, domine,
in graui isto corpore;
qui es defensor anime,
adesto nobis, domine.

Deo patri.

Custodi nos, domine.

Ⱥ Media vita in morte sumus, quem querimus adiutorem nisi te, domine, qui pro peccatis nostris iuste irasceris. 152Sancte deus, Sancte, fortis, Sancte et misericors saluator, Amare morti ne tradas nos.

Psalmus Nunc dimittis.

Ne proijcias nos in tempore senectutis, cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos, domine. Sancte.

Noli claudere aures tuas ad preces nostras. Sancte deus.

Qui cognoscis omnia occulta cordis, parce peccatis nostris. Amare.

Cetera omnia, que sequuntur, eo ordine, quo in duabus dominicis precedentibus, dicantur et sic vsque ad passionem domini.


Ad matutinas

Inuitatorium Ploremus coram domino deo nostro, Qui fecit nos.

Psalmus Uenite exultemus.


Hymnus

Summe largitor premij,
spes qui es vnica mundi,
preces intende seruorum
ad te deuote clamantium.

Nostra te conscientia
graue offendisse monstrat,
quam emundes supplicamus
ab omnibus piaculis.

Si renuis, quis tribuet?
Indulge, quia potens es;
te corde rogare mundo
fac nos precamur, domine.

Ergo acceptare nostrum,
qui sacrasti, ieiunium,
quo mystice paschalia
capiamus sacramenta.

Summa nobis hoc conferat
in deitate trinitas,
in qua gloriatur vnus
per cuncta secula deus. Amen.

Antiphone et psalmi cum versiculo vt in prima dominica quadragesime.


Sermo Ioannis Chrisostomi. Lectio prima.

Mittitur a Iacob, patre sanctissimo, Ioseph sanctus ad fratres, qui salutem patris ad illos et ipsorum ad patrem afferret, vt inter absentes medius vtriusque salutis nuncius extitisset, vt quod de semet absentes scire non poterant, Ioseph referente cognoscerent et disiunctos huius relatio iungeret, quos locorum diuersitas separabat.

Uidentes Ioseph a longe loquebantur mutuo fratres dicentes: “Ecce somniator veniet: venite, occidamus eum et videamus, si prosint illi somnia sua.”

Cumque vidissent Ioseph fratres sui, quod a patre cunctis fratribus plus amaretur, oderant eum nec poterantpoterant] potererant breviarium ei quicquam pacifice loqui, vnde et dicebant: “Ecce.”


Lectio secunda.

Quem cum venientem de longe conspicerent, “Ecce,” inquiunt, “Ecce adest somniator ille: venite itaque et occidamus illum et videamus, quid portendant somnia eius.”

Dixit Iudas fratribus suis: “Ecce Ismaelite transeunt: venite, venundetur et manus nostre non polluantur; Caro enim et frater noster est.”

Cumque abisset Ruben ad puteum et non inuenisset eum, scissis vestibus pergensque ad fratres suos ait: “Puer non comparet et ego, quo ibo? Caro.”


Lectio tertia.

O nephanda rabies iniquorum! Non licet Ioseph, non licet, inquam, impunitum esse, quod bonus est. Non licet meliorem 153 | I.vj.tutum esse cum malis et quasi inuidi aliquid perdant aut dispendium alicuius rei incurrant, sic bonorum vita detrimentum est pessimorum. Zelant mansuetum inuidi, modestum superbi, probum improbi, mitem tumidi, inimica emulatione lacescunt.

Extrahentes Ioseph de lacu vendiderunt Ismaelitis triginta argenteis, Reuersusque Ruben ad puteum et cum non inuenisset eum, scidit vestimenta sua cum fletu et dixit: “Puer non comparet et ego, quo ibo?”

At illi intincta tunica Ioseph in sanguine hedi miserunt, qui ferret eam ad patrem et diceret: “Uide, si tunica filij tui sit an non.” Reuersus. Gloria patri. Reuersus.


Lectio quarta.

Patitur Ioseph sanctus innocentis vite inuidiam et emulos in se fratres sancta excitat vita. Bonum mali videre non possunt, denique venientem ad se lacerant, seuiunt, necare festinant. Nolunt meliorem viuere, ne degeneres ipsi possent improperia sustinere.

Uidens Iacob vestimenta Ioseph scidit vestimenta sua cum fletu et dixit: “Fera pessima deuorauit filium meum Ioseph.”

Congregatis autem cunctis liberis eius, vt delenirent dolorem patris, noluit eos audire sed dixit: “Fera pessima.”


Lectio quinta.

Cur innocentem zelas, inimica fraternitas? Cur inuides bono? Cur pati simplicem non potes? Cur modestum persequeris? Cur probum non diligis? Cur rea innocentis sanguinis inueniris? Saltem distractus aliquatenus viuat, ne vite accusator innocens sanguis, vt in Cayn, existat. Serua tibi, serua, inimica fraternitas, viuum, quem sentias aliquando placatum. Serua incolumem, quem necessitatis tempore inuenias prouisorem. Forsitan enim adueniat tempus, quo eum seruum fecisse peniteat, parricidium non perpetrasse conlibeat.

Igitur Ioseph ductus vt supra ad vesperas.


Lectio sexta.

Leuius crimen est sanctum seruituti addici, grauius nichil est innocentem animam iugulari. In seruo quod curetur, inuenies, in parricidio non reperies, quod excuses.

Dixit Ruben fratribus suis: “Nunquid non dixi vobis: ‘Nolite peccare in puerum,’ et non audistis me? En sanguis eius exquiritur.”

Merito hec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime eius, dum deprecaretur nos, et non audiuimus. En sanguis.


Secundum Lucam xj.

In illo tempore: Erat Iesus eijciens demonium et illud erat mutum, et reliqua.

154Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Demoniacus iste apud Mattheum non solum mutus sed et cecus fuisse narratur. Curatusque dicitur a domino, ita vt loqueretur et videret.

Memento mei, dum bene tibi fuerit, vt suggeras pharaoni, vt educat me de isto carcere, Quia furtim sublatus sum et innocens in lacum missus sum.

Tres enim adhuc dies sunt, post quos recordabatur pharao ministerij tui et reuocabit te in gradum pristinum; tunc memento mei. Ut suggeras.


Lectio octaua.octaua] octana breviarium

Tria igitur signa in vno homine perpetrata sunt. Cecus videt, mutus loquitur, possessus a demonio liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, nunc quotidie completur in conuersione credentium, vt expulso primum demonio fidei lumen aspiciant, deinde ad laudes dei tacentia prius ora laxentur.

Merito hec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime eius, dum deprecaretur nos, et non audiuimus; Idciro venit super nos tribulatio.

Dixit Ruben fratribus suis: “Nunquid non dixi vobis: ‘Nolite peccare in puerum,’ et non audistis me?” Idcirco.


Lectio nona.

Quidam autem ex eis dixerunt: “In Beelzebub, principe demoniorum, eijcit demonia.” Non hoc aliqui de turba sed scribe et pharisei calumniabantur, sicut et euangeliste testantur. Turbis quippe, que minus erudite videbantur, domini semper facta mirantibus illi contradicere vel negare hec, vel que negare nequiuerant, sinistra interpretatione peruertere laborabant, quasi non hec diuinitatis opera sed immundi spiritus opera fuissent.

Nunciauerunt Iacob dicentes: “Ioseph, filius tuus, viuit et ipse dominatur in tota terra Egypti,” quo audito reuixit spiritus eius et dixit: “Sufficit michi; vadam et videbo eum, antequam moriar.”

Cunque audisset Iacob, quod Ioseph, filius eius, viueret, quasi de graui somno euigilans ait: “Sufficit.”

In manibus.


In laudibus

Ⱥ

Fac benigne in bona voluntate tua, Syon, vt edificentur muri Hierusalem.

Psalmus Miserere mei c.v.

Ⱥ Dominus michi est adiutor, non timebo, quid faciat michi homo.

Psalmus Confitemini b.ij.

Ⱥ Deus misereatur nostri et benedicat nobis.

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Uim virtutis sue oblitus est ignis, vt pueri tui liberarentur illesi.

Psalmus Benedicite a.vij.

Ⱥ Sol et luna, laudate deum, quia exaltatum est nomen eius solius.

Psalmus Laudate dominum a.viij.


Capitulum Ephesiorum v.

Fornicatio autem et omnis immunditia aut auaricia 155 | I.vij.nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, que ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.


Hymnus

Clarum decus ieiunij
monstratur orbi celitus,
quod Christus, auctor omnium,
cibis dicauit abstinens.

Hoc Moyses charus deo
legisque lator factus est,
hoc Heliam per aera
curru leuauit igneo.

Hinc Daniel mysteria
victor leonum viderat,
per hoc amicus intimus
sponsi Ioannes claruit.

Hec nos sequi dona, deus,
exempla parsimonie,
tu robur auge mentium
dans spiritale gaudium.

Presta, pater, per filium,
presta per almum spiritum,
cum his per euum triplici
vnus deus cognomine. Amen.

Scuto circundabit.

Ⱥ Erat Iesus eijciens demonium et illud erat mutum; et cum eiecisset demonium, locutus est mutus et admirate sunt turbe.

Psalmus Benedictus a.viij.

Oratio Quesumus, omnipotens deus, vota humilium.


Ad primam

Ⱥ Si in digito dei eijicio demonia, profecto venit in vos regnum dei.

Psalmus Deus, deus meus, respice b.j.

Antiphone cum ceteris more solito peragantur.


Ad tertiam

Ⱥ Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, que possidet.


Capitulum Ephesiorum v.

Hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut auarus, quod est idolorum seruitus,seruitus] seruituis breviarium non habet hereditatem in regno Christi et dei.

Bonum michi, domine, quod humiliasti me; michi lex oris tui super milia auri et argenti.

Manus tue fecerunt me et plasmauerunt me; da michi intellectum, domine, vt discam mandata tua. Bonum michi. Gloria patri. Bonum.

Dicet domino.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Ⱥ Qui non colligit mecum, dispergit, et qui non est mecum, contra me est.

Psalmus Defecit.


Capitulum Ephesiorum v.

Nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc enim venit ira dei in filios diffidentie. Nolite ergo effici parti‹ci›pes eorum.

Seruus tuus ego sum. Da michi intellectum, domine.

Ut discam mandata tua. Da michi.

Ipse liberauit me.

Oratio vt supra.


Ad nonam

Ⱥ Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa querens requiem et non inuenit. In.


Capitulum Ephesiorum iiij.

Estote benigni inuicem, misericordes, donantes vobismetipsis, sicut et in Christo deus donauit nobis.

Declara super nos, deus, Tuam misericordiam.

Declaratio sermonum tuorum dat intellectum, domine. Tuam.

Scapulis suis.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Psalmi 156dominicales cum suis dicantur antiphonis.


Capitulum Ephesiorum v.

Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in domino; vt filij lucis ambulate in dilectione, fructus enim lucis est in omni bonitate et iusticia et veritate.

Nunciauerunt Iacob.

Hymnus Audi, benigne conditor I.v.

Angelis suis.

Ⱥ Extollens vocem quedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portauit, et vbera, que suxisti.” At Iesus dixit illi: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum dei et custodiunt illud.”

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium Non sit vobis vanum.

Hymnus Summe largitor I.v.

Nocturna cum suis antiphonis.


Secundum Lucam iiij.

In illo tempore: Dixerunt pharisei ad Iesum: “Quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua,” et reliqua.

Homilia eiusdem lectionis.

Iudeorum insana perfidia sanam licet nesciens fidem confitetur dominum Iesum Christum, fabrum cognominat et medicum vocat. Faber enim est verus, quia omnia per ipsum facta sunt.

Dixit Ruben fratribus supra in dominica.


Lectio secunda.

Medicus est, quia omnia per ipsum restaurata sunt in celis et in terra, et sicut ipse de se testatur, non habent sani opus medico sed male habentes. Et quia diximus quo instrumento fabricandi, dicamus et quo genere medicandi.

Tollite hinc vobiscum munera et ite ad dominum terre, et cum inueneritis, adorate eum super terram; Deus autem meus faciat vobis eum placabilem et remittat et hunc fratrem vestrum vobiscum et eum, quem tenet in vinculis.

Tollite de optimis frugibus terre in vasis vestris et deferte viro munera. Deus.


Lectio tertia.

Preteriens Iesus vidit hominem cecum a natiuitate sua, expuit in terram et fecit lutum de sputo liniuitque oculos eius. Lutum de terra caro Christi est, sputum de ore diuinitas est, quia caput Christi deus. Per fabrum ergo Christum creatus es, vt esses; per medicum Christum recreatus es, vt post vulnera sanus esses.

Lamentabat‹ur› Iacob de duobus filjs dicens: “Heu me, dolens sum de Ioseph innocente perdito et tristis nimis de Beniamin; ductus sum pro eis moriar. Precor celestem regem, vt me dolentem nimium faciat eos cernere.”

Heu me, domine, dolens sum de Ioseph, quia fera pessima deuorauit eum; heu me, domine, dolens sum de Beniamin, filio meo; dominus custodiat eos. Precor.


Laudes de feria dicantur et sic fiat quotidie.

Capitulum Conuertimini ad me H.j.


Hymnus

Iesu quadragenarie,
dicator abstinentie,
qui ob salutem mentium
hoc sanxeras ieiunium,

Quo paradiso 157 | I.viij.redderes
seruata parsimonia,
quos inde castrimargie
huc illecebra depulit,

Adesto nunc ecclesie,
adesto penitentie,
que pro suis excessibus
profusis orat fletibus.

Tu retro acta crimina
tua remitte gratia
et a futuris adhibe
custodiam mitissime,

Ut expiati annuisannuis] animus breviarium
ieiuniorum victimis
tendamus ad paschalia
digne colenda gaudia.

Presta, pater, per filium.

Hymnus Clarum decus I.vij.

Hi duo hymni vicissim per hebdomadam dicentur.

Scuto circundabit.

Ⱥ Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Cordibus nostris, quesumus, domine, gratiam tuam benignus infunde, vt sicut ab escis carnalibus abstinemus, ita sensus quoque nostros a noxijs retrahamus excessibus. Per. Commemoratio vt supra H.j.

Prima vero peragatur, quemadmodum H.vj.H.vj.] l.j.? breviarium secunda feria quadragesime prenotatur.


Ad tertiam

Ⱥ Aduenerunt et cetera H.vj.


Capitulum Esaie j.

Lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere peruerse, discite benefacere, ait dominus omnipotens.

Responsoria et versiculi vt supra in dominica cum oratione diei.


Ad sextam

Ⱥ Commendemus H.vj.

Responsorium vtvt] vbi breviarium supra.


Capitulum ibidem

Querite iudicium, subuenite oppresso, defendite viduam, venite et arguite me, dicit dominus.


Ad nonam

Ⱥ Per arma iustitie H.vj.


Capitulum ibidem

Si fuerint peccata vestra vt coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.


Ad vesperas

Psalmi feriales cum suis antiphonis.


Capitulum Ezechielis xviij.

Anima, que peccauerit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filij; iusticia iusti super eum erit et impietas impij super eum erit.

Esto nobis, domine, Turris fortitudinis.

A facie inimici. Turris. Gloria patri. Esto nobis.

Hoc responsorium cantandum est ad vesperas singulis diebus ferialibus vsque ad passionem domini.

Hymnus Audi, benigne I.v.

Angelis suis.

Ⱥ Iesus autem transiens per medium illorum ibat.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Subueniat nobis, domine, misericordia tua, vt ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te meramur protegente saluari.saluari] salutari breviarium Per dominum.

Commemoratio fiat vt supra H.ij.

Hoc modo supradicto cantandi sunt cursus diurnales singulis ferijs vsque ad passionem domini.


FERIA TERTIA

Lectio prima. Genesis xlij.

Audiens autem Iacob, quod alimenta venderentur in 158Egypto, dixit filijs suis: “Quare negligitis? Audiui, quod triticum venundetur in Egypto. Descendite et emite nobis necessaria, vt possimus viuere et non consumamur inopia.”

Iste est frater vester minimus, de quo dixeratis michi: deus misereatur tui, fili mi, Festinauitque in domum et plorauit, quia erumpebant lachrime et non poterat se continere.

Attollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin stantem, commota sunt omnia viscera eius super fratre suo. Festinauitque.


Lectio secunda.

Descendentes igitur fratres Ioseph decem, vt emerent frumenta in Egipto, Beniamin domi retenta a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in tinere quicquam patiatur mali,” ingressi sunt terram Egypti cum alijs, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. Et Ioseph erat princeps in terra Egipti atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur.

Dixit Ioseph vndecim fratribus: “Ego sum Ioseph, quem vendidistis in Egiptum; adhuc viuit pater noster senior, de quo dixeratis michi. Ite, adducite eum ad me, vt possit viuere.”

Bienniumbiennium] bienniuum breviarium est enim, quo cepit esse fames in terra; adhuc restant anni quinque. Ite, adducite.


Lectio tertia.

Cumque adorassent eum fratres sui et cognouisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “Unde venistis?” Qui responderunt: “De terra Chanaan, vt emamus victui necessaria.” Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis.

Loquens Ioseph fratribus suis et dixit: “Pax vobis, nolite timere; Pro salute enim vestra misit me dominus ante vos.”

Nolite timere nec durum vobis esse videatur, quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute.

Ⱥ Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum, dicit dominus.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, et continentie salutaris propicius dona concede. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Non dico tibi septies, sed vsque septuagies septies.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Tua nos, domine, protectione defende et ab omni nos semper iniquitate custodi. Per.


FERIA QUARTA

Secundum Mattheum xv.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum scribe et pharisei dicentes: “Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? Non enim lauant manus, cum panem manducant,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Honora patrem tuum et matrem tuam et in reuerentia, videlicet obsequij, et in dandis 159 | K.j.muneribus.

Dixit Iudas fratribus suis I.v.


Lectio secunda.

Econtrario quod dixit: “Qui maledixerit patri vel matri,” maledictio non tantum pro verbo aspero sed etiam pro subtractione beneficij ponitur. Honor in scripturis sanctis dupliciter ponitur: et videlicet pro reuerentia et pro datione muneris, vnde Paulus apostolus ait: “Presbiteri duplici honore habeantur.”

Extrahentes Ioseph I.vj.


Lectio tertia.

Preuidens omnipotens deus imbecillitates etatum, senectutes parentum precepit filijs eorum, vt postquam ad senectutem parentes eorum peruenirent, honorem impenderent non solum in obsequio sed etiam in datione muneris.

Uidens Iacob I.vj.

Ⱥ Audite et intelligite traditiones, quas dominus dedit nobis.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta nobis, quesumus, domine, vt salutaribus ieiunijs eruditi, a noxijs quoque vicijs abstinentes propiciationem tuam facilius impetremus. Per dominum.


Ad vesperas

Ⱥ Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui protectionis tue gratiam querimus, liberati a malis omnibus libera tibi mente seruiamus. Per dominum.


FERIA QUINTA

Lectio prima. Genesis xlij.

Recordatusque Ioseph somniorum, que aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis, vt videatis infirmiora terre venistis.” Qui dixerunt: “Non est ita, domine, sed serui tui venerunt, vt emerent cibos. Omnes filij vnius viri sumus, pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali.”

Igitur Ioseph I.v.


Lectio secunda.

Quibus ille respondit: “Aliter est. Immunita terre huius considerare venistis.” At illi dixerunt: “Duodecim,” inquiunt, “fratres serui tui sumus, filij viri vnius in terra Chanaan. Minimus cum patre nostro est. Alius non est super.” “Hoc est,” ait, “quod locutus sum. Exploratores estis. Iam nunc experimentum vestri capiam.”

Ioseph dum intraret in terram Egipti, linguam, quam non nouit, audiuit. Manus eius in laboribus seruierunt et lingua eius inter principes loquebatur sapientiam.

Diuertit ab oneribus dorsum eius. Manus eius.


Lectio tertia.

Per salutem pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. Mittite ex vobis vnum et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur que dixistis, vtrum vera vel falsa sint. Alioquin per salutem pharaonis 160exploratores estis.

Memento mei, dum I.vj.

Ⱥ Operamini non cibum, qui perit sed qui permanet in vitam eternam.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Da, quesumus, domine rex eterne cunctorum, vt sacro nos purificatos ieiunio sinceris quoque mentibus ad tua sancta ventura nos facias peruenire. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Panis enim dei est, qui de celo descendit et dat vitam mundo.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Subiectum tibi populum, quesumus, domine, propiciatio celestis amplificet et tuis semper faciatfaciat] facias breviarium seruire mandatis. Per dominum.


FERIA SEXTA

Secundum Ioannem iiij.

In illo tempore: Uenit Iesus in ciuitatem Samarie, que dicitur Sichar, et reliqua.

Homilia Gregorij pape.

Cum dicit euangelista, quod “in quo predio erat fons Iacob,” addidit, “Iesus,” inquit, “fatigatus ex itinere sedebat sic supra puteum,” quem sanctus Iacob Ioseph, filio suo, reliquerat. Quod predium non tam Ioseph quam Christo arbitror derelictum, cuius figuram sanctus patriarcha Ioseph portauit, quem vere sol adorat et luna et omnes stelle benedicunt.

Merito hec patimur I.vj.


Lectio secunda.

Ad hoc predium ideo venit dominus, vt Samaritani, qui hereditatem sibi patriarche Israel vendicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum et conuerterentur ad Christum, qui legitimus patriarche factus est heres.

Dixit Ruben I.vj.


Lectio tertia.

Dicit enim euangelista: “Iesus fatigatus ex itinere sedebat sic super puteum.” Puteus enim mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat et quoniam exterior est homo vetus et nouus interior, dictum est ab apostolo: “Et si exterior homo noster corrumpitur sed renouatur homo noster interior de die in diem.”

Tollite hinc vobiscum I.vij.

Ⱥ Aqua, quam ego dedero, qu biberit ex ea, non sitiet vltra.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Ieiunia nostra, quesumus, domine, benigno fauore prosequere, vt sicut ab alimentis in corpore, ita a vicijs ieiunemus in mente. Per dominum.


Ad vesperas

Ⱥ Ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui in tua protectione confidimus, cuncta nobis aduersantia te adiuuante vincamus. Per dominum.


SABBATO

Lectio prima. Eodem capitulo Genesis

Tradidit ergo illos custodiricustodiri] custodire breviarium tribus diebus; die autem tertio eductis de carcere 161 | K.ij.ait: “Facite que dixi, et viuetis. Deum enim timeo. Si pacifici estis, frater vester vnus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte frumenta, que emistis, in domos vestras et fratrem vestrum minimum ad me adducite, vt possim vestros probare sermones et non moriamini.”

Lamentabatur I.vij.


Lectio secunda.

Fecerunt, vt dixerat, et locuti sunt adinuicem: “Merito hec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime eius, dum deprecaretur nos, et non audiuimus; idcirco venit super nos ista tribulatio.” E quibus vnus Ruben ait: “Nunquid non dixi vobis: ‘Nolite peccare in puerum,’ et non audistis me? En sanquis eius exquiritur.”

Nunciauerunt I.vj.


Lectio tertia.

Nesciebant enim, quod intelligeret Ioseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. Auertitque se parumper et fleuit et reuersus locutus est ad eos tollensque Symeon et ligans illis presentibus. Iussitque ministris, vt implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibarijs in via: qui fecerunt ita.

Salus nostra in manu tua est, domine, respiciat super nos misericordia tua Et securi seruiemus tibi.

Uenerunt quoque Egyptij ad Ioseph dicentes: “Da nobis alimenta, vt possimus viuere.” Et.

Ⱥ Inclinauit se Iesus, scribebat digito in terra; si quis sine peccato est, mittat in eam lapidem.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt dignitas conditionis humane per immoderantiam sauciata medicinalis parsimonie studio reformetur. Per.


DOMINICA QUARTA

Ad primas vesperas

Psalmi de die cum suis dicantur antiphonis.


Capitulum Deutoronomij xj.

Uos, qui transituri estis Iordanem, edificate altare domino de lapidibus, quos ferrum non tetigit, et offerte super illud holocausta et hostias pacificas domino deo nostro.

Adduxit eos dominus in fortitudine magna, cibauit eos nascentijs agrorum, Suxerunt mel de petra et oleum de firma petra.

Cibauit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos. Suxerunt.

Hymnus Audi, benigne I.v.

Angelis suis.

Ⱥ “Nemo te condemnauit, mulier?” “Nemo, domine.” “Nec ego te condemnabo, iam amplius noli peccare.”

Psalmus Magnificat.


Oratio

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui ex merito nostre actionis affligimur, tue gratie consolatione respiremus. Per dominum.


Ad matutinas

Inuitatorium Populus domini et oues pascue eius, Uenite adoremus eum.

Psalmus Uenite.

Hymni, antiphone, psalmi, versiculus sicut in precedente dominica habeantur.


162Sermo sancti Ioanni oris auri. Lectio prima.

Stabat Moyses in monte non armis sed precibus pugnaturus. Stabat extensis ad celum manibus deuoto orans affectu, non de terra sed de celo auxilium postulabat.

Locutus est dominus ad Moysen dicens: “Descende in Egiptum, dic Pharaoni, vt dimittat populum meum. Induratum est cor pharaonis; non vult dimittere populum meum nisi in manu forti.”

Uidens vidi afflictionem populi mei, qui est in Egipto, et gemitum eorum audiui et descendi liberare eum. Induratum.


Lectio secunda.

Pugnat cum hostibus absens, cum externis sine bello decertat, vt quem loci diuersitas ab inimicis seiunxerat, orationis effectus bellatorem presentem hostibus exhiberet. Fit Moyse orante pugna occulta sed manifesta victoria; latenter dimicat, vt euidenter deuincat; solus orat, vt multi saluentur.

Stetit Moyses coram pharaone et dixit: “Hec dicit dominus: Dimitte populum meum, vt sacrificet michi in deserto.”

Dominus deus Hebreorum misit me ad te, vt dicam tibi: “Dimitte.”


Lectio tertia.

Stabat Moyses in monte iam proximus celo, iam vicinus sideribus. Et quanto eum sublimitas montis extulerat, tanto oratio deo proximum exhibeat.

Cantemus domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem proiecit in mare. Adiutor et protector factus est michi dominus in salutem.

Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare. Adiutor.


Lectio quarta.

Fit Moyse orante victoria cessante mesticia. Potentior hostis efficitur iusti corpore fatigato, desinit Israel vincere Moyse desistente in prece, vt dum diuersa populis exhibentur, orationis nobis potentia demonstraretur.

In mari via tua et semite tue in aquis multis, Deduxisti sicut oues populum tuum in manu Moysi et Aaron.

Illuxerunt choruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Deduxisti.


Lectio quinta.

Denique tandiu ista diuersitas valuit, quandiu iugis oratio defuit. Perseuerante prece perseuerans victoria roboratur. Iam geritur pugna cum hoste, iam Amalech precibus debellatur.

Qui persequebantur populum tuum, domine, demersisti eos in profundum Et in columna nubis ductor eorum fuisti, domine.

Exclamauerunt ad te, domine, filij Israel in angustijs suis et misisti eis saluatorem. Et in columna.


Lectio sexta.

Commendatur Hebreorum populus deo, quem hostilis immanitas prouocarat ad bellum. 163 | K.iij.Oratio in vltionem inimici dirigitur, cuius scelera iam interitum prouocabant, ne dum Moysi oratio circa victorie effectus minus valeret, inimici virtus in populum dei potentior esset et non iam celeste sed humanum certamen ab omnibus putaretur. Quis enim iustorum non orando pugnauit? Quis non hostem orando deuicit? Orationibus Danieli visa panduntur, sopiuntur flamme, fere hebetescunt, cadunt hostes, inimici vincuntur.

Moyses, famulus domini, ieiunauit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, Ut legem domini mereretur accipere.

Ascendit Moyses in montem Synai. Ut legem mereretur.


Secundum Ioannem vj.

In illo tempore: Abijt Iesus trans mare Galilee, quod est Tyberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, et reliqua.

Lectio septima. Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Mystice mare turbida ac tumentia seculi huius volumina significat, in quibus praui quilibet iniuste delectati quasi profundo dediti pisces mentem ad superna gaudia non intendunt.

Splendidasplendida] splendita breviarium facta est facies Moysi, dum inspicet in eum dominus; Uidentes seniores claritatem vultus eius ammirantes timuerunt valde.

Descendit Moyses de monte portans duas tabulas lapideas in manibus suis scriptas vtrasque digito dei. Uidentes seniores.


Lectio octaua.

Quod autem subiens in montem Iesus ibiibi] vbi breviarium sedebat cum discipulis suis sed veniente ad eum multitudine descendit atque hanc in inferioribus reficit, quam in superioribussuperioribus] inferioribus breviarium paulo ante curauerat, signat mystice, quia doctrinam et carismata sua dominus iuxta percipientium capacitatem distribuit.

Audi, Israel, precepta domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe Et dabo tibi terram fluentem lac et mel.

Obserua igitur et audi vocem meam et inimicus ero inimicis tuis. Et dabo.


Lectio nona.

Infirmis quidem adhuc mentibus et paruulis spiritu simpliciora monita committens et apertiora credens sacramenta, celsioribus vero quibusque et perfectioribus sensu secretiora sue maiestatis archana reserans, altiora deuote conuersationis itinera suggerens et altiora premiorum celestium dona promittens.

Ecce mitto angelum meum, qui precedet te et custodiet semper, Obserua et audi vocem meam et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes 164te affligam et precedet te angelus meus.

Israel, si me audieris, non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum; ego enim dominus. Obserua et.

In manibus.


In laudibus

Ⱥ

Tunc acceptabis sacrificium iusticie, si auerteris faciem tuam a peccatis meis.

Psalmus Miserere mei, deus cum ceteris vt supra.

Ⱥ Bonum est sperare in domino, quam sperare in principibus.

Ⱥ Benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus.

Ⱥ Potens es, domine, eripere nos et de manu mortis liberare nos, deus noster.

Ⱥ Reges terre et omnes populi, laudate deum.


Capitulum Galatarum iiij.

Fratres: scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit, vnum de ancilla et vnum de libera, sed qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per repromissionem. Que sunt per allegoriam dicta.

Hymnus Clarum decus ieiunij I.vij.

Scuto circundabit.

Ⱥ Abijt Iesus trans mare Galilee et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, que faciebat; erat autem proximum pascha, dies festus Iudeorum.

Psalmus Benedictus.

Oratio Concede, quesumus, omnipotens deus.


Ad primam

Ⱥ Subijt ergo Iesus in montem et ibi sedebat cum discipulis suis; erat autem proximum pascha, dies festus Iudeorum.

Psalmus Deus, deus meus, respice cum ceteris more solito peragantur.


Ad tertiam

Ⱥ Accepit ergo Iesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant.

Psalmus Legem pone.


Capitulum Galatarum iiij.

Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, que nunc est Hierusalem, et seruit cum filijs suis. Illa autem, que sursum est Hierusalem, libera est, que est mater nostra.

Responsoria et versiculi vt supra, dominica proxima, cum oratione Concede, quesumus.


Ad sextam

Ⱥ Satiauit dominus quinque milia hominum de quinque panibus et duobus piscibus.

Psalmus Defecit.


Capitulum ibidem

Scriptum est enim: Letare, sterilis, que non paris, erumpe et clama, que non parturis, quia multi filij deserte, magis quam eius, que habet virum.

Oratio vt supra.


Ad nonam

Ⱥ De quinque panibus et duobus piscibus satiauit dominus quinque milia hominum.

Psalmus Mirabilia.


Capitulum ibidem

Nos autem, fratres, secundum Isaac filij promissionis sumus, sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. Oratio vt supra.


Ad secundas 165 | K.iiij.vesperas

Psalmi dominicales cum suis dicantur antiphonis.


Capitulum Galatarum iiij.

Cum autem vidisset Sara filium Agar Egiptie ludentem cum Isaac, dixit ad Abraham: “Eijce ancillam et filium eius: non enim heres erit filius ancille cum filio libere.” Itaque fratres non sumus ancille filij sed libere, qua libertate Christus nos liberauit.

Ecce mitto.

Hymnus Audi, benigne I.v.

Angelis suis.

Ⱥ Illi homines cum vidissent, quod fecerat Iesus signum, dicebant, quia: “Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.”

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA SECUNDA

Secundum Ioannem ij.

In illo tempore: Prope erat pascha Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolymam, et reliqua.

Homilia eiusdem lectionis.

Beatus Ioannes, qui vltimus omnium euangelistarum suum scripsit euangelium, idcirco plenius ac profundius ea, que a tribus euangelistis omissa fuerant, describere curauit.

Attendite, popule meus, legem meam, Inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio seculi. Inclinate.


Lectio secunda.

Illi autem tantum scripserunt que a domino duobus annis ante passionem eius gesta sunt, incipientes a tempore, quo Ioannes baptista missus est in carcere.

Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum, dicit dominus, Confortare et esto robustus; introduces populum meum ad terram lacte et melle manantem.

Quoniam tecum sum, dominus deus tuus, in omnibus, ad quecunque perrexeris. Confortare.


Lectio tertia.

Ergo diligentissime sancti euangelij narrat‹i›one considerata reperimus dominum saluatorem ad paschalem solennitatem celebrandam Hierosolimam bis venisse, semel primo anno predicationis sue, quod Ioannes scribit, et iterum ipso, quo passurus erat, anno, quando quinque dies ante pascha sedens asino Hierosolimam intrauit.

Iosue, animaduerte in omnibus, que ego loquor tibi, Quia tu transibis Iordanem pro me, terram, quam dominus deus daturus est vobis.

Si volueritis et audieritis me, dicit dominus, bona terre comedetis. Quia.

Ⱥ Auferte ista hinc, dicit dominus, et nolite facere domum patris mei domum negociationis.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Soluite templum hoc, dicit dominus, et post triduum excitabo illud; hoc autem dicebat de templo corporis sui.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Deprecationem nostram, quesumus, domine, benignus exaudi, et quibus supplicandi prestas affectum, tribue defensionis auxilium. Per.


FERIA TERTIA

Lectio prima. Exodi ij.

166Egressus est post hoc vir de domo Leui et accepit vxorem stirpis sue, que concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mentibus. Cunque iam celare non posset, sumpsit fiscellam cirpeam et liniuit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripe fluminis stante procul sorore eius et considerante euentum rei.

Uos, qui transituri estis Iordanem, edificate altare domino de lapidibus, quos ferrum non tetigit, Et offerte super illud holocausta et hostias pacificas deo vestro.

Cunque intraueritis terram, quam dominus deus vester daturus est vobis, edificate ibi altare domino. Et offerte.


Lectio secunda.

Ecce autem descendebat filia pharaonis, vt lauaretur in flumine, et puelle eius gradiebantur per crepidinem aluei. Que cum vidisset fiscellam in papirione, misit vnam e famulabus suis et allatam aperiens cernensque in ea paruulum vagientem miserta eius ait: “De infantibus Hebreorum est hic.” Cui soror pueri: “Uis,” inquit, “vt vadam et vocem tibi mulierem Hebream, que nutrire posset infantulum?” Respondit: “Uade.”

Adduxi vos per desertum quadraginta annis ego dominus, non sunt attrita vestimenta vestra. Manna de celo plui vobis et obliti estis me, dicit dominus.

Ego eduxi vos de terra Egipti quadraginta annis in heremo. Manna de.


Lectio tertia.

Perrexit puella et vocauit matrem suam. Ad quam locuta est filia pharaonis: “Accipe,” ait, “puerum istum et nutri michi; ego dabo tibi mercedem tuam.” Suscepit mulier et nutriuit puerum adultumque tradidit filie pharaonis, quem illa adoptauit in locum filij vocauitque nomen eius Moyses dicens, quia: “De aqua tuli eum.”

Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi? Responde michi, quoniam ego eduxi vos de terra Egipti et de domo seruitutis Quadraginta annis in heremo, manna plui vobis, et obliti estis me, dicit dominus.

Ego eduxi vos de terra Egipti et de domo seruitutis liberaui vos. Quadraginta.

Ⱥ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me, patris.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Sacre nobis, quesumus, domine, obseruationis ieiunia et pie conuersationis augmentum et tue propiciationis continuum prestent auxilium. Per dominum.


Ad vesperas

Ⱥ super Magnificat Nemo 167 | K.v.in eum misit manum, quia nondum venerat hora eius.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Miserere, domine, populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propicius respirare concede. Per.


FERIA QUARTA

Secundum Ioannem ix.

In illo tempore: Preteriens Iesus vidit hominem cecum a natiuitate, et reliqua.

Homilia eiusdem lectionis.

Uidit hominem cecum, non vtcunque cecum sed cecum a natiuitate. Omnes enim homines preter illum solum, qui ex virgine natus est, originali peccato ceci, id est, cum peccato, nati sunt, quod ex radice peccatrice primi parentis traxerunt.

Stetit Moyses K.ij.


Lectio secunda.

Sequitur: me oportet operari opera eius, donec dies est. Que sunt opera domini, propter que venit filius hominis in mundum, nisi cecitatem humani generis illuminare vulnerataque sanare, perdita requirere, deformata reformare?

Cantemus domino Ibidem.


Lectio tertia.

Sed quid est, quod dixit, “Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est?” Uenit enim nox, quando nemo potest operari. Constat expressum ac diffinitum diem commemorasse dominum hoc loco seipsum, id est, lumen mundi. “Quamdiu,” inquit, “in mundo sum, lux sum mundi.” Ergo ipse operatur, quamdiu est in hoc seculo.

In mari via tua Ibidem.

Ⱥ “Rabbi, quis peccauit, hic aut parentes eius, vt cecus nasceretur?” Respondit Iesus et dixit: “Neque hic peccauit neque parentes eius, sed vt manifestentur opera dei in illo.”

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt quos ieiunia votiua castigant, ipsa quoque deuotio sancta letificet, vt terrenis affectibus mitigatis facilius celestia capiamus. Per.


Ad vesperas

Ⱥ A seculo non est auditum, quia quis aperuit oculos ceci nati nisi Christus, filius dei.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Pateant aures misericordie tue, domine, precibus supplicantium, et vt petentibus desiderata concedas, fac eos que tibi placita sunt postulare. Per.


FERIA QUINTA

Lectio prima. Exodi ij.

In diebus illis postquam creuerat Moyses, egressus est ad fratres suos viditque afflictionem eorum et virum Egiptium percutientem quendam de Hebreis fratribus suis. Cumque conspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Egi‹p›tium abscondit zabulo.

Qui persequebantur Ibidem.


Lectio secunda.

Et egressus die altero conspexit 168duos Hebreos rixantes, dixit ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?” Qui respondit: “Quis constituit te principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, vt heri occidisti Egiptium?”

Moyses, famulus domini K.iij.


Lectio tertia.

Timuit Moyses et ait: “Quomodo palam factum est verbum istud?” Audiuitque pharao sermonem hunc et querebat occidere Moysen, qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian.

Splendida facta est K.iij.

Ⱥ Pater diligit filium et omnia demonstrat ei, que ipse facit.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, domine, vt salutaribus ieiunijs eruditi a noxijs etiam vitijs abstinentes propiciationem tuam facilius impetremus. Per dominum.


Ad vesperas

Ⱥ Sicut pater suscitat mortuos et viuificat, sic et filius, quos vult, viuificat.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Populi tui, deus institutor et rector, peccata, quibus impugnantur, expelle, vt semper tibi placitus et tuo munimine sit securus. Per.


FERIA SEXTA

Secundum Ioannem xj.

In illo tempore: Erat quidam languens, Lazarus a Bethania, et reliqua.

Homilia eiusdem lectionis.

Plurima vero in hoc miraculo resuscitationis Lazari manifesta sunt, expositione in singulis non indigemus. In superiori lectione manifestat euangelista, quod dominus exijt de manibus eorum, qui lapidare eum voluerunt, et abijt trans Iordanem, vbi Ioannes baptizabat.

Audi, Israel K.iij. supra in dominica.

℟ octauum.


Lectio secunda.

Ibi constituto domino infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Hierosolimis. Maria autem erat, que vnxit pedes domini vnguento et tersit capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores eius ad dominum nunciantes, quod egrotaret frater illarum, vt si dignaretur venire et eum ab egritudine liberare. Ille distulit sanare, vt posset resuscitare.

Ecce mitto angelum supra in dominica.

℟ nonum.


Lectio tertia.

Et Iesus dixit illis: “Infirmitas hec non est ad mortem sed pro gloria dei, vt glorificetur filius dei per eam.” Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit sed nobis profuit. Hoc ergo ait: “Non est ad mortem,” quia ipsa mors non est ad mortem sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, vt inuenirent vitam per mortem.

Attendite, popule meus supra, feria secunda.

Ⱥ Lazarus, amicus noster, dormit; eamus, vt a somno suscitemus 169 | K.vj.eum.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui ineffabilibus mundum reuocas sacramentis, presta, quesumus, vt ecclesia tua eternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxilijs. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Domine, si hic fuisses, Lazarus non esset mortuus; ecce iam fetet quatriduanus in monumento.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui infirmitatis nostre conscij de tua virtute confidimus, sub tua semper pietate gaudeamus. Per.


SABBATO

Lectio prima. Exodi eodem capitulo.

Et cum puelle reuertissent ad Ietro, patrem suum, dixitdixit] dixitque breviarium ad eas: “Cur velocius venistis solito?” Dixerunt: “Uir Egiptius liberauit nos de manu pastorum. Insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ouibus.” At ille, “Ubi est?” inquit, “Quare dimisistis hominem? Uocate eum, vt comedat panem.”

Uos, qui transituri estis supra, feria tertia.


Lectio secunda.

Iurauit ergo Moyses, quod habitaret cum eo. Accipitque Sephoram, filiam eius, vxorem, que peperit ei filium, quem vocauit Gersan dicens: “Aduena fui in terra aliena.” Alterum vero peperit, quem vocauit Eliezer dicens: “Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis.”

Adduxi vos per patet feria tertia.


Lectio tertia.

Post multum vero temporis mortuus est rex Egipti. Et ingemiscentes filij Israel propter opera vociferati sunt. Ascenditque clamor eorum ad deum ab operibus et audiuit gemitum eorum ac recordatus est federis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob. Et respexit dominus filios Israel et cognouit eos.

Popule meus feria tertia.

Ⱥ Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris sed habebit lumen vite, dicit dominus.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Fiat, domine, quesumus, per gratiam tuam fructuosus nostre deuotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tue sint placita pietati. Per dominum.


DOMINICA IN PASSIONE DOMINI

Ad primas vesperas

Psalmi de die cum suis dicantur antiphonis.


Capitulum Hebreorum ix.

Christus assistens pontifex futurorum bonorum peramplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis neque per sanguinem hircorum aut vitulorum sed per proprium sanguinem introiuit semel in sancta eterna redemptione inuenta.

Circundederunt me viri mendaces, sine causa flagellis ceciderunt me, Sed tu, domine defensor, vindica me.

Quoniam tribulatio proxima est et non est, qui adiuuet. Sed tu.

Non dicatur Gloria patri sed responsorium reincipiatur. Ab 170hinc vsque ad pascha non dicatur Gloria patri ad responsoria vel introitus vel ad psalmum Uenite. Ad quem etiam repetitio inuitatorij solet mutari, id est, vt ad primum versum a medio. Ad secundum autem repetatur a principio et sic vsque ad finem alternetur.


Hymnus

Uexilla regis prodeunt,
fulget crucis mysterium,
quo carne carnis conditor
suspensus est patibulo.

Confixa clauis viscera,
tendens manus vestigia,
redemptionis gratia
hic immolata est hostia.

Quo vulneratus insuper
mucrone dire lancee,
vt nos lauaret crimine,
mandauit vnda sanguine.

Impleta sunt, que concinit
Dauid fidelis carmine
dicendo nationibus:
regnauit a ligno deus.

Arbor decora et fulgida,
ornata regis purpura,
electa digno stipite
tam sancta membra tangere.

Beata, cuius brachijs
precium pependit seculi,
statera facta est corporis
predamque tulit Tartari.

O crux, aue, spes vnica
hoc passionis tempore,
auge pijs iustitiam,
reisque dona veniam.

Te, summa deus trinitas,
collaudat omnis spiritus,
quos per crucis mysterium
saluas, rege per secula.

Eripe me, domine, ab homine malo, A viro iniquo eripe me.

Ⱥ Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, pater.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Quesumus, omnipotens deus, familiam tuam propicius respice, vt te largiente regatur in corpore et te seruante custodiatur in mente. Per.


Ad completorium

Ⱥ Signatum est super nos H.iij. supra cum ceteris antiphonis et psalmis consuetis.

Capitulum Tu in nobis es, domine h.ij.

Credo videre bona domini In terra viuentium.

Caro mea requiescet in spe. In terra. Credo videre.

Si festum aliquod nouem lectionum in passione domini euenerit, post versum cantetur Gloria patri.

Hymnus

Cultor dei, memento
te fontis et lauacri
rorem subijsse sanctum,
te crismate innouatum.

Fac, cum vacante somno
castum petis cubile,
frontem locumque cordi
crucis figura signet.

Crux pellit omne crimen,
fugiunt crucem tenebre.
Tali dicata signo
mens fluctuare nescit.

Procul, procul vagantum
portenta somniorum.
Procul esto peruicaci
prestigiator astu.

O tortuose serpens,
qui mille per meandros
fraudesque flexuosas
agitas quieta corda,

Discede. Christus hic est.
171 | K.vij.Christus hic est, liquesce.
Signum, quod ipse nosti,
damnat tuam cateruam.

Corpus licet fatiscens
iaceat, reclinerecline] recliue breviarium paululum,
Christum tamen sub ipso
meditabimurmeditabimur] meditabitur breviarium sopore.

Gloria eterno patri
et Christo, vero regi,
paracletoqueparacletoque] parecletoque breviarium sancto
et nunc et imperpetuum. Amen.

Custodi nos, domine.

Euigila super nos, eterne saluator, ne nos apprehendat callidus tentator, Quia tu nobis factus es sempiternus adiutor.

Rex immense poli, nos seruos linquere noli. Quia tu.

Sed vitijs munda, quos fontis diluit vnda. Quia.

Ut tandem chari mereamur sanctificari. Quia tu.

Ⱥ Uigilate, omnes, et orate, nescitis enim, quando tempus sit. Uigilate ergo, nescitis enim, quando dominus domus veniet, sero an media nocte an gallicantu an mane, ne cum venerit repente, inueniat vos dormientes.

Ⱥ Uigilate et orate in hac nocte, ne surripiat vos callidus tentator; angelus domini custodiat vos in hac nocte et perducat vos ad matutinam letitiam ante sacrum et sanctum altare.


Psalmus Nunc dimittis et cetera vt supra cum ista oratione

Deus, qui in tuis laudibus vigilantes celesti mercede remuneras, tenebras a cordibus nostris auferre digneris, vt intercedente vnigeniti tui passione ad lucem veram, qui Christus est, nos facias peruenire. Qui tecum viuit.

Hoc modo cantetur completorium vsque in diem cene domini precibus capitularibus cum psalmis Miserere mei et Domine, quid diebus ferialibus adiunctis.


Ad matutinas

Inuitatorium Hodie si vocem domini audieritis, Nolite obdurare corda vestra.

Psalmus Uenite.


Hymnus

Signum crucis mirabile
olim per orbem renitet,
in qua pependit innocens
Christus, redemptor omnium.

Hec arbor est sublimior
cedris, habet quas Libanus,
que poma nescit noxia
sed ferre vite premia.

Tu Christe, rex pijssime,
huius crucis signaculo
horis, momentis omnibus
munire nos non abnuas,

Ut ore tibi consono
et corde deuotissimo
possimus omni tempore
laudes referre debitas.

Presta, redemptor omnium,
vt per crucis mysterium
celestis vite gaudijs
fruamur imperpetuum. Amen.

Antiphone super psalmos cum ipsis psalmis vt in precedentibus dominicis habeantur.

Erue a framea, deus, animam meam Et de manu canis vnicam meam.


Lectio prima.

Magnum Hieremie sanctissimi meritum, magnum in eum collatum est diuinitus donum. Magnum, inquam, Hieremie 172est meritum, qui ante promeretur quam nascitur, ante propheta constituitur quam mundi exordio potiatur.

Isti sunt dies, quos obseruare debetis temporibus suis: Quartadecima die ad vesperum pascha domini est et in quintadecima solennitatem celebrabitis altissimo domino.

Locutus est dominus ad Moysen dicens: “Loquere filjs Israel et dices ad eos: Quartadecima.”


Lectio secunda.

Dicuntur eius merita et ab eo nondum exercentur officia. Dona narrantur nec tamen donorum cause tractantur. Promotio dicitur et necdum promotionis negotium aperitur.

Multiplicati sunt, qui tribulant me, et dicent: “Non est salus ipsi in deo eius.” Exurge, domine, saluum me fac, deus meus.

Nequando dicat inimicus meus: “Preualui aduersus eum.” Exurge.


Lectio tertia.

Noli, inquit dominus, putare, Hieremia, quod hodie te prophetam constituo aut nunc primum ad istam gentem corrigendam permitto. Olim enim, olim michi probatus ac notus es, olim consecratus ac dignus, olim propheta gentibus constitutus.

Deus meus es tu, ne discedas a me, Quoniam tribulatio proxima est et non est, qui adiuuet.

Deus, deus meus, respice in me, quare me dereliquisti longe a salute mea? Quoniam.

Deus.

De ore leonis libera me, domine, Et a cornibus vnicornium humilitatem meam.


Lectio quarta.quarta] iij breviarium

Te michi, inquit dominus, aptum, te idoneum prescientia ipsa monstrauit, tibi prophetandi presagium et fiduciam predicandi attribuit; per te prophete officia et mee dispositionis nuncia proferri ad illos institui. Te tamen nemo deterreat, nemo formidinem immittat tibi vanam.

In te iactatus sum ex vtero, de ventre matris mee deus meus es tu, ne discedas a me, Quoniam tribulatio proxima est et non est, qui adiuuet.

Salua me ex ore leonis et a cornibus vnicornium humilitatem meam. Quoniam.


Lectio quinta.

Inter me et ipsos tu eris medius, qui iussa perferas, precepta ostendas, mandata edicas nec poteris reticere que loquor, ne silendo possis afferre perniciem, qui predicando poteris conferre salutem.

In proximo est tribulatio mea, domine, et non est, qui adiuuet, vt fodiant manus meas et pedes meos. Libera me ex ore leonis, vt narrem nomen tuum fratribus meis.

Erue a framea, deus, animam meam et de manu canis vnicam meam. Libera.


Lectio sexta.

Quid est, inquit, dominator domine, cur iuniori michi tam onerosum pondus imponis? Cur ad corrigendum populum etatem paruulam dirigis? Cur prophetandi michi operam 173 | K.viij.tantam credis? Ego enim ad exequendum non idoneus, qui etate premor, sermone impedior, officio terreor.

Ne perdas cum impijs, deus, animam meam et cum viris sanguinum vitam meam, Redime me, domine.

Eripe me, domine, ab homine malo, a viro iniquo. Redime.

Ne perdas.

Ne perdas cum impijs, deus, animam meam.


Secundum Ioannem viij.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudeorum et principibus sacerdotum: “Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis michi?” et reliqua.

Homilia Gegorij pape. Lectio septima.

Qui est ex deo, verba dei audit, et cetera. Si enim ipse verba dei audit, qui ex deo est, et audire verba eius non potest, quisquis ex illo non est, interroget se vnusquisque, si verba dei in aure et corde percipit et intelliget, vnde sit.

Pacifice loquebantur michi inimici mei et in ira molesti erant michi. Uidisti, domine, ne sileas, ne discedas a me.

Ego autem, cum michi molesti essent, induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam. Uidisti.


Lectio octaua.

Celestem patriam desiderare veritasveritas] veritatis breviarium iubet, carnis desideria contemnere, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri. Penset ergo apud se vnusquisque, si hec vox in cordis eius aure conualuit et quia iam ex deo sit, cognoscit.

Tota die contristatus ingrediebar, domine, quoniam anima mea impleta est illusionibus, Et vim faciebant, qui querebant animam meam.

Et qui inquirebant mala michi, locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur. Et.


Lectio nona.

Uitam ergo vestram, fratres charissimi, ante mentis oculos reuocate et alta consideratione pertimescite hoc, quod ex ore veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex deo non estis.

Circundederunt me supra ad vesperas.

Intende anime mee et libera eam, Propter inimicos meos eripe me.


In laudibus

Ⱥ

Uide, domine, afflictionem meam, quoniam contrarius est inimicus meus.

Psalmus Miserere cum ceteris vt supra in precedenti dominica.

Ⱥ In tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine.

Ⱥ Iudicasti, domine, causam anime mee, defensor vite mee, domine deus meus.

Ⱥ Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui? Responde michi.

Ⱥ Nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam anime mee?

Capitulum Christus assistens pontifex supra ad vesperas.


Hymnus

Rex angelorum prepotens,
qui sponte pauper factus es,
vt nos per euum diuites
in ethre tecum poneres,

Largire nobis prospera
crucis sacre solennia
gratesque da persoluere
magne tue clementie,

174Qui sustinens opprobria,opprobria] oppropria breviarium
fel, vincla, sputa, verbera
morteque nobis perpetim
vite parasti gloriam,

Nunc clarus in regno tuo
nostri memento, quesumus,
et cum latrone perfrui
da paradisi gaudijs.

Tecum patrem pijssimum
simulque sanctum spiritum
inferna, terre, sidera
tremunt, adorant, predicant. Amen.

Eripe me de inimicis meis, deus me‹us›, Et ab insurgentibus in me libera me.

Ⱥ Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis michi? Qui ex deo est, verba dei audit; propterea vos non auditis, qui ex deo non estis.

Psalmus Benedictus.

Oratio Quesumus, omnipotens deus, familiam K.v.


Ad primam

Hymnus

Pange, lingua, gloriosi
prelium certaminis
et super crucis tropheum
dic triumphum nobilem,
qualiter redemptor orbis
immolatus vicerit.

De parentis prothoplasti
fraude facta condolens,
quando pomi noxialis
morte morsu corruit,
ipse lignum tunc notauit,
damna ligni vt solueret.

Hoc opus nostre salutis
ordo depoposcerat,
multiformis proditoris
ars vt artem falleret
et medelam ferret inde,
hostis vnde leserat.

Gloria et honor deo
vsquequo altissimo
vna patri filioque,
inclito paracleto,
cui laus est et potestaspotestas] potestis breviarium
per eterna secula. Amen.

Ⱥ Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum seruauerit, mortem non videbit ineternum.

Psalmus Deus, deus meus.

Cetera omnia more solito peragantur, excepto quod Gloria patri non dicaturdicatur] dicatnr breviarium post responsoria ad horas.


Ad tertiam

Hymnus

Quando venit ergo sacri
plenitudo temporis,
missus est ab arce patris
natus orbis conditor
atque ventre virginali
caro factus prodijt.

Uagit infans inter arcta
positus presepia,
membra pannis inuoluta
virgo mater alligat,
pedes, manus atque crura
stricta cingit fascia.

Gloria et honor.

Ⱥ Ego demonium non habeo sed honorifico patrem meum, dicit dominus.

Psalmus Legem pone.

Capitulum Christus assistens pontifex K.vj.

Erue a framea, deus, animam meam Et de manu canis vnicam meam.

Salua me ex ore leonis et a cornibus vnicornium humilitatem meam. Et. Erue.

Intende anime mee et libera eam. Propter inimicos.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Hymnus

Lustra sex qui iam peracta
tempus implens corporis,
se volente natus ad hoc
passionis deditus
agnus in cruciscrucis] cruce breviarium 175 | L.j.leuatur
immolandus stipite.

Hic acetum, fel, arundo,
sputa, clauis, lancea
mite corpus perforatur,
sanguis vnda profluit
terra, pontus, astra, mundus,
quo lauantur, flumine.

Gloria et honor deo.

Ⱥ Abraham, pater vester, exultauit, vt videret diem meum; vidit et gauisus est.

Psalmus Defecit.


Capitulum Hebreorum ix.

Fratres: Si autem sanguis hircorum et taurorum aut cinis vituli aspersus inquinatos ad emundationem carnis sanctificat, quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad seruiendum deo viuenti?

De ore leonis libera me, domine, Et a cornibus vnicornium humilitatem meam.

Erue a framea, deus, animam meam et de manu canis vnicam meam. Et a.

De ore.

Ne perdas cum impijs.

Responsorium vt supra.


Ad nonam

Hymnus

Crux fidelis, inter omnes
arbor vna nobilis,
nulla silua talem profert
fronde, flore germine.
Dulce lignum, dulces clauos,
dulce pondus sustinet.

Flecte ramos, arbor alta,
tensa laxa viscera
et rigor lentescat ille,
quem dedit natiuitas,
vt superni membra regis
miti tendas stipite.

Sola digna tu fuisti
ferre precium seculi
atque portum preparare
nauta mundo naufrago,
quem sacer cruor perunxit
fusus agni corpore.

Gloria et honor.

Ⱥ Amen, amen dico vobis: antequam Abraham fieret, ego sum; sustulerunt lapides Iudei, vt iacerent in Iesum, Iesus autem abscondit se et exiuit de templo.

Psalmus Mirabilia.


Capitulum Romanorum v.

Fratres: Scimus, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis ergo iustificati in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum.

Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidauit cor meum; Letabor ego super eloquia tua.

Quasi qui inuenit spolia multa. Letabor.

Principes.

De ore leonis.


Oratio.


Ad vesperas

Psalmi diei cum suis dicantur antiphonis.


Capitulum Romanorum viij.

Fratres: Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum, qui mortuus est, immo qui resurrexit, qui sedet ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis.

Circundederunt K.vj.

Hymnus Uexilla regis.

Eripe me, domine.

Ⱥ Tulerunt lapides Iudei, vt iacerent in Iesum, Iesus autem abscondit se et exiuit de templo.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


176FERIA SECUNDA

Inuitatorium Adoramus dominum, Qui nos redemit per crucem.

Psalmus Uenite.

Hymnus Signum crucis.

Nocturna cum suis dicantur antiphonis.

Erue a framea.


Secundum Ioannem vij.

In illo tempore: Miserunt principes et pharisei ministros, vt apprehenderent Iesum, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Dixerunt Iudei non ad ipsum sed ad seipsos: “Quo hic iturus est, quia non inueniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?” Non enim sciebant, quid dixerunt, sed quia ille voluit, prophetauerunt.

Doceam iniquos vias tuas et impij ad te conuertentur; Libera me, domine, de sanguinibus, deus salutis mee.

Domine, labia mea aperies et os meum annunciabit laudem tuam. Libera me.


Lectio secunda.

Iturus enim erat dominus ad gentes non presentia corporis sui sed potestate diuina in discipulis suis, de quibus dixit propheta: Quam pulchri sunt pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem.

Ne auertas faciem tuam a puero tuo, domine, Quoniam tribulor, velociter exaudi me.

Intende anime mee et libera eam. Quoniam tribulor.


Lectio tertia.

In his pedibus Christus iturus erat ad gentes et docturus, vt fidem acciperent gentes, quam Iudei spreuerunt, qui verum prophetauerunt nescientes, qui ignorauerunt Christum dicentem: “Et vbi sum ego, vos non potestis venire, quia non vultis credere.”

Uide, quia tribulor, velociter exaudi me, intende anime mee et libera eam; propter inimicos meos eripe me, domine.

Libera me ab his, qui oderunt me, et ne auertas faciem tuam a puero tuo. Propter.

Intende anime mee.

Laudes dicantur de feria.


Capitulum Hebreorum xvij.

Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego; paueant illi et non paueam ego. Induc super eos diem afflictionis et duplici contritione contere eos, domine deus noster.


Hymnus

Rex Christe, factor omnium,
redemptor et credentium,
placare votis supplicum
te laudibus colentium.

Qui es creator siderum,
tegmen subisti carneum
dignatus hanc vilissimam
pati doloris formulam.

Cuius benigna gratia
crucis per alma vulnera
virtute soluit ardua
primi parentis vincula.

Ligatus es, vt solueres
mundi cruentis complices
per probra tergens crimina,
que mundus auxit plurima.

Cruci redemptor figeris,
terram sed omnem concutis,
tradis potentem 177 | L.ij.spiritum,
nigrescit atque seculum.

Mox in paterne glorie
victor resplendens culmine
cum spiritus munimine,
defende nos, rex optime. Amen

vel Hymnus Rex angelorum prepotens K.viij.

Eripe me de inimicis.

Ⱥ In die magno festiuitatis stabat Iesus et clamabat dicens: “Si quis sitit, veniat ad me et bibat.”

Psalmus Benedictus.


Oratio

Sanctifica, quesumus, omnipotens deus, nostra ieiunia et cunctarum nobis indulgentiam largire culparum. Per dominum.

Post Benedicamus domino imponatur Ⱥ Libera me, domine, et pone me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me.

Dederunt in escam meam fel Et in siti mea potauerunt me aceto.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui nostris excessibus incessanter affligimur, per vnigeniti filij tui passionem liberemur. Qui tecum.

Hoc modo fiat commemoratio ad matutinas et ad vesperas vsque ad dominicam palmarum.


Ad primam

Hymnus Pange, lingua vt supra.

Ⱥ Anime impiorum fremebant aduersum me et grauatum est cor meum super eos.

Psalmi consueti.

Cetera omnia cum hymno pridie prescripto et precibus capitularibus more solito peragantur.


Ad tertiam

Ⱥ Iudicasti, domine, causam anime mee, defensor vite mee, domine deus meus.

Psalmus Legem pone.


Capitulum Esaie l.

Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus; faciem meam non auerti ab increpantibus et conspuentibus in me, domine deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus.

Responsoria vt supra in dominica.


Ad sextam

Ⱥ Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui? Responde michi.


Capitulum Psalmorum lxx.

Deus, ne elongeris a me, deus meus, in auxilium meum respice, quoniam tu es patientia mea.


Ad nonam

Ⱥ Nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam anime mee?


Capitulum Esaie liij.

Sicut ouis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se obmutesceretobmutesceret] obmutescens breviarium et non aperuit os suum.


Ad vesperas

Psalmi de die cum suis antiphonis.


Capitulum Hieremie xj.

Domine, demonstrasti michi et cognoui, tu ostendisti michi studia eorum et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, domine deus meus.

Qui tribulant me, exaltabunt, si motus fuero; ego autem in misericordia tua speraui.

Respice. Usquequo.

Hoc responsorium cantandum est singulis diebus ferialibus ad vesperas vsque ad feriam quartam post palmas.

Hymnus Uexilla regis K.vj.

Eripe me, domine, ab homine malo.

Ⱥ Si quis sitit, veniat 178et bibatbibat] bibebat breviarium et de ventre eius fluent aque viue.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Da, quesumus, domine, populo tuo salutem mentis et corporis, vt bonis operibus inherendo tua mereatur semper protectione defendi. Per.

Hoc modo cantentur cursus diurnales singulis ferijs vsque ad cenam domini, nisi festum occurrat.


FERIA TERTIA

Hieremie primo. Lectio prima.

Et dixit dominus ad me: “Ecce dedi te hodie in ciuitatem munitam et in columnam ferream et in murum ereum super omnem terram regibus Iuda, principibus eius et sacerdotibus ‹et› populo terre et bellabunt aduersum te et non preualebunt, quia ego tecum sum, vt liberem te,” dicit dominus. Hec.

Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui, Quoniam tu es patientia mea.

Deus, ne elongeris a me, deus meus, in auxilium meum respice. Quoniam.


Hieremie ij. Lectio secunda.

Et factum est verbum domini ad me dicens: Uade et clama in auribus Hierusalem dicens: “Hec dicit dominus deus: Recordatus sum tui, misertus adolescentiam tuam et charitatem desponsationis tue, quoniam secuta es me in deserto, in terra, vbi non seminatur.”

Qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in vnum dicentes: “Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est, qui liberet eum.” Deus meus, ne elonges a me, deus meus, in adiutorium meum intende.

Omnes inimici mei aduersum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandauerunt aduersum me dicentes: “Deus dereliquit.”


Lectio tertia.

Sanctus Israel domino, primitie frugum eius. Omnes, qui deuorant eum, delinquunt, mala venient super eos, dicit dominus.

Adiutor et susceptor meus tu es, domine, et in verbum tuum speraui. Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata dei mei.

Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate.

Ⱥ Uos ascendite ad diem festum hunc; ego non ascendam, quia tempus meum nondum aduenit.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Nostra tibi, quesumus, domine, sint accepta ieiunia, que nos et expiando gratia tua dignos efficiant et ad remedia eterna perducant. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Quidam autem Iudei dicebant, quia: “Bonus est,” alij autem dicebant: “Non, sed seducit turbas.”

Psalmus Magnificat.


Oratio

Da nobis, quesumus, omnipotens deus, perseuerantem in tua voluntate famulatum, 179 | L.iij.vt in diebus nostris et merito et numero populus tibi seruiens augeatur. Per.


FERIA QUARTA

Secundum Ioannem x. Lectio prima.

In illo tempore: Facta sunt encenia in Hierosolimis et hyems erat, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Encenia plurali numero vocabatur festiuitas dedicationis templi, quam populus Iudeorum ex antiqua patrum consuetudine per annos singulos celebrare solebat. Encenia nanque Grece initiare vel inchoare dicitur.

Multiplicati sunt supra in dominica K.vij.


Lectio secunda.

Uerum non ab re esse credendum est, quod sanctus euangelista tempus quoque, quo ista dedicatio facta est, intimare curauit dicens: Et hyems erat. Per hoc quippe ostendit, quod hec encenia non ad primam templi dedicationem sed ad eam, que vltima fuit, pertinet.

Deus meus es tu et cetera vt supra in dominica.


Lectio tertia.

Sane per asperitatem hyemis duritia denotatur infidelitatis, que in mentibus quorundam Iudeorum tunc erat, quibus conueniebat illud, quod dominus alibi dicit: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet charitas multorum.

In te iactatus sum.

Ⱥ Circundantes Iudei dominum dicebant: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.”

Psalmus Benedictus.


Oratio

Sanctificato hoc ieiunio, deus, tuorum corda fidelium miseratus illustra, et quibus deuotionis prestas affectum, prebe supplicantibus pium benignus auxilium. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Oues mee vocem meam audiunt et ego dominus agnosco eas.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Adesto supplicationibus nostris, et quibus fiduciam sperande pietatis indulges, consuete misericordie tribue benignus effectum. Per.


FERIA QUINTA

Lectio prima. Hieremie ij capitulo.

Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est dominus?” et tenentes legem nescierunt me; et prophete prophetauerunt in Baal et idola secuti sunt. Propterea iudicio contendam adhuc vobiscum, ait dominus, et cum filijs vestris disceptabo.

In proximo est vt supra K.vij.


Lectio secunda.

Populus meus mutauit gloriam suam in idolum. Obstupescite, celi, super hoc, et porte eius, desolamini vehementer, dicit dominus.

Ne perdas cum impijs K.vij.


Lectio tertia.

Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aque viue et foderunt sibi cisternas, que aquas continere non valent. Nunquid seruus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in predam?

180 Pacifice loquebantur K.viij.

Ⱥ Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt dignitas conditionis humane per immoderantiam sauciata medicinalis parsimonieparsimonie] persimonie breviarium studio reformetur. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Desiderio desideraui hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Adesto, quesumus, domine, propicius plebi tue, vt que tibi non placent respuens tuorum potius repleatur delectationibus mandatorum. Per dominum.


FERIA SEXTA

Secundum Ioannem xj.

In illo tempore: Collegerunt pontifices et pharisei consilium aduersus Iesum, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Resuscitato a saluatore Christo Lazaro multi ex Iudeis, qui tam ingenti miraculo presentes fuerant et viderant que fecit, crediderunt in eum.

Tota die contristatus K.viij.


Lectio secunda.

Quidam vero ex ipsis, siue qui iam in eum crediderant siue qui ad Martham et Mariam consolandi causa venerant, abierunt ad phariseos et nunciauerunt eis que fecit Iesus, siue pio studio, vt ipsi in eum crederent, siue gratia deferendi, vt contra eum seuirent.

Doceam iniquos L.j.


Lectio tertia.

Protinus illi malicia sua contenebrati et quo se verterent, nescientes (videbant enim se signorum euidentia superari) collegerunt consilium, non vt conuerterentur et crederent sed vt eum nefanda conspiratione morte damnarent.

Ne auertas L.j.

Ⱥ Appropinquabat autem dies festus et querebant principes sacerdotum, quomodo Iesum interficerent, sed timebant plebem.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Cordibus nostris, quesumus, domine, gratiam tuam benignus infunde, vt peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam supplicijs deputemur eternis. Per dominum.


Ad vesperas

Ⱥ Principes sacerdotum consilium fecerunt, vt Iesum occiderent; dicebant autem: “Non in die festo, ne forte tumultus fiat in populo.”

Psalmus Magnificat.


Oratio

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui protectionis tue gratiam querimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente seruiamus.


SABBATO

Capitulum. Lectio prima.

A seculo confregisti iugum 181 | L.iiij.meum, disrupisti vincula mea et dixisti: “Non seruiam.” In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix.

Uide, quia tribulor L.j.


Lectio secunda.

Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, polluta es iniquitate tua coram me, dicit dominus deus.

Deus meus L.ij.


Lectio tertia.

Quomodo dicis “Non sum polluta, post Baal non ambulaui?” Uide vias tuas in conualle, scito, quid feceris, cursor leuis explicans vias tuas.

Qui custodiebant L.ij.

Ⱥ Clarifica me, pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus fieret.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Proficiat, quesumus, domine, plebs tibi dicata pie deuotionis affectu, vt sacris actionibus erudita quanto maiestati tue sit gratior, tanto donis potioribus augeatur. Per.


DOMINICA PALMARUM

Ad primas vesperas

Psalmi diei cum suis antiphonis.


Capitulum Sapientie ij.

In diebus illis: Dixerunt impij Iudei ad inuicem: “Uenite cogitemus contra iustum cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta. Uenite percutiamus eum lingua et non attendamus ad vniuersos sermones eius.”

Dominus Iesus ante sex dies pasche venit Bethaniam, vbi fuerat Lazarus mortuus, Quem suscitauit Iesus.

Conuenerunt autem ibi multi Iudeorum, vt Lazarum viderent. Quem suscitauit.


Hymnus

Magno salutis gaudio
letetur omne seculum:
Iesus, redemptor omnium,
sanauit orbem languidum.

Sex ante pasche ferias
aduenit in Bethaniam,
vbi pie post triduum
resuscitauit Lazarum.

Nardi Maria pistici
sumpsit libram mox optimi,
vnxit beatos domini
pedes rigando lachrimis.

Post hec iugalis asine
Iesus, supernus arbiter,
pullo sedebat inclito,
pergebat Hierosolimam.

O quam stupenda pietas,
mira dei clementia!
Sessor aselli fieri
dignatur auctor seculi.

Ramos virentes sumpserat
palma rescisos tenera,
turba processit obuiam regi
perenni plurima.

Honor, decus, imperium
sit trinitati vnice,
patri, nato, paracleto,
per infinita secula. Amen.

Eripe me, domine.

Ⱥ Pater iuste, mundus te non cognouit, ego autem agnoui te, quia tu me misisti.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Omnipotens sempiterne deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum saluatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti, concede propicius, vt et pacientie ipsius habere documenta et resurrectionis eius consortia mereamur. Per.


Ad matutinas

Inuitatorium Ipsi vero non cognouerunt vias m‹e›as, Quibus iuraui in ira mea, si introibunt in requiem meam.

Psalmus Uenite.

Hymnus Signum crucis K.vij.

℣ vt in prece dominicali habeantur.


182Dominica palmarum. Lectio prima.

Psalmi vicesimi primi, qui lectus est seriem decursuri, diligenter prius debemus intendere, quid in superscriptione contineat, vt cognita eius origine intelligentiam ipsius facilius consequamur et manifestato capite possint rectius membra distribui. Inscribitur enim ita: in finem pro susceptione matutina psalmus ipsi Dauid.

In die, qua inuocaui te, domine, dixisti: “Noli timere.” Iudicasti causam meam et liberasti me, deus meus.

In die tribulationis mee clamaui ad te, quia exaudisti me. Iudicasti.


Lectio secunda.

Nisi fallor, susceptio matutina solis ortum semper anteuenit. Et prius quam orbem radiorum clarus splendor illuminet, matutinum noctium tenebris terminum ponit ac resoluta sensim caliginum cecitate rebus cunctis facies quedam ac lumen infunditur. Et cum veluti sub vna materiematerie] macerie breviarium tenebrarum mundus in confusione iacuerit, interueniente matutino diuersa specierum varietate distinguitur, hoc est, cum omnia ceca fuerint, oculi omnium reparantur.

Fratres mei se elongauerunt a me et noti mei Quasi alieni recesserunt a me.

Dereliquerunt me proximi mei et qui me nouerunt. Quasi.


Lectio tertia.

Nox enim quodammodo aufert oculos mundo, aurora restituit atque ita ante matutina susceptione perfruamur, vt gloriosius postmodum solis splendore potiamur.

Attende, domine, ad me et audi voces aduersariorum meorum; Nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam anime mee?

Recordare, quid fecerim in conspectu tuo, vt loquerer pro eis bonum et auerterem indignationem tuam ab eis. Nunquid redditur.


Lectio quarta.

Sed quoniam, sicut dicit apostolus, lex spiritalis est et spiritalibus spiritalia comparanda sunt, solemsolem] solum breviarium hic iusticie arbitror designari, hoc est, Christum dominum, qui nobis ignorantie tenebris et peccatorum cecitate submersis celestis doctrine sue lumen infudit et, quos non habe‹ba›mus, oculos cordis inseruit et velut radios quosdam apostolos suos misit, qui nos de nocte teterrima delinquentie liberarent et paulatim resolutis in nobis tenebris peccatorum matutina susceptione consuescerent, vt perfecti facilius possimus tolerare solis ardorem, hoc est, primum nos preceptis simplicioribus erudirent, quo capatiores efficerent celestium secretorum.

183 | L.v. Saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aque vsque ad animam meam, non auertas faciem tuam a me, Quoniam tribulor, exaudi me, deus meus.

Intende anime mee et libera eam, propter inimicos meos eripe me. Quoniam.


Lectio quinta.

Huius itaque solis iusticie matutino peccatorum caligo tota perimitur, sicut ipse propheta ait ex persona domini: In matutinis interficiebam omnes peccatores terre. Oriente in nobis sole iusticie, qui habitaculum domini sumus, omnis cogitatio iniqua subuertitur. Totus autem hic psalmus digestus est ex persona domini saluatoris, quippe cum plura de eo in nouo sint posita testamento.

Dominus mecum est tanquam bellator fortis, propterea persecuti sunt me et intelligere non potuerunt. Domine, probans renes et corda, tibi reuelaui causam meam.

Tu autem, domine deus Sabaoth, qui iudicas iuste et probas renes et corda. Domine.


Lectio sexta.

Dicit itaque: Deus, deus meus, respice in me, et reliqua. Quare assumpti hominis agit causam, vt interrogare quodammodo videatur dicens: Deus omnium, qui es deus meus, cur me dereliquisti? Nichil enim michi conscius sum. Secundum prophetam enim nesciebat peccatum nec erat dolus in ore eius. Hoc autem dicit, vt manifestaret propter nos se esse derelictum, quorum peccata portabat, ac videntes disceremus et nos pro ipso sancto et iusto mori, cum pro peccatoribus ille moreretur.

Dominus Iesus ante sex dies L.iiij.


Lectio septima. Secundum Mattheum xxj.

In illo tempore: Cum appropinquasset Iesus Hierosolimis et venisset Betphage ad montem Oliueti, tunc misit duos discipulos suos dicens eis: “Ite in castellum, quod contra vos est, et statim inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Mediator dei et hominum, homo Iesus Christus, qui pro humani generis salute passurus de celo descenderat ad terras, appropinquante hora passionis, vt et etiam per hoc claresceret, quia non inuitus sed sponte pateretur, in asino venire et a turbis rex appellari ac laudari voluit, vt et etiam per hoc eruditus quisque agnosceret ipsum esse Christum, quem sic illo venturum prophetia olim premissa signauerat.

Cogitauerunt autem principes sacerdotium, vt et Lazarum interficerent, propter quem multi veniebant et credebant in Iesum.

Testimonium ergo perhibebat turba, que erat cum eo, quando Lazarum vocauit de monumento et suscitauit eum a mortuis. Propter.


Lectio octaua.

184Ante quinque dies pasche venire voluit, sicut ex Ioannis euangelio didicimus, vt etiam per hoc ostenderet se esse agnum immaculatum, qui peccata tolleret mundi.

Cum audisset turba, quia venit Iesus Hierosolimam, Cum ramis palmarum processerunt obuiam ei.

Et cum appropinquaret ad descensum montis Oliueti, omnes turbe gaudentes et cum magna voce collaudantes. Cum ramis palmarum.


Lectio nona.

Agnus quippe paschalis, cuius immolatione populus Israel est ab Egiptia seruitute liberatus, ante quinque dies pasche, hoc est quartadecima luna, ad vesperum missus est immolari significans eum, qui nos suo sanguine redempturus ante quinque dies pasche, id est, hodierno die, magno precedentium sequentiumque populorum gaudio ac laudatione deductus venit in templum dei et erat quotidie docens in eo.

Ingrediente domino in sanctam ciuitatem Hebreorum pueri resurrectionem vite pronunciantes Cum ramis palmarum, “Osanna,” clamabant, “in excelsis.”

Cum audisset populus, quia Iesus venit Hierosolimam, exierunt obuiam ei. Cum.

Ingrediente.

Intende anime.


In laudibus

Ⱥ

Dominus deus auxi‹li›ator meus et ideo non sum confusus.

Psalmus Miserere cum ceteris.

Ⱥ Circundantes circundederunt me et in nomine domini vindicabo in eis.

Ⱥ Iudica causam meam, defende me, quia potens es, domine.

Ⱥ Cum angelis et pueris fideles inueniantur triumphatori mortis clamantes: “Osanna in excelsis.”

Ⱥ Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego, domine deus meus.


Capitulum Sapientie ij.

Uiri impij dixerunt apud se non recte cogitantes: “Opprimamus virum iustum, quoniam contrarius est operibus nostris, et videamus, si sermones illius veri sint. Et si vere filius dei est, liberet eum de manibus nostris, sin autem morte turpissima condemnemus eum.”

Hymnus Rex angelorum prepotens K.viij.

Eripe me de inimicis.

Ⱥ Turba multa, que conuenerat ad diem festum, clamabat domino: “Benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis.”

Psalmus Benedictus.

Oratio vt supra.


Ad primam

Ⱥ Pueri Hebreorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes: “Osanna filio Dauid, benedictus, qui venit in nomine domini.”


Ad tertiam

Ⱥ Pueri Hebreorum tollentes ramos oliuarum obuiauerunt domino clamantes et dicentes: “Osanna in excelsis.”


Capitulum Ad Philippenses ij.

Fratres: Hoc sentite 185 | L.vj.in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem deo sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens.

Responsoria vt in priori dominica.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Ⱥ Osanna filio Dauid, benedictus, qui venit in nomine domini, rex Israel, osanna in excelsis.


Capitulum Ad Philippenses ij.

Christus autem in similitudinem hominum factus et habitu inuentus vt homo humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis.

Oratio vt supra.


Ad nonam

Ⱥ Omnes collaudant nomen tuum dicentes: “Benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis.”


Capitulum ibidem.

Propter quod et deus exaltauit illum et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, vt in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus noster Iesus Christus in gloria est dei patris.


Ad secundas vesperas

Capitulum Esaie xiij.

Christus autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus propter scelera nostra. Disciplina pacis nostre super eum et liuore eius sanati sumus.

Cum audisset turba, quia vt supra.

Hymnus Magno salutis L.iiij.

Eripe me, domine.

Ⱥ Occurrerunt turbe cum floribus et palmis redemptori obuiam et victori triumphanti digna dant obsequia; filium dei ore gentes predicant et in laude Christi voces tonant per nubila: Osanna.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA SECUNDA

Inuitatorium In proximo est dies nostre redemptionis et passio saluatoris, Uenite adoremus.

Psalmus Uenite.

Hymnus Signum crucis K.vij.

Uersiculi vt in precedenti dominica habeantur.


Secundum Ioannem xj.

In illo tempore: Proximum erat pascha Iudeorum et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante pascha, vbi sanctificarent seipsos, et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Moris esse prudentium solet non solum ex eis, que recte apprehenderunt, verum etiam ex illis, que aliter gesta seu dicta cognouerunt, prudentie discere virtutem. Hec nimirum vt imitentur sequendo, illa ne incurrant deuitando.

Insurrexerunt in me viri iniqui, absque misericordia quesierunt me interficere et non pepercerunt in faciem meam spuere et lanceis suis vulnerauerunt me et concussa sunt omnia ossa mea; Ego autem estimabam me tanquam mortuum super terram.

Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto. Ego autem.


Lectio secunda.

186Quod nos, fratres dilectissimi, in hodierna sancti euangelij lectione facere ratio cogit, non tantum videlicet deuotionem amatorum Christi ad exemplum discere virtutis sed perfidiam considerare et consideratam declinare persequentium.

Conclusit vias meas inimicus insidiator, factus est michi sicut leo in abscondito, repleuit et inebriauit me amaritudine; deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me. Uide, domine, iniquitatem illorum et iudica causam anime mee, defensor vite mee.

Factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die. Uide, domine.


Lectio tertia.

Sequamur illarum prudentiam feminarum, quas tanta fide et dilectione domino adhesisse cognouimus. Fugiamus insipientiam pontificum et phariseorum, qui sapientiam dei circumuenire insidijs et interficere querebant. Caueamus dementiam eorum, qui sanctificandi propter pascha Hierosolimam ascenderant sed obliti sanctificationis in ipsa domo orat‹i›onis saluatoris necem tractabant.

Dixerunt impij apud se non recte cogitantes: “Circumueniamus iustum, quoniam contrarius est operibus nostris: promittit se scientiam dei habere, filium dei se nominat et gloriatur patrem se habere deum. Uideamus, si sermones illius veri sint, et si est verus filius dei, liberet illum de manibus nostris; morte turpissima condemnemus eum.”

Tanquam nugaces estimati sumus ab illo et abstinet se a vijs nostris tanquam ab immundicijs et prefert nouissima iustorum. Uideamus.

Intende anime mee.


In laudibus

Ⱥ

Faciem meam non auerti ab increpantibus et conspuentibus in me.

Psalmus Miserere mei c.v.

Ⱥ Framea suscitare aduersus eos, qui dispergunt gregem meum.

Psalmus Uerba mea c.v.

Ⱥ Appenderunt mercedem meam triginta argente‹i›s, quos appreciatus sum ab eis.

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Inundauerunt aque super caput meum, dixi: “Perij,” inuocabo nomen tuum, domine deus meus.

Psalmus Confitebor c.vj.

Ⱥ Labia insurgentium et cogitationes eorum vide, domine.

Psalmus Laudate a.viij.

Capitulum in hebdomada priori.

Hymnus Rex Christe, factorfactor] sanctorum breviarium vt supra L.j.

Eripe me.

Ⱥ Maria ergo vnxit pedes Iesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore vnguenti.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui in tot aduersis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente vnigeniti filij tui passione respiremus.


De cetero non fiat commemoratio de passione domini sed tantum vna collecta. Si duplex festum in hac secunda, tertia vel quarta feria euenerit, omnia eidem 187 | L.vij.ferie pertinentia pleniter in eandem feriam precedentis hebdomade anticipentur, cum antiphona eadem die notatur. Festum vero loco suo pleniter peragatur cum vtraque vespera. Si autem festum nouem lectionum his diebus occurrerit, in sabbato ante palmas celebretur.


Ad vesperas

Ⱥ Sinite mulierem (bonum enim opus operata est in me), vt in die sepulture mee seruet illud; nam pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Adiuua nos, deus, salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue venire gaudentes.


FERIA TERTIA

vt in die precedente.

Inuitatorium In proximo est.


Lectio prima.

Gloria, dilectissimi, dominice passionis, de qua nos etiam hodie locuturos esse promisimus, humilitatis maxime est miranda mysterio, que omnes eos redemit et docuit, et vnde datum est precium, inde iusticia sumeretur.

Uiri impij dixerunt: “Opprimamus virum iustum iniuste et deglutiamus eum tanquam infernus viuum, auferamus memoriam illius de terra et de spolijs eius sortem mittamus inter nos.” Ipsi enim homicide thesaurizauerunt sibi malum. Insipientes et maligni oderunt sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus suis.

Hoc cogitauerunt et errauerunt; excecauit enim illos malicia eorum et nescierunt sacramenta dei. Insipientes.


Lectio secunda.

Omnipotentia enim filij dei, que per eandem essentiam equalis est patri, potuisset humanum genus a dominatu diaboli solo imperio sue voluntatis eruere, nisi diuinis operibus maxime congruisset, vt nequitie hostilis aduersitas de eo, quod vicerat, vinceretur.

Contumelias et terrores passum sum ab eis, qui erant pacifici mei custodientes latus meum, dicentes: “Decipiamus eum et preualeamus illi,” sed tu, domine, mecum es tanquam bellator fortis; cadent in opprobrium sempiternum et videam vindictam in eis, quia tibi reuelaui causam meam.

Omnes inimici mei aduersum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandauerunt aduersum me dicentes: “Decipiamus eum.”


Lectio tertia.

Et per ipsam materiam naturalis raperetur libertas, per quam generalis fuerit illata captiuitas, dicente autem euangelista, quod: “Uerbum caro factum est et habitauit in nobis,” et dicente apostolo, quod: “Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.”

Deus Israel, propter te sustinui improperium, operuit reuerentia faciem meam, extraneus factus sum fratribus meis et hospes filijs matris mee, Quoniam zelus domus tue comedit 188me.

Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. Quoniam zelus.

Intende anime mee et libera eam, Propter inimicos meos eripe me.


In laudibus

Ⱥ

Uide, domine, et considera, quoniam tribulor, velociter exaudi me.

Psalmus Miserere mei, deus c.v.

Ⱥ Discerne causam meam, domine, ab homine iniquo et doloso eripe me.

Psalmus Iudica b.ij.

Ⱥ Dum tribularer, clamaui ad dominum de ventre inferi et exaudiuit me.

Psalmus Deus, deus a.vij.

Ⱥ Domine, vim patior; responde pro me, quia nescio, quid dicam inimicis meis.

Psalmus Ego dixi d.ij.

Ⱥ Dixerunt impij: “Opprimamus virum iustum, quoniam contrarius est operibus nostris.”

Psalmus Laudate a.viij.

Ⱥ Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oues gregis; postquam autem surrexero, precedam vos in Galileam, ibi me videbitis, dicit dominus.

Psalmus Benedictus a.viij.


Oratio

Omnipotens sempiterne deus, da nobis ita dominice passionis sacramenta peragere, vt indulgentiam percipere mereamur. Per.


Ad vesperas

Ⱥ Pilatus dicebat: “Ego nullam causam mortis inuenio in eo,” populus autem Iudeorum clamabat: “Crucifigatur!”

Psalmus Magnificat.


Oratio

Reminiscere miserationum tuarum, domine, et famulos tuos eterna protectione sanctifica, pro quibus Iesus Christus, filius tuus, per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium. Per.


FERIA QUARTA

Inuitatorium In proximo L.vj.

Hymnus Signum crucis K.vij.

Ne perdas.


Lectio prima.

Sermonem, dilectissimi, de gloriosa domini nostri Iesu Christi passione promissum ita expectationi nostre intelligo esse reddendum, vt officium disserendi et festo paschali seruiat et ausibus impij erroris occurat.

Amicus meus osculi me tradidit signo: quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum; hoc malum fecit signum, qui per osculum adimpleuit homicidium. Infelix pretermisit precium sanguinis et in fine laqueo se suspendit.

Melius illi erat, si natus non fuisset. Infelix pretermisit.


Lectio secunda.

Qui enim dei filium veram nostre carnis negant suscepisse naturam, inimici sunt fidei christiane et euangelicam predicationem nimis imprudenter impugnant, vt secundum ipsos crux Christi aut simulatio fuerit fantasmatis aut supplicium deitatis, quod a cordibus piorum longe est repellendum, quia catholica integritas nec maculam perfidie nec rugam potest habere mendacij, que vnum Christum, sic deum, sic hominem 189 | L.viij.confitetur, vt nec falsum hominem nec deum dicat esse passibilem.

Eram quasi agnus innocens, ductus sum ad immolandum et nesciebam, consilium fecerunt inimici aduersum me dicentes: “Uenite mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viuentium.”

Omnes inimici mei aduersum me cogitabant mala michi, verbum iniquum mandaueruntmandauerunt] manduuerunt breviarium aduersum me dicentes: “Uenite.”


Lectio tertia.

Quamuis ergo ab illo initio, quo in vtero virginis verbum caro factum est, nichil vnquam inter diuinam humanamque substantiam diuisionis extiterit et per omnia incrementa corporea vnius persone fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen, que inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cuius nature sit, ex operum qualitate sentimus. Nec diuina enim humanis preiudicant nec humana diuinis, cum ita in idipsum vtraque concurrant, vt in eis nec proprietas absumatur,absumatur] ad sumatur breviarium nec in persona geminetur.

Ecce turba et qui vocabatur Iudas venit, et dum appropinquaret ad Iesum, vt eum oscularetur, Iesus autem dixit ad eum: “Iuda, osculo tradis filium hominis Ad crucifigendum?”

Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo, ve autem homini illi, per quem traderetur. Ad crucifigendum.

Intende anime mee et libera eam, Propter inimicos meos eripe me.


In laudibus

Ⱥ

Libera me de sanguinibus, deus, deus meus, et exultabit lingua mea iusticiam tuam.

Psalmus Miserere mei, deus c.v.

Ⱥ Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tanquam bellator fortis.

Psalmus Te decet d.vij.

Ⱥ Ipsi vero in vanum quesierunt animam meam, introibunt in inferiora terre.

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Omnes inimici mei audierunt malum meum, domine, letati sunt, quoniam tu fecisti.

Psalmus Eructauit cor meum c.viij.

Ⱥ Alliga, domine, in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus.

Ⱥ Iesus factus in agonia prolixius orabat et factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui nostris excessibus incessanter affligimur, per vnigeniti tui passionem liberemur. Qui tecum.

Ab hinc vsque completum pascha officium pro defunctis pretermittatur.


Ad vesperas

Psalmi et antiphone feriales.


Capitulum Esaie liij.

190Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ouis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperietaperiet] aperuit breviarium os suum.

Ingressus Pylatus cum Iesu in pretorium tunc ait ille: “Tu es rex Iudeorum?” Respondit: “Tu dicis, quia rex sum.” Exiuit iterum de pretorio portans coronam et vestem purpuream, et cum indutus fuisset, exclamauerunt omnes: “Crucifigatur, quia filium dei se fecit.”

Tunc ait illis Pylatus: “Regem vestrum crucifigam?” Responderunt pontifices: “Regem non habemus nisi Cesarem.” Exiuit iterum.

Ingressus.

Hymnus Uexilla regis K.vj.

Eripe me.

Ⱥ Filie Hierusalem, nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros, quoniam venient dies, in quibus dicent: “Beate steriles et ventres, qui non genuerunt, et vbera, que non lactauerunt. Tunc incipient dicere montibus: ‘Cadite super nos,’ et collibus, ‘Operite nos.'”

Psalmus Magnificat.


Oratio

Respice, quesumus, domine, super hanc familiam tuam, pro qua dominus noster Iesus Christus non dubitauit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. Qui. Completorium more solito celebretur et vtrumque sine precibus.


FERIA QUINTA

Ad matutinas

Lecta dominica oratione dicantur xv psalmi Ad dominum, cum tribularer cum ceteris. Et luminaria interim accendantur viginti quattuor et per singulos psalmos et singula responsoria extinguantur. Simili modo fiat ad laudes. Luminaribus itaque accensis post campanarum compulsationem Ⱥ Zelus domus tue incipiatur. Ad psalmos Gloria patri non dicatur, versiculi finem non protrahant sed plane et sine melodia fiant. Lector benedictionem non petat nec presbiter more solito benedictionem annectat nec dicat Tu autem, domine sed ex verbis lectionis fiat finis adiuncto versiculo Hierusalem, Hierusalem, conuertere ad dominum deum tuum in tribus primis lectionibus.


In primo nocturno

Ⱥ Zelus domus tue comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Psalmus Saluum me fac a.iij.

Ⱥ Auertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant michi mala.

Psalmus Deus, in adiutorium d.viij.

Ⱥ Deus meus, eripe me de manu peccatoris.

Psalmus In te, domine c.j.

Homo pacis mee, In quo speraui.


Incipit lamentatio Hieremie prophete. Threnorum j. Lectio prima.

Aleph Quomodo sedet sola ciuitas plena populo; facta est quasi vidua domina gentium, princeps prouinciarum, facta est sub tributo.

Beth Plorans plorauit in nocte et lachrime eius in maxillis eius. Non est, qui consoletur 191 | M.j.eam ex omnibus charis eius. Omnes amici eius spreuerunt eam et facti sunt inimici.

Gymel Migrauit Iuda propter afflictionem et multitudinem seruitutis, habitauit inter gentes nec inuenit requiem. Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. Hierusalem, Hierusalem, conuertere ad dominum deum tuum.

In monte Oliueti oraui ad patrem: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.

Uerumtamen non sicut ego volo sed sicut tu vis. Fiat voluntas.


Lectio secunda.

Deleth Uie Syon lugent, eo quod non sint, qui veniant ad solennitatem. Omnes porte eius destructe, sacerdotes eius gementes, virgines eius squalide et ipsa oppressa amaritudine.

He Facti sunt hostes eius in capite et inimici eius locupletati sunt, quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius. Paruuli eius ducti sunt in captiuitatem ante faciem tribulantis.

Uau Et egressus est a filia Syon omnis decor eius. Facti sunt principes eius velut arietes non inuenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

Zay Et recordata est Hierusalem dierum afflictionis sue et preuaricationis omnium desiderabilium suorum, que habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator. Uiderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. Hierusalem, Hierusalem et cetera.

Tristis est anima mea vsque ad mortem, sustinete hic et vigilate mecum. Nunc videbitis turbam, que circundabit me; vos fugam capietis et ego vadam immolari pro vobis.

Uigilate et orate, dicit dominus, vt non intretis in tentationem. Nunc.


Lectio tertia.

Heth Peccatum peccauit Hierusalem, propterea instabilis facta est. Omnes, qui glorificabant eam, spreuerunt illam, quia viderunt ignominiam eius. Ipsa autem gemens conuersaconuersa] et conuersa breviarium est retrorsum.

Teth Sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui. Deposita est vehementer non habens consolatorem. Uide, domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

Ioth Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus preceperas, ne 192intrarent in ecclesiam tuam. Hierusalem et cetera.

Unus ex discipulis meis tradet me hodie: ve illi, per quem tradar ego, Melius illi erat, si natus non fuisset.

Qui intingit manum mecum in parapside, hic me traditurus est. Melius.


In secundo nocturno

Ⱥ Liberauit dominus pauperem a potente et inopem, cui non erat adiutor.

Psalmus Deus iudicium e.j.

Ⱥ Cogitauerunt impij et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Psalmus Quam bonus Israel e.j.

Ⱥ Exurge, domine, et iudica causam meam.

Psalmus Ut quid deus e.ij.

Ⱥ Deus meus, eripe me de manu peccatoris.


Augustinus super psalmo liiij. Lectio quarta.

Exaudi, deus, orationem meam, cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. Caput nostrum Iesus Christus in ipsa sui passione membra, que propter se multa passura preuidebat, prefigurans atque in se transformans hoc orat, vt a timore inimici eruantur, non vt eos non occidat inimicus sed vt non timeant occidentem inimicum. Orat, vt dum ipse tribulatur in anima sua, illi scilicet, qui alios in fide catholica viuificaturi erant, non terreantur ab inimico se crucifigente, cum per illam crucem ab eternis cruciatibus essent redimendi.

Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem, aspectus eius in eo non est; hic peccata nostra portauit et pro nobis dolens ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, Cuius liuore sanati sumus.

Uere languores nostros ipse abstulit et peccata nostra ipse portauit. Cuius.


Lectio quinta.

Protexisti me a conuentu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Protectus est Christus a multitudine malignantium protegente carnem suam ipso filio et homine, quem gerebat, quia filius hominis est et filius dei est, filius dei propter formam dei, filius hominis propter formam serui, habens in potestate ponere animam suam et recipere eam. Quid enim potuerunt ei facere inimici? Occiderunt corpus, animam non occiderunt.

Iudas, mercator pessimus, osculo petijt dominum; ille vt agnus innocens non negauit Iude osculum, Denariorum numero Christum Iudeis tradidit.

Auaricie inebriatus veneno dum sitit lucrum, peruenit ad laqueum. Denariorum.


Lectio sexta.

Nostis, qui conuentus malignantium erat Iudeorum et que multitudo erat operantium iniquitatem. Quam iniquitatem? Quia voluerunt 193 | M.ij.occidere dominum Iesum Christum. “Tanta,” inquit, “opera bona ostendi vobis, propter quod opus vultis me occidere.” Pertulit omnes infirmitates eorum, predicauit omnibus regnum celorum, non tacuit vitia eorum, vt ipsa potius eis displicerent, tanquam medicus, a quo sanabantur; his omnibus orationibus eius ingrati tanquam multa febri frenetici insanientes in medicum, qui venerat curare eos, et cogitauerunt consilium perdendi eum tanquam ibi volentes probare, vtrum ipse homo sit, qui mori possit, an aliquid super homines sit et mori se non permittat.

Una hora non potuistis vigilare mecum, qui exhortabamini mori pro me? Uel Iudam non videtis, quomodo non dormit sed festinat tradere me Iudeis?

Dormite iam et requiescite; ecce appropinquabit, qui traditurus est me in manus peccatorum. Uel Iudam.


In tertio nocturno

Ⱥ Dixi iniquis: “Nolite loqui aduersus deum iniquitatem.”

Psalmus Confitebimur e.ij.

Ⱥ Terra tremuit et quieuit, dum resurgeret in iudicio deus.

Psalmus Notus in Iudea e.ij.

Ⱥ In die tribulationis mee deum exquisiui manibus meis.

Psalmus Uoce mea e.iij.

Exurge, domine, Et iudica causam meam.


De epistola Pauli ad Corinthios j, capitulum xj. Lectio septima.

Conuenientibus vobis in vnum iam non est dominicam cenam manducare, vnusquisque suam cenam presumit ad manducandum et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Nunquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo.

Seniores populi consilium fecerunt, vt Iesum dolo tenerent et occiderent, Cum gladijs et fustibus exierunt tanquam ad latronem.

Cogitauerunt iniquitatem sibi et egrediebantur foras. Cum gladijs.


Lectio octaua.

Ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis, quoniam dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem.” Similiter et calicem postquam cenauit dicens: “Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotienscunque bibetis, in meam commemorationem.” Quotienscunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem domini annunciabitis, donec veniat.

Reuelabunt celi iniquitatem Iude et terra aduersus eum consurget et manifestum erit peccatum illius in die furoris domini Cum eis, qui dixerunt domino deo: “Recede 194a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.”

In die perditionis saluabitur et a die vltionis ducetur. Cum.


Lectio nona.

Itaque quicunque manducauerit panem vel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non vtique dijudicaremur; dum iudicamur autem, a domino corripimur, vt non cum hoc mundo damnemur.

O Iuda, qui dereliquisti consilium pacis et cum Iudeis consiliatus es, triginta argenteis vendidisti sanguinem iustum Et pacis osculum ferebas, quam in pectore non habebas.

Os tuum abundauit malicia et lingua tua concinnabat dolos. Et pacis.


Nono responsorio reiterato statim signa compulsentur. Quo dicto statim imponantur laudes.

Ⱥ

Iustificeris, domine, in sermonibus tuis et vincas, cum iudicaris.

Psalmus Miserere mei, deus c.v.

Ⱥ Dominus tanquam ouis ad victimam ductus est et non aperuit os suum.

Psalmus Domine, refugium e.v.

Ⱥ Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea.

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Exhortatus es in virtute tua et in resurrectione sancta tua, domine.

Psalmus Cantemus domino e.v.

Ⱥ Oblatus est, quia ipse voluit, et peccata nostra ipse portauit.

Psalmus Laudate a.viij.

Ⱥ.

Qua finita statim inchoetur Ⱥ Traditor autem dedit eis signum dicens: “Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum.”

Psalmus Benedictus sine lumine psallatur et statim sequatur Kyrie, eleyson. Christe, eleyson. Kyrie, eleyson.

Qui passurus aduenisti propter nos. Domine, miserere.

Christus dominus factus est obediens vsque ad mortem. Christe, eleyson. Kyrie, eleyson. Christe, eleyson.

Qui discipulos pauisti corpore tuo atque cruore.

Domine, miserere.

Christus dominus factus. Kyrie, eleyson. Christe, eleyson. Kyrie, eleyson.

Agnus innocens, traditori non negasti pia pacis oscula.

Domine, miserere. Christus dominus.

His autem dictis subsequatur ℣ Mortem autem crucis et genibus flexis Pater noster dicatur cum precibus minoribus et psalmo Miserere et versiculo Christus 195 | M.iij.factus est pro nobis obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Quo pronunciato dicatur oratio Respice, quesumus, domine, super K.viij.

Sine Benedicamus et sine Dominus vobiscum matutine finiantur. Similiter agatur in duabus reliquis diebus versibus tantum mutatis.


Ad primam non dicatur Deus, in adiutorium nec hymni nec antiphone nec responsorium sed tantum consueti psalmi absque Quicunque et sine Gloria patri.

Finitis vero psalmis statim sequatur Pater noster.

Uiuet anima mea.

Erraui sicut.

Credo. Post Carnis resurrectionem statim sequatur confessio et preces minores cum psalmo Miserere. Eo dicto ℣ Christus factus est cum oratione Respice, quesumus sine Dominus vobiscum et Benedicamus domino finiatur.


Et ad alias horas psalmi consueti dicantur vt supra, quibus finitis dicatur Pater noster. Qua dicta statim sequantur preces supradicte cum psalmo Miserere et ℣ Christus factus est et oratione Respice, quesumus sine Dominus vobiscum et Benedicamus terminentur.

Hoc autem modo et ordine cursus diurnales in his tribus diebus ante officium continuatim dicantur, nisi quod in parasceue dicatur versiculus Proprio filio suo non pepercit deus loco Christus factus est.

Sabbato autem sancto ℣ In pace factus est locus eius. Communione facta.


Ad vesperas

Ⱥ

Calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

Psalmus Credidi, propter g.iij.

Ⱥ Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus, cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Psalmus Ad dominum g.iiij.

Ⱥ Ab hominibus iniquis libera me, domine.

Psalmus Eripe me ab homine g.vij.

Ⱥ Custodi me a laqueo, quem statuerunt michi, et ab scandalis operantium iniquitatem.

Psalmus Domine, clamaui g.vij.

Ⱥ Considerabam ad dexteram et videbam et non erat, qui cognosceret me.

Psalmus Uoce mea g.viij. statim sequatur.

Ⱥ Cenantibus autem accepit Iesus panem, benedixit ac fregit, dedit discipulis suis.

Psalmus Magnificat statim sequatur, si celebrauerit.


Oratio

Refecti vitalibus sacramentis quesumus, domine deus, vt quod tempore nostre mortalitatis exequimur, et mortalitatis tue munere consequamur. Per.

Et Dominus vobiscum cum Benedicamus et sic finiantur missa et vespere benedictione data. Alias per orationem R‹e›spice simpliciter concludatur.

Completorium dicatur sicut hore relique cum psalmis consuetis et statim sequatur Pater noster, 196post hoc In pace in idipsum. Credo, preces minores cum psalmo, quo finito dicitur ℣ Christus factus est et oratio Respice, quesumus.


IN NOCTE PARASCEUES

Omnia peragantur ad matutinas vt in precedente die.


In primo nocturno

Ⱥ Astiterunt reges terre et principes conuenerunt in vnum aduersus dominum et aduersus Christum eius.

Psalmus Quare fremuerunt a.j.

Ⱥ Diuiserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.

Psalmus Deus, deus meus, respice b.j.

Ⱥ Insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi.

Psalmus Dominus illuminatioilluminatio] illluminatio breviarium b.viij.

Diuiserunt sibi vestimenta mea Et super vestem meam miserunt sortem.


De lamentatione Hieremie. Lectio prima.

Caph Omnis populus eius gemens et querens panem. Dederunt preciosa queque pro cibo ad refocillandam animam. Uide, domine, et considera, quoniam facta sum vilis.

LamethLameth] Lamech breviarium O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Quoniam vindemiauit me, vt locutus est dominus in die ire furoris sui.

Men De excelso misit ignem in ossibus meis et erudiuit me. Expandit rete pedibus meis, conuertit me retrorsum. Posuit me desolatam, tota die merore confectam.

Nun Uigilauit iugum iniquitatum mearum, in manu eius conuolute sunt et imposite collo meo; infirmata est virtus mea, dedit me dominus in manum, de qua non potero surgere. Hierusalem, Hierusalem, conuertere ad dominum deum tu‹u›m.

Omnes amici mei dereliquerunt me et preualerunt insidiantes michi; tradidit me, quem diligebam, et terribilibus oculis plaga crudeli percutiens Aceto potabant me.

Et dederunt in escam meam fel et in siti mea. Aceto.


Lectio secunda.

Samech Abstulit omnes magnificos meos dominus de medio mei, vocauit aduersum me tempus, vt contereret electos meos. Torcular calcauit dominus virgini, filie Iuda.

Ayn Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator conuertens animam meam. Facti sunt filij mei perditi, quoniam inualuit inimicus.

Phe Expandit Syon manus suas, non est, qui consoletur eam. Mandauit dominus aduersum Iacob in circuitu eius hostes 197 | M.iiij.eius. Facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eas.

Uinea mea electa, ego te plantaui, Quomodo conuersa es in amaritudinem, vt me crucifigeres et Barrabam dimitteres?

Ego quidem plantaui te, vinea mea electa, omne semen verum. Quomodo conuersa.


Lectio tertia.

Sade Iustus est dominus, quia os eius ad iracundiam prouocaui. Audite, obsecro, vniuersi populi, et videte dolorem meum. Uirgines mee et iuuenes mei abierunt in captiuitatem. Coph Uocaui amicos meos et ipsi deceperunt me. Sacerdotes mei et senes mei in vrbe consumpti sunt, quia quesierunt cibum sibi, vt refocillarent animas suas.

Res Uide, domine, quoniam tribulor, conturbatus est venter meus. Subuersum est cor meum in ‹me›metipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interficit gladius et domi mors similis est.

Syn Audierunt, quia ingemisco ego et non est, qui consoletur me. Omnes inimici mei audierunt malum meum, letati sunt, quoniam tu fecisti. Adduxisti diem consolationis et fient similes mei.

Tau Ingrediatur omne malum eorum coram te et deuindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas. Multi enim gemitus mei et cor meum merens.

Tanquam ad latronem existis cum gladijs comprehendere me, Quotidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis, et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum.

Cunque iniecissent manus in Iesum et tenuissent eum, dixit ad eos. Quotidie.


In secundo nocturno

Ⱥ Uim faciebant, qui querebant animam meam.

Psalmus Domine, ne ij c.v.

Ⱥ Confundantur et reuereantur, qui querunt animam meam, vt auferant eam.

Psalmus Expectans c.vij.

Ⱥ Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam.

Psalmus Deus, in nomine b.ij.

Insurrexerunt in me testes iniqui Et mentita est iniquitas sibi.


Augustinus super psalmum liiij. Lectio quarta.

Intenderunt arcum, rem amaram, vt sagitt‹ar›ent in absondito immaculatum. Nostis, quibus dolis id egerunt, quemadmodum ei discipulum coherentem pecunia corruperunt, vt eis traderetur, quomodo falsos testes procurauerunt, quibus insidijs et dolis egerunt, vt sagittarent in abscondito immaculatum. Magna iniquitas! Ecce de abscondito venit sagitta. Sed quam maculam in eo fecit, qui nec tantam maculammaculam] maculatam breviarium habet, quanta potest pungi a sagitta?

Tradiderunt 198me in manus impiorum et inter iniquos proiecerunt me et non pepercerunt anime mee; congregati sunt aduersum me fortes Et sicut gigantes steterunt contra me.

Alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam. Et sicut.


Lectio quinta.

Agnus quippe immaculatus, totus immaculatus, non cui macule ablate sunt sed qui nullas extraxit maculas. Repente sagittabunt et non timebunt. Cor durum occidere velle hominem, qui mortuos suscitabat. Repente, id est, insidiose quasi inopinate, quasi non preuise: similis enim nescienti erat inter ipsos dominus ignorantes, quid nesciret et quid sciret, immo ignorantis est nichil scire. Sed omnia scire et ad hoc venisse, vt illi facerent quod se facere potestate arbitrabantur.

Iesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi, Petrus autem sequebatur a longe, Ut videret finem.

Et ingressus est Petrus in atrium principis sacerdotum. Ut.


Lectio sexta.

Firmauerunt sibi sermonem malignum: facta sunt tanta miracula, non sunt moti, perstiterunt in consilio sermonis maligni. Traditus est iudici: trepidat iudex et non trepidabant, qui iudici tradiderunt. Contremiscit potestas, non contremiscit immanitas. Uult ille lauare manus suas et illi inquinant linguas suas. Sed quare hoc firmauerunt sibi sermonem malignum? Quanta fecit Pylatus, vtvt] vbi breviarium refrenarentur? Sed firmauerunt sibi sermonem malignum. Crucifige, crucifige! Repetitio confirmatio est sermonis maligni.

Ingressus Pylatus et cetera L.viij.


In tertio nocturno

Ⱥ Ab insurgentibus in me libera me, domine, quia occupauerunt animam meam.

Psalmus Eripe me d.iiij.

Ⱥ Longe fecisti notos meos a me, traditus sum et non egrediebar.

Psalmus Domine deus salutis e.viij.

Ⱥ Captabant in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabant.

Psalmus Deus vltionum f.j.

Alieni insurrexerunt in me Et fortes quesierunt animam meam.


Ex epistola Pauli ad Hebreos iiij. Lectio septima.

Festinemus igitur ingredi in illam requiem, vt ne quis in idipsum incidat incredulitatis exemplum. Uiuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens vsque ad diuisionem anime et spiritus.

Barrabas latro dimittitur et innocens Christus occiditur, nam et Iudas doctus 199 | M.v.sceleris, qui per pacem didicit facere bellum, Osculando tradidit dominum Iesum Christum.

Ecce turba et qui vocabatur Iudas venit, et dum appropinquaret ad Iesum. Osculando.


Lectio octaua.

Compagum quoque et medullarum et discretor cogitationum cordis et intentionum et non est vlla creatura inuisibilis in conspectu eius. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetrauit celos, Iesum filium dei, teneamus spei nostre confessionem.

Uelum templi scissum est et omnis terra tremuit, Latro de cruce clamabat dicens: “Memento mei, domine, dum veneris in regnum tuum.”

Petre scisse sunt, monumenta aperta sunt; qui dormierant, surrexerunt. Latro.


Lectio nona.

Non enim habemus pontificem, qui non possitpossit] posset breviarium compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratie eius, vt misericordiam consequamur et gratiam inueniamus in auxilio oportuno.

Tenebre facte sunt, dum crucifixissent Iesum Iudei, et circa horam nonam exclamauit Iesus voce magna “Deus, deus, vt quid me dereliquisti?” Et inclinato capite emisit spiritum; tunc vnus ex militibus lancea latus eius perforauit et continuo exiuit sanguis et aqua.

Cum ergo accepisset acetum, dixit: “Consummatum est.” Et inclinato.

Responsorium reincipiatur.


In laudibus

Ⱥ

Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Psalmus Miserere c.v.

Ⱥ Anxiatus est in me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

Psalmus Domine, exaudi ij f.ij.

Ⱥ Ait latro ad latronem: “Nos quidem digna factis recipimus, hic autem quid fecit? Memento mei, domine, dum veneris in regnum tuum.”

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Dum conturbata fuerit anima mea, domine, misericordie memor eris.

Psalmus Domine, audiui f.ij.

Ⱥ Memento mei, domine deus, dum veneris in regnum tuum.

Psalmus Laudate a.viij.

Ⱥ Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum.

Psalmus Benedictus a.viij

Cetera habeantur sicut in priori nocte cum his versiculis:

Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te secula.

Qui latroni in cruce confitenti paradisi ianuam aperuisti.

Fac nos tuam, Iesu, mortem digne venerari.

Psalmus Miserere.

Proprio filio suo non pepercit 200deus sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Oratio Respice, quesumus L.viij.


Ad vesperas

Omnia vt in cena domini.

Ⱥ Cum accepisset acetum, dixit: “Consummatum est,” et inclinato capite emisit spiritum.

Psalmus Magnificat.

Oratio Refecti vitalibus sacramentis M.iij.

Si celebrauerit alias oratio Respice, quesumus.

Completorium sicut prima finiatur.


IN SABBATO SANCTO

Ⱥ

In pace in idipsum dormiam et requiescam.

Psalmus Cum inuocarem h.ij.

Ⱥ Habitabit in tabernaculo tuo, requiescet in monte sancto tuo.

Psalmus Domine, quis a.iiij.

Ⱥ Caro mea requiescet in spe.

Psalmus Conserua a.iiij.

In pace in idipsum Dormiam et requiescam.


Lectio prima.

Aleph Quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam Syon? Proiecit de celo in terram inclitam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.

Beth Precipitauit dominus nec pepercit omnia preciosa Iacob, destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda et deiecit in terram, polluit regnum et principes eius.

Gymel Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, auertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flamme deuorantis in gyro.

Deleth Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmauit deteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filie Syon, effudit quasi ignem indignationem suam. Hierusalem, Hierusalem.

Sepulto domino signatum est monumentum; voluentes lapidem ad ostium monumenti, Ponentes milites, qui custodirent eum.

Ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis.” Ponentes.


Lectio secunda.

He Factus est dominus velut inimicus: precipitauit Israel, precipitauit omnia menia eius, dissipauit munitiones eius et repleuit in filia Iuda humiliatum et humiliatam.

Uau Et dissipauit quasi hortum tentorium suum. Demolitus est tabernaculum suum. Obliuioni tradidit dominus in Syon festiuitatem et sabbatum et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem.

Zay Repulit dominus altare suum, maledixit sanctificationi sue, tradidit in manus inimici muros turrium eius. Uocem dederunt in domo domini sicut in die solenni.

Heth Cogitauit dominus dissipare murum filie Syon, tetendit funiculum suum et non auertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est.

201 | M.vj.Teth Defixe sunt in terra porte eius, perdidit et contriuit vectes eius, regem eius et principes eius in gentibus. Non est lex et prophete eius non inuenerunt visionem a domino.

Hierusalem, luge et exue te vestibus iocunditatis, induere cinere et cilicio, Quia in te occisus est saluator Israel.

Deduc quasi torrentem lachrimas per diem et noctem et non taceat pupilla oculi tui. Quia.


Lectio tertia.

Ioth Sederunt in terra, conticuerunt senes filie Syon, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt cilicijs, abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem.

Caph Defecerunt pre lachrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra iecur meum super contritionem filie populi mei, cum deficeret paruulus et lactens in plateis oppidi.

LamethLameth] Lamech breviarium Matribus suis dixerunt: “Ubi est triticum et vinum?” cum deficerent quasi vulnerati in plateis ciuitatis, cum exalarent animas suas in sinu matrum suarum.

Men Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Hierusalem? Cui exequabo te et consolabor te, filia virgo Syon? Magna enim velut mare contritio tua. Quis medebitur tui?

Plange quasi virgo, plebs mea, vlulate, pastores, in cinere et cilicio, Quia veniet dies domini magna et ama‹ra› valde.

Accingite vos, sacerdotes et leuite, ministri altaris, aspergite vos cinere. Quia veniet.


In secundo nocturno

Ⱥ Eleuamini, porte eternales, et introibit rex glorie.

Psalmus Domini est terra b.ij.

Ⱥ Credo videre bona domini in terra viuentium.

Psalmus Dominus illuminatio mea b.viij.

Ⱥ Domine, abstraxisti ab inferis animam meam.

Psalmus Exaltabo te, domine c.j.

Caro mea Requiescet in spe.


Ex tractatu sancti Augustini episcopi super psalmos. Lectio quarta.

Accedet homo ad cor altum et exaltabitur deus. Accessit Iesus Christus ad ipsa Iudeorum consilia. Passus teneri homo: non enim teneretur nisi homo aut videretur nisi homo aut colaphizaretur nisi homo aut crucifigeretur nisi homo aut moreretur nisi homo.

Recessit pastor noster, fons aque viue, ad cuius transitum sol obscuratus est, nam et ille captus est, Qui captiuum tenebat primum hominem, hodie portas mortis et seras pariter saluator noster disrupit.

Destruxit quidem claustra 202inferni et subuertit potentiam diaboli. Qui.


Lectio quinta.

Accessit ergo homo ad omnes illas passiones, que in illo nichil valerent, nisi esset homo. Sed ille, si non esset, non liberaretur homo. Accessit homo ad cor altum, id est, cor secretum, cor abditum, abijciens aspectibus humanis hominem, seruans intus deum, celans formam dei, que equalis est patri, et offerens formam serui, que minor est patre.

O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, Si est dolor similis sicut dolor meus.

Attendite, vniuersi populi, et videte. Si est.


Lectio sexta.

Illi putantes hoc totum esse, quod videbatur, occidunt hominem in corde alto sed exaltabitur deus in corde diuino. Accessit homo, et quia deus erat et quia passurus erat volens et quia exemplum prebiturus infirmis erat et quia nichil facturi ei erant, qui seuiebant tanquam passuro deo sed in homine et in carne. Sagitte infantium facte sunt plage eorum. Ubi est illa seuitia, vbi est fremitus ille leonis, populipopuli] populus breviarium rugientis et dicentis: “Crucifige, crucifige”? Ubi sunt insidie arcum tendentium? Nonne sagitte infantium facte sunt plage eorum?

Ecce quomodo moritur iustus et nemo percipit corde et viri iusti tolluntur et nemo considerat, a facie iniquitatis ablatusablatus] oblatus breviarium est iustus Et erit in pace memoria eius.

In pace factus est locus eius et in Syon habitatio eius. Et erit.


In tertio nocturno

Ⱥ Deus adiuuat me et dominus susceptor est anime mee.

Psalmus Deus, in nomine tuo b.ij.

Ⱥ In pace factus est locus eius et in Syon habitatio eius.

Psalmus Notus in Iudea e.ij.

Ⱥ Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.

Psalmus Domine deus salutis e.viij.

In pace factus est locus eius Et habitatio eius in Syon.


Lectio septima.

Nostis, quemadmodum sibi faciant de cannis sagittas infantes. Quid feriunt aut vnde feriunt? Que manus aut quod telum? Que arma aut que membra? Sagitte paruulorum facte sunt plage eorum et infirmate sunt contra eos lingue eorum.

Estimatus sum cum descendentibus in lacum, Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber.

Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in vmbra mortis. Factus sum.


Lectio octaua.

Acuunt nunc linguas suas tanquam gladium, firmant sibi sermonem malignum; merito sibi eum firmauerunt, quia infirmate 203 | M.vij.sunt super eos lingue eorum. Nunquid poterat esse hoc firmum aduersus deum? Mentita est, inquit, iniquitas sibi.

Agnus dei Christus immolatus est pro salute mundi, Nam de parentis protoplasti fraude facta condolens, quando pomi noxialis morte morsu corruit, ipse lignum tunc notauit, damna ligni vt solueret.

Christus factus est pro nobis obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Nam.


Lectio nona.

Christus assistens pontifex futurorum bonorum, peramplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum sed per proprium sanguinem introiuit semel in sancta sanctorum eterna redemptione inuenta. Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vituli aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad seruiendum deo viuenti? Et ideo noui testamenti mediator est, vt morte intercedente in remissionem eorum preuaricationum, que erant sub priori testamento, remissionem accipiant, qui vocati sunt eterne hereditatis.

Sicut ouis ad occisionem ductus est, et dum male tractaretur, non aperuit os suum, Traditus est ad mortem, vt viuificaret populum suum.

Ipse autem vulneratus est propter delicta nostra, attritus est propter scelera nostra. Traditus.


In laudibus

Ⱥ

O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne.

Psalmus Miserere c.v.

Ⱥ Plangent eum quasi vnigenitum, quia innocens dominus occisus est.

Psalmus Iudica me d.ij.

Ⱥ Attendite, vniuersi populi, et videte dolorem meum.

Psalmus Deus, deus.

Ⱥ A porta inferi erue, domine, animam meam.

Psalmus Ego dixi d.ij.

Ⱥ O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor vt dolor meus.

Psalmus Laudate a.viij.

Ⱥ Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum.

Psalmus Benedictus a.viij.

Cetera omnia vt in cena domini cum his versibus Qui prophetice prompsisti, ero mors tua, o mors.

Uita in ligno moritur, infernus et mors lugens spoliatur.

Quem sanctorum anime redemptorem pijs votis suscepere.

Post psalmum Miserere In pace factus est locus eius Et habitatio eius in Syon.

Oratio vt supra Respice, quesumus.

Prima vero cum ceteris horis diurnalibus peragatur, quemadmodum in cena domini prenotatur, versu tantum In pace factus est locus eius mutato.


204IN UIGILIA PASCHE

Ad vesperas

Sine Deus, in adiutorium imponatur Ⱥ

Alleluya, alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmus Laudate dominum, omnes gentes g.iij. cum Gloria patri mox subiungitur.

Ⱥ Uespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum, alleluya.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Spiritum nobis, domine, tue charitatis infunde, vt quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per eundem eiusdem spiritus.

Et sic finiantur vespere cum Benedicamus domino, alleluya, alleluya, alleluya.


Ad completorium non dicatur Conuerte nos nec Deus, in adiutorium sed statim Ⱥ incipiatur Alleluya, alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmi Cum inuocarem. In te, domine, speraui. Ecce nunc vt in fine psalterij. Nunc dimittis cum Gloria patri. Alleluya, quibus dictis mox Dominus vobiscum subsequatur.

Oratio Spiritum nobis, domine vt supra.

Et sic cum Benedicamus domino finiatur.


Ad matutinas

Inuitatorium Alleluya. Surrexit dominus vere, Uenite adoremus.

Psalmus Uenite.

Super psalmos Ⱥ Ego sum, qui sum, et consilium meum non est cum impijs sed in lege domini voluntas mea est, alleluya.

Psalmus Beatus a.j.

Ⱥ Postulaui patrem meum, alleluya, dedit michi gentes, alleluya, in hereditatem, alleluya.

Psalmus Quare fremuerunt a.j.

Ⱥ Ego dormiui et somnum cepi et exurrexi, quoniam dominus suscepit me, alleluya, alleluya.

Psalmus Domine, quid a.j.

Resurrexit dominus, alleluya, Sicut dixit vobis, alleluya.


Secundum Marcum xvj.

In illo tempore: Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, vt venientes vngerent Iesum, et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Audistis, fratres charissimi, quod sancte mulieres, que dominum fuerant sequute, cum aromatibus ad monumentum venerunt et eum, quem viuentem dilexerant, etiam mortuum studio humanitatis obsequuntur. Sed res gesta aliquid in sancta ecclesia 205 | M.viij.signat gerendum. Sic quippe necesse est, vt audiamus que facta sunt, quatinus cogitemus etiam, que nobis sunt ex eorum imitatione facienda.


Et nos ergo in eum, qui mortuus est, credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum dominum querimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Ille autem mulieres angelos vident, que cum aromatibus venerunt, quia videlicet ille mentes supernos ciues aspiciunt, que cum virtutum odoribus ad deum per sancta desideria proficiscuntur.

Angelus domini descendit de celo et accedens reuoluit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus: “Nolite timere; scio enim, quia crucifixum queritis. Iam surrexit, venite et videte locum, vbi positus erat dominus,” alleluya.

Angelus domini locutus est mulieribus dicens: “Quem queritis? An Iesum queritis?” Iam. Gloria patri.


Lectio secunda.

Notandum vero nobis est, fratres, quidnam sit, quod in dextris sedere angelus cernitur, qui testis resurrectionis domini esse perhibetur. Quid namque per sinistram nisi vita presens, quid vero per dexteram nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Leua eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me.


Quia igitur redemptor noster iam corruptionem vite presentis transierat recte, angelus, qui nunciare perennem eius vitam venerat, in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festiuitatis nostre gaudia nunciauit. Candor etenim vestis splendorem nostre denunciat solennitatis. Nostre dicamus an sue? Sed vt fateamur verius, et sue dicamus et nostre.


Illa quippe redemptoris nostri resurrectio et nostra festiuitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festiuitas extitit, quia nos reuocando ad celestia eorum numerum impleuit. In sua ergo ac nostra festiuitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos resurrectionem dominicam ad superna reducimur, celestis patrie damna reparantur.


Sed quid venientes feminas affatur angelus audiamus: Nolite expauescere. Ac si aperte dicat: Paueant illi, qui non amant aduentum supernorum ciuium. Pertimescant, qui carnalibus desiderijs pressi ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Uos autem cur pertimescitis, que vestros conciues videtis? Unde et Matheus angelum apparuisse describens ait: Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius candida sicut 206nix.nix] vix breviarium In fulgore etenim terror timoris est, in niue autem blandimentum candoris.

Angelus domini locutus est mulieribus dicens: “Quem queritis? An Iesum queritis? Iam surrexit, venite et videte,” alleluya, alleluya.

Ecce precedet vos in Galileam; ibi eumeum] cum breviarium videbitis, sicut dixit vobis. Iam. Gloria patri.


Lectio tertia.

Quia vero omnipotens deus et terribilis est peccatoribus et blandus iustis, recte testis eius resurrectionis angelus et in fulgore vultus et in candore habitus demonstratur, vt de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios.

Unde recte quoque populum per deserta gradientem columna ignis in nocte et columna nubis preibat in die. In igne etenim terror timoris est, in nube autem visionis lene blandimentum. Dies vero vita iusti et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conuersis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in domino.


In die ergo per nubem columna monstrata est et in nocte per ignem, quia omnipotens deus et blandus iustis et terribilis apparebit iniustis. Iustos in iudicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, iniustos vero per iusticie districtionem terret.


Sed iam quid angelus subiungat audiamus: Iesum queritis Nazarenum. Iesus Latino eloquio salutaris, id est, saluator, interpretatur.


At vero tunc multi Iesus dici poterant, non tamen substantialiter sed nuncupatiue. Ideo et locus subiungitur, vt de quo Iesu dictum sit, manifestetur: Nazarenum. Et causa protinus subditur: crucifixum. Atque addidit: Surrexit, non est hic. Non est hic dicitur per presentiam carnis, qui tamen nusquam deest per presentiam maiestatis. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia precedet vos in Galileam.


Querendum est nobis cur nominatis discipulis Petrus designatur ex nomine. Sed si eum adhuc angelus nominatim non exprimeret, quia magistrum negauerat, venire inter ceteros discipulos non auderet. Uocatur enim ex nomine, ne desperaret ex negatione.


Qua in re considerandum nobis est, cur omnipotens deus, cum quem cuncte ecclesie preferre disposuerat, ancille vocem pertimescere et seipsum permisit negare. Quod nimirum magne actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, vt is, qui futurus erat pastor ecclesie, in sua culpa disceret, qualiter alijs 207 | N.j.misereri debuisset.


Prius itaque eum ostendit sibi et tunc eum preposuit ceteris, vt ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer alienam infirmitatem toleraret.


Bene autem de redemptore nostro dicitur: Precedet vos in Galileam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilea nanque transmigratio facta interpretatur. Iam quippe redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a pena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrauit.

Dum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, Ut venientes vngerent Iesum, alleluya, alleluya.

Et valde mane vna sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole. Ut venientes.

Te deum laudamus sequatur statim sine versiculo et Deus, in adiutorium.


Ad laudes

Ⱥ

Angelus autem domini descendit de celo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum, alleluya, alleluya.

Psalmus Dominus regnauit a.vij.

Ⱥ Erat autem aspectus eius sicut fulgur, vestimenta eius sicut nix, alleluya, alleluya.

Psalmus Iubilate a.vij.

Ⱥ Pre timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui, alleluya.

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere; scio enim, quod Iesum queritis,” alleluya.

Psalmus Benedicite omnia a.vij.

Ⱥ Citocito] cico breviarium euntes dicite discipulis, quia surrexit dominus, alleluya.

Psalmus Laudate dominum a.viij.

Mox imponatur Ⱥ Et valde mane vna sabbatorum veniunt ad monumentummonumentum] mouumentum breviarium orto iam sole, alleluya.

Psalmus Benedictus dominus deus a.viij.


Oratio

Deus, qui hodierna die per vnigenitum tuum eternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, vota nostra, que preueniendo aspiras, etiam adiuuando prosequere. Per eundem.


Ad primam et ceteras horas diurnales non dicatur Deus, in adiutorium sed absolute statim incipiatur Ⱥ Angelus autem domini.

Psalmus Deus, in nomine tuo b.ij.

Psalmus Confitemini domino b.ij.

Psalmus Beati immaculati b.iij.

Psalmus Retribue, quibus finitis Ⱥ imponatur Angelus autem et deinde Hec dies, quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea sinesine] siue breviarium versu.

Dominus vobiscum.

Oratio Deus, qui hodierna die, et ita cum Benedicamus domino finiatur.

Simili modo tertia, sexta et nona cum antiphonis de laudibus, graduali et oratione predicta dicantur.


Ad vesperas

Sine Deus, in adiutorium. 208Kyrie, eleyson iij, Christe, eleyson iij, Kyrie, eleyson iij.

Statim sequantur antiphone de laudibus Angelus autem domini.

Psalmus Dixit dominus.

Ⱥ Erat autem.

Psalmus Confitebor g.ij.

Ⱥ Pre timore.

Psalmus Beatus vir g.ij.

Ⱥ Respondens.

Psalmus Laudate, pueri g.ij.

Ⱥ Cito euntes.

Psalmus In exitu g.iij.

Postea imponatur graduale Hec dies, quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea.

Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius, alleluya.

Pascha nostrum immolatus est Christus, alleluya.


Sequentia

Uictime pascali laudes immolant christiani.

Agnus redemit oues, Christus innocens patri reconciliauit peccatores.

Mors et vita duello conflixere mirando, dux vite mortuus regnat viuus.

Dic nobis, Maria, quid vidisti in via?

Sepulchrum Christi viuentis et gloriam vidi resurgentis.

Angelicos testes, sudarium et vestes, surrexit Christus, spes nostra, precedet suos in Galileam.

Credendum est magis soli Marie veraci quam Iudeorum turbe fallaci.

Scimus Christum surrexisse a mortuis vere: tu nobis, victor rex, miserere, alleluya.

Statim sequatur Ⱥ Et respicientes viderunt reuolutum lapidem, erat quippe magnus valde, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Deus, qui hodierna.

Dominus vobiscum cum Benedicamus domino.

Hoc modo vespere dicantur vsque ad sabbatum mutatis tantum versibus ad graduale et Alleluya.

Collectis et antiphonis in euangelio.

Completorium cantetur sicut heri cum Ⱥ Alleluya et his psalmis Cum inuocarem h.ij. In te, domine. Ecce nunc. Nunc dimittis cum hoc graduali Hec dies, quo finito sequatur oratio Spiritum nobis. Hoc modo dicatur completorium vsque ad sabbatum.


SECUNDA DIE

Ad matutinas

Inuitatorium Surrexit dominus vere, alleluya.

Psalmus Uenite.

Ⱥ Precedam vos in Galileam; ibi me videbitis, sicut dixi vobis, alleluya, alleluya.

Psalmus Cum inuocarem h.ij.

Psalmus Uerba mea c.v.

Psalmus Domine, ne in j a.j.

Resurrexit dominus, alleluya.


Secundum Lucam vltimo.

In illo tempore: Duo ex discipulis Iesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emaus, et reliqua.

Homilia Gregorij pape.

Duobus quidem discipulis non credentibus sed de se loquentibus dominus apparuit sed eis speciem, quam agnoscerent, non ostendit. Hoc ergo egit dominus foris in oculis corporis, quod apud ipsos intus agebatur in oculis cordis.

Maria Magdalene et altera Maria ibant diluculo ad monumentum; Iesum, quem queritis, non est hic, surrexit, sicut locutus est. Precedet vos in Galileam; ibi 209 | N.ij.eum videbitis, alleluya, alleluya.

Cito euntes dicite discipulis eius et Petro, quia surrexit dominus. Precedet.


Lectio secunda.

Discipuli namque apud semetipsos intus et amabant et dubitant, eis autem dominus foris et presens aderat, et quis esset, non ostendebat.

“Tulerunt dominum meum et nescio, vbi posuerunt eum.” Ait ei angelus: “Noli flere, Maria: surrexit, sicut dixit, precedet vos in Galileam; ibi eum videbitis,” alleluya, alleluya.

Dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes, qui dicunt ei: “Noli.”


Lectio tertia.

De se ergo loquentibus dominus presentiam exhibuit, de se autem dubitantibus cognitionis sue speciem abscondit; verba quidem contulit, duritiam cordi increpauit; scripture sacre mysteria, que de seipso erant, aperuit et tamen, quia adhuc peregrinus erat eorum in cordibus a fide, finxit se longius ire.

Congratulamini michi, omnes, qui diligitis dominum, quia quem querebam apparuit michi. Et dum flerem ad monumentum, vidi dominum meum, alleluya.

Recedentibus discipulis non recedebam sed amoris eius igne succensa ardebam desiderio. Et dum flerem.


Ad laudes

Ⱥ Angelus autem domini cum subsequentibus.

In euangelio Ⱥ Iesus iunxit se discipulis suis in via et ibat cum illis; oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent, et increpauit eos dicens: “O stulti et tardi corde ad credendum in his, que locuti sunt prophete,” alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui solennitate paschali mundo remedia contulisti, populum tuum, quesumus, celesti dono prosequere, vt et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. Per dominum.

Hore diurnales dicantur vt in die sancto cum oratione diei et sic per totam hebdomadam.


Ad secundas vesperas

Graduale Hec dies.

Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius, alleluya.

Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum nobis loqueretur in via? alleluya.

Sequentia Uictime paschali.

Ⱥ Qui sunt hi sermones, quos confertis adinuicem ambulantes, et estis tristes, alleluya, alleluya; respondens vnus, cui nomen Cleophas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognouisti, que facta sunt in illa his diebus?” alleluya, alleluya; quibus ille dixit: “Que?” et dixerunt: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo,” alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Deus, qui.


FERIA TERTIA

Ad matutinas

Inuitatorium, antiphone super psalmos et versiculi dicantur vt in precedente feria et sic fiet per totam hebdomadam.

Psalmi Domine deus meus a.ij. Domine dominus noster. In domino confido.


Lectio prima. Secundum Lucam vltimo.

In illo tempore: Stetit Iesus in medio discipulorum suorum et dixit eis: “Pax vobis: 210ego sum, nolite timere,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

De se loquentibus discipulis dominus in medio stetit et per presentiam sue visitationis ostendit, quod congregatis in nomine suo nunquam deesse pollicitus est. Deinde apparens eis pacis gaudia nunciauit, quia pax multa diligentibus legem eius et ipse vera pax, quo presente nil timendum est.

Uirtute magna reddebant apostoli Testimonium resurrectionis Iesu Christi domini nostri, alleluya, alleluya.

Repleti quidem spiritu sancto loquebantur cum fiducia. Testimonium.


Lectio secunda.secunda] viij breviarium

Est etiam fideliter attendendum, quantis documentis persuadeat dominus fidem resurrectionis, dum se prebet oculis intuendum et manibus contrectandum, quia dum palpando ossa carnemque monstrat, statum sue vel nostre resurrectionis significat.

Surgens Iesus dominus noster, stans in medio discipulorum suorum dixit: “Pax vobis,” alleluya; gauisi sunt discipuli viso domino, alleluya.

Una ergo sabbatorum, cum fores essent clause, vbi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, stetit Iesus in medio discipulorum suorum et dixit: “Pax.”


Lectio tertia.tertia] ix breviarium

Quod autem ad insinuandam resurrectionis veritatem cum discipulis dominus comedit potestate non necessitate seipsum mysticam suorum patientiam insinuans, piscem videlicet assum in passione et fauum mellis, scilicet dulcedinem deitatis, in cena humanitatis. Moraliter autem cum asso pisce mel sumitur, cum in patientia tribulationis dulcedo contemplationis augetur.

Et valde mane vna sabbatorum Ueniunt ad monumentum orto iam sole, alleluya.

Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, vt venientes vngerent Iesum, et valde diluculo. Ueniunt.

Laudes cum horis diurnalibus vt supra.

In euangelio Ⱥ Stetit Iesus in medio discipulorum suorum et dixit eis: “Pax vobis,” alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui ecclesiam tuam nouo semper fetu multiplicas, concede famulis tuis, vt sacramentum viuendo teneant, quod fide perceperunt. Per dominum.


Ad secundas vesperas

Hec dies.

Dicant nunc, qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici et de regionibus congregauit eos, alleluya.

Surrexit pastor bonus, qui posuit animam suam pro ouibus suis et pro suo grege mori dignatus est.

Sequentia Uictime paschali laudes.

Ⱥ 211 | N.iij.Uidete manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA QUARTA

Ad matutinas

In primo nocturno

Psalmi Saluum me fac a.iij. Usquequo, domine a.iij. Dixit insipiens a.iij.


Secundum Ioannem vltimo.

In illo tempore: Manifestauit se iterum Iesus ad mare Tyberiadis, et reliqua.

Homilia Gregorij pape.

Mystice quod in piscatione post resurrectionem factam septem fuere discipuli finem designat temporis; quod etiam littus, in quo dominus stabat, innuit, quia finis est maris. Tunc predicatorum ordo rete trahit ad terram immortalitatis plenum magnis piscibus numero mystico et certo designatis, hec est, in solis electis.

Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et soluere septem signacula eius, alleluya, alleluya, alleluya.

Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et aperire librum. Et soluere.


Lectio secunda.

Non vacat a mysterio post dominicam resurrectionem in dexteram solam facta piscatio, quia ad videndam eterne claritatis gloriam sola ecclesia pertingit, que de opere sinistro nichil habebit. In alia autem piscatione boni et mali, magni et parui et sine numero et rete rumpentes capti sunt. Ibi presens insinuatur ecclesia, in qua boni et mali, electi et reprobi scismatum scissuras facientes multiplicati sunt super numerum.

Isti sunt agni nouelli, qui annunciauerunt, alleluya, Modo venerunt ad fontes, repleti sunt claritate, alleluya, alleluya.

In conspectu agni amicti stolis albis et palme in manibus eorum. Modo.


Lectio tertia.

In hac autem piscatione capti sunt magni et parui sub certo numero nec rete scindentes. In quo futura post generalem resurrectionem ecclesia figuratur, in qua soli predestinati in libro vite descripti, iam glorificati sine omni dissentione in continua pace quiescentes sine fine letantur.

De ore prudentis procedit mel, alleluya, dulcedo mellis est lingua eius, alleluya, fauus distillans labia eius, alleluya, alleluya.

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, domine, super mel et fauum ori meo. Fauus.

Ⱥ Mittite in dexteram nauigij rete, et inuenietis, alleluya.

Psalmus Benedictus dominus a.viij.


Oratio

Deus, qui nos resurrectionis dominice annua solennitate letificas, concede propicius, vt per temporalia festa, que agimus, peruenire ad gaudia eterna mereamur. 212Per.


Ad vesperas

Graduale Hec dies.

Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltauit me, alleluya.

Christus resurgens ex mortuis iam non moritur; mors illi vltra non dominabitur.

Sequentia Uictime paschali.

Ⱥ Dixit Iesus discipulis suis: “Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.” Ascendit autem Symon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus, alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA QUINTA

Ad matutinas

Psalmus Domine, quesumus a.iiij.

Psalmus Conserua a.iiij.

Psalmus Exaudi, domine a.iiij.


Lectio prima. Secundum Ioannem xx.

In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris plorans, et reliqua.

Homilia Gregorij pape.

Huius exemplo mulieris mens inquirende veritatis accensa desiderio ad perseuerantie studium instruitur, ne deficiat inquirendo, etsi quandoque differtur ab inueniendo. Ad hoc enim nonnunquam quesita gratia transfertur, vt desideretur ardentius et difficilius inuenta strictius teneatur.

Responsoria eadem vt in secunda feria dicantur.


Lectio secunda.

Uideamus denique, quos fructus amoris germinat opus inquisitionis: vidit angelos in monumento increpantes, quod viuentem dominum cum mortuis quereret; vidit postea ipsum viuentem, quem tangere volens prohibita est, quia nondum equalem patri credebat, quem inter mortuos requirebat.


Lectio tertia.

Intuenda sunt iterum in hac muliere diuine viscera pietatis. Apud quem eadem mulier, anima peccatrix, per penitentiam et vite resurrectionem et maxime per ignem charitatis excocta, tantum gratie locum inuenit, vt dominice resurrectionis et ipsis apostolis prima nuncia mitteretur.

Ⱥ Maria stabat ad monumentum plorans, vidit duos angelos in albis sedentes et sudarium, quod fuerat super caput Iesu, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui diuersitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da, vt renatis fonte baptismatis vna sit fides mentium et pietas actionum. Per.


Ad vesperas

Graduale Hec dies.

Benedictus, qui venit in nomine domini; deus dominus, et illuxit nobis, alleluya.

In die resurrectionis mee, dicit dominus, precedam vos in Galileam.

Ⱥ Dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes, vbi positum fuerat corpus Iesu, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA SEXTA

Ad matutinas

Ⱥ vt prius

Psalmus Celi 213 | N.iiij.enarrant a.vj.

Psalmus Exaudiat te a.vj.

Psalmus Domine, in virtute a.vj.


Lectio prima. Secundum Mattheum xxviij.

In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galileam, in montem, vbi constituerat illis Iesus, et reliqua.

Homilia beati Hieronymi presbiteri.

Quod in Galilea in monte dominus discipulis resurgens apparuit mystice signat corpus Christi per transmigrationem resurrectionis super omnia terrena celesti virtute subleuatum; suos etiam fideles ammonens, vt si celsitudinem resurrectionis videre cupiunt, ab infimis cupiditatibus ad superna desideria transire studeant.

Responsoria tertie ferie dicantur.


Lectio secunda.

Ad eminentiam quoque resurrectionis spectat quod sequitur. “Data est michi,” inquit, “omnis potestas in celo et in terra.” Quod secundum assumptam humanitatem intelligendum est, in qua per gratiam et humilitatis virtutem gloria et honore coronatus est. Quia enim humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem, ideo deus exaltauit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.


Lectio tertia.

Ut igitur regnet in terra per fidem in fidelibus, discipulos iubet docere omnes gentes et baptizare eos in nomine patris et filij et spiritussancti. Ordine quidem congruo primo docendus est auditor, deinde sacramentis fidei imbuendus et tunc ad seruanda mandata instituendus.

Ⱥ Undecim discipuli in Galilea videntes dominum adorauerunt, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Omnipotens sempiterne deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humane federe contulisti, da mentibus nostris, vt quod professione celebramus, imitemur effectu. Per dominum.


Ad vesperas

Graduale Hec dies.

Ⱥ Lapidem, quem reprobauerunt edificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris, alleluya.

Oportebat pati Christum et resurgere a mortuis et ita intrare in gloriam suam.

Ⱥ Data est michi omnis potestas in celo et in terra, alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.


SABBATO

Ad matutinas

Psalmi Dominus regit me b.j. Domini est terra b.ij. Iudica me, domine b.ij.


Lectio prima. Secundum Ioannem xx.

In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane ad monumentum, cum adhuc tenebre essent, et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Querens Maria dominum 214in monumentum, et quia non inuenit, sublatum credidit. Adhuc erat in tenebris ignorantie et meroris. Qua currente discipulis nunciare illi pre ceteris cucurrerunt, qui pre ceteris amauerunt, scilicet Petrus et Ioannes.

Responsoria vt in quarta feria habeantur.


Lectio secunda.

Ioannes significat synagogam, que quasi prior venit ad monumentum, quia prophetas de incarnatione domini et passione audiuit, sed non intrauit, quia in mortuum credere noluit.


Lectio tertia.

Ecclesia vero, que per Petrum designatur, vt cognouit in carne mortuum et viuentem credidit deum, postea etiam Iudea intrabit in fine seculorum. Sunt autem quidam, qui duobus his currentibus duas affectiones animi dicunt figurari, desiderium scilicet et consilium.

Ⱥ Currebant duo simul et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum, alleluya.

Psalmus Benedictus a.viij.


Oratio

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui festa paschalia venerando egimus, per hec contingere ad gaudia eterna mereamur. Per dominum.

Hac die graduale Hec dies deponitur et ad primam et ceteras horas diurnales dicendum est Alleluya cum versu Hec dies, quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea.

Oratio vt supra.


DOMINICA PRIMA POST PASCHA

Ad primas vesperas

Psalmi feriales dicantur cum hac Ⱥ Alleluya, alleluya, alleluya, alleluya.


Capitulum ij Corinthiorum j.

Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regenerauit nos in spem vite eterne per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis.

Surrexit dominus de sepulchro, alleluya, alleluya.

Qui pro nobis pependit in ligno, alleluya. Gloria patri.

Surrexit.


Hymnus

Chorus noue Hierusalem
noua meli dulcedine
promat colens cum sobrijs
paschale festum gaudijs.

Quo Christus, inuictus leo,
dracone surgens obruto,
dum voce viua personat,
a morte functos excitat.

Quam deuorarat improbus,
predam refudit tartarus,
captiuitate libera
Iesum sequantur agmina.

Triumphat ille splendide
et dignus amplitudine,
soli polique patriam
vnam facit rem publicam.

Ipsum canendo supplices
regem precemur milites,
vt in suo clarissimo
nos ordinet palacio.

Per secla mete nescia
patri supremo gloria
honorque sit cum filio
et spiritu paracleto. Amen.

Mane 215 | N.v.nobiscum, domine, alleluya, Quoniam aduesperascit et inclinata est iam dies, alleluya.

In euangelio Ⱥ Cum esset sero die illa vna sabbatorum et fores essent clause, vbi erant discipuli congregati, stetit Iesus in medio et dixit eis: “Pax vobis,” alleluya.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Deus, qui per vnigenitum tuum eternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, da nobis, quesumus, vt qui resurrectionis dominice solennia colimus, per innouationem tui spiritus a morte anime resurgamus. Per eundem.

Hec oratio dicatur ad primas vesperas tantum vsque ad ascensionem domini.


Ad completorium

dicatur Conuerte nos. Deus, in adiutorium.

Ⱥ Alleluya, alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmus Cum inuocarem h.ij.

Psalmi In te, domine. Qui habitat.

Psalmus Ecce nunc benedicite.


Capitulum Ioannis iij.

Qui credit in filium dei, habet testimonium dei in se. Deo gratias.


Hymnus

Iesu saluator seculi,
verbum patris altissimi,
lux lucis inuisibilis,
custos tuorum peruigil,

Tu fabricator omnium
discretor atque temporum,
fessa labore corpora
noctis quiete recrea,

Ut dum graui in corpore
breui manemus tempore,
sic caro nostra dormiat,
vt mens in Christo vigilet.

Te deprecamur supplices,
vt nos ab hoste liberes,
ne valeat seducere
tuo redemptos sanguine.

Quesumus, auctor omnium,
in hoc paschali gaudio
ab omni mortis impetu
tuum defendas populum.

Gloria tibi, domine,
qui surrexisti a mortuis,
cum patre et sancto spiritu
in sempiterna secula. Amen.

In resurrectione tua, Christe, alleluya, Celum et terra letentur, alleluya.

Ⱥ Alleluya, resurrexit dominus, alleluya, Sicut dixit vobis, alleluya, alleluya.

Psalmus Nunc dimittis.

Kyrie, eleyson iij. Christe, eleyson iij. Kyrie, eleyson iij. Pater noster. Et ne nos.

In pace in idipsum.

Credo in deum.

Post Confiteor dicatur Surrexit dominus vere, alleluya, Et apparuit Symoni, alleluya.

Surrexit dominus de sepulchro, alleluya, Qui pro nobis pependit in ligno, alleluya.

Gauisi sunt discipuli domini, alleluya, Ui‹so› domino, alleluya. Domine deus virtutum. Domine, exaudi.

Dominus vobiscum.


Oratio

Deus, qui eternitatis tue lumen cunctis gentibus suscitasti, da nobis, quesumus, vt in resurrectione domini nostri Iesu Christi a vitiorum tenebris exuamur et lumine claritatis eius illustremur. Qui tecum.


Ad matutinas

Inuitatorium Alleluya, surrexit dominus vere, Uenite adoremus, alleluya.

Psalmus Uenite.


Hymnus

Aurora lucis rutilat,
celum laudibus intonat,
mundus exultans iubilat,
gemens 216infernus vlulat,

Cum rex ille fortissimus
mortis confractis viribus
pede conculcans tartara
soluit a pena miseros.

Ille, qui clausus lapide
custoditur sub milite,
triumphans pompa nobili
victor surgit de funere.

Solutis iam gemitibus
et inferni doloribus,
quia surrexit dominus,
resplendens clamat angelus.

Tristes erant apostoli
de nece sui domini,
quem pena mortis crudeli
serui damnarant impij.

Quesumus, auctor omnium.

Gloria tibi, domine.

Antiphone super psalmos cum ipsis psalmis, versiculis, lectionibus et responsorijs dicantur vt in die sancto pasche.

Te deum.

Surrexit dominus vere, alleluya, Et apparuit Symoni, alleluya.


Ad laudes

Ⱥ Angelus autem domini cum alijs sequentibus N.j.


Capitulum j Corinthiorum v.

Fratres: Expurgate vetus fermentum, vt sitis noua conspersio, sicut estis azimi; etenim pascha nostrum immolatus est Chritus. Deo gratias.


Hymnus

Sermone blando angelus
predixit mulieribus:
In Galilea dominus
videndus est quantotius.

Ille dum pergunt concite
apostolis hoc dicere,
videntes eum viuere
osculantur pedes domini.

Quo agnito discipuli
in Galileam propere
pergunt videre faciem
desideratam domini.

Claro paschali gaudio
sol mundo nitet radio,
cum Christum iam apostoli
visu cernunt corporeo.

Ostensa sibi vulnera
in Christi carne fulgida
resurrexisse dominum
voce fatentur publica.

Rex Christe clementissime,
tu corda nostra posside,
vt tibi laudes debitas
reddamus omni tempore.

Quesumus, auctor omnium.

Gloria tibi, domine.

Surrexit dominus de sepulchro, alleluya.

Qui pro nobis pependit in ligno, alleluya.

Ⱥ Et valde mane vt supra N.j.

Benedictus.

Oratio Deus, qui per vnigenitum tuum eternitatis nobis vt supra ibidem.

Ab hinc vsque ad ascensionem domini hymni horarum diurnalium, siue nouem lectionum sint siue trium, semper isti duo versus Quesumus, auctor omnium. Gloria tibi, domine addantur.


Ad primam

Hymnus Iam lucis.

Ⱥ Angelus autem domini.

Psalmi consueti et Quicunque vult.

Capitulum Qui credit in filium dei supra ad completorium.

Christe, fili dei viui, miserere nobis, alleluya, alleluya.

Qui surrexisti a mortuis, miserere nobis, alleluya, alleluya.

In resurrectione tua, Christe, alleluya, Celum et terra letentur, alleluya.

Post confessionem versiculus vt supra in completorio.

Oratio Deus, qui ‹per› vnigenitum tuum N.j.

Cetera more solito peragantur cum oratione Omnipotens sempiterne deus, dirige actus nostros. Hoc modo et ordine singulis dominicis vsque ad ascensionem domini prima peragatur.


Ad tertiam

Ⱥ Erat autem.

217 | N.vj.Capitulum Fratres, expurgate vt supra ad laudes.

Resurrexit dominus, alleluya, alleluya.

Sicut dixit vobis, alleluya, alleluya.

Surrexit dominus vere.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Capitulum j Corinthiorum v.

Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, fratres, in domino, non in fermento veteri neque in fermento malicie et nequitie sed in azimis sinceritatis et veritatis.

Surrexit dominus vere, alleluya, alleluya.

Et apparuit Symoni, alleluya.

Surrexit dominus de sepulchro.

Oratio vt supra.


Ad nonam

Capitulum Ezechielis xxxvj.

In die resurrectionis mee, dicit dominus, congregabo gentes et colligam regna et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

Surrexit dominus de sepuchro, alleluya, alleluya.

Qui pro nobis pependit in ligno, alleluya, alleluya.

Gauisi sunt discipuli domini, alleluya, Uiso domino, alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Antiphone de laudibus, videlicet Angelus autem domini cum psalmis dominicalibus.


Capitulum Marci xvij.

Angelus autem domini locutus est mulieribus dicens: “Nolite timere vos, quia quem queritis mortuum, iam viuit et vita hominum cum eo surrexit.”

Dum transisset sabbatum vt supra N.j.


Hymnus

Ad cenam agni prouidi
et stolis albis candidi
post transitum maris rubri
Christo canamus principi,

Cuius corpus sanctissimum
in ara crucis torridum,
cruore eius roseo
gustando viuimus deo,

Protecti pasche vespere
a deuastante angelo,
erepti de durissimo
pharaonis imperio.

Iam pascha nostrum Christus est,
qui immolatus agnus est,
sinceritatis azima
caro eius oblata est.

O vere digna hostia,
per quam fracta sunt tartara,
redempta plebs captiuata
redit ad vite premia.

Consurgit Christus tumulo,
victor redit de baratro
tyrannum trudens vinculo
et reserans paradisum.

Quesumus, auctor omnium.

Gloria tibi, domine, qui vt supra.

Mane nobiscum, domine N.iiij.

Ⱥ Et respicientes N.j.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


Hoc modo et ordine cantentur cursus diurnales singulis dominicis diebus vsque ad ascensionem domini. Completorium dicatur vt in nocte precedente singulis sabbatis et dominicis vsque ad ascensionem domini. Si qua festiuitas nouem lectionum in qualibet dominica vsque ad ascensionem domini (exceptis summis festis) occurrerit, in secundam feriam differatur. Si vero trium lectionum proprium habens officium, similiter fiat.


218FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium Alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmus Uenite.

Hymnus Aurora lucis vt supra.

Ⱥ Alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmi Dominus illuminatio b.viij. Ad te, domine, clamaui. Afferte domino.

Tres tantum psalmi et sic de quolibet nocturno vsque ad ascensionem domini.

Resurrexit dominus, alleluya.


Lectio prima. Secundum Ioannem xx.

In illo tempore: Cum sero factum esset vna sabbatorum et fores essent clause, vbi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, venit Iesus et stetit in medio eorum et dixit eis: “Pax vobis,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Si fides adhibenda est, non ratio, non est dubitandum, quod clausis ianuis post resurrectionem dominus ineternum iam victurus intrauit, qui moriturus veniens non aperto virginis vtero exiuit.

Dignus es, domine, accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos deo In sanguine tuo, alleluya.

Fecisti enim nos deo nostro regnum et sacerdotes. In sanguine.


Lectio secunda.

Quid enim dulcedinis proferat prima allocutio, audiamus. Pax vobis. Pacem primo obtulit, qui propter pacem venit. Iterum, vt ostendat per suum sanguinem pacificata esse que in celis sunt, que in terra.

Audiui vocem in celo tanquam vocem tonitrui magni, alleluya, regnabit deus noster ineternum, alleluya, Quia facta est salus et virtus et potestas Christi eius, alleluya, alleluya.

Et vox de throno exiuit dicens: “Laudem dicite deo nostro, omnes sancti eius et qui timetis deum, pusilli et magni.” Quia.


Lectio tertia.

Ne huius mundi pacem sibi datam putarent discipuli, statim subdidit: “Sicut misit me pater et ego mitto vos,” quasi diceret: “Ea charitate, qua pater me misit ad passionem, et ego mitto vos ad tribulationem,” ad quam sustinendam vt essent fortiores, inflando inspirauit eis spiritum sanctum.

Audiui vocem in celo angelorum multorum dicentium: “Timete dominum et date claritatem illi et adorate eum, qui fecit celum et terram, mare et fontes aquarum,” alleluya, alleluya.

Uidi angelum domini volantem per medium celi voce magna clamantem et dicentem: “Timete.”

Te deum.

Surrexit dominus vere, alleluya.


In laudibus

Ⱥ Alleluya, alleluya.


Capitulum Ioannis v.

Omne, quod natum est ex deo, vincit mundum et hec est victoria, que vincit mundum, fides nostra.

Hymnus Sermone blando angelus N.v.

Surrexit dominus de sepulchro.

Ⱥ Post dies octo ianuis clausis ingressus dominus et dixit eis: “Pax vobis,” alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

219 | N.vij.Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui festa paschalia peregimus, hec te largiente moribus et vita teneamus. Per.


Commemoratio fiat de cruce.

Ⱥ Crucifixus surrexit a mortuis, redemit nos, alleluya, alleuya.

In resurrectione tua, Christe, alleluya, alleluya.


Oratio

Deus, qui pro nobis filium tuum crucis patibulum subire voluisti, vt inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis, famulis tuis, vt in resurrectionis eius gaudijs semper viuamus. Per eundem Christum.


Sequitur de omnibus sanctis.

Ⱥ Sancti tui, domine, florebunt sicut lilium, alleluya, et sicutsicut] sicnt breviarium odor balsami erunt ante te, alleluya.

Gaudete, iusti in domino, alleluya, Rectos decet collaudatio, alleluya.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt in resurrectione domini nostri Iesu Christi cum omnibus sanctis percipiamus veraciter portionem. Qui tecum viuit.


Quando de sanctis legitur ad matutinas, commemoratio de resurrectione Crucifixus et cetera.

In resurrectione.


Oratio

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui paschalis solennitatis commemorationem agimus, in tua semper sanctificatione viuamus. Per Christum.


De omnibus sanctis.

Ⱥ Sanctorum nomina scripta sunt in celis, gaudent cum Christo, alleluya.

Gaudete, iusti.

Oratio Presta, quesumus, omnipotens deus, vt in resurrectione et cetera.


Ad primam

Ⱥ Surgens Iesus mane prima sabbati apparuit primo Marie Magdalene, de qua eiecerat septem demonia, alleuya.

Psalmi consueti.

Capitulum Qui credit in filium dei N.v.

Christe, fili dei viui, miserere nobis, alleluya, alleluya.

In resurrectione tua, Christe.

Post Carnis resurrectionem dicantur preces Et ego ad te, domine, clamaui et cetera more solito cum versibus et oratione vt supra in dominica.


Ad tertiam

Ⱥ Stetit Iesus in medio discipulorum suorum et dixt eis: “Pax vobis,” alleluya, alleluya.

Capitulum Omne, quod natum est.

Resurrexit dominus, alleluya.

Surrexit dominus vere.

Oratio Presta, quesumus.


Ad sextam

Ⱥ Pax vobis; ego sum, alleluya, nolite timere, alleluya.

Psalmus Defecit.


Capitulum

Quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est filius dei? Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus.

Surrexit dominus vere, alleluya, alleluya.

Surrexit dominus de sepulchro.

Oratio vt supra.


Ad nonam

Ⱥ Uidete manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum, alleluya, alleluya.


Capitulum Ioannis v.

Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas, quoniam tres sunt, qui testimonium dant in celo: pater, verbum et spiritussanctus, et hi tres vnum 220sunt.

Surrexit dominus de sepulchro, alleluya, alleluya.

Gauisi sunt discipuli.

Oratio vt supra.

Sic dicantur hore diurnales vsque ad ascensionem domini capitulis tantum mutatis.


Ad vesperas vt supra

Ⱥ Alleluya, alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmi de die.


Capitulum

Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, vt nos offerret deo mortificatos quidem carne, viuificatos autem spiritu.

Hymnus Ad cenam agni prouidi N.vj.

Mane nobiscum, domine N.iiij.

Ⱥ Nisi videro in manibus eius fixuram clauorum et mittam manum meam in latus eius, non credam, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


Fiat commemoratio de cruce.

Ⱥ Crucem sanctam subijt qui infernum confregit; accinctus est potentia, surrexit die tertia, alleluya.

Dicite in nationibus, alleluya.

Oratio Deus, qui pro nobis filium tuum vt supra ad matutinas.


De omnibus sanctis.

Ⱥ Sancti et iusti in domino, gaudete, alleluya, vos elegit deus in hereditatem sibi, alleluya.

Uox leticie et exultationis, alleluya, In tabernaculum iustorum, alleluya.


Oratio

Paschale mysterium recensentes quesumus, domine, ‹vt› omnium sanctorum precibus foueamur, quorum magisterium cognouimus exequendum. Per dominum.


Quando de sanctis legitur ad vesperas, commemoratio Crucem sanctam.

Dicite in nationibus, alleluya.


Oratio

Deus, qui per vnigenitum tuum eternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, da nobis, quesumus, vt qui resurrectionis dominice memoriam agimus, per innouationem tui spiritus a morte anime resurgamus. Per eundem Christum.


De omnibus sanctis.

Sancti et iusti.

Uox leticie.

Oratio Paschale mysterium vt supra.

Hoc modo fiat commemoratio ad matutinas et vesperas vsque ad ascensionem domini exceptis dominicis et festis nouem lectionum.


Feria tertia et in qualibet alia vsque ad ascensionem domini ad matutinas inuitatorium, hymni, antiphone et versiculi cum laudibus vt in precedente nocte prescribitur, lectiones vero Apocalipsis Romano more inchoantur et per tres hebdomadas legantur.


Incipit liber Apocalipsis beati Ioannis apostoli. Lectio prima.

Apocalipsis Iesu Christi, quamquam] quem breviarium dedit illi deus palam facere seruis suis, que oportet fieri cito, et significauit mittens per angelum suum seruo suo Ioanni, qui testimonium perhibuit verbo dei et testimonium Iesu Christi in his, quecunque vidit.


Beatus, qui legit et qui audit verba prophetie huius et seruat ea, que in ea scripta sunt; tempus enim prope est. Ioannes septem ecclesijs, que sunt in Asya. Gratia vobis et pax ab eo, qui 221 | N.viij.erat et qui est et qui venturus est,


Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terre, qui dilexit nos et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nos regnum et sacerdotes deo et patri suo; ipsi gloria et imperium in secula seculorum. Amen.


Ecce veniet cum nubibus celi et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et tunc plangent se super eum omnes tribus terre. Etiam, amen. Ego sum alpha et o, principium et finis, dicit dominus, qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens.


Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Christo Iesu, fui in insula, que Pathmos appellatur, propter verbum dei et testimonium Iesu Christi.


Fui in spiritu die dominica et audiui vocem magnam tanquam tube dicentis: “Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesijs, que sunt in Asia, Epheso et Smirne et Pergamo et Thiathire et Philadelphie et Sardis et Laodicie.” Et conuersus sum, vt viderem vocem, que loquebatur mecum.


Et conuersus vidi septem candelabra aurea et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis vestitum podere et precinctum ad mamillas zona aurea.


Caput autem eius et capilli erant candidi tanquam lana alba et tanquam nix. Et oculi eius tanquam flamma ignis et pedes eius similes auricalco sicut in camino ardenti.


Et vox eius tanquam vox aquarum multarum et habebat in dextera sua stellas septem. Et de ore eius gladius vtraque parte acutus exibat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.


Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me dicens: “Noli timere. Ego sum primus et nouissimus et viuus et fui mortuus et ecce sum viuens in secula seculorum et habeo claues mortis et inferni.


Scribe ergo que vidisti et que sunt et que oportet fieri post hec. Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea, septem stelle, angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesie sunt.”


Capitulum ij.

Et angelo Ephesi ecclesie scribe: Hec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, quia non potes sustinere malos, et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt et inuenisti eos mendaces et patientiam habes et 222sustinuisti propter nomen meum et non deficisti.


Sed habeo aduersum te pauca, quod caritatem primam reliquisti. Memor esto itaque, vnde excideris, et age penitentiam et prima opera fac. Sin autem, veniam tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris.


Sed hoc habes, quia odisti facta Nicholaitarum, que et ego odi. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesijs. Uincenti dabo edere de ligno vite, quod est in paradiso dei mei.


Et angelo ecclesie Smirne scribe: Hec dicit primus et nouissimus, qui fuit mortuus et viuit. Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed diues es et blasphemaris ab his, qui se dicunt Iudeos esse et non sunt sed sunt synagoga Sathane. Nichil horum timeas, que passurus es.


Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, vt tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis vsque ad mortem et dabo tibi coronam vite. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesijs. Qui vicerit, non ledetur a morte secunda.


Et angelo Pergami ecclesie scribe: Hec dicit, qui habet rumpheam vtraque parte acutam. Scio, vbi habitas, vbi sedes est Sathane, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam; et in illis diebus Antiphas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, vbi Sathanas habitat.


Sed habeo aduersus te pauca, quia habes tenentes doctrinam Baalam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filijs Israel, edere et fornicari. Habes et tu tenentes doctrinam Nicholaitarum. Similiter penitentiam age, si quo minus, veniam tibi cito et expugnabo cum illis in gladio oris mei.


Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesijs. Uincenti dabo manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.


Et angelo Tiathire ecclesie scribe: Hec dicit filius dei, qui habet oculos tanquam flammam ignis et pedes eius similes auricalco. Noui opera tua et charitatem tuam et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua nouissima plura prioribus.


Sed habeo aduersus te pauca, quia permittis mulierem Iezabel, que se dicit prophetam, docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de idolaticis. Et dedi illi, vt penitentiam ageret, et non vult penitere a fornicatione sua.


223 | O.j.Ecce ego mitto eam in lectum et qui mechantur cum ea in tribulatione maxima erunt, nisi penitentiam egerint ab operibus suis. Et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesie, quia ego sum scrutans renes et corda vestra et dabo vnicuique vestrum secundum opera sua.


Uobis autem dico et ceteris, qui Tyathire estis: quicunque hanc doctrinam non habent, qui non cognouerunt altitudinem Sathane, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus, tamen id, quod habetis, tenete, donec veniam.


Et qui vicerit et custodierit vsque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes et reget eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego a patre meo accepi, et dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem, audiat, quid spiritus dicat ecclesijs.


Capitulum iij.

Et angelo ecclesie Sardis scribe: Hec dicit, qui habet septem spiritus dei et septem stellas. Scio opera tua, quia nomen habes, quod viuas, et mortuus es. Esto vigilans et confirma cetera, que moritura erant; non enim inuenio opera tua plena coram deo meo. In mente ergo habe, qualiter acceperis et audieris, serua et age penitentiam.


Si ergo non vigilaueris, veniam ad te tanquam fur et nescies, qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non coinquinauerunt vestimenta sua et ambulant mecum in albis, quia digni sunt.


Qui vicerit, sic vestimentis vestietur albis et non delebo nomen eius de libro vite et confitebor nomen eius coram patre meo et coram angelis eius.


Et angelo Philadelphie ecclesie scribe: Hec dicit sanctus et verus, qui habet clauem Dauid, qui aperit et nemo claudit, qui claudit et nemo aperit. Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, et seruasti verbum meum et non negasti nomen meum.


Ecce dabo de synagoga Sathane, qui se dicunt Iudeos esse et non sunt sed mentiuntur. Ecce faciam, vt veniant et adorant ante pedes tuos et scient, quia ego dilexi te, quoniam seruasti verba patientie mee, et ego te seruabo ab hora tentationis, que ventura est in orbem vniuersum tentare habitantes terram.


Ecce venio cito: tene quod habes, vt nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo dei mei et foras non egredietur amplius neque exiet; et scribam super illum nomen 224dei mei et nomen ciuitatis noue Hierusalem, que descendit de celo a deo meo, et nomen meum nouum. Qui habet aures audiendi, audiat, quid spiritus dicat ecclesijs.


Et angelo Laodicie ecclesie scribe: Hec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creature dei. Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus. Sed quia tepidus es et neque frigidus es neque calidus, incipiam te euomere de ore meo.


Quia dicis: “Diues sum et locuples et nullius egeo,” et nescis, quia tu miser es et miserabilis pauper et modicus et cecus et nudus. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, vt locuples fias, et vestimentis albis induaris, vt non appareat confusio nuditatis tue, et collyrio inunge oculos tuos, vt videas. Ego quos amo arguo et castigo. Emulare ergo et age penitentiam.


Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit michi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedeo cum patre meo in regno eius. Qui habet aures audiendi, audiat, quid spiritus dicat ecclesijs.


Responsoria, que sequuntur, per tres hebdomadas cantentur cum tribus alijs prescriptis.

Locutus est ad me vnus ex septem angelis dicens: “Ueni, ostendam tibi nouam nuptam sponsam agni,” Et vidi Hierusalem descendentem de celo, ornatam monilibus suis, alleluya, alleluya, alleluya.

Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum. Et.

Uidi Hierusalem descendentem de celo, ornatam auro mundo et lapidibuslapidibus] lapididibus breviarium preciosis intextam, alleluya, alleluya.

Et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa vero auro mundo similis vitro mundo, alleluya.

Uidi portam ciuitatis ad orientem positam et apostolorum nomina et agni super eam scripta Et super muros eius angelorum custodiam, alleluya.

Uidi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de celo, ornata‹m› tanquam sponsam viro suo. Et super.

Hec est Hierusalem, ciuitas magna celestis, ornata tanquam sponsa agni, Quoniam tabernaculum factum est, alleluya.

Porte eius non claudentur per diem, nox enim non erit in ea. Quoniam.

Platee tue, Hierusalem, sternentur auro mundo, alleluya, et cantabitur in te canticum leticie, alleluya, Et per omnes vicos tuos ab vniuersis dicetur, alleluya, alleluya.

Quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filijs tuis in te. Et per.

Ostendit 225 | O.ij.michi angelus fontem aque viue et dicit ad me, alleluya: “Hic deum adora,” alleluya, alleluya, alleluya.

Postquam audissem et vidissem, cecidi, vt adorarem ante pedes angeli, qui michi ostendebat, et dixit michi: “Hic deum adora.”

Ego quasi vitis fructificaui suauitatem odoris, alleluya, Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini, alleluya, alleluya.

In me gratia omnis vie et veritatis, in me omnis spes vite et virtutis. Transite ad me.

Ueniens a Libano quam pulchra facta es, alleluya, Et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata, alleluya, alleluya.

Speciosa facta es et suauis in delicijs tuis. Et odor.

Speciosa facta es et suauis in delicijs tuis, alleluya, altitudo tua similis est palme indeficienti In plenitudine claritatis, alleluya, alleluya, alleluya.

Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilauerint ad me, inuenient me. In plenitudine.

Decantabat populus in Israel, alleluya, et vniuersa multitudo Iacob canebat legitime Et Dauid cum cantoribus cytharam percutiebat in domo domini et laudes deo canebant, alleluya, alleluya.

Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuel inter eos. Et Dauid.

Docete filios vestros, alleluya, Ut memoriter teneant, alleluya, et ore decantent, alleluya, alleluya.

Filij, qui nascentur et exurgent et narrabunt filijs suis. Ut memoriter.

Candidi facti sunt Nazarei eius, alleluya, splendorem deo dederunt, alleluya, Et sicut lac coagulati sunt, alleluya, alleluya.

In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Et sicut lac.

In diademate capitis Aaron lapides preciosi fulgebant, Dum perficeretur opus dei, alleluya, alleluya, alleluya.

Corona aurea super caput eius expressa signo sanctitatis. Dum perficeretur opus.

Huius historie responsoria apte per singulas ferias diuidantur, dum Apocalipsis legitur. Quibus secundum ordinem finitis hoc ordine reincipiantur: Dignus es sit primum, secundum In diademate, tertium Audiui vocem in celo tanquam et sic consequenter alia secundum ordinem. Quibus denuo finitis hoc modo resumantur: Dignus es, domine. Candidi facti sunt. In diademate et cetera. Deinde Audiui vocem in celo tanquam. Audiui vocem in celo angelorum et cetera.


FERIA TERTIA

Ad matutinas

Inuitatorium, antiphone et versiculi dicantur vt in secunda feria, psalmi vero Dixi: Custodiam vias c.vij. 226Expectans c.vij. Beatus, qui intelligit c.vij.

Lectiones de Apocalipsi incipiantur.

Responsoria Locutus est ad me vnus. Uidi Hierusalem. Uidi portam.

Cetera vt in secunda feria cum hac Ⱥ in euangelio:

Ⱥ Thoma, infer digitum tuum huc et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis, alleluya, exclamauit Thomas voce magna dicens: “Dominus meus et deus meus,” alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui festa paschalia N.vij.


Ad secundas vesperas

Ⱥ Mitte manum tuam et cognosce loca clauorum, alleluya, et noli esse incredulus, sed fidelis, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA QUARTA

Ad matutinas

Psalmus Dixit d.iij.

Psalmus Exaudi, deus, orationem meam et ne despexeris d.iij.

Psalmus Miserere mei, deus, quoniam conculcauit d.iiij.

Lectiones Apocalipsis.

Hec est Hierusalem.

Platee tue.

Ostendit michi.

Ⱥ Misi digitos meos in fixuras clauorum et manum meam in latus eius et dixi: “Dominus meus et deus meus,” alleluya.

Psalmus Benedictus.


Ad vesperas

Ⱥ Thomas, qui dicitur Didimus, non erat cum eis, quando venit Iesus; dixerunt ei alij: “Uidimus dominum,” alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA QUINTA

Ad matutinas

Psalmus Saluum me fac d.viij.

Psalmus Deus, in adiutorium.

Psalmus In te, domine ibidem.

Ego sicut vitis.

Ueniens a Libano.

Speciosa.

Ⱥ Quia vidisti me, Thoma, credidisti; beati, qui non viderunt et crediderunt, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Ad vesperas

Ⱥ Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, alleluya, que non sunt scripta in libro hoc, alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA SEXTA

Ad matutinas

Psalmus Exultate deo e.vj.

Psalmus Deus stetit e.vij.

Psalmus Deus, quis similis ibidem.

Decantabat.

Docete filios.

Candidi facti.

Ⱥ Hec autem scripta sunt, vt credatis, quia Iesus est Christus filius dei, et vt credentes vitam habeatis in nomine ipsius, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Ad vesperas

Ⱥ Uenerunt ad monumentum Maria Magdalena et altera Maria videre sepulchrum, alleluya.

Psalmus Magnificat.


SABBATO

Ad matutinas

Psalmus Cantate domino ij f.iij.

Psalmus Dominus regnauit, irascantur ibidem.

Psalmus Iubilate d.vj.

Dignus es, domine N.vj.

In diademate.

Audiui vocem in celo tanquam vocem N.vj.

Ⱥ Et dicebant ad inuicem: “Quis reuoluet nobis lapidem ab ostio monumenti?” alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


DOMINICA SECUNDA POST PASCHA

Ad primas vesperas

Ⱥ super psalmos cum capitulo et ceteri vt supra, sabbato precedente.

In euangelio Ⱥ Dignus es, domine deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia et propter nomen tuum erant et creata sunt; salus tibi, deo nostro, qui sedes super thronum, et agno, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Reliqua omnia vt in precedente dominica peragantur, et similiter ad matutinas et horas diurnales cum secundis vesperis.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium, hymnus, antiphona et versiculus cum laudibus sicut in priori septimana 227 O.iij.peragantur, psalmus vero isto die et sequentia de proprijs nocturnis dierum secundum ordinem habeantur. Et responsoria reincipiantur secundum ordinem prescriptum in ferijs.


Lectio prima. Secundum Ioannem x.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Omnipotens deus incommutabiliter bonus pastor est, qui pro ouibus suis animam suam posuit, vt eas carnis sue alimento satiaret. Ouis namque animal mansuetum et mundum est. Mansuetudo patientiam, mundicia prefigurat innocentiam. In his enim duobus seruitur deo: in faciendo bonum et patiendo malum.


Lectio secunda.

Qui bonum facit, velut in bona materia operatur. Sed si bonum bene non facit, per malam formam bona materia deformatur. Bona est innocentie forma, vbivbi] nisi breviarium nec plus nec minus iusto est. Si enim plus iusto sit, peccatum est, si minus, delictum.


Lectio tertia.

Mercenarius est, qui locum pastoris suscipit sed fructum animarum ‹non querit›. Lupi nomine quiuis iniustus et raptor siue malignus spiritus designatur, qui fidelium caulas depredatur. Lupus enim rapit et dispergit oues; in rapina crudelitas et impetus, in dispersione dissolutio et diuisio vnitatis designatur.


Post laudes Capitulum j Petri secundo.

Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, vt sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius.

Hymnus et versus vt supra.

Ⱥ Ego sum pastor bonus, qui pasco oues meas et pro ouibus meis pono animam meam, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui in filij tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis perpetuam concede leticiam, vt quos perpetue mortis eripuisti casibus, gaudijs facias perfrui sempiternis. Per eundem.

Commemoratio fiat vt supra N.vij.


Ad tertiam

Capitulum Christus factus est pro nobis vt supra ad laudes.


Ad sextam

Capitulum j Petri ij.

Christus cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

Tradebat autem se iudicanti iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, vt peccatis mortui iusticie viuamus, cuius liuore sanati sumus.


Ad vesperas

Psalmi feriales cum Ⱥ Alleluya dicantur.


Capitulum ibidem.

Eratis enim sicut oues errantes sed conuersi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Ⱥ Ego sum pastor bonus, alleluya, qui pasco oues meas, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Deus, qui in filij tui que cum prescriptis capitulis per hanc 228hebdomadam dicantur.


Per hebdomadam

In euangelio Ⱥ Ego sum pastor ouium, ego sum via et veritas, ego sum pastor bonus et agnosco oues meas et cognoscunt me mee, alleluya, alleluya.

Ⱥ Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, alleluya.

Ⱥ Mercenarius, cuius oues non sunt proprie, vidit lupum venientem et dimittit oues et fugit et lupus rapit et dispergit oues, alleluya.

Ⱥ Sicut nouit me pater, et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ouibus meis, alleluya.

Ⱥ Alias oues habeo, que non sunt ex hoc ouili, et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet vnum ouile et vnus pastor, alleluya.

Ⱥ Angelus autem domini descendit de celo et accedens reuoluit lapidem et sedit super eum, alleluya, alleluya.

Ⱥ Et ingresse non inuenerunt corpus domini Iesu Christi.

Ⱥ Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Auete,” ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius, alleluya.

Ⱥ Nolite expauescere; Iesum Nazarenum queritis crucifixum, surrexit, non est hic, alleluya.


DOMINICA TERTIA POST PASCHA

Ad primas vesperas

In euangelio Ⱥ Magna et mirabilia sunt opera tua, domine deus omnipotens, iuste et vere vie tue sunt, rex seculorum; quis non timebit te, domine, et magnificabit nomen tuum, quia solus pius es, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, alleluya, iudicia tua iusta sunt, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Cetera omnia vt in duabus dominicis precedentibus ad vtrasque vesperas necnon ad matutinas et horas diurnales habeantur.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

vt supra cum psalmis nocturnalibus.


Secundum Ioannem xvj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Modicum, et iam non videbitis me,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Aperte inquiens dominus ait: “Subtrahenda est oculis vestris species infirmitatis, vt mentibus insinuetur celsitudo mee diuinitatis. Quia dum carni carnaliter adheretis, capaces spiritus non valetis.”


Lectio secunda.

Dixerunt ergo ex eis quidam: “Quid hoc est, quod dicit: Modicum, et iam non videbitis me?” Difficile enim percipit imbecillitas intellectus, quod abhorret affectus.


Lectio tertia.

Cognouit autem Iesus, quia volebant eum interrogare: Duplex attende priuilegium diuinitatis, scilicet internorum scientiam et futurorum prescientiam. Sub specie ergo discipulorum totius ecclesie lachrimas dominus consolabatur dicens: “Amen, amen dico vobis, quia plorabitis vos et contristabimini, mundus autem 229 | O.iiij.gaudebit.”


Ad laudes et ad tertiam dicatur hoc capitulum j Petri ij.

Fratres, obsecro vos tanquam aduenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desiderijs, que militant aduersus animam, conuersationem vestram inter gentes habentes bonam.

Ⱥ Modicum, et non videbitis me, dicit dominus, iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad patrem, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui errantibus, vt in viam possint redire iusticie, veritatis tue lumen ostendis, da cunctis, qui christiana professione censentur, et illa respuere, que huic inimica sunt nomini, et ea, que sunt apta, sectari. Per dominum.


Ad tertiam

Capitulum Fratres, obsecro vos tanquam aduenas.


Ad sextam

Capitulum ibidem.

Subiecti estote omni humane creature propter deum, siue regi quasi precellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.


Ad nonam

Capitulum j Petri secundo.

Hec est voluntas dei, vt bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Capitulum ibidem.

Serui, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Hec est enim gratia in Christo Iesu, domino nostro.

Ⱥ Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos vero contristabimini sed tristicia vestra vertetur in gaudium, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


Per hebdomadam

In euangelio Ⱥ Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos vero contristabimini sed tristicia vestra vertetur in gaudium, alleluya.

Ⱥ Mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini sed tristicia vestra vertetur in gaudium, alleluya.

Ⱥ Amen dico vobis: mundus plorabit et vos gaudebitis et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, alleluya, alleluya.

Ⱥ Tristicia implebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, alleluya, alleluya.

Ⱥ Iterum autem videbo vos, alleluya, et gaudebit cor vestrum, alleluya, alleluya, alleluya.

Ⱥ Iterum videbo vos, alleluya, et gaudebit cor vestrum, alleluya, alleluya, alleluya.

Ⱥ Iesum, qui crucifixus est, queritis, alleluya, non est hic, surrexit enim, sicut dixit vobis, alleluya, alleluya.

Ⱥ Iesum, quem queritis, non est hic sed surrexit; recordamini, qualiter locutus sit vobis, cum adhuc in Galilea esset, alleluya.

230Ⱥ Precedam vos in Galileam, ibi me videbitis, sicut dixi vobis, alleluya, alleluya.


DOMINICA QUARTA POST PASCHA

Ad primas vesperas

In euangelio Ⱥ Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Cetera omnia vt in prima dominica post pascha cantentur.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium, hymnus, antiphona et versiculus vt supra. Nocturna finita reincipiantur a nouo.


Lectio prima. Secundum Ioannem xvj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uado ad eum, qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: ‘Quo vadis?'” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede.

Uado ad eum, qui misit me, et cetera. Acsi aperte diceret: Reuertor ad eum ascendendo, qui me incarnari constituit. Sed quia hec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum. Contristabatur humanus affectus, quia desolabatur carnalis aspectus.

Narrabo nomen tuum fratribus meis, alleluya, In medio ecclesie laudabo te, alleluya, alleluya.

Qui timetis dominum, laudate eum, vniuersum semen Iacob, glorificate eum. In.


Lectio secunda.

Expedit vobis, vt ego vadam. Uere expediebat, vt confecto redemptionis itinere mors ipsius pedes discipulorum de laqueo mortis expediret.

Cantate deo, alleluya, Psalmum dicite ei, alleluya.

Date gloriam laudi eius. Psalmum.


Lectio tertia.

Uadit vtique per humanitatem manens cum ipsis per diuinitatem, vt suspensus ad superna cordibus itinere consolationis gaudium mererentur. Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos. Acsi aperte dicat: Si alimenta tenera, quibus hucusque vos alui, non subtraxero vobis, solidum cibum non esurietis.

In ecclesijs benedicite deo, alleluya, Domino de fontibus Israel, alleluya, alleluya, alleluya.

Cantate domino canticum nouum, cantate domnio, omnis terra. Domino.


Ad laudes

Capitulum Iacobi j.

Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.

Hymnus et versus vt supra.

Ⱥ Uado ad eum, qui misit me, sed quia hec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui fidelium mentes vnius efficis voluntatis, da populis tuis id amare, quod precipis, id desiderare, quod promittis, vt inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, vbi vera sunt gaudia. Per dominum.


Ad tertiam

Capitulum Omne datum.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Capitulum Iacobi j.

Uoluntarie genuit nos de verbo veritatis, vt simus initium aliquod creature eius.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

231 | O.v.Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Ira enim viri iustitiam dei non operatur.


Ad vesperas

Capitulum Iacobi j.

Charissimi, abijcientes omnem immunditiam et abundantiam malicie in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest saluare animas vestras.

Ⱥ Uado ad eum, qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?” alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA TERTIA

Ad matutinas

Psalmi de nocturna.


Et legatur epistola canonica beati Iacobi apostoli, que incipit. Lectio prima.

Iacobus, dei et domini nostri Iesu Christi seruus, duodecim tribubus, que sunt in dispersione, salutem. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes, quod probatio fidei vestre patientiam operatur.

Uiderunt te aque, deus, viderunt te aque et timuerunt, Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, alleluya, alleluya, alleluya.

Illuxerunt coruscationes tue orbi terre, commota est et contremuit terra. Multitudo.


Lectio secunda.

Patientia autem opus perfectum habet, vt sitis perfecti et integri indigentes in nullo. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nichil hesitans. Qui autem hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento mouetur et circumfertur. Non ergo estimet homo ille, quod accipiat aliquid a domino.

Bonum est confiteri domino, alleluya, Et psallere, alleluya.

Ad annunciandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem. Et.


Lectio tertia.

Uir duplex animo inconstans est in omnibus vijs suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, diues autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius decidit et decor vultus eius perijt; ita et diues in itineribus suis marcescet. Beatus vir, qui suffert tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vite, quam repromisit deus diligentibus se.

Dicant nunc, qui redempti sunt, alleluya, A domino, alleluya.

Quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregauit eos. A domino.

Capitula ad omnes horas vt in secunda feria habeantur.

Ⱥ Tristitia vestra vertetur in gaudium et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio Deus, qui fidelium mentes.


232Ad vesperas

Ⱥ Ego veritatem dico vobis, expedit vobis, vt ego vadam; si enim non abiero, paracletus non veniet, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA QUARTA

Ad matutinas

Psalmi de nocturna.


Lectio prima.

Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a deo tentatur. Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat.

In toto corde meo, alleluya, exquisiui te, alleluya, Ne repellas me a mandatis tuis, alleluya, alleluya.

Uide humilitatem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. Ne repellas me.


Lectio secunda.

Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum, peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.

In via mandatorum tuorum cucurri, alleluya, Cum dilatares cor meum, alleluya.

Adhesi testimonijs tuis, domine, noli me confundere. Cum dilatares.


Lectio tertia.

Estote factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos, quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum natiuitatis sue in speculo. Considerauit enim se et abijt et statim oblitus est, qualis fuerit.

Deduc me in semita mandatorum tuorum, alleluya, quoniam ipsam volui, alleluya, Inclina cor meum in testimonia tua, alleluya, alleluya, alleluya.

Auerte oculos meos, ne videant vanitatem, in via tua viuifica me.

Ⱥ Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo; cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Ad vesperas

Ⱥ Non enim loquetur a seme‹t›ipso sed quequnque audiet, loquetur, et que ventura sunt, annunciabit vobis, alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA QUINTA

Ad matutinas

Lectio prima. De epistola Petri apostoli primo.

Petrus, apostolus Iesu Christi, electis aduenis dispersionis Ponthi, Galatie, Capadocie, Asie et Bithinie, secundum prescientiam dei patris in sanctificationem spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi. Gratia vobis et pax multiplicetur. Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem viuam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis.

Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum, alleluya, Quia iudicia tua iocunda, alleluya, alleluya.

Ecce concupiui mandata tua, in equitate tua viuifica me. Quia.


Lectio secunda.

Charissimi, nolite peregrinari 233 | O.vj.in feruore, qui ad tentationem vobis sit, quasi noui aliquid vobis contingat. Sed communicantes Christi passionibus gaudete, vt et in reuelatione glorie eius gaudeatis exultantes.

Ambulabam in latitudine, alleluya, quia mandata tua exquisiui, alleluya, alleluya.

Et meditabor in mandatis tuis, que dilexi nimis, alleluya.


Lectio tertia.

Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam quod est honoris, glorie et virtutis dei et qui est eius spiritus, super nos requiescet. Nemo autem patiatur nostrum quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor. Si autem vt christianus, non erubescat.

Adiutor et susceptor meus tu es, domine, et in verbum tuum speraui; Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata dei mei, alleluya, alleluya.

Iniquos odio habui et legem tuam dilexi. Declinate.

Ⱥ Cum venerit paracletus spiritus veritatis, ille arguet mundum de peccato et de iudicio et de iusticia, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Ad vesperas

Ⱥ Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, et que ventura sunt, annunciabit vobis, alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA SEXTA

Ad matutinas

Lectio prima. De epistola canonica beati Ioannis apostoli et in euangelio. Capitulum j.

Quod fuit ab initio, quod audiuimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre contrectauerunt de verbo vite, et vita manifestata est et vidimus et testamur et annunciamus vobis vitam eternam, que erat apud patrem et apparuit nobis.

Letabor ego super eloquia tua, Sicut qui inuenit spolia multa, alleluya.

Iniquitatem odio habui et legem tuam dilexi. Sicut.


Lectio secunda.

Quod vidimus et audiuimus, hoc annunciamus vobis, vt et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum patre et cum filio eius Iesu Christo. Et hec scribimus vobis, vt gaudeatis et gaudium vestrum sit plenum.

Alleluya, audiuimus ea in Effrata, inuenimus eam in campis silue, Introibimus in tabernaculum eius, adorabimus in loco, vbi steterunt pedes eius, alleluya, alleluya.

Inuenimus enim locum domino, tabernaculum deo Iacob. Introibimus enim locum.


Lectio tertia.

Hec est annunciatio, quam audiuimus ab eo, et annunciamus vobis, quoniam deus lux est et tenebre in eo non sunt vlle. Si dixerimus, quoniam societatem habemus cum eo 234et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus adinuicem et sanguis Iesu, filij eius, mundat nos ab omni peccato.

Alleluya, super flumina Babilonis illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur Syon, alleluya, alleluya.

In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, alleluya, alleluya.

Ⱥ Non enim loquetur a semetipso sed quecunque audiet, loquetur, et que ventura sunt, annunciabit vobis, alleluya.

Psalmus Magnificat.


SABBATO

Ad matutinas

Epistola canonica beati Iude apostoli incipit. Lectio prima.

Iudas, Iesu Christi seruus, frater autem Iacobi, his, qui sunt in deo patre dilectis et Christo Iesu conseruatis et vocatis. Misericordia vobis et pax et charitas adimpleatur. Charissimi, omnem sollicitudinem faciens vobis scribendi de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel tradite sanctis fidei. Subintroierunt enim quidam homines, qui olim prescripti sunt in hoc iudicium, impij, domini nostri gratiam transferentes et solum dominatorem et dominum nostrum Iesum Christum negantes.

Hymnum cantate nobis, alleluya, Quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena, alleluya, alleluya.

Illic interrogauerunt nos, qui captiuos duxerunt nos, verba cantionum.cantionum] canctionum breviarium Quomodo.


Lectio secunda.

Commonere autem vos volo scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Egipti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. Angelos vero, qui non seruauerunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium diei magni vinculis eternis sub caligine reseruauit.

Si oblitus fuero tui, alleluya, obliuiscatur me dextera mea, Adhereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, alleluya, alleluya.

Super flumina Babilonis illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur tui, Syon. Adhereat.


Lectio tertia.

Sicut Sodoma et Gomorra et finitime ciuitates simili modo exfornicate et abeuntes post carnem alteram factefacte] facti breviarium sunt exemplum ignis eterni penam sustinentes, similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, maiestatem autem blasphemant.

Deus, canticum nouum cantabo tibi, alleluya, In psalterio decem chordarum 235 | O.vij.psallam tibi, alleluya, alleluya.

Qui das salutem regibus, qui redemisti Dauid, seruum tuum, de gladio maligno, eripe me. In psalterio.

Ⱥ Et recordate sunt verborum Iesu et egresse a monumento nunciauerunt hec omnia illis vndecim et ceteris omnibus, alleluya.

Psalmus Benedictus.


DOMINICA QUINTA POST PASCHA

Ad primas vesperas

In euangelio Ⱥ Quis similis tui in fortibus, domine, quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia? alleluya.

Psalmus Magnificat.

Cetera omnia vt in precedentibus dominicis habeantur.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Lectio prima. Secundum Ioannem xvj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Quotienscunque petentes non exaudimur vel contra auxilium eterne salutis petimus vel salutaria postulantes peruerse viuendo iusti iudicis auditum auertimus incidentes illud prouerbium Salomonis: Qui obturat aurem, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.

Narrabo nomen tuum O.iiij.


Lectio secunda.

Fit etiam aliquando, vt salutaria petentes deuotio et sollicitudinis actio suspendatur, vt desiderium dilatione accendatur. Nonnunquam vero pro salute aliorum orans non exauditur, quia eorum malicia exauditionis effectus impeditur, de quibus Hieremie dicitur: “Ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam te.”

Cantate deo O.iiij.


Lectio tertia.

Licet vero orationem non sequatur effectus, dilectionis tamen in nobis remuneratur affectus iuxta psalmistam dicentem: Et oratio mea in sinu meo conuertetur. Quid autem peti debeat aperte docet dicens: Petite et accipietis, vt gaudium vestrum sit plenum.

In ecclesijs O.iiij.

Psalmus Te deum non dicatur.

Surrexit dominus vere.


Ad laudes et ad tertiam

Capitulum Iacobi j.

Estote factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos, quia si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum natiuitatis sue in speculo.

Ⱥ Usque modo non petistis quicquam; petite et accipietis, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis, vt cogitemus te inspirante que recta sunt 236et te gubernante eadem faciamus. Per dominum.

Commemoratio vt supra.


Ad sextam

Capitulum Iacobi j.

Qui autem perspexerit in lege perfecte libertatis et permanserit in ea, non auditor obliuiosus sed factor operis, hic beatus erit in facto suo.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

Si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.


Ad vesperas

Capitulum ibidem.

Religio munda et immaculata apud deum hec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc seculo.

Ⱥ Petite et accipietis, vt gaudium vestrum plenum sit; ipse enim pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Deus, a quo bona cuncta.

Commemoratio vt supra.


FERIA TERTIA

Ad matutinas

Secundum Lucam xj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: Amice, commoda michi tres panes?” et reliqua.

Homilia Bede presbiteri.

Amicus, ad quem venitur, Christus est: solidum intelligentie trinitatis panem per lacteum carnis alimentum enutrit, vt scientie donum obediente debitum subsequatur.

Uiderunt te vt supra O.v.


Lectio secunda.

Amicus de via veniens noster est animus totiens a nobis recedens, quotiens ad appetenda terrena vagatur. Ostium amici diuini est intelligentia sermonis. Quod clausum est tempore famis verbi, cum intelligentia non patescit, dum mundus inopia veritatis contabescit.

Bonum est confiteri O.v.


Lectio tertia.

Queramus autem dominum et confiteamur, queramus faciem eius semper. Pulsemus infatigabili desiderio eterne beatitudinis aures pij conditoris nec deficiamus a ceptis, priusquam illo aperiente de carcere mortis huius eripi ac portam mereamur celestis patrie ingredi.

Dicant nunc ibidem.

Te deum non dicatur.


Ad laudes

Antiphone et psalmi consueti.


Capitulum Iacobi v.

Confitemini alterutrum peccata vestra et orate pro inuicem, vt saluemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua.

Ⱥ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda michi tres panes”? Quoniam amicus venit ad me de via et non habeo, quod ponam ante illum, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio ad omnes horas.

237 | O.viij.Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus, contra omnia aduersa tua semper protectione muniamur. Per.

Commemoratio vt supra.


Ad tertiam

Capitulum Confitemini alterutrum.


Ad sextam

Capitulum Iacobi v.

Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione orauit, vt non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex; et rursum orauit et celum dedit pluuiam et terra dedit fructum suum.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

Si quis autem ex vobis errauerit et conuerterit quis eum, scire debet, quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore vie sue, saluabit animam suam a morte et operit multitudinem peccatorum.


Ad vesperas

Capitulum Confitemini alterutrum.

Ⱥ Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filijs vestris, quanto magis pater vester de celo dabit spiritum bonum petentibus se, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui in.

Commemoratio vt supra.


IN UIGILIA ASCENSIONIS DOMINI

Ad matutinas

Lectio prima. Secundum Ioannem xvij.

In illo tempore: Subleuatis Iesus oculis in celum dixit: “Pater, venit hora. Clarifica filium tuum, vt filius tuus clarificet te,” et reliqua.

Homilia Augustini episcopi.

Clarifica, inquit, filium tuum, vt filius tuus clarificet te, tanquam diceret: “Resuscita me, vt innotescas toto orbi per me.” Deinde magis ac magis pandens, quomodo clarificet patrem filius, Sicut dedisti ei, inquit, potestatem omnis carnis, vt omne, quod dedisti ei, det eis vitam eternam.

In toto corde meo O.v.


Lectio secunda.

Omnem carnem dixit omnem hominem a parte totum significans, quemadmodum rursus a parte superiore signatur homo totus, vbi ait apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita est. Quid est enim omnis anima nisi omnis homo? Hoc autem, quod potestas Christo a patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est.

In via mandatorum tuorum O.v.


Lectio tertia.

Sicut ergo dedisti ei, inquit, potestatem omnis carnis, ita te glorificet filius, id est, notum te faciet omni carni, quam dedisti ei. Sicut enim dixit, vt omne, quod dedisti ei, det eis vitam eternam. Hec est autem vita eterna, vt cognoscant te solum verum deum et quem misisti, Iesum Christum.

238Deduc me in semita O.v.

Te deum non dicatur. Uersiculi et laudes vt supra.


Capitulum Actuum iiij.

Multitudinis autem credentium erat cor vnum et anima vna nec quisquam que possidebat, aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.

Ⱥ Clarifica me, pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus fieret, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens pater, vt nostre mentis intentio, quo solennitatis venture gloriosus auctor ingressus est, semper intendat et qua fide pergit, conuersatione perueniat. Per eundem.

Commemoratio non fiat.


Ad tertiam

Capitulum Multitudinis autem credentium erat cor vnum.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Capitulum Actuum ‹i›iij.

Uirtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi domini nostri et gratia magna erat in omnibus illis.

Oratio vt supra.

Nona cantetur de futuro festo cum oratione Presta, quesumus.


IN ASCENSIONE DOMINI

Ad primas vesperas

Ⱥ super psalmos Non vos reliquam orphanos, alleluya, vado et venio ad vos, alleluya, et gaudebit cor vestrum, alleluya.

Psalmus Laudate, pueri g.ij.

Ⱥ Uado parare vobis locum et iterum veniam ad vos, alleluya, et gaudebit cor vestrum, alleluya, alleluya.

Psalmus Laudate dominum, omnes g.iij.

Ⱥ Nisi ego abiero, paracletus non veniet; dum assumptus fuero, mittam vobis, alleluya.

Psalmus Lauda, anima h.j.

Ⱥ Rogabo patrem meum et alium paracletum dabit vobis, alleluya.

Psalmus Laudate dominum, quoniam h.j.

Ⱥ Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in celum, alleluya.

Psalmus Lauda, Hierusalem.


Capitulum Actuum j.

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, que cepit Iesus facere et docere vsque in diem, qua precipiens apostolis per spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est.

Omnis pulcritudo domini exaltata est super sidera, species eius in nubibus celi Et nomen eius ineternum permanet, alleluya.

Nisi ego abiero, paracletus non veniet, et dum assumptus fuero, mittam vobis eum. Et. Gloria patri. Et.


Hymnus

Eterne rex altissime,
redemptor et fidelium,
quo mors soluta deperit,
datur triumphus gratie.

Scandens tribunal dextere
patris potestas omnium
collata est IesuIesu] Iesus breviarium celitus,
que non erat humanitus,

Ut trina rerum machina,
celestium, terrestrium
et infernorum condita,
flectat genu iam subdita.

239 P.j.Tremunt videntes angeli
versa vice mortalium.
Culpat caro, purgat caro,
regnat deus, dei caro.

Tu, Christe, nostrum gaudium,
manens Olimpo preditum,
mundi regis qui fabricam
mundana vincens gaudia.

Hinc te precantes quesumus,
ignosce culpis omnibus
et corda sursum subleua
ad te superna gratia,

Ut, cum rubente ceperis
clarere nube iudicis,
penas repellas debitas,
reddas coronas perditas.

Tu esto nostrum gaudium,
qui es futurus premium,
sit nostra in te gloria
per cuncta semper secula.

Gloria tibi, domine,
qui scandis supra sidera,
cum patre et sancto spiritu
in sempiterna secula. Amen.

Ascendit deus in iubilatione, alleluya, Et dominus in voce tube.

Ⱥ Pater, manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti michi, nunc autem pro eis rogo, non pro mundo, quia ad te vado, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Presta, quesumus, omnipotens deus, vt nostre mentis.


Ad completorium

Psalmi consueti cum antiphona Alleluya vt supra.


Capitulum Ephesiorum iiij.

Qui descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes celos, vt adimple‹re›t omnia, et crescamus in illo per omnia, qui est caput nostrum, Iesus Christus.


Hymnus

Iesu, nostra redemptio,
amor et desiderum,
deus, creator omnium,
homo in fine temporum.

Que te vicit clementia,
vt ferres nostra crimina
crudelem mortem patiens,
vt nos a morte tolleres.

Inferni claustra penetrans,
tuos captiuos redimens
victor triumpho nobili
ad dexteram patris residens.

Ipsa te cogat pietas,
vt mala nostra superes
parcendo et voti compotes
nos tuo vulto saties.

Tu esto nostrum gaudium.

Gloria tibi, domine.

Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, alleluya, Deum meum et deum vestrum, alleluya.

Ⱥ Alleluya, ascendens Christus in altum, alleluya, captiuam duxit captiuitatem, alleluya, alleluya.

Psalmus Nunc dimittis.

Post confessionem ℣ Eleuata est magnificentia tua, alleluya, Super celos, deus, alleluya.

Ascendit deus in iubilatione, alleluya, Et dominus in voce tube, alleluya.

Ascendens deus Christus in altum, alleluya, Captiuam duxit capituitatem, alleluya, Domine deus virtutum.

Domine, exaudi. Et clamor.


Oratio

Deus, cuius filius in alta celorum potenter ascendens captiuitatem nostram sua duxit virtute captiuam, tribue, quesumus, vt dona, que suis participibus contulit, largiatur et nobis Iesus Christus dominus noster. Qui tecum viuit.

Completorium sic dicatur quotidie vsque ad vigiliam penthecostes 240precibus consuetis, scilicet Benedicamus patrem cum ceteris subsequentibus diebus ferialibus adiunctis.


Ad matutinas

Inuitatorium Alleluya, regem ascendentem in celum Uenite adoremus, alleluya.

Psalmus Uenite.


Hymnus

Hymnum canamus glorie,
hymni noui nunc personent,
Christus nouo cum tramite
ad patris ascendit thronum.

Apostoli tunc mystico
in monte stantes crismatis
cum matre clara virgine
Iesu videbant gloriam.

Quos alloquentes angeli:
“Quid astra stantes cernitis?
Saluator hic est,” inquiunt,
“Iesus triumpho nobili.”

Sicque venturum asserunt,
quemadmodum hunc viderant
summa polorum culmina
scandere Iesum splendida.

Da nobis illuc sedula
deuotione tendere,
quo te sedere cum patre
in arce regni credimus.

Tu esto nostrum gaudium.

Gloria tibi, domine.

Ⱥ Eleuata est magnificentia tua super celos, deus, alleluya.

Psalmus Domine, dominus noster a.ij.

Ⱥ Dominus in templo sancto suo, dominus in celo, alleluya.

Psalmus In domino confido a.iij.

Ⱥ A summo celo egressio eius et occursus eius, alleluya.

Psalmus Celi enarrant a.vj.

Eleuata est magnificentia tua, alleluya, Super celos, deus, alleluya.


Secundum Marcum vltimo.

In illo tempore: Recumbentibus vndecim discipulis apparuit illis Iesus, et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Marcus priusquam celum ascendit, eum de cordis atque infidelitatis duritia increpasse discipulos commemorat. Qua in re quid aliud considerandum est, nisi quod idcirco dominus tunc discipulos increpauit, cum corporaliter reliquit, vt verba, que recedens diceret, in corde audientium artius pressa remanerent?

Post passionem suam per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno dei, alleluya, Et videntibus illis eleuatus est, alleluya, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, alleluya.

Et conuescens precepit eis, ab Hierosolimis ne discederent sed expectarent promissionem patris. Et videntibus.


Lectio secunda.

Increpata igitur duritia eorum quid ammonendo dicat audiamus: Euntes in mundum vniuersum predicate euangelium omni creature. Omnis autem creature aliquid habet homo. Habet nanque commune esse cum lapidibus, viuere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, iuxta aliquid omnis creatura homo. Omni creature ergo predicatur euangelium, cum soli homini predicatur.

Omnis pulchritudo 241| P.ij.vt supra ad vesperas.


Lectio tertia.

Sequitur Qui crediderit et bapizatus fuerit, saluus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse vnusquisque apud semetipsum dicat: “Ego iam credidi, saluus ero.” Si fidem operibus tenet, verum dicit. Uera etenim fides est, que quod verbis dicit, operibus non contradicit. Hinc Ioannes ait: Qui dicit se nosse deum et mandata eius non custodit, mendax est. Ueraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, operibus implemus.

Ite in orbem vniuersum et predicate dicentes, alleluya, Et qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, alleluya, alleluya, alleluya.

Signa autem eos, qui crediderint, hec sequentur: in nomine meo demonia eijcient, linguis loquentur nouis. Et qui.

Exaltare, domine, alleluya, In virtute tua, alleluya.


In laudibus

Ⱥ

Uiri Galilei, quid aspicitis in celum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, alleluya.

Psalmus Dominus regnauit a.vij.

Ⱥ Cunque intuerentur in celum euntem illum, dixerunt, alleluya.

Psalmus Iubilate a.vij.

Ⱥ Eleuatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum, alleluya.

Psalmus Deus, deus meus a.vij.

Ⱥ Exaltate regem regum et hymnum dicite deo, alleluya.

Psalmus Benedicite a.vij.

Ⱥ Uidentibus illis eleuatus est et nubes suscepit eum in celo, alleluya.

Psalmus Laudate a.viij.

Capitulum Primum quidem.

Hymnus Eterne rex altissime O.viij.

Ascendens Christus in altum, alleluya.

Ⱥ Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui hodierna die vnigenitum tuum redemptorem nostrum ad celos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in celestibus habitemus. Per eundem.


Ad primam

Ⱥ Uiri Galilei.

Psalmi consueti excepto psalmo Confitemini b.ij.

Capitulum Qui descendit P.j.

Christe, fili dei viui, miserere nobis, alleluya, alleluya.

Qui scandis supra sidera, miserere nobis.

Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, alleluya.

Post confessionem ℣ Eleuata est. Ascendit deus. Ascendens Christus vt supra.


Ad completorium

Oratio Concede, quesumus vt supra ad matutinas.

Cetera more solito peragantur cum oratione Omnipotens sempiterne deus, dirige actus nostros. Hoc modo cantetur prima vsque ad penthecosten precibus consuetis, scilicet Et ego ad te, domine, clamaui et oratione Domine, sancte pater ceteris diebus adiunctis.


Ad tertiam

Capitulum Actuum j.

Conuescens precepit eis, ab Hierosolimis ne discederent sed expectarent promissionem patris, “quam audistis,” inquit, “per os meum.”

Eleuata est magnificentia tua, 242alleluya, alleluya.

Super celos deus, alleluya.

Ascendit deus in iubilatione.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Capitulum ibidem.

Ioannes quidem baptizauit aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies.

Ascendit deus in iubilatione, alleluya.

Et dominus in voce tube, alleluya.

Ascendens Christus in altum.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem superuenientis spiritus sancti in vos et eritis michi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et vsque ad vltimum terre.

Ascendens Christus in altum, alleluya.

Captiuam duxit captiuitatem, alleluya.

Ascendo ad patrem meum.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Antiphone de laudibus cum psalmo Dixit dominus g.ij. psalmo Confitebor g.ij. psalmo Beatus vir g.ij. psalmo Laudate, pueri g.ij. psalmo Laudate dominum, omnes gentes g.iij.


Capitulum ibidem.

Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in celum et sedet a dextris dei.

Ite in orbem vt supra.

Hymnus Eterne rex altissime O.viij.

Ascendit deus.

Ⱥ O rex glorie, domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes celos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos sed mitte promissum patris in nos, spiritum veritatis, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.

Si aliquod festum nouem lectionum in dominicam infra octauas euenerit, loco suo celebretur. Totum officium dominicale in crastino plenius peragatur. Modo et ordine prenotato dicantur cursus diurnales vsque ad penthecosten excepta dominica die.


FERIA SEXTA ET IN CETERIS PRIUATIS DIEBUS

Ad matutinas

Inuitatorium Ascendit Christus in altum, alleluya.

Psalmus Uenite.

Hymnus Hymnum canamus glorie P.j.

Ⱥ Exaltare, domine, in virtute tua, cantabimus et psallemus, alleluya.

Psalmus Domine, in virtute a.vj.

Ⱥ Exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me, alleluya, alleluya.

Psalmus idem c.j.

Ⱥ Ascendit deus in iubilatione et dominus in voce tube, alleluya.

Psalmus Omnes gentes d.j.

℣] Ⱥ℣ breviarium A summo celo egressio eius, alleluya, Et occursus eius vsque ad summum eius, alleluya.


Lectio prima.

Quia igitur, fratres, Christi ascensio nostra est prouectio, etet] ex breviarium quo processit gloria capitis, eoeo] et breviarium ‹s›pes vocatur corporis, dignis exultemus gaudijs et pia gratiarum actione letemur. Hodie enim non solum paradisi facti sumus possessores sed celorum suprema in Christo penetrauimus ampliora adepti per Christi gratiam, quam per diaboli amiseramus 243 | P.iij.inuidiam.

Exaltare, domine, alleluya, In virtute tua, alleluya.

Cantabimus et psallemus. In.


Lectio secunda.

De solennitate huius diei per psalmistam dicitur: Eleuata est magnificentia tua super celos, deus. De hac iterum ait: Ascendit deus in iubilatione et dominus in voce tube. Et iterum ait: Ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus.

Ascendit deus in iubilatione, alleluya, Et dominus in voce tube, alleluya, alleluya.

Ascendens Christus in altum captiuam duxit captiuitatem. Et dominus.


Lectio tertia.

Ascendens Christus in altum captiuam duxit captiuitatem, quia corruptionem nostram virtute incorruptionis sue obsorbuit. Dedit, ergo, dona hominibus, quia misso desuper spiritu alij sermo sapientie, alij sermo scientie, alij gratia sanitatum, alij genera linguarum, alij interpretatio sermonum data sunt.

Ascendens in altum, alleluya, captiuam duxit captiuitatem, Dedit dona hominibus, alleluya, alleluya.

Ascendit deus in iubilatione et dominus in voce tube. Dedit.

Psalmus Te deum.

Ⱥ Ascendo ad patrem meum.

Laudes matutinales vt in die sancto.

Ⱥ Non vos relinquam O.viij.

Psalmus Benedictus.

Oratio Concede, quesumus.


Ad vesperas

Psalmi vt in die sancto cum vna tantum antiphona de laudibus.

In euangelio Ⱥ Uado parare vobis locum O.viij.

Psalmus Magnificat.

Sic quotidie infra octauas. Cetera omnia vt in die sancto peragantur.


SABBATO

Ad matutinas

Super psalmos Ⱥ Nimis exaltatus es, alleluya, super omnes deos, alleluya.

Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.

Ⱥ Dominus in Syon, alleluya, magnus et excelsus, alleluya.

Psalmus Dominus regnauit, irascantur f.iij.

Ⱥ Dominus in celo, alleluya, parauit sedem suam, alleluya.

Psalmus Benedictus j f.iiij.

Exaltare, domine.


Lectio prima.

De hac domini ascensione per Abacuc prophetam dicitur: Eleuatus est sol et luna stetit in ordine suo. Quid enim solis nomine nisi dominus et quid lune nomine nisi ecclesia designatur? Quousque enim dominus ad celos ascendit, sancta eius ecclesia aduersa mundi formidauit, ac post eius resurrectionem et ascensionem roborata est, aperte predicauit, quod credidit.

Ponis nubem ascensum tuum, domine, Qui ambulas super pennas ventorum, alleluya.

Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos flammam ignis. Qui.


Lectio secunda.

De hac iterum ascensione per Salomonem dicitur: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Ueniens ergo dominus ad redemptionem nostram quosdam, vt ita dicam, 244saltus dedit. Nam de celo in vterum virginis, de vtero in presepium, de presepio in crucem, de cruce in sepulchrum, de sepulcro redijt ad celum.

Tempus est, vt reuertar ad eum, qui misit me, dicit dominus, nolite contristari nec turbetur cor vestrum, Rogo pro vobis patrem, vt ipse vos custodiat, alleluya, alleluya.

Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Rogo.


Lectio tertia.

Ecce, fratres, vt nos posset trahere, pro nobis dominus quosdam saltus dedit, quia exultauit vt gygas ad currendam viam, vt nos ei ex corde diceremus: “Trahe me post te, curremus in odore vngentorum tuorum.” Unde, fratres, illuc ascendamus corde, vbi illum corpore ascendisse credimus. Cogitemus, quia is, qui placidus ascendit, terribilis redit.

Non turbetur cor vestum, ego vado ad patrem et mittam vobis spiritum veritatis Et ipse vos docebit que sunt precepta vite, alleluya.

Nisi ego abiero, paracletus non veniet; dum assumptus fuero, mittam vobis eum. Et ipse.

Ⱥ Nisi ego abiero O.viij.

Cetera vt supra.


DOMINICA INFRA OCTAUAS

Ad vesperas

Psalmi cum antiphonis vt supra.

Capitulum Dominus quidem Iesus P.ij.

Omnis pulchritudo domini O.viij.

Hymnus Eterne rex altissime.

Ascendit deus.

Ⱥ Euntes in mundum vniuersum predicate euangelium omni creature, alleluya; qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, alleluya, qui vero non crediderit, condemnabitur, alleluya.

Psalmus Magnificat.


Oratio

Omnipotens sempiterne deus, fac nos tibi semper et deuotam gerere voluntatem et maiestati tue sincero corde seruire. Per dominum.


Ad matutinas

Omnia vt in die sancto cum hac omelia.


Lectio prima. Secundum Ioannem xv.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Uos, inquit, testimonium perhibebitis. Ac si diceret: Perhibet ille inspirando, vos predicando, qui ab initio mecum estis natiuitatis. Ab initio seculi predestinando, ab initio natiuitatis operando, ab initio predicationis sue vocando et iustificando, discipuli cum domino et dominus cum eis.

Omnis pulchritudo O.viij.


Lectio secunda.

Sequitur: Que enim spiritu intus docente perceperunt, hec abiecto timore pristino foris loquendo et alijs ministrabant. Ipse spiritus corda eorum et scientia veritatis illustrauit 245 | P.iiij.et ad docenda que nossent culmine virtutis erexit. Unde recte apud Esaiam: Spiritus idem fortitudinis et scientie nuncupatur.

Non turbetur cor vestrum, ego vado ad patrem et dum assumptus fuero a vobis, mittam vobis, alleluya, Spiritum veritatis et gaudebit cor vestrum, alleluya.

Ego rogabo patrem et alium paracletum dabit vobis. Spiritum.


Lectio tertia.

Est etenim spiritus scientie, quia per ipsum que recte agere vel etiam cogitare debeamus agnoscimus. Est etiam fortitudinis, quia etiam per ipsum, vt que bene nouimus, operemur, accipimus, ne aduersitate aliqua a bonis, que accepimus, repellamur. Cum data spiritus gratia etiam hec fiducia discipulorum fuit, quod ab initio erant cum domino. Ideoque que apostoli apud illum viderunt et audierunt, absque vlla ambiguitate predicare valebant.

Ite in orbem P.ij.


Ad laudes

Capitulum j Petri iiij.

Estote prudentes et vigilate in orationibus ante omnia in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum.

Ⱥ Cum venerit paracletus, quem ego mittam vobis spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio Omnipotens sempiterne deus, fac nos vt supra.

Post Benedicamus domino commemoratio de ascensione domini fiat cum hac Ⱥ Ascendo ad patrem meum P.ij.

Ascendit deus in iubilatione.

Oratio Concede, quesumus.


Prima et completorium tam precedens quam sequens dicatur vt in die sancto cum precibus consuetis.


Ad tertiam

Capitulum Estote prudentes.


Ad sextam

Capitulum Prime Petri quarto.

Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam amministrantes sicut boni dispensatores multiformis gratie dei.

Oratio dominicalis.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

Si quis loquitur quasi sermones dei, si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat deus, vt in omnibus honorificetur deus per Iesum Christum dominum nostrum.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Uiri Galilei.

Psalmi vt supra.

Capitulum Estote prudentes.

Ite in orbem P.ij.

Hymnus Eterne rex altissime O.viij.

Ascendit deus.

Ⱥ Sed hec locutus sum vobis, vt cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio dominicalis.

Commemoratio de ascensione cum hac Ⱥ Euntes in mundum docete omnes gentes, bapti 246zantes eos, alleluya, in nomine patris et filij et spiritussancti, alleluya.

℣ et oratio vt supra.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium Ascendens Christus.

Hymnus Hymnum canamus P.j.

Ⱥ super psalmos Eleuata est et cetera vt in die sancto.


Actus apostolorum vsque ad vigiliam penthecostes legatur.

Liber Actuum apostolorum beati Luce euangeliste incipit. Lectio prima.

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, que cepit Iesus facere et docere vsque in diem, qua precipiens apostolis per spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est. Quibus et prebuit seipsum viuum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno dei.


Et conuescens precepit eis, ab Hierosolimis ne discederent sed expectarent promissionem patris, “quam audistis,” inquit, “per os meum. Quia Ioannes quidem baptizauit aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies.”


Igitur qui conuenerant interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?” Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem superuenientis spiritussancti in vos et eritis michi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et vsque ad vltimum terre.”


Et cum hec dixisset, videntibus illis eleuatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in celum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis. Qui et dixerunt: “Uiri Galilei, quid statis aspicientes in celum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, quamadmodum vidistis eum euntem in celum.”


Tunc reuersi sunt Hierosolimam a monte, qui vocatur Oliueti, qui est iuxta Hierosolimam sabbati habens iter. Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt, vbi manebant Petrus et Iacobus, Ioannes et Andreas et Philippus et Thomas, Bartholomeus et Matheus et Iacobus Alphei et Symon Zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseuerantes in oratione cum mulieribus et Maria, matre eius, et fratribus eius.


In diebus illis: Exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul fere centum viginti): “Uiri fratres, oportet impleri scripturam, quam predixit spiritussanctus per os Dauid de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerij huius.


247 | P.v.Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem, ita vt appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach, hoc est, ‘ager sanguinis.’ Scriptum est enim in libro psalmorum: Fiat habitatio eius deserta et non sit, qui habitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter.


Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore, quo intrauit et exiuit inter nos dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannes vsque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius fieri nobiscum vnum ex istis.”


Et statuerunt duos: Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus, et Mathiam et orantes dixerunt: “Tu, domine, qui corda nosti omnium, ostende nobis, quem elegeris vnum ex his duobus accipere locum ministerij huius apostolatus, de quo preuaricatus est Iudas, vt abiret in locum suum.” Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum vndecim apostolis. Et cum complerentur dies pentecostes et cetera vsque magnalia dei.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium Ascendit Christus P.ij.

Ex altare, domine.

Ascendit deus in iubilatione.

Ascendens in altum.

Capitulum Primum quidem O.viij.

Ⱥ Collaudate regem regum, qui ascendit celos in iubilo, alleluya.

Psalmus Benedictus

Cetera omnia cum horis diurnalibus vt in die sancto.


Ad vesperas

In euangelio Ⱥ Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, ascendit in celum et sedet a dextris dei, alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA TERTIA

Ad matutinas

Antiphone et psalmi vt supra in feria sexta prenotatur cum isto responsorio Tempus est et cum hoc ℣ Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum.

Non turbetur cor vestrum P.iij.

Non relinquam vos orphanos, alleluya, Uado et venio ad vos et gaudebit cor vestrum, alleluya, alleluya.

Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Uado.

Ⱥ Illi autem profecti predicauerunt vbique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Ad vesperas

Ⱥ “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?” Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que pater posuit in sua potestate,” alleluya.

Psalmus Magnificat.


FERIA QUARTA

Ⱥ super psalmos Nimis exaltatus est P.iij.

Ego rogabo patrem et aliud paracletum dabit vobis, Ut maneat vobiscum ineternum, spiritum veritatis, alleluya.

Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. Ut.

Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos; Cum autem venerit ille, docebit vos omnem veritatem, alleluya.

Non enim loquetur a semetipso 248sed quecunque audiet, loquetur, et que ventura sunt, annunciabit vobis. Cum.

Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, ascendit in celum Et sedit a dextris dei.

Eleuatis manibus benedixit eis et ferebatur in celum. Et sedit.

In euangelio Ⱥ Nunc autem ad te venio et hec loquor in mundo, vt habeant gaudium meum impletum in semetipsis, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio dominicalis.

Commemoratio fiat de ascensione domini.

Ⱥ Si diligeretis me, alleluya, gauderetis vtique, alleluya, quia vado ad patrem, alleluya, alleluya, alleluya.

Uersiculus et oratio vt supra.


Ad vesperas

Antiphone super psalmos vt supra.

Capitulum Primum quidem O.viij.

Cumque intuerentur in celum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt, alleluya, alleluya, alleluya.

Hic est enim Iesus, qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in celum, alleluya.

Hymnus Eterne rex altissime O.viiij.

Ascendit deus.

Ⱥ Pater, manifestaui nomen tuum P.j.

Oratio Concede, quesumus P.ij.


Ad matutinas

Inuitatorium, hymnus, antiphone, psalmi, versiculi et lectiones habeantur vt in die sancto cum his responsorijs.

Eduxit dominus saluator noster foras discipulos suos in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis Et ferebatur in celum, alleluya, alleluya.

Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis. Et.

Cunque intuerentur vt supra ad vesperas.

Uiri Galilei, quid ammiramini aspicientes in celum, alleluya, Quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum, ita veniet, alleluya, alleluya, alleluya.

Cunque intuerentur in celum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: “Quemadmodum.”

Cetera omnia pleniter vt in die sancto peragantur preter responsorium hoc ad secundas vesperas Uiri Galilei vt supra ad matutinas.


FERIA SEXTA POST OCTAUAS

Ad matutinas

Omnia vt in precedente feriaferia] ℟? breviarium sexta prenotantur cum lectionibus de actibus apostolorum et capitulis et orationibus dominicalibus; vide tamen rubricam positam ante primas vesperas penthecostes.

In euangelio Ⱥ Cum venerit paracletus P.iiij.


Ad vesperas

Ⱥ Uiri Galilei P.ij.

Psalmus de die.

Capitulum et oratio de dominica.

In euangelio Ⱥ Hec locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur, alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.


IN UIGILIA PENTHECOSTES

Ad matutinas et ceteras horas fiant omnia vt in precedente sabbato sine Te deum cum capitulis dominicalibus et homilia sequente.


Lectio prima. Secundum Ioannem xiiij.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si diligitis me, mandata mea seruate,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede.

Promittit se dei filius pro discipulis patrem exorare, vt dilectionis eius veritatem mandatorum obseruatione studeant comprobare. Rogat filius patrem per humanitatem, qui dat cum patre per diuinitatem.

Non turbetur P.iiij.


Lectio secunda.

Rogat Christus in nobis, vt caput nostrum rogat pro nobis, vt sacerdos 249 | P.vj.noster rogatur a nobis, vt deus noster. Et alium paracletum dabit vobis, id est, spiritus sui gratiam infundet, que inter aduersa presentis exilij patrie celestis exspectatione letificet. Paracletus quippe ‘consolator’ interpretatur.

Ego rogabo P.v.


Lectio tertia.

Ut maneat vobiscum ineternum. Ineternum manet spiritussanctus cum sanctis, quos in hac vita semper inuisibiliter illustrat et in futuro ad contemplandam speciem sue maiestatis introducit. Quem mundus non potest capere. Non habent spirituales oculos mundi amatores, quibus spiritum sanctum videant.

Si enim non abiero P.v.

In euangelio Ⱥ Si diligitis me, mandata mea seruate, alleluya, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt claritatis tue super nos splendor effulgeat et lux tue lucis corda eorum, qui per gratiam tuam renati sunt, sanctispiritus illustratione confirmet. Per.

Si festum nouem lectionum vel trium proprium habens in hac die euenerit, in sexta feria anticipetur, vel festum trium lectionum, antiphonam et orationem recipiat. Nona de futuro festo vt in ceteris vigilijs cantetur, si tamen post missam differtur.


Ad vesperas

Super psalmos Ⱥ

Non vos relinquam orphanos, vado et venio ad vos et mittam vobis promissum patris; ille me clarificabit et manebit apud vos ineternum, alleluya.

Psalmus Omnia Laudate.

Ⱥ Ego mittam vobis spiritum veritatis, vt maneat vobiscum ineternum; in illa die vos cognoscetis, quia a patre exiui et in vobis ero, alleluya.

Ⱥ Rogabo patrem meum et alium paracletum dabit vobis, alleluya.

Ⱥ Qui autem diligit me, diligetur a patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum, alleluya, alleluya, alleluya.

Ⱥ Spiritussanctus procedens a patre, apostolorum pectora inuisibiliter penetrans, ille docebit vos omnia, alleluya.


Capitulum Actuum ij.

Dum complerentur dies penthecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco et factus est repente de celo sonus tanquam aduenientis spiritus vehementis et repleuit totam domum, vbi erant sedentes.

Repleti sunt omnes spiritusancto et ceperunt loqui, prout spiritus sanctus dabat eloqui illis, Et conuenit multitudo dicentium, alleluya.

Loquebantur varijs linguis apostoli magnalia dei.


Hymnus

Beata nobis gaudia
anni reduxit orbita,
cum spiritus paracletus
effulsit in discipulos.

Ignis vibrante lumine
lingue figuram detulit,
verbis vt essent proflui
et charitate feruidi.

Linguis loquuntur omnium,
turbe pauent gentilium,
musto madere deputant,
quos spiritus repleuerat.

Patrata sunt hec mystice
pasche peracto tempore,
sacro dierum numero,
quo lege fit remissio.

Te nunc, deus pijssime,
vultu precamur cernuo,
250illapsa nobis celitus
largire dona spiritus.

Dudum sacrata pectora
tua replesti gratia,
dimitte nunc peccamina
et da quieta tempora.

Sit laus patri cum filio,
sancto simul paracleto
nobisque mittat filius
carisma sancti spiritus. Amen.

Spiritus domini repleuit orbem terrarum, alleluya, Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluya.

Ⱥ Si quis diligit me, sermonem meum seruabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio Presta, quesumus, omnipotens deus, vt claritatis tue vt supra.


Ad completorium

Ⱥ Ueni, sancte spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende, qui per diuersitatem linguarum cunctarum gentes in vnitate fidei congregasti, alleluya, alleluya.

Psalmus Cum inuocarem h.ij.


Capitulum Actuum j.

Charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.


Sequentia

Alma chorus domini
nunc pangat nomina summi:
Messias, Sother, Emanuel,
Sabaoth, Adonai,
Est vnigenitus, via,
vita, manus, homousyon,homousyon] homo vsyon breviarium
Principium, primogenitus,
sapientia, virtus,
Alpha, caput finisque simul
vocitatur et est o,
Fons et origo boni,
paracletus ac mediator,
Agnus, ouis, vitulus,
serpens, aries, leo, vermis,
Os, verbum, splendor, sol, gloria,
lux et imago,
Panis, flos, vitis, mons, ianua,
petra lapisque,
Angelus et sponsus
pastorque, propheta, sacerdos,
Athanathos, kyrios, theos,
panton crathon et ysos,
Saluificet nos,
sit cui secla per omnia doxa.

Emitte spiritum tuum et creabuntur, alleluya, Et renouabis faciem terre.

Ⱥ Alleluya, spiritus paracletus, alleluya, docebit vos omnia, alleluya, alleluya.

Psalmus Nunc dimittis.

Post confessionem ℣ Repleti sunt omnes spiritu sancto, alleluya.

Loquebantur varijs linguis apostoli, alleluya.

Spiritus domini repleuit orbem terrarum, alleluya.

Domine, deus virtutum.

Domine, exaudi.

Oratio Presta, quesumus, omnipotens deus, vt claritatis tue.

Hoc modo cantetur completorium per totam hanc hebdomadam.


IN DIE PENTHECOSTES

Ad matutinas

Inuitatorium Alleluya, spiritus domini repleuit orbem terrarum, Uenite adoremus, alleluya.

Psalmus Uenite exultemus.


Hymnus

Iam Christus astra ascenderat
regressus, vnde venerat,
promissum patris munere
sanctum daturus spiritum.

Solennis vrgebat dies,
quo mystico septemplici
orbe voluto septies
signat beata tempora.

Dum hora cunctis tertia
repente mundus intonat,
orantibus apostolis
deum venisse nunciat.

De patris ergo lumine
decorus ignis almus est,
quo fida Christi pectora
calore verbi compleat.

Dudum sacrata.

Sit laus patri.

Ⱥ super psalmos Factus est repente de celo sonus aduenientis spiritus vehementis, alleluya, alleluya.

Psalmus Magnus 251| P.vij.dominus d.j.

Ⱥ Confirma hoc, deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Hierusalem, alleluya, alleluya.

Psalmus Exurgat deus d.vj.

Ⱥ Emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terre, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus ij f.ij.

Loquebantur varijs.


Secundum Ioannem xiiij.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si quis diligit me, sermonem meum seruabit,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Seruat sermones eius, qui diligit deum, qui non diligit, non seruat, quia sine charitate quelibet custodia potest adesse, non potest prodesse. Neque enim quisquam deum diligere potest, si eum, quem diligit, non haberet.

Dum complerentur dies penthecostes, erant omnes pariter dicentes, alleluya, et subito factus est sonus de celo, alleluya, Tanquam spiritus torrens repleuit totam domum, alleluya, alleluya.

Dum ergo essent discipuli in vnum congregati propter metum Iudeorum, sonus repente de celo venit super eos. Tanquam.


Lectio secunda.

Et sermonem, quem audistis, non est meus. Ideo sermo, qui legitur filij, non est eius sed patris, quia ipse filius verbum est patris. Hec locutus sum vobis apud vos manens, id est, manens per humanitatem, secundum quam a patre missus est, non ab ipso procedens nec a vobis recedens.

Repleti sunt vt supra ad vesperas.


Lectio tertia.

Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quecumque dixero vobis. Omnia autem saluti vel virtuti necessaria ministrat, vnus spiritus scilicet, et per sapientiam omnem veritatem et per experientiam omnem bonitatem.

Ite in orbem vniuersum P.ij.

Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille omnia vos docebit et suggeret omnia, quecumque dixero vobis et cetera.

Uerbo domini celi firmati sunt, alleluya, Et spiritu oris eius omnis virtus eorum, alleluya.


Ad laudes

Ⱥ

Dum complerentur dies penthecostes, erant omnes pariter dicentes, alleluya.

Psalmus Dominus regnauit cum ceteris.

Ⱥ Spiritus domini repleuit orbem terrarum, alleluya.

Ⱥ Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui, alleluya.

Ⱥ Fontes et omnia, que mouentur in aquis, hymnum dicite deo, alleluya.

Ⱥ Loquebantur varijs linguis apostoli magnalia dei, alleluya, alleluya, alleluya.

Capitulum Dum complerentur vt supra ad vesperas.


Hymnus

Impleta gaudent viscera,
afflata sancto spiritu
voces diuersas intonant,
fantur dei magnalia.

Ex omni gente cogniti
grecis, latinis, barbaris
cunctisque admirantibus
linguis loquuntur omnium.

Iudea tunc incredula,
vesana toruo spiritu
ructare musti crapulam
alumnos Christi concrepat.

Sed signis et virtutibus
occurrit et docet Petrus
falsa profari perfidos
Iohelis testimonio.

Dudum sacrata vt supra in hymno Beata nobis.

252Sit laus patri.

Repleti sunt omnes spiritusancto, alleluya, Et ceperunt loqui, alleluya.

Ⱥ Accipite spiritumsanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui hodierna die corda fidelium sanctispiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. Per.


Ad primam

Hymnus Iam lucis orto.

Ⱥ Dum complerentur.

Psalmi consueti.

Capitulum Charitas dei vt supra ad completorium.

Christe, fili dei viui, miserere nobis, alleluya, alleluya.

Qui spiritum paracletum misisti apostolis, miserere nobis, alleluya.

Emitte spiritum tuum.

Post confessionem versiculi in completorio prenotati dicantur cum oratio Deus, qui hodierna die corda fidelium vt supra ad Benedictus. Cetera more solito peragantur cum oratione Omnipotens sempiterne deus, dirige actus vt supra in psalterio. Simili modo dicatur prima per totam hebdomadam.


Ad tertiam

Hymnus

Ueni, creator spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
que tu creasti, pectora.

Qui paracletus diceris,
donum dei altissimi,
fons viuus, ignis, charitas
et spiritalis vnctio.

Tu septiformis munere,
dextre dei tu digitus,
tu rite promissum patris
sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis
virtute firmans perpetim.

Hostem repellas longius
pacemque dones protinus,
ductore sic te preuio
vitemus omne noxium.

Per te sciamus da patrem,
noscamus atque filium,
te vtriusque spiritum
credamus omni tempore.

Dudum sacrata.

Sit laus patri.

Capitulum Actuum ij.

Factus est repente de celo sonus tanquam aduenientis spiritus vehementis et repleuit totam domum, vbi erant apostoli sedentes.

Repleti sunt omnes spiritusancto, alleluya.

Et ceperunt loqui, alleluya.

Loquebantur.

Oratio vt supra.


Ad sextam

Hymnus Rector potens.


Capitulum ibidem.

Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis seditque supra singulos eorum spiritussanctus.

Loquebantur varijs linguis apostoli, alleluya, Magnalia dei alleluya.

Spiritus domini repleuit.

Oratio vt supra.


Ad nonam

Hymnus Rerum deus.


Capitulum ibidem

Repleti sunt omnes spiritusancto et ceperunt loqui varijs linguis, prout spiritussanctus dabat eloqui illis.

Spiritus domini repleuit orbem terrarum, alleluya, alleluya.

Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluya.

Emitte spiritum tuum.

Oratio vt supra.

Per totam hebdomadam in fine hymni dicantur ℣ Dudum sacrata. Sit laus patri.


Ad secundas vesperas

Super psalmos Ⱥ Dum complerentur et cetera.

Psalmi Dixit dominus. Confitebor. Beatus vir. Laudate, pueri. Laudate dominum, omnes.


Capitulum ibidem

Facta autem hac voce conuenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat vnusquisque 253 | P.viij.lingua sua illos loquentes magnalia dei.

Ite in orbem vt supra ad matutinas.

Hymnus Beata nobis P.vj.

Spiritus domini.

Ⱥ Hodie completi sunt dies pentecostes, alleluya, hodie spiritussanctus in igne discipulis apparuit et tribuens eis charismatum dona misit eos in vniuersum mundum predicare et testificari; qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.

In quacunque die huius hebdomade aliquod festum nouem lectionum occurrat, in eandem feriam sequentis hebdomade differatur. Idem fiat de festo trium lectionum proprium habens officium.


FERIA SECUNDA

Ad matutinas

Inuitatorium Repleti sunt omnes spiritu sancto, alleluya.

Psalmus Uenite.

Hymni, antiphone, psalmi, versiculus, capitulum cum laudibus matutinis dicantur vt in die sancto et deinceps per totam hebdomadam.


Lectio prima. Secundum Ioannem iij.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sic deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum daret,” et reliqua.

Homilia beati Augustini episcopi.

Non enim misit deus filium suum in mundum, vt iudicet mundum sed vt saluetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est sanare venit egrotum. Ipse se interimit, qui precepta medici seruare non vult.

Iam non dicam vos seruos sed amicos meos, quia omnia cognouistis, que operatus sum in medio vestri, alleluya, Accipite spiritumsanctum in vobis paracletum; ipse est, quem pater mittet vobis, alleluya.

Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Accipite.


Lectio secunda.

Uenit saluator ad mundum. Quare saluator dictus est mundi, nisi vt saluet mundum? Saluari ab ipso non vis: ex te ipso iudicaberis. Uide, quid ait: “Qui credit in eum, non iudicatur. Qui autem non credit, iam iudicatus est.” Quare? Quia non credit in nomine vnigeniti filij dei.

Disciplinam et sapientiam docebat eos dominus, alleluya, firmauit in illis gratiam spiritussancti Et intellectu adimpleuit corda eorum, alleluya, alleluya.

Repentino namque sonitu spiritussanctus super eos venit. Et.


Lectio tertia.

Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala eorum opera. Omnium mala opera inuenit dominus. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem et venerunt ad lucem? Hoc enim sequitur: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, vt manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta.

Aduenit ignis diuinus non comburens sed illuminans, non consumens sed lucens et inuenit corda discipulorum receptacula munda Et tribuit eis charismatum dona, alleluya, alleluya.

Inuenit eos concordes charitate et illustrauit eos inundans diuinitas deitatis. Et tribuit.

In euangelio Ⱥ Sic deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum daret, vt omnis, qui credit in ipsum, non pereat sed habeat vitam eternam, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Deus, qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum, concede plebi 254tue pie petitionis effectum, vt quibus dedisti fidem, largiaris et pacem. Per.


Hore autem per totam hebdomadam peragantur, vt in die sancto prenotatur, cum oratione de die. Ad vesperas antiphone, psalmi, capitulum, hymnus et versiculus vt in ipsa die cum quinque antiphonis et eisdem psalmis per totam hebdomadam peragantur.

Aduenit ignis vt supra.

Ⱥ Non enim misit deus filium suum in mundum, vt iudicet mundum sed vt saluetur mundus per ipsum, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA TERTIA

Lectio prima. Secundum Ioannem x.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ouile ouium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro,” et reliqua.

Homilia beati Augustini episcopi.

Nominat itaque ouile saluator, nominat ostium, commendat omnia sed nondum exponit.

Spiritussanctus procedens a throno apostolorum pectora inuisibiliter penetrauit nouo sanctificationis signo, Ut in ore eorum omnium genera nascerentur linguarum, alleluya.

Aduenit ignis diuinus non comburens sed illuminans et tribuit eis charismatum dona. Ut.


Lectio secunda.

Uenturus est ad ea verba, in quibus aliqua, que dixit nobis, dignatur exponere, ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa, que non exposuit, intelligere. “Amen, amen dico vobis,” inquit, “quia ego sum ostium.” Ecce Christum ostium agnouimus; intremus, vt nos intrasse gaudeamus.

Spiritus domini repleuit orbem terrarum Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluya, alleluya.

Omnium est enim artifex omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Et hoc.


Lectio tertia.

Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones. Quid hoc audiamus? Ante aduentum Christi venerunt prophete. Nunquid fuerunt latrones? Absit. Non enim preter illum sed cum illo venerunt. Uenturus dominus precones mittebat sed eorum corda, quos mittebat, possidebat. Cum illo ergo venerunt, quia cum verbo dei venerunt: ipse est veritas. Cum illo venerunt, quia veraces fuerunt et veritatem annunciauerunt.

Spiritussanctus repleuit totam domum, vbi erant apostoli, et apparuerunt illis dispertite lingue tanquam ignis seditque supra singulos eorum Et repleti sunt omnes spiritusancto spiritusancto] spiritussancto breviarium et ceperunt loqui varijs linguis, prout spiritussanctus dabat eloqui illis, alleluya, alleluya, alleluya.

Cum ergo essent in vnum congregati propter metum Iudeorum, sonus repente de celo venit super eos. Et.

In euangelio Ⱥ Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ouile ouium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, qui autem intrat per ostium, pastor est ouium, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Assit nobis quesumus, domine, virtus spiritussancti, que et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur aduersis. Per.


255 | Q.j.Ad vesperas

Spiritussanctus repleuit vt supra.

In euangelio Ⱥ Ego sum ostium, dicit dominus, per me si quis introierit, saluabitur et pascua inueniet, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA QUARTA

Lectio prima. Secundum Ioannem vj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum,” et reliqua.

Homilia beati Augustini episcopi.

Quid est Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum? Trahit autem deus pater quos ad vitam predestinando elegit, trahit vocando, inspirando, plerumque etiam aduersis compellendo siue prosperis demulcendo.

Apparuerunt apostolis dispertite lingue tanquam ignis, alleluya, Seditque supra singulos eorum spiritussanctus, alleluya.

Et factus est de celo sonus tanquam aduenientis spiritus vehementis et repleuit totam domum, vbi erant sedentes. Seditque.


Lectio secunda.

Quid est trahi a patre, nisi audire verbum patris? Illum trahit pater ad filium, qui credit filium patrem habere deum quique deo patri coeternum et consubstantialem credit esse filium.

Loquebantur varijs linguis apostoli, alleluya, Magnalia dei, prout spiritussanctus dabat eloqui illis, alleluya.

Repleti sunt omnes spiritusancto et ceperunt loqui. Magnalia.


Lectio tertia.

Ille tractus est a patre, qui ait: “Tu es Christus, filius dei viui.” Cui dominus inquit: “Beatus es, Symon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi sed pater meus, qui est in celis.”

Facta autem hac voce conuenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat vnusquisque lingua sua illos loquentes Magnalia dei, alleluya, alleluya, alleluya.

Stupebant autem omnes et mirabantur adinuicem dicentes: “Ecce omnes isti Galilei sunt, qui loquuntur.” Magnalia.

Ⱥ Amen, amen dico vobis: qui credit in me habet vitam eternam, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Mentes nostras, quesumus, domine, paracletus, qui a te procedit, illuminet et inducat in omnem, sicut tuus promisit filius, veritatem. Qui tecum.


Ad vesperas

Facta autem hac voce.

Ⱥ Ego sum panis viuus, qui de celo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, viuet ineternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA QUINTA

Ad matutinas

Lectio prima. Secundum Lucam ix.

In illo tempore: Conuocatis Iesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia et vt languores curarent, et reliqua.

Homilia venerabilis Bede.

Ad totius orbis instructionem simul omnes duodecim apostolos conuocat, vt mundi salutem, quam verbo predicarent, suoque numero mystice commendarent. Et ait ad illos: “Nichil tuleritis in 256via: neque virgam neque peram neque pecuniam neque duas tunicas habeatis.”

Responsoria in secunda feria prescripta habeantur.


Lectio secunda.

Queri solet quomodo Matheus et Lucas commemorauerunt dominum dixisse discipulis suis, ne virgam ferrent, cum dicat Marcus, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. Utrumque accipiendum est a domino apostolis dictum: et vt virgam non ferrent et vt non nisi virgam ferrent, cum per Matheum diceret eis: “Nolite possidere aurum neque argentum: dignus est operarius cibo suo.”


Lectio tertia.

Est autem virga duplex: alia iusticie, alia superbie. Conceditur quidem virga correctionis, tollitur virga elationis. Et quicunque non receperint vos exeuntes de ciuitate illa, etiam pedum vestrorum excutite puluerem in testimonium illis. Pedes predicationis intentionem significant, puluis leuitatem cogitationis exprimit.

In euangelio Ⱥ Conuocatis Iesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia et vt languores curarent et misit illos predicare regnum dei et sanare infirmos, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens et misericors deus, vt spiritussanctus adueniens templum nos glorie sue dignanter inhabitando perficiat. Per.


Ad vesperas

Aduenit ignis diuinus.

Ⱥ Egressi duodecim apostoli circuibant per castella euangelizantes et curantes vbique, alleluya, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


FERIA SEXTA

Lectio prima. Secundum Lucam v.

In illo tempore: Factum est in vna dierum et Iesus sedebat docens, et reliqua.

Homilia beati Ambrosij.

Sicut enim paraliticus ex naturalis defectu caloris precluso venarum meatu ad opus inualidus redditur, ita extincto per concupiscentie fluxum igne castitatis statim sensuum dissolutio sequitur.

Eadem responsoria, que in tertia feria dicantur.


Lectio secunda.

Et non inuenientes, qua parte illum inferrent pre turba, supra tectum ascendunt et submiserunt eum cum lecto in medium ante Iesum. Patefacto igitur tecto eger ante Iesum submittitur, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descenditur, quia reseratis scripturarum mysterijs ad noticiam Christi peruenitur.


Lectio tertia.

Quod autem cum lecto deponitur, signatur ab homine in ista carne ad hoc constituto Christum debere cognosci. Quorum fidem vt vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua.” Intuendum sane quantum propria cuiusque fides apud deum valeat, vbi tantum valuit aliena, vt totus homo repente, id est, exterius interiusque iam saluatus, expurgaretur 257 | Q.ij.aliorumque meritis alijs relaxarentur peccata.

In euangelio Ⱥ Factum est in vna dierum et Iesus sedebat docens et erant pharisei sedentes et legisdoctores, qui venerant ex omni castello Galilee et Iudee et Hierusalem, et virtus domini erat ad sanandum eos, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Da, quesumus, ecclesie tue, misericors deus, vt spiritusancto congregata hostili nullatenus incursione turbetur. Per.


Ad vesperas

Spiritussanctus repleuit P.viij.

Ⱥ Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralitico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam, alleluya.

Psalmus Magnificat.

Oratio vt supra.


SABBATO

Lectio prima. Secundum Lucam iiij.

In illo tempore: Surgens Iesus de synagoga introiuit in domum Simonis. Socrus autem Symonis tenebatur magnis febribus, et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Domus Petri vetus lex intelligitur. Socrus autem Petri synagoga, quia stimulis inuidie agitabatur aduersus ecclesiam gentium, ne locum preciperet credendo in Christum et voluntati eius famulando.

Responsoria in quarta feria scripta dicantur.


Lectio secunda.

Siue aliter potest intelligi: si virum a demonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitationecogitatione] cogitatiotione breviarium liberatum dixerimus significare, consequenter femina febribus tenta sed ad imperium domini curata carnem ostendit concupiscentie feruore per continentie precepta frenatam. Tu.


Lectio tertia.

Omnis enim amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia spiritus immundi furor est. Fornicationem vero, immundiciam, libidinem, concupiscentiam malorum et auariciam, que est simulachrorum seruitus, hec omnia et his similia febrem humane nature possumus accipere. A quibus quandiu anime fidelium tenentur, egritudine tanta oppresse sunt, vt nequaquam digne deo quid boni operis valeant exhibere.

In euangelio Ⱥ Facta autem die egressus est Iesus et ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt vsque ad ipsum et detinebant eum, ne discederet ab eis, alleluya, alleluya.

Psalmus Benedictus.


Oratio

Mentibus nostris, quesu‹mu›s, domine, spiritumsanctum benignus infunde, cuius et sapientia conditi sumus et prouidentia gubernamur. Per eiusdem.


258IN FESTO SANCTE TRINITATIS

Ad primas vesperas super psalmum Laudate per omnia.

Ⱥ

Gloria tibi, trinitas, equalis vna deitas et ante omnia secula et nunc et imperpetuum.

Ⱥ Laus et perennis gloria deo patri et filio, sancto simul paracleto in secula seculorum.

Ⱥ Gloria laudis resonet in ore omnium patri geniteque proli, spirituisancto pariter resultet laude perenni.

Ⱥ Laus deo patri parilique proli et tibi, sancte studio perenni spiritus, nostro resonet ab ore omne per euum.

Ⱥ Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi gloria in secula.


Capitulum Romanorum xj.

O altitudo diuitiarum sapientie et scientie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles vie eius, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen. Deo gratias.

O beata trinitas, te laudamus, te benedicimus, te adoramus, auge in nobis fidem, auge spem, auge charitatem, O beata trinitas.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in secula sempiterna. O beata.


Hymnus

Adesto, sancta trinitas,
par splendor, vna deitas,
qui extas rerum omnium
sine fine principium.

Te celorum militia
laudat, adorat, predicat,
triplexque mundi machina
benedicit per secula.

Assumus et nos cernui,
te adorantes famuli,
vota precesque supplicum
hymnis iunge celestium.

Unum te lumen credimus,
quod et ter idem colimus,
alpha et o quem dicimus,
te laudat omnis spiritus.

Laus patri sit ingenito,
laus eius vnigenito,
laus sit sancto spiritui,
trino deo et simplici. Amen.

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu.

Laudemus et superexaltemus eum in secula.

Ad Magnificat Ⱥ Te deum patrem ingenitum, te filium vnigenitum, te spiritumsanctum paracletum, sanctam et indiuiduam trinitatem toto corde et ore confitemur, laudamus atque benedicimus: tibi gloria in secula.


Collecta

Omnipotens sempiterne deus, qui dedisti nobis, famulis tuis, in confessione vere fidei eterne trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare vnitatem, quesumus, vt eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur aduersis. Qui viuis.


Ad completorium

Super psalmos consuetos Ⱥ Miserere michi, domine.

Capitulum Tu in nobis vt in psalterio h.ij.

Hymnus Te lucis.

Custodi.

Psalmi Nunc dimittis. Salua nos. Kyrie, eleison. Pater noster.

Dicta confessione sequuntur ℣ Uerbo domini celi firmati sunt vt infra ad horas diurnales.

Sit nomen domini benedictum.

259 | Q.iij. Magnus dominus noster et magna virtus eius.

Domine deus virtutum.

Collecta Illumina.

Inuitatorium Deum verum vnum in trinitate et trinitatem in vnitate Uenite adoremus.

Psalmus Uenite.

Hymnus Adesto, sancta trinitas vt supra.


In primo nocturno

Ⱥ Adesto, deus vnus, omnipotens pater et filius et spiritussanctus.

Psalmus Domine, dominus noster a.ij.

Ⱥ Te vnum in substantia, trinum in personis confitemur.

Psalmus Celi enarrant a.vj.

Ⱥ Te semper idem esse, viuere et intelligere profitemur.

Psalmus Domini est terra b.ij.

Uerbo domini celi firmati.


Augustinus in libro de trinitate. Lectio prima.

Credimus sanctam trinitatem, id est, patrem et filium et spiritumsanctum, vnum deum omnipotentem vnius substantie, vnius essentie, vnius potestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Tu autem, domine.

Benedicat nos deus, deus noster, Benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terre.

Deus misereatur nostri et benedicat nos deus noster. Benedicat.


Lectio secunda.

Credimus patrem a semetipso, non ab alio, filium a patre, genitum, deum verum de deo vero, lumen verum de lumine vero, non tamen duo luminaria sed vnum lumen, spiritumsanctum a patre et filio equaliter procedentem, consubstantialem, coeternum patri et filio.

Benedictus dominus deus Israel, qui facit mirabilia solus, Et benedictum nomen maiestatis eius ineternum.

Replebitur maiestate eius omnis terra, fiat, fiat. Et.


Lectio tertia.

Pater plenus deus est in se, filius plenus deus a patre genitus, spiritussanctus a patre et filio procedens. Et tamen non tres deos dicimus sed vnum omnipotentem, coeternum, inuisibilem, incommutabilem. Qui totus vbique est, totus vbique presens, non per partes diuisus sed totus in omnibus, non localiter sed potentialiter. Tu.

Quis deus magnus sicut deus noster? Tu es deus, qui facis mirabilia.

Notam fecisti in populis virtutem tuam, redemisti in brachio tuo populum tuum. Tu.


In secundo nocturno

Ⱥ Te inuocamus, te adoramus, te laudamus, o beata trinitas.

Psalmus Omnes gentes d.j.

Ⱥ Spes nostra, salus nostra, honor noster, o beata trinitas.

Psalmus Magnus dominus d.j.

Ⱥ Libera nos, salua nos, iustifica nos, o beata trinitas.

Psalmus Deus, iudicium e.j.

Benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus.


Lectio quarta.

Hec tria vnus deus et vnus deus hec tria, vera et sempiterna trinitas in personis, vera et sempiterna vnitas in substantia, pater et filius et spiritussanctus. Hec vero sancta trinitas, nichil maius est in tribus personis simul nominatis, quam in vna qualibet persona semel dicta, quia vnaqueque persona plena est substantia in se, non tamen tres substantie sed vnus est deus.

Magnus dominus et magna virtus eius Et sapientie eius non est numerus.

Magnus 260dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. Et sapientie eius.


Lectio quinta.

Una est substantia, vna potentia, vna essentia, vna eternitas, vna magnitudo, vna potestas, pater et filius et spiritussanctus. Nec aliud est pater in natura, quam filius et spiritussanctus, sed alius est pater in persona, alius filius in persona, alius spiritussanctus in persona. In patre manet eternitas, in filio equalitas, in spiritusancto eternitatis equalitatisque connexio, quia pater et filius et spiritussanctus deitatis sunt connexio, vnus deus omnipotens in substantia et essentia, omnipotentia, maiestate et deitate. Tu autem.

Gloria patri geniteque proli et tibi compar vtriusque semper spiritus, alme deus, vnus Omni tempore seculi.

Da gaudiorum premia, da gratiarum munera, dissolue litis vincula, astringe pacis federa. Omni.


Lectio sexta.

Sicut eadem sancta trinitas inseparabilis in substantia, ita inseparabilis est in operibus, quamuis quedam opera quibusdam personis specialiter conueniant, sicut patri vox illa, que de celo sonuit super Christum baptizatum, et ad filij personam humanitatis tantummodo pertinet susceptio et spiritussancti persone proprie congruit illa columba, in cuius specie spiritussanctus descendit super eundem dei filium secundum hominem baptizatum; tamen absque omni dubitatione illam columbam et Christi humanitatem tota sancta trinitas operata est, cuius opera inseparabilia sunt.

Honor, virtus et potestas et imperium sit trinitati in vnitate, vnitati in trinitate In perenni seculorum tempore.

Trinitati lux perennis, vnitati sit decus perpetim. In perenni.


In tertio nocturno

Ⱥ Charitas pater est, gratia Christus, communicatio spiritus, o beata trinitas.

Psalmus Benedixisti e.vij.

Ⱥ Uerax est pater, veritas filius, veritas spiritus, o beata trinitas.

Psalmus Cantate j f.ij.

Ⱥ Una igitur pater, logos paracletusque substantia est, o beata trinitas.

Psalmus Dominus regnauit j f.ij.

Sit nomen domini benedictum.


Secundum Ioannem iij.

In illo tempore: Erat homo ex phariseis Nichodemus nomine, princeps Iudeorum. Hic venit ad Iesum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus, quia a deo venisti magister,” et reliqua.

Homilia venerabilis Bede presbiteri.

Sicut ex lectione sancti euangelij, fratres karissimi, audistis, princeps Iudeorum venit ad Iesum nocte cupiens secreta eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cuius aperta signorum ostensione aliquatenus iam rudimenta perceperat. Qui qu‹oni›am prudenter ea, que ab illo fieri videbat, intelligereintelligere] et intelligere breviarium curauit, 261 | Q.iiij.sublimiter ea, que ab illo querebat, inuestigare promeruit. “Rabbi,” inquit, “scimus, quia a deo venisti magister. Nemo enim potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit deus cum eo.”

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio In secula sempiterna, o beata trinitas.

Et benedictum nomen glorie tue sanctum et laudabile et superexaltatum. In.


Lectio octaua.

A deo igitur venisse dominum ad magisterium celeste mundo adhibendum confessus est, deum cum illo fuisse miraculis procedentibus intellexit, necdum tamen ipsum deum esse cognouit. Sed quia quem magistrum nouerat veritatis studiose docendus adijt, merito ad agnitionem diuinitais eius perfecte doctus subijt, merito vtriusque natiuitatis eius, diuine scilicet et humane, sed et passionis atque ascensionis ipsius, archana percepit, necnon etiam modum secunde generationis et ingressum regni celestis, atque per plura doctrine euangelice sacramenta domino reuelante didicit.

Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu, laudemus et superexaltemus eum In secula.

Benedictus es, domine, in firmamento celi et laudabilis et gloriosus. In secula.


Lectio nona.

Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum dei.” Que sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat, quia sine huius luce fideles esse nequeunt. Quis etenim sine lauachro regenerationis remissionem peccatorum consequi et regnum valet intrare celorum? Tu autem.

Summe trinitati, simplici deo vna diuinitas, equalis gloria, coeterna maiestas patri prolique sanctoque flamini, Qui totum subdit suis orbem legibus.

Prestet nobis gratiam deitas beata patris ac nati pariterque spiritus almi. Qui totum.

Te deum.

Magnus dominus noster et magna virtus eius.


Laudes

Ⱥ

O beata et benedicta et gloriosa trinitas, pater et filius et spiritussanctus.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio.

Ⱥ O beata, benedicta et gloriosa trinitas, pater et filius et spiritussanctus.

Miserere, miserere, miserere nobis.

Ⱥ O vera, summa, sempiterna trinitas, pater et filius et spiritussanctus.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio.

Ⱥ O vera, summa, sempiterna trinitas, pater et filius et spiritussanctus.

Miserere, miserere, miserere nobis.

Ⱥ Te iure laudant, te odorant, te glorificant omnes creature tue, o beata trinitas.

Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio.

Capitulum O altitudo vt supra.


Hymnus

O pater ‹sancte›, mitis atque pie,
o Iesu Christe, fili venerande,
paracletusque spiritus, o alme
deus eterne.

262Trinitas sancta vnitasque firma,
deitas vera, bonitas immensa,
lux angelorum, salus orphanorum
spesque cunctorum.

Seruiunt tibi cuncta, que creasti,
te tue cuncte laudant creature
nos quoque tibi psallimus deuoti,
tu nos exaudi.

Gloria tibi, omnipotens deus,
trinus et vnus, magnus et excelsus,
te decet hymnus, honor, laus et decus
nunc et in euum. Amen.

Benedicamus patrem et filium.

Super Benedictus Ⱥ Erat homo ex phariseis Nichodemus nomine, princeps Iudeorum; hic venit ad Iesum nocte et dixit ei: “Rabbi, nemo potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit deus cum eo,” alleluya.

Collecta vt supra.


Ad primam

Hymnus Iam lucis.

Antiphone de laudibus ad horas diurnales sine versiculo.

Psalmi Deus, in nomine b.ij. Confitemini et cetera.

Capitulum Domine, miserere.

Cetera omnia more solito cum alleluya et oratione Dirigere.


Ad tertiam

Capitulum O altitudo.

Uerbo domini celi firmati sunt.

Et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Sit nomen domini benedictum.


Ad sextam

Capitulum ij Corinthiorum xj.

Gratia domini nostri Iesu Christi et charitas dei et communicatio sancti spiritus sit semper cum omnibus nobis.

Sit nomen domini benedictum.

Ex hoc nunc et vsque in seculum.

Magnus dominus noster.


Ad nonam

Capitulum j Ioannis v.

Tres sunt, qui testimonium dant in celo: pater, verbum et spiritussanctus, et hi tres vnum sunt.

Magnus dominus noster et magna virtus eius.

Et sapientie eius non est numerus.

Benedicamus patrem.


In secundas vesperas

Ⱥ de laudibus sine versiculo super psalmos Dixit dominus. Confitebor. Beatus vir. Laudate, pueri. Laudate dominum, omnes gentes.

Capitulum O altitudo.

Summe trinitati.

Hymnus Adesto, sancta trinitas.

Benedicamus patrem et filium.

Ad Magnificat Ⱥ Ueniens Nichodemus ad dominum dixit illi: “Rabbi, scimus, quia a deo venisti magister; nemo enim potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit deus cum eo,” alleluya.

Collecta vt supra.


Presens historia cum nouem psalmis et tribus lectionibus et totum officium de trinitate apte per totam hanc hebdomadam ad horas omnes diuidatur, si sanctorum festiuitates non impediunt. Uespere cantentur vt in die sancto cum vna tantum antiphona super psalmos eosdem sine responsorio et commemorationibus sanctorum, que fieri solent priuatis diebus. Per hanc hebdomadam ad Benedictus et Magnificat has antiphonas vicissim decantamus cum collecta de trinitate:

Ⱥ Benedicta sit creatrix et gubernatrix omnium, sancta et indiuidua trinitas, et nunc et semper et per infinita seculorum secula.

Ⱥ Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo deo nostro in secula seculorum. Amen.

Ⱥ Gratias tibi, deus, gratias tibi, vera et vna trinitas, vna et summa deitas, sancta et vna vnitas.

Ⱥ Gloria et honor deo in vnitate, trinitati, patri et filio cum sanctospiritu in sempiterna secula.

Ⱥ 263 | Q.v.In patre manet eternitas, in filio equalitas, in spiritusancto eternitatis equalitatisque connexio.

Ⱥ Gloria et honor et benedictio sedenti super thronum, viuenti in secula seculorum.


FERIA SECUNDA

Lectio prima.

Credimus eundem filium dei, verbum dei, eternaliter natum consubstantialem patri per omnia, temporaliter natum de Maria virgine, duas in se habentem natiuitates: vnam ex patre eternam, alteram ex matre temporalem. Qui etiam filius dei sue carnis conceptione conceptus est et sue carnis natiuitate natus est.


Lectio secunda.

Quem deum verum confitemur conceptum, deum verum natum, eundem deum verum et hominem. Unum deum dominum nostrum Iesum Christum, vnum filium dei vnigenitum proprium et perfectum in duabus naturis, in vnius persone singularitate, impassibilem et passibilem, mortalem atque immortalem, crucifixum in infirmitate nostra eundemque semper viuentem in virtute sua.


Lectio tertia.

Ille autem filius patris et deus de patre, equalis tamen per omnia filius patri, quia nec nasci cepit aliquando nec desijt. Hic etiam vnius cum patre essentie creditur, propter quod et homo vsyon patri dicitur, hoc est eiusdem cum patre substantie. ‘Homo’ enim Grece ‘vnum’, ‘vsyon’ vero ‘substantia’ dicitur, quod vtrumque coniunctum sonat ‘vnam substantiam’.


Lectio prima.

Ipse etiam dominus Christus mortuus est carnis sue morte et sepultus atque ab inferis damnato et spoliato principe totius iniquitatis rediens tertia die resurrexit atque cum triumpho glorie videntibus discipulis celum ascendit sedetque ad dexteram patris, id est, in maiestate diuinitatis, inde iam venturus est iudicare viuos et mortuos.


Lectio secunda.

Quem impij videbunt iudicantem in ea fortitudine, qua crucifixus est. Non in ea humilitate, qua iniuste iudicatus est, sed in ea claritate, qua iudicaturus est mundum. Cuius maiestatis visio eterna erit omnium sanctorum beatitudo et gloria.


Lectio tertia.

Tunc erit ipse deus sanctorum sacietas, beatorum iocunditas et omnia quecunque honeste ab eo desiderari possunt: vita, salus et virtus, victoria et gloria copiosa, honor et pax eterna, beatitudo et beata eternitas. Ipse enim erit perfectio desideriorum nostrorum, que sine fine videbitur. Gratia et pax a deo patre et filio eius, Iesu Christo domino et spiritu sancto sit confidenti in omnia secula seculorum. Amen. Tu.


264DE CORPORE CHRISTI

Ad vesperas

Ⱥ

Sacerdos in eternum, Christus dominus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit.

Psalmus Dixit dominus g.ij.

Ⱥ Miserator dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium.

Psalmus Confitebor g.ij.

Ⱥ Calicem salutaris accipiam et sacrificabo hostiam laudis.

Psalmus Credidi, propter g.iij.

Ⱥ Sicut nouelle oliuarum ecclesie filij sunt in circuitu mense domini.

Psalmus Beati omnes g.v.

Ⱥ Qui pacem ponit fines ecclesie, frumenti adipe satiat nos dominus.

Psalmus Lauda, Hierusalem, dominum h.j.


Capitulum j Corinthiorum xj.

Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: “Accipite et manducate. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.”

Homo quidam fecit cenam magnam et misit seruum suum hora cene dicere inuitatis, vt venirent, Quia parata sunt omnia.

Uenite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis. Quia.


Hymnus

Pange, lingua, gloriosi
corporis mysterium
sanguinisque preciosi,
quem in mundi precium
fructus ventris generosi
rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus
ex intacta virgine
et in mundo conuersatus
sparso verbi semine
sui moras incolatus
miro clausit ordine.

In supreme nocte cene
recumbens cum fratribus
obseruata lege plene
cibis in legalibus
cibum turbe duodene
sedat suis manibus.

Uerbum, caro panem verumverum] verbum breviarium
verbo carnem efficit
fitque sanguis Christi merum,
etsi sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.

Tantum ergo sacramentum
veneremur cernui
et antiquum documentum
nouo cedat ritui,
prestet fides supplementum
sensuum defectui.

Genitori genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque,
sit et benedictio,
procedenti ab vtroque
compar sit laudatio. Amen.

Panem de celo prestitisti eis, Omne delectamentum in se habentem.

Ad Magnificat Ⱥ O quam suauis est, domine, spiritus tuus, qui vt dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suauissimo de celo prestito esurientes replens bonis, fastidiosos, diuites dimittens inanes.


Collecta

265 | Q.vj.Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tue memoriam reliquisti, tribue, quesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tue fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis.

Completorium more solito cum his post confessionem.

Panem celi dedit eis.

Cibauit eos.

Educas panem et cetera vt infra ad horas diurnales dicatur.

Inuitatorium Christum regem adoremus dominantem gentibus, Qui se manducantibus dat spiritus pinguedinem.


Hymnus

Sacris solennijs iuncta sint gaudia
et ex precordijs sonent preconia,
recedant vetera, noua sint omnia
corda, voces et opera.

Noctis recolitur cena nouissima,
qua Christus creditur agnum et azima
dedisse fratribus iuxta legitima
priscis indulta patribus.

Post agnum typicum expletis epulis
corpus dominicum datum discipulis,
sic totum omnibus, quod totum singulis
eius fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum,
dedit et tristibus sanguinis poculum
dicens: “Accipite, quod trado, vasculum,
omnes ex eo bibite.”

Sic sacrificium istud instituit,
cuius officium committi voluit
solis presbiteris, quibus hoc congruit,
vt sumant et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum,
dat panis celicus figuris terminum,
o res mirabilis, manducat dominum
pauper, seruus et humilis.

Te, trina deitas vnaque, poscimus:
sic tu nos visitas, sicut te colimus.
Per tuas semitas duc nos, quo tendimus,
ad lucem, quam inhabitas. Amen.


In primo nocturno

Ⱥ Fructum salutiferum gustandum dedit dominus mortis sue tempore.

Psalmus Beatus vir a.j.

Ⱥ A fructu frumenti et vini multiplicati fideles in pace Christi requiescunt.

Psalmus Cum inuocarem h.ij.

Ⱥ Communione calicis, quo deus ipse sumitur, non vitulorum sanguine congregauit nos dominus.

Psalmus Conserua me a.iiij.

Panem celi dedit eis.


Lectio prima. Sancti Thome de Aquino.

Immensa diuine largitatis beneficia exhibita populo christiano inestimabilem ei conferunt dignitatem. Neque enim est aut fuit aliquando tam grandis natio, que habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis deus noster. Unigenitus siquidem dei filius sue diuinitatis volens nos esse participes nostram naturam assumpsit, vt homines deos faceret factus homo. Et hoc insuper, quod de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem.

Immolabit hedum multitudo filiorum Israel ad vesperam pasche Et edent carnes et azimos 266panes.

Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis. Et.


Lectio secunda.

Corpus namque suum pro nostra reconciliatione in ara crucis hostiam obtulit deo patri, sanguinem suum in precium simul et lauachrum. Ut redempti a miserabili seruitute et a peccatis omnibus mundaremur et vt tanti beneficij iugis in nobis maneret memoria, corpus suum in cibum et sanguinem suum in potum sub specie panis et vini sumendum fidelibus dereliquit.

Comedetis carnes et saturabimini panibus, Iste est panis, quem dedit vobis dominus ad vescendum.

Non Moyses dedit vobis panem de celo sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Iste est.


Lectio tertia.

O preciosum et admirabile conuiuium salutiferum et omni suauitate repletum! Quid enim hoc conuiuio preciosius esse potest, in quo non carnes vitulorum et hircorum, vt olim in lege, sed nobis Christus sumendus proponitur, verus deus? Quid hoc sacramento mirabilius, in quo panis et vinum in corpus Christi et sanguinem substantialiter conuertuntur? Ideoque Christus deus et homo perfectus sub modici panis specie continetur.

Respexit Helyas ad caput suum subcinericium panem, qui surgens comedit et bibit, Et ambulauit in fortitudine cibi illius vsque ad montem dei.

Si quis manducauerit ex hoc pane, viuet in eternum. Et.


In secundo nocturno

Ⱥ Memor sit dominus sacrificij nostri et holocaustum nostrum pingue fiat.

Psalmus Exaudiat te dominus a.vj.

Ⱥ Paratur nobis mensa domini aduersus omnes, qui tribulant nos.

Psalmus Dominus regit me b.j.

Ⱥ In voce exultationis resonent epulantes in mensa domini.

Psalmus Quemadmodum desiderat c.viij.

Cibauit eos ex adipe frumenti Et de petra melle saturauit eos.


Lectio quarta.

Manducatur itaque a fidelibus sed minime laceratur. Quinimmo sacramento diuiso integer sub qualibet diuisionis particula perseuerat, accidentia etiam sine subiecto in eodem existunt, vt fides locum habeat, dum visibile inuisibiliter sumitur aliena occultatum specie, et sensus a deceptione immunes reddantur, qui de accidentibus iudicant sibi notis.

“Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;” litigabant ergo Iudei dicentes: “Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum?”

Locutus est populus contra dominum: 267 | Q.vij.“Anima nostra nauseat super cibo isto leuissimo.” Quomodo.


Lectio quinta.

Nullum etiam sacramentum est isto salubrius, quo purgantur peccata, virtutes augentur et mens omnium spiritalium carismatum abundantia impinguatur. Offertur in ecclesia pro viuis et mortuis, vt omnibus prosit, quod pro salute omnium est institutum.

Cenantibus illis accepit Iesus panem et benedixit et fregit deditque discipulis suis et ait: “Accipite et manducate, hoc est corpus meum.”

Dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det de carnibus eius, vt saturemur?” Accipite.


Lectio sexta.

Suauitatem denique huius sacramenti nullus exprimere sufficit, per quod spiritualis dulcedo in suo fonte gustatur et recolitur memoria illius, quam in sua passione Christus monstrauit, excellentissime charitatis.

Accepit Iesus calicem, postquam cenauit, dicens: “Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite in meam commemorationem.”

Memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Hoc.


In tertio nocturno

Ⱥ Introibo ad altare dei, sumam Christum, qui renouat iuuentutem meam.

Psalmus Iudica me, deus d.ij.

Ⱥ Cibauit nos dominus ex adipe frumenti et de petra melle saturauit nos.

Psalmus Exultate, iusti c.ij.

Ⱥ Ex altari tuo, domine, Christum sumimus, in quem cor et caro nostra exultant.

Psalmus Quam dilecta e.vij.

Educas panem de terra Et vinum letificet cor hominis.


Secundum Ioannem vj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudeorum: “Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus,” et reliqua.

Homilia Augustini episcopi. Lectio septima.

Cum enim cibo et potu id appetant homines, vt non esuriant neque sitiant, hoc veraciter non prestat nisi iste cibus et potus, qui eos, a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit in eterne beatitudinis benedictione, vbi societas omnium sanctorum, vbi pax erit et vnitas plena atque perfecta.

Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem In me manet et ego in illo.

Non est alia natio tam grandis, que habeat deos appropinquantes sibi, sicut deus noster adest nobis. In.


Lectio octaua.

Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines dei, dominus noster Iesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendauit, que ad vnum aliquod rediguntur ex multis. Ex multis namque granis vnus panis conficitur et ex multis racemis vinum confluit. 268Denique iam exponit quomodo id fiat, quod loquitur, et quid sit manducare corpus eius et sanguinem eius bibere: Et qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet, et ego in eo.

Misit me pater viuens et ego viuo propter patrem Et qui manducat me, viuet propter me.

Cibauit illum dominus pane vite et intellectus. Et qui.


Lectio nona.

Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum: in Christo manere et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo et in quo non manet Christus, proculdubio non manducat spiritualiter eius carnem, licet carnaliter et visibiliter premat dentibus sacramenta corporis et sanguinis Iesu Christi. Sed magis tante rei sacramentum sibi ad iudicium manducat et bibit, qui immundus presumit accedere ad Christi sacramenta, que alius nemo digne sumit, nisi qui mundus est. De quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.

Unus panis et vnum corpus multi sumus Omnes, qui de vno pane et de vno calice participamus.

Parasti in dulcedine tua pauperi, deus, qui habitare facis vnanimes in domo. Omnes.

Te deum.

Caro mea vere est cibus Et sanguis meus vere est potus.


In laudibus

Ⱥ Sapientia edificauit sibi domum, miscuit vinum et posuit mensam, alleluya.

Ⱥ Angelorum esca nutriuisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis, alleluya.

Ⱥ Pinguis est panis Christi et prebebit delitias regibus, alleluya.

Ⱥ Sacerdotes sancti incensum et panes offerunt deo, alleluya.

Ⱥ Uincenti dabo manna absconditum et nomen nouum, alleluya.

Capitulum Dominus Iesus vt supra ad vesperas.


Hymnus

Uerbum supernum prodiens
nec patris linquens dexteram
ad opus suum exiens
venit ad vite vesperam.

In mortem a discipulo
suis tradendus emulis
prius in vite ferculo
se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie
carnem dedit et sanguinem,
vt duplicis substantie
totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium,
conuescens in edulium,
se moriens in precium,
se regnans dat in premium.

O salutaris hostia,
que celi pandis ostium,
bella premunt hostilia,
da robur, fer auxilium.

Uni trinoque domino
sit sempiterna gloria,
qui vitam sine termino
nobis donet in patria. Amen.

Posuit fines tuos pacem Et adipe frumenti satiat te.

Ad Benedictus Ⱥ Ego sum panis viuus, qui de celo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, viuet in eternum, alleluya.


Ad primam

Hymnus Iam lucis. O salutaris. Uni trinoque 269 | Q.viij.domino.

Qui versiculi in fine omnium hymnorum per totam octauam dicendi sunt.

Ⱥ de laudibus cum psalmis consuetis et capitulo Domine, miserere.

Christe, fili dei viui, miserere nobis, alleluya, alleluya.

Qui sedes ad dexteram.

Caro mea vere est cibus Et sanguis meus vere est potus.

Cetera omnia more solito peragantur cum versiculis ad completorium notatis post confessionem.


Ad tertiam

Capitulum Dominus Iesus vt supra.

Panem celi dedit illis, Alleluya, alleluya.

Panem angelorum manducauit homo, Alleluya, alleluya.

Cibauit eos ex adipe frumenti.


Ad sextam

Capitulum j Corinthiorum xj.

Quotienscunque manducabitis panem hunc et calicem domini bibetis, mortem domini annunciabitis, donec veniat.

Cibauit eos ex adipe frumenti, Alleluya, alleluya.

Et de petra melle saturauit eos, Alleluya alleluya.

Educas panem de terra.


Ad nonam

Capitulum ibidem.

Quicunque manducauerit panem hunc et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.

Educas panem de terra, Alleluya, alleluya.

Et vinum letificet cor hominis.

Posuit fines tuos pacem Et adipe frumenti saciat te.


In secundis vesperis

Ⱥ Sapientia vt supra in laudibus super psalmos Dixit dominus. Confitebor. Beatus vir. Laudate, pueri. Laudate dominum, omnes gentes.

Capitulum Dominus Iesus.

Unus panis.

Hymnus Pange, lingua.

Panem celi dedit.

Ad Magnificat Ⱥ O sacrum conuiuium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia et future glorie nobis pignus datur, alleluya.

Collecta vt supra.


FERIA SEXTA

Lectio prima.

Unde, vt artius huius charitatis immensitas cordibus figeretur fidelium in vltima cena, quando pascha cum discipulis celebrato transiturus erat ex hoc mundo ad patrem, hoc sacramentum instituit tanquam passionis sue memoriale perenne figurarum veterum impletiuum miraculorum ab ipso factorum maximum et de sua contristatis absentia solatium singulare.


Lectio secunda.

Conuenit itaque deuotioni fidelium solenniter recolere institutionem tam salutiferi tamque mirabilis sacramenti, vt inestimabilem modum diuine presentie in sacramento visibili veneremur, vt laudetur dei potentia, que in sacramento eodem tot mirabilia operatur. Necnon et de tam salubri tamque suaui beneficio exsoluantur deo gratiarum debite actiones.


Lectio tertia.

Uerum etiam etsi in die cene, quando sacramentum predictum noscitur institutum, inter missarum solennia de institutione ipsius specialis mentio habeatur. Totum tamen residuum eiusdem diei 270officium ad Christi passionem pertinet et circa crucis venerationem ecclesia illo tempore occupatur.


SABBATO

Lectio prima.

Unde, vt ex integro celebritatis officio institutionem tanti sacramenti solenniter recoleret plebs fidelis, Romanus pontifex Urbanus quartus huius sacramenti deuotione affectus pie statuit prefate institutionis memoriam prima feria quinta post octauas penthecostes a cunctis fidelibus celebrari, vt qui per totum anni circulum hoc sacramento vtimur ad salutem, eius institutionem illo specialiter tempore recolamus, quo spiritussanctus discipulorum corda edocuit ad plene cognoscenda huius mysteria sacramenti.


Lectio secunda.

Nam et in eodem tempore cepit hoc sacramentum a fidelibus frequentari. Legitur enim in Actibus apostolorum quod erant perseuerantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus statim post spiritussancti missionem.


Lectio tertia.

Ut autem predicta feria quinta et per octauas sequentes eiusdem salutaris institutionis honorificentius agatur memoria et solennitas, de hoc celebrior habeatur loco distributionum materialium, que in ecclesijs cathedralibus largiuntur existentibus in canonicis horis nocturnis pariterque diurnis, prefatus Romanus pontifex eis, qui huiusmodi horis in hac solennitate personaliter in ecclesijs, vbi celebrantur, interessent, stipendia specialia apostolica largitione concessit, quatenus per hec fideles ad tanti festi celebritatem auidius et copiosius conuenirent.


DOMINICA INFRA OCTAUAS

Lectio prima.

Unde omnibus vere penitentibus et confessis, qui matutinali officio huius festi principaliter in ecclesia, vbi celebraretur, adessent, centum, qui vero misse totidem, illis autem, qui interessent in primis ipsius festi vesperis similiter centum, qui vero in secundis totidem, eis quoque, qui prime, tertie, sexte, none ac completorij adessent officijs, pro qualibet horarum ipsarum quadraginta.


Lectio secunda.

Illis vero, qui per ipsius festi octauas matutinalibus, vespertinis, misse ac predictarum horarum officijs presentes existerent, singulis diebus octauarum ipsarum centum dierum indulgentiarum misericorditer tribuit perpetuis temporibus duraturam.


Lectio tertia.

271 | R.j.Huius sacramenti figura precessit, quando manna pluit deus patribus in deserto, qui quotidiano celi pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducauit homo. Sed panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt.


Lectio quarta.

Ista autem esca, quam accipis, est panis viuus, qui de celo descendit et vite eterne substantiam subministrat. Et quicunque hunc panem manducauerit, non morietur in eternum, quia corpus Christi est.


Lectio quinta.

Considera nunc, vtrum sit prestantior panis angelorum an charo Christi, que vtique est corpus vite. Manna illud de celo, hoc est super celum; illud celi, hoc domini celorum; illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruetur, hoc ab omni corruptione alienum. Quod quicunque religiose gustauerit, corruptionem sentire non poterit.


Lectio sexta.

Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit aqua, te sanguis diluit in eternum; Iudeus bibit et sitit, tu cum biberis, sitire non poteris; et illud in vmbra, hoc in veritate.

Homilia dominicalis. Cetera vt in die sancto.


FERIA SECUNDA

Lectio prima.

Si illud, quod miraris, vmbra est, quantum istud est, cuius est vmbra? Audi, quia vmbra, que apud patres facta est. Bibebant, inquit, de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum complacitum est deo, nam prostrati sunt in deserto. Hec autem facta sunt in figura nostri.


Lectio secunda.

Cognouisti potiora. Potior enim est lux quam vmbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de celo. Forte tu dicis: “Aliud video. Quomodo tu mihi asseris, quod corpus Christi accipiam?” Et hoc nobis superest, vt probemus.


Lectio tertia.

Quantis igitur vtimur exemplis, vt probemus hoc non esse, quod natura formauit sed quod benedictio consecrauit? Maiorem vim esse benedictionis nouimus quam nature, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Tu autem.


FERIA TERTIA

Lectio prima.

Unde virgam tenebat Moyses, proiecit eam et facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis et in virge naturam reuertitur. Uides ergo prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virge.


Lectio secunda.

Currebant Egipti flumina puro meatu aquarum, subito 272de fontium venis sanguis cepit erumpere, non quidem erat potus in fluuijs. Rursus ad prophete preces, cruor fluminum cessauit, aquarum natura remeauit. Circumclusus vndique erat populus Iudeorum, hinc Egiptijs vallatus, inde mari conclusus.


Lectio tertia.

Uirgam leuauit Moyses, separauit se aqua et in murorum speciem se congelauit atque inter vndas via pedestris apparuit. Iordanis conuersus retrorsum contra naturam in sui fontis reuertitur exordium. Nonne apparet naturam vel marinorum fluctuum vel cursus fluuialis esse mutatam?


FERIA QUARTA

Lectio prima.

Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram et aqua de petra fluxit. Nunquid non preter naturam operata est gratia, vt aquam vomeret petra, quam non habebat natura?


Lectio secunda.

Marath fluuius amarissimus erat, vt sitiens populus bibere non posset. Moyses misit lignum in aquam et amaritudinem suam aquarum natura deposuit, quam infusa subito gratia temperauit.


Lectio tertia.

Sub Helizeo propheta vni ex filijs prophetarum excussum est ferrum de securi et statim immersum est. Rogauit Heliseum qui amiserat ferrum, misit Heliseus lignum in aquam et ferrum natauit. Utique etiam hoc preter naturam factum esse cognouimus, grauior est enim ferri species quam aquarum liquor.


IN OCTAUA

Omnia sicut in die sancto.


Post commemorationem sancte trinitatis in illa dominica, que prima occurrit, Liber Regum et historia Deus omnium inchoentur vsque ad dominicam post Abdon et Sennes et tam dominicis quam ferijs nullo festo impediente frequententur.

Notandum autem est, quia cum quelibet historia primum incipienda est, quecunque nouem lectionum festiuitas exceptis summis festis in eadem dominica occurrerit, in secundam feriam differatur. Si vero summa festiuitas fuerit, tunc dominice ad vtrasque vesperas et ad matutinas antiphona cum versiculis et oratione attribuatur et de historia infra hebdomadam legatur et canatur. Postquam historia semel cantata fuerit, quodcunque festum nouem lectionum in dominica occurrerit, nocturnale officium cum diurnali sibi impendatur. Si festum trium lectionum proprium 273 | R.ij.habens officium in dominica euenerit, ad primas vesperas et matutinas antiphonam recipiet et orationem vel in crastinum differatur, si tamen maius festum, hoc non impedit.


SABBATO POST TRINITATEM

Ad vesperas

Psalmi de die cum suis antiphonis.

Capitulum Benedictus deus et pater vt in psalterio h.j.

Planxit autem Dauid vt infra, septimum responsorium.

Hymnus O lux, beata trinitas vt in psalterio h.j.

Uespertina oratio ascendat ad te, domine.

Et sic seruatur vsque ad sabbatum post Olaui cum collecta dominicali, que competit.


Super Magnificat Ⱥ prima

Loquere, domine, quia audit seruus tuus.

Ⱥ secunda Cognouerunt omnes a Dan vsque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset domini.

Ⱥ tertia Preualuit Dauid in Philisteum in funda et lapide in nomine domini.

Ⱥ quarta Nonne iste est Dauid, de quo canebant in choro dicentes: “Saul percussit mille et Dauid decem milia in milibus suis”?

Ⱥ quinta Iratus rex Saul dixit: “Michi mille dederunt et filio Ysai dederunt decem milia.”

Ⱥ sexta Quis enim in omnibus sicut Dauid fidelis inuentus est in regno suo egrediens et regrediens et pergens ad imperium regis?

Ⱥ septima Planxit autem Dauid planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan, filium eius, dicens: “Incliti Israel super montes suos interfecti sunt. Quomodo ceciderunt fortes?”

Ⱥ octaua Montes Gelboe, nec ros nec pluuia veniat super vos, quia in te abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset vnctus oleo. Quomodo ceciderunt fortes in prelio? Ionathas in excelsis tuis interfectus est, Saul et Ionathas amabiles et decori valde in vita sua in morte quoque non sunt diuisi.

Ⱥ nona Unxerunt Salomonem Sadoch sacerdos et Nathan propheta regem in Gyon et procidentes leti dixerunt: “Uiuat rex Salomon.”


Antiphone ad historiam Deus omnium. Saul et Ionathas amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt diuisi; aquilis velociores, leonibus fortiores, quomodo ceciderunt fortes in bello et perierunt arma bellica? Incliti Israel, flete.

Ⱥ Doleo super te, frater mi Ionatha, amibilis valde super amorem mulierum; sicut mater vnicum amat filium, ita te diligebam; sagitta Ionathe nunquam abijt retrorsum nec declinauit clipeus eius de bello et hasta eius non est auersa.

Ⱥ Rex autem Dauid cooperto capite incedens lugebat filium dicens: “Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis michi det, vt ego pro te moriar, fili mi Absalon?”

Ⱥ Dixit autem Dauid ad dominum cum vidisset angelum cedentem populum: “Ego sum, qui peccaui, ego inique egi, isti, qui 274oues sunt, quid fecerunt? Auertatur, obsecro, domine, furor tuus a populo tuo.”

Ⱥ Dum tolleret dominus Heliam per turbinem in celum, Heliseus clamabat dicens: “Pater mi, currus Israel et auriga eius.”


Hoc autem in historijs dominicalibus est obseruandum, quod antiphone de eisdem sumpte simul cum historijs incipiantur et sic dominicis singulis vsque ad aduentum domini ad primas vesperas nullo festo impediente imponantur. Quod si festum impedierit, ad illas vesperas imponantur, quando homilia dominicalis ad crastinas matutinas est legenda. Si nec sic cantari poterunt, tunc demum ad quaslibet feriales vesperas sunt cantande, antequam incantate dimittantur.


Ad matutinas

Inuitatorium Laudemus Iesum Christum, Quia ipse est redemptor omnium seculorum.

Psalmus Uenite.

Hymnus Nocte surgentes cum psalmis, antiphonis et versiculo vt in psalterio.


Incipit historia Deus omnium.

℟ primum

Deus omnium exauditor est, ipse misit angelum suum et tulit me de ouibus patris mei Et vnxit me vnctione misericordie sue.

Dominus, qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberauit me. Et vnxit.

℟ secundum Dominus, qui eripuit me de ore leonis et de manu bestie liberauit me, Ipse me eripiet de manibus inimicorum meorum.

Misit deus misericordiam suam et veritatem suam, animam meam eripuit de medio catulorum leonum. Ipse.

℟ tertium Preparate corda vestra domino et seruite illi soli Et liberabit vos de manibus inimicorum vestrorum.

Auferte deos alienos de medio vestri. Et.

℟ quartum Preualuit Dauid in Philisteum In funda et lapide in nomine domini, agminum dei Israel.

Abstulit ergo opprobrium a filijs Israel. In funda.

℟ quintum Nonne iste est Dauid, de quo canebant in choro dicentes: “Saul percussit mille et Dauid decem milia in milibus su‹i›s”?

Quia manus domini erat cum illo. Saul.

℟ sextum Percussit Saul mille et Dauid decem milia, quia manus domini erat cum illo, Percussit Philisteum et abstulit opprobrium ab Israel.

Nonne iste est Dauid, de quo canebant in choro dicentes. Percussit.

℟ septimum Planxit autem Dauid planctum huiuscemodi super Saul et Ionathan, filium eius, et dixit: “Quomodo ceciderunt fortes in bello Et interierunt arma bellica?”

Montes Gelboe, nec ros nec pluuia super vos descendat, vbi ceciderunt fortes in bello. Et.

℟ octauum Montes Gelboe, nec ros nec pluuia veniat super vos, Ubi ceciderunt fortes Israel.

Omnes montes, qui in circuitu eius sunt, visitet dominus, a Gelboe autem transeat. Ubi.


Ab 275 | R.iij.hinc vsque ad aduentum domini nonum responsorium erit singulis dominicis diebus de historia trinitatis, nisi festa sanctorum impediant, ita tamen, vt a primordio historie incipiatur et singula responsoria singulis dominicis imponendo ad finem vsque perducantur et iterum a primordio repetantur. Te deum dicatur.

Excelsus super omnes gentes dominus Et super celos gloria eius.


Ad laudes

Ⱥ Regnauit dominus cum ceteris.

Capitulum Benedictio et claritas vt in psalterio a.viij.

Hymnus Ecce iam noctis.

Hore diurnales dicantur prout notate sunt post octauas epiphanie, supra, F.v.


In secundis vesperis

Super psalmos Ⱥ Sede a dextris.

Psalmus Dixit dominus.

Capitulum Dominus autem dirigat.

Benedicat nos deus.

Hymnus Lucis creator.

Dirigatur, domine, oratio.


Item quando ferialiter tenetur ab hinc vsque ad kalendas Augusti, hec responsoria sequentia ad matutinas singulas diuidantur, nisi noua historia feriali die incipiatur, tunc enim de eadem dominica sumantur.


℟ primum

Doleo super te, frater mi Ionatha, amabilis valde super amorem mulierum, fortior leonibus, velocior aquilis; Sagitta Ionathe nunquam abijt retrorsum.

Non declinauit clipeus eius de bello et hasta eius non est auersa. Sagitta.

℟ secundum Ego te tuli de domo patris tui, dicit dominus, et posui te pascere gregem populi mei Et fui tecum in omnibus, vbicunque ambulasti, firmans regnum tuum in eternum.

Fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra, et requiem dedi tibi ab omnibus inimicis tuis. Et.

℟ tertium Dixit autem Dauid ad Gad: “Artor nimis sed melius est michi, vt incidam in manus domini. Multe enim misericordie eius sunt, quam in manus hominum.”

Cunque extendisset angelus manum super Hierusalem, vt disperderet eam, misertus est dominus super Dauid. Multe.


℟ primum

Peccaui super numerum arene maris et multiplicata sunt peccata mea Et non sum dignus videre altitudinem celi pre multitudine iniquitatis mee, quoniam irritaui iram tuam et malum coram te feci.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et delictum meum coram me est semper, tibi soli peccaui. Et.

℟ secundum Recordare, domine, testamenti tui et dic angelo percutienti: “Cesset iam manus tua, Ut non desoletur terra et ne perdas omnem animam viuam.”

Quiescat iam, domine, ira tua a populo tuo et a ciuitate sancta tua. Ut.

℟ tertium Exaudisti, domine, orationem serui tui, vt edificarem templum nomini tuo, Benedic et sanctifica domum istam in sempiternum, deus Israel.

Domine, qui custodis pactum et misericordiam tuam seruis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo. Benedic.

℟ primum 276Domine, si conuersus fuerit populus tuus et orauerit ad sanctuarium tuum, Tu exaudies in celo, domine, et libera eos de manibus inimicorum suorum.

Si peccauerit in te populus tuus et conuersus egerit penitentiam veniensque orauerit in loco isto. Tu exaudies.

℟ secundum Audi, domine, hymnum et orationem, quam seruus tuus orat coram te hodie, vt sint oculi tui aperti et aures tue intente Super domum istam die ac nocte.

Respice, domine, de sanctuario tuo et de excelso celorum habitaculo. Super.

℟ tertium Factum est, dum tolleret dominus Heliam per turbinem in celum, Heliseus clamabat dicens: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius.”

Cunque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diuiserunt vtrunque et ascendente Helia per turbinem in celum. Heliseus.


Liber Regum primus incipit.

Fuit vir vnus de Ramathaim Sophym de monte Effraym et nomen eius Helchana, filius Ieroboam, filij Eliud, filij Thau, filij Suph Eufrateus. Et habuit duas vxores, nomen vni Anna et nomen secunde Phenenna. Fueruntque Phenenne filij, Anne autem non erant liberi.


Et ascendebat vir ille de cuiuitate sua statutis diebus, vt adoraret et sacrificaret domino exercituum in Sylo. Erant autem ibi duo filij Hely, Ophni et Phinees, sacerdotes domini. Uenit ergo dies et immolauit Helchana deditque Phenenne vxori sue et cunctis filijs eius et filiabus partes. Anne autem dedit partem vnam tristis, quia Annam diligebat, dominus autem concluserat vuluam eius.


Affligebat quoque eam emula eius et vehementer angebat, intantum vt exprobraret, quod conclusisset dominus vuluam eius. Sicque faciebat per singulos annos, cum redeunte tempore ascenderent ad domum domini, et sic prouocabat eam. Porro Anna flebat et non capiebat cibum. Tu autem, domine, miserere nostri.


Lectio prima.

Dixit ergo ei Helchana, vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis et quamobrem affligitur cor tuum? Nunquid non ego melior tibi sum quam decem filij?” Surrexit autem Anna, postquam comederat in Sylo et biberat, et Hely sacerdote sedente super sellam ante postes domus domini.


Cum esset Anna amaro 277 | R.iiij.animo, orauit dominum flens largiter et votum vouit dicens: “Domine deus exercituum, si respiciens videris afflictionem famule tue et recordatus mei fueris nec oblitus ancille tue dederisque serue tue sexum virilem, dabo eum domino omnibus diebus vite sue et nouacula non ascendet super caput eius.”


Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram domino, vt Hely obseruaret os eius. Porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia eius mouebantur et vox penitus illius non audiebatur. Estimauit ergo eam Hely temulentam dixitque ei: “Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades.”


Lectio secunda.

Respondens Anna, “Nequaquam,” inquit, “domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum; vinum et omne, quod inebriare potest, non bibi sed effudi animam meam in conspectu domini. Ne reputes ancillam tuam quasi vnam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et meroris mei locuta sum vsque in presens.”


Tunc Hely ait ei: “Uade in pace et deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum.” Et illa dixit: “Utinam inueniat ancilla tua gratiam in oculis tuis.” Et abijt mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diuersa mutati.


Et surrexerunt mane et adorauerunt coram domino reuersique sunt et venerunt in domum suam in Ramatha. Cognouit autem Helchana Annam, vxorem suam, et recordatus est eius dominus. Et factum est post circulum dierum, concepit Anna et peperit filium vocauitque nomen eius Samuel, eo quod postulasset eum a domino.


Lectio tertia.

Ascendit autem vir eius Helchana et omnis domus eius, vt immolaret domino hostiam solennem et votum suum et Anna non ascendit. Dixit enim viro suo: “Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, vt appareat ante conspectum domini et maneat ibi iugiter.”


Et ait ei Helcana, vir suus: “Fac quod tibi bonum videtur et mane, donec ablactes eum, precorque, vt impleat dominus verbum suum.” Mansit ergo mulier et lactauit puerum suum, donec amoueret eum a lacte. 278Et adduxit eum secum, postquam ablactauerat eum, in vitulis tribus et tribus modijs farine et amphora vini. Et adduxit eum in domum domini in Sylo.


Puer erat adhuc infantulus. Et immolauerunt vitulum et obtulerunt puerum Hely et ait Anna: “Obsecro, mi domine, viuit anima tua. Ego sum mulier illa, que steti coram te hic orans dominum pro puero isto; oraui et dedit michi dominus petitionem meam, quam postulaui eum. Idcirco commodaui eum domino cunctis diebus, quibus fuerit accommodatus domino.”


DOMINICA SECUNDA

Lectio prima.

Et adorauerunt ibi dominum et orauit Anna et ait: (i Regum ij) “Exultauit cor meum in domino et exaltatum est cornu meum in deo meo.” Et abijt Helcana in Ramatha, in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu domini ante faciem Hely sacerdotis.


Porro filij Hely, filij Belial, nescientes dominum neque officium sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua et mittebat eam in caldariam vel in lebetem aut in ollam siue in cacabum et omne, quod leuabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi.


Sic faciebant filij Heli vniuerso Israeli venientium in Sylo. Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: “Da michi carnem, vt coquam sacerdoti. Non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam.”


Lectio quarta.

Dicebatque illi immolans: “Incendatur primum iuxta morem adeps et tolle tibi quantumcunque desiderat anima tua.” Qui respondens aiebat ei: “Nequaquam. Nunc enim dabis, alioquin tollam vi.” Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram domino, quia detrahebant homines a sacrificio domini.


Samuel autem ministrabat ante faciem domini, puer accinctus ephot lineo. Et tunicam paruam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus ascendens cum viro suo, vt immolaret domino hostiam solennem et votum suum.


Et benedixit Hely Helchane et vxori eius dixitque ei: “Reddat tibi dominus semen de muliere hac pro fenore, quod commodasti domino.” Et abierunt in locum suum.suum] susuum breviarium Uisitauit ergo dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et magnificatus est puer Samuel apud dominum.


Lectio prima.

279 | R.v.Hely autem erat senex valde et audiuit omnia, que faciebant filij sui vniuerso Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus, que obseruabant ad ostium tabernaculi, et dixit eis:


“Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas ab omni populo? Nolite, filij mei. Non enim est bona fama, quam ego audio, vt transgredi faciatis populum domini.


Si peccauerit vir in virum, placari ei potest deus. Si autem in dominum peccauerit vir, quis orabit pro eo?” Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit dominus occidere eos. Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam deo quam hominibus.


Lectio prima.

Uenit autem vir dei ad Hely et ait ad eum: “Hec dicit dominus: Nunquid non aperte reuelatus sum domui patris tui, cum esset in Egipto in domo Pharaonis? Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, vt ascenderet ad altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephot coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificijs filiorum Israel.


Hec dicit: Quare calce abiecistis victimam meam et munera mea, que precepi, vt offerrentur in templo? Et honorasti magis filios tuos quam me, vt comederetis primicias omnis sacrificij Israel. Loquens locutus sum, vt domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo vsque in sempiternum.


Nunc autem dicit dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque honorificauerit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me erunt ignobiles. Ecce dies veniunt et precidam brachium tuum et brachium domus patris tui, vt non sit senex in domo tua. Et videbis emulum tuum in templo in vniuersis prosperis Israel.”


DOMINICA TERTIA

(j Regum iij) Lectio prima.

Puer autem Samuel ministrabat domino coram Hely et sermo domini erat preciosus. In diebus illis non erat visio manifesta. Factum est ergo in die quadam, Hely iacebat in lectulo suo et oculi eius caligauerant nec poterat videre lucernam dei, antequam extingueretur.


Samuel autem dormiebat in templo domini, vbi erat archa dei. Et vocauit dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego.” Et cucurrit ad Hely et dixit: “Ecce ego. Uocasti enim me.” Qui dixit: “Non vocaui te, fili. Reuertere et dormi.” Et abijt et dormiuit.


Et adiecit dominus rursum vocare Samuel. Consurgensque Samuel abijt ad Hely et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me.” Qui respondit: “Non vocaui te, fili mi. Reuertere et dormi.” Porro Samuel necdum 280sciebat dominum neque reuelatus fuerat ei sermo domini.


Lectio prima.

Et adiecit dominus et vocuit adhuc Samuel tertio. Qui consurgens abijt ad Hely et ait: “Ecce ego, quia vocasti me.” Intellexit ergo Hely, quia dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “Uade et dormi, et si deinceps vocauerit te, dices: ‘Loquere, domine, quia audit seruus tuus.'”


Abijt ergo Samuel et dormiuit in loco suo. Et venit dominus et stetit et vocauit, sicut vocauerat, secundo: “Samuel, Samuel.” Et ait Samuel: “Loquere, domine, quia audit seruus tuus.” Et dixit dominus ad Samuel: “Ecce ego facio verbum in Israel, quod quicunque audierit, tinnient ambe aures eius.


In die illa suscitabo aduersum Hely omnia, que locutus sum super domum eius. Incipiam et complebo. Predixi enim ei, quod iudicaturus essem domum eius ineternum propter iniquitatem, eo quod nouerat indigne agere filios suos et non corripuerit eos. Iccirco iuraui domui Hely, quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus vsque ineternum.”


Lectio prima.

Dormiuit autem Samuel vsque mane aperuitque ostia domus domini. Et Samuel timebat indicare visionem Hely. Uocauit ergo Hely Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi.” Qui respondens ait: “Presto sum.” Et interrogauit eum: “Quis est sermo, quem locutus est dominus ad te? Oro te ne celaueris me.


Hec faciat tibi deus et hec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, que dicta sunt tibi.” Indicauit ei Samuel vniuersos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “Dominus est. Quod bonum est in oculis eius, faciat.” Creuit autem Samuel et dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram.


Et cognouit vniuersus Israel a Dan vsque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset domini. Et addidit dominus, vt appareret in Sylo, quoniam reuelatus fuerat dominus Samueli in Sylo iuxta verbum domini. Et euenit sermo Samuelis vniuerso Israeli. Tu.


Lectio prima (j Regum iiij).

Et factum est in diebus illis, conuenerunt Philistijm in pugnam. Egressus est namque Israel obuiam Philistijm in prelium et castrametatus est iuxta lapidem adiutorij. Porro Philistijm venerunt in Affec et instruxerunt aciem contra Israel.


Inito autem certamine terga vertit Israel Philisteis et cesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quatuor milia virorum. Et reuersus est populus ad castra. Dixeruntque 281 | R.vj.maiores natu de Israel: “Quare percussit nos dominus hodie coram Philistijm?


Afferamus ad nos de Sylo archam federis domini exercituum et veniat in medium nostri, vt saluet nos de manu inimicorum nostrorum.” Misit ergo populus in Sylo et tulerunt inde archam federis domini exercituum sedentis super cherubin.


DOMINICA QUARTA

Lectio prima.

Erant autem ibi duo filij Hely cum archa federis domini, Ophny et Phinees. Cumque venisset archa federis domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi et personuit terra. Et audierunt Philistijm vocem clamoris dixeruntque: “Quenam est hec vox clamoris magni in castris Hebreorum?”


Et cognouerunt quod archa domini venisset in castra. Timueruntque Philistijm dicentes: “Uenit deus in castra.” Et ingemuerunt dicentes: “Ue nobis! Non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius. Ue nobis!


Quis nos saluabit de manu deorum istorum sublimium? Hi sunt dij, qui percusserunt Egyptum omni plaga in deserto. Confortamini et estote viri, Philistijm, ne seruiatis Hebreis, sicut et illi seruierunt nobis. Confortamini et bellate.”


Lectio prima.

Pugnauerunt ergo Philistijm et cesus est Israel et fugit vnusquisque in tabernaculum suum. Et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israel triginta milia peditum et archa dei capta est. Duo quoque filij Hely mortui sunt, Ophny et Phynees.


Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Sylo in die illa scissa veste et conspersus puluere caput. Cumque ille venisset, sedebat Hely super sellam contra viam expectans. Erat autem cor eius pauens pro archa domini. Uir autem ille, postquam ingressus est, nunciauit vrbi et vlulauit omnis ciuitas.


Et audiuit Hely sonitum clamoris dixitque: “Quis est hic sonitus tumultus huius?” At ille festinauit et venit et nunciauit Hely. Hely autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligauerant et videre non poterat.


Lectio prima.

Et dixit ad Hely: “Ego sum, qui veni de prelio, et ego, qui de acie fugi hodie.” Cui ille ait: “Quid actum est, fili mi?” Respondens autem ille, qui nunciabat, “Fugit,” inquit, “Israel coram Philistijm et ruina magna facta est in populo.


Insuper et duo filij tui mortui sunt, Ophny et Phinees, et archa dei capta est.” Cumque ille nominasset archam dei, cecidit de 282sella retrorsum iuxta ostium et fractis ceruicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandeuus et ipse iudicauit Israel quadraginta annis.


Nurus autem eius, vxor Phinees, pregnans erat vicinaque partui. Et audito nuncio, quod capta esset archa dei et mortuus esset socer suus et vir suus, incuruauit se et peperit. Irruerant enim in eam dolores subiti. Tu autem.


Lectio prima (j Regum v).

Philistijm autem tulerunt archam dei et asportauerunt eam a lapide adiutorij in Azotum. Tuleruntque Philistijm archam dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon. Cumque surrexissent diluculo Azotij altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terra ante archam domini.


Et tulerunt Dagon et restituerunt eum in locum suum. Rursumque mane die altera consurgentes inuenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terra coram archa domini. Caput autem Dagon et due palme manuum eius abscisse erant super limen.


Porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto vsque in hodiernum diem. Aggrauata est autem manus domini super Azotios et demolitus est eos.


DOMINICA QUINTA

Liber ij Regum incipit.

Factum est autem, postquam mortuus est Saul, vt Dauid reuerteretur a cede Amalech et maneret in Sicelech duos dies. In die autem tertio apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et puluere conspersus caput.


Et vt venit ad Dauid, cecidit super faciem suam et adorauit. Dixitque ad eum Dauid: “Unde venis?” Qui ait ad eum: “De castris Israel fugi.” Et dixit ad eum Dauid: “Quod est verbum, quod factum est? Indica michi.”


Qui ait: “Fugit populus ex prelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathas, filius eius, interierunt.” Dixitque Dauid ad adolescentem, qui nunciabat ei: “Unde scis, quia mortuus est Saul et Ionathas, filius eius?”


Lectio quarta.

Ait adolescens, qui nunciabat ei: “Casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam, porro currus et equites appropinquabant ei et conuersus post tergum suum vidensque me vocauit.


Qui, cum respondissem: ‘Assum,’ dixit michi: ‘Quisnam es tu?’ Et aiebam ad eum: ‘Amalechites ego sum.’ Et locutus est michi: ‘Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustie et adhuc tota anima mea 283 | R.vij.in me est.’ Stansque super eum occidi illum. Sciebam enim, quod viuere non poterat post ruinam.


Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te, dominum meum, huc.” Apprehendens autem Dauid vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo, et planxerunt et fleuerunt et ieiunauerunt vsque vesperam super Saul et super Ionathan, filium eius, et super populum domini et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.


Lectio prima.

Dixitque Dauid ad iuuenem, qui nunciauerat ei: “Unde es tu?” Qui respondit: “Filius hominis aduene Amalechite ego sum.” Et ait ad eum Dauid: “Quare non timuisti mittere manum tuam, vt occideres christum domini?” Uocansque Dauid vnum de pueris suis ait: “Accedens irrue in eum.” Qui percussit illum et mortuus est.


Et ait ad eum Dauid: “Sanguis tuus super caput tuum. Os enim tuum locutum est aduersum te dicens: ‘Ego interfeci christum domini.'” Planxit autem Dauid planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan, filium eius, et precepit, vt docerent filios Iuda planctum, sicut scriptum est in libro iustorum.


Et ait: “Considera, Israel, pro his, qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. Incliti, Israel, super montes tuos interfecti sunt. Quomodo ceciderunt fortes? Nolite annunciare in Geth neque annuncietis in compitis Ascalonis, ne forte letentur filie Philistijm, ne exultent filie incircumcisorum.”


Lectio prima.

Montes Gelboe, nec ros nec pluuia veniant super vos neque sint agri primiciarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset vnctus oleo, a sanguine interfectorum, ab adipe fortium. Sagitta Ionathe nunquam redijt retrorsum et gladius Saul non est reuersus inanis.


Saul et Ionathas amabiles et decori valde in vita sua, in morte quoque non sunt diuisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. Filie Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in delicijs, qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro. Quomodo ceciderunt fortes in prelio?


Ionathas in excelsis tuis occisus est. Doleo super te, frater mi Ionatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat vnicum filium suum, ita te diligebam. Quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica?


Dominica sexta

(ij Regum ij)

Igitur post hec consuluit Dauid dominum dicens: “Num ascendam in vnam de ciuitatibus Iuda?” Et ait dominus ad eum: “Ascende.” 284Dixitque Dauid: “Quo ascendam?” Respondit ei: “In Hebron.” Ascendit ergo Dauid et due vxores eius, Achinoen Iesrahelites et Abigail, vxor Nabal Carmeli.


Sed et viros, qui erant cum eo, duxit Dauid singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron. Ueneruntque viri Iuda et vnxerunt ibi Dauid, vt regnaret super domum Iuda. Et nunciatum est Dauid, quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.


Misit ergo Dauid nuncios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos a domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis dominus misericordiam et veritatem et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. Confortentur manus vestre et estote filij fortitudinis. Licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me vnxit domus Iuda in regem sibi.”


Lectio prima.

Abner autem, filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Hisbosech, filium Saul et circunduxit eum per castra regemque constituit super Galaad et super Iessuri et super Iesrahel et super Effraim et super Beniamin et super Israel vniuersum.


Quadraginta annorum erat Hisboseth, filius Saul, cum regnare cepisset super Israel, et duobus annis regnauit. Sola autem domus Iuda sequebatur Dauid. Et fuit numerus dierum, quos commoratus est Dauid imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum et sex mensium.


Egressusque est Abner, filius Ner, et pueri Hisboseth, filij Saul, de castris in Gabaon, porro Ioab, filius Saruie, et pueri Dauid egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in vnum conuenissent, e regione sederunt: hi in vna parte piscine et illi ex altera.


Lectio prima.

Dixitque Abner ad Ioab: “Surgant pueri et ludant coram nobis.” Et respondit Ioab: “Surgant.” Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth, filij Saul, et duodecim de pueris Dauid. Apprehensoque vnusquisque capite comparis sui defixit gladium in latus contrarij et ceciderunt simul. Uocatumque est nomen loci illius ‘Ager robustorum’ in Gabaon.


Et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israel a pueris Dauid. Erant autem ibi tres filij Saruie: Ioab et Abisai et Azahel. Porro Azahel cursor velocissimus fuit, quasi vnus 285 | R.viij.ex capreis, que morantur in siluis.


Persequebatur autem Azahel Abner et non declinauit ad dexteram siue ad sinistram omittens persequi Abner. Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: “Tune es Azahel?” Qui respondit: “Ego sum.” Dixitque ei Abner: “Uade ad dextram siue ad sinistram et apprehende vnum de adolescentibus et tolle tibi spolia eius.” Noluit Azahel autem omittere, quin vrgeret eum. Tu.


Tertius liber Regum incipit.

Et rex Dauid senuerat habebatque etatis plurimos dies. Cumque operiretur vestibus, non calefiebat. Dixerunt ergo ei serui sui: “Queramus domino nostro regi adolescentulam virginem et stet coram rege et foueat eum dormiatque in sinu suo et calefaciat dominum nostrum regem.”


Quesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et inuenerunt Abisag Sunamitem et adduxerunt eam ad regem. Erat autem puella pulchra nimis. Dormiebat cum rege et ministrabat ei. Rex vero non cognouit eam.


Adonias autem filius Agith eleuabatur dicens: “Ego regnabo.” Fecitque sibi currus et equites et quinquaginta viros, qui currerent ante eum. Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?” Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalon. Et sermo eius cum Ioab, filio Saruie, et cum Abiathar sacerdote, qui adiuuabant partes Adonie.


Lectio prima.

Sadoch vero sacerdos et Banaias, filius Ioiade, et Nathan propheta et Semei et Cerethi et Felethi ‹et› omne robur exercitus Dauid non erat cum Adonia. Immolatis ergo Adonias arietibus vt vitulis et vniuersis pinguibus iuxta lapidem Zoeleth, qui erat vicinus fonti Rogel,


Uocauit vniuersos fratres suos, filios regis, et omnes viros Iuda, seruos regis. Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem, fratrem suum, non vocauit. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee, matrem Salomonis: “Num audisti, quod regnauerit Adonias, filius Agith, et dominus noster Dauid hoc ignorat? Nunc ergo veni, accipe consilium a me et salua animam tuam filijque tui Salomonis.


Uade et ingredere ad regem Dauid et dic ei: ‘Nonne tu, domine mi rex, iurasti michi, ancille tue, dicens, quod Salomon, filius tuus, 286regnabit post me et ipse sedebit in solio meo? Quare ergo regnat Adonias?’ Et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et complebo sermones tuos.” Tu autem.


Lectio prima.

Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo. Rex autem senuerat nimis et Abisac Sunamitis ministrabat ei. Inclinauit se Bethsabee et adorauit regem. Ad quam rex, “Quid,” inquit, “tibi vis?”


Que respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per dominum deum tuum ancille tue, ‘Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo’. Et ecce nunc regnat Adonias te, domine mi rex, ignorante. Mactauit boues et pinguia queque et arietes plurimos et vocauit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militie; Salomonem autem, seruum tuum, non vocauit.


Uerumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, vt indices eis, quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.


Lectio prima.

Adhuc illailla] illo breviarium loquente cum rege Nathan propheta venit. Et nunciauerunt regi dicentes: “Adest Nathan propheta.” Cumque introisset in conspectu regis et adorasset eum pronus in terram, dixit Nathan: “Domine mi rex, tu dixisti: ‘Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum.’


Quia descendit hodie et immolauit boues et pinguia et arietes plurimos et vocauit vniuersos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus: Uiuat rex Adonias.’ Me, seruum tuum, et Sadoch sacerdotem et Banaiam, filium Ioiade, et famulum tuum Salomonem non vocauit. Nunquid a domino meo rege exiuit hoc verbum et michi non indicasti seruo tuo, quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”


Et respondit rex Dauid dicens: “Uocate ad me Bethsabee.” Que cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, iurauit et ait: “Uiuit dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, quia sicut iuraui tibi per dominum deum Israel dicens: ‘Salomon, filius tuus, regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me,’ sic faciam hodie.” Summissoque Bethsabee in terram vultu adorauit regem dicens: “Uiuat dominus meus rex Dauid ineternum.”


Quartus liber Regum incipit. Capitulum j.

Preuaricatus est Moab in Israel, postquam 287 | S.j.mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et egrotauit misitque nuncios dicens ad eos: “Ite, consulite Beelzebub, deum Accharon, vtrum viuere queam de infirmitate mea hac.”


Angelus autem domini locutus est ad Helyam Tesbiten dicens: “Surge et descende in occursum nunciorum regis Samarie et dices ad eos: ‘Nunquid non est deus in Israel, vt eatis ad consulendum Beelzebub, deum Accharon?’ Quamobrem hec dicit dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes sed morte morieris.”


Et abijt Helyas reuersique sunt nuncij ad Ochoziam. Qui dixit eis: “Quare reuersi estis?” At illi responderunt ei: “Uir occurrit nobis et dixit ad nos: ‘Ite, reuertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: ‘Hec dicit dominus: Nunquid, quia non erat deus in Israel, mittis, vt consulatur Beelzebub, deus Accharon? Iccirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes sed morte morieris.'”


Lectio prima.

Qui dixit eis: “Cuius figure et habitus est vir, qui occurrit vobis et locutus est verba hec?” At illi dixerunt: “Uir pilosus et zona pellicea accinctus renibus.” Qui ait: “Helyas Tesbites est.” Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant sub eo.


Qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “Homo dei, rex precepit, vt descendas.” Respondensque Helyas dixit quinquagenario: “Si homo dei sum, descendat ignis de celo et deuoret te et quinquaginta tuos.” Descendit ergo ignis de celo et deuorauit eum et quinquaginta, qui erant cum eo.


Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: “Homo dei, dicit rex: ‘Festina, descende.'” Respondens Helias ait: “Si homo dei ego sum, descendat ignis de celo et deuoret te et quinquaginta tuos.” Descendit ergo ignis de celo et deuorauit illum et quinquaginta eius.


Lectio prima.

Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo. Qui cum venisset, curuauit genua contra Heliam et precatus est eum et ait: “Homo dei, noli despicere animam meam et animas seruorum tuorum, qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de celo et deuorauit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant. Sed nunc obsecro, vt miserearis anime mee.”


Locutus est autem angelus domini ad Heliam dicens: 288“Descende cum eo, ne timeas. “Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem et locutus est ei: “Hec dicit dominus: Quia misisti nuncios ad consulendum Beelzebub, deum Accharon, quasi non esset deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes sed morte morieris.”


Mortuus est autem iuxta sermonem domini, quem locutus est Helyas. Et regnauit Ioram, frater eius, pro eo anno secundo Ioram, filij Iosaphat, regis Iude. Non enim habebat filium. Reliqua autem verborum Ochozie, que operatus est, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?


A dominica prima kalendis Augusti vsque ad kalendas Septembris leguntur libri Sapientie cum historia In principio.


Ad primas vesperas

Deum time et mandata eius obserua, Hoc est omnis homo.

Timentibus deum nichil deest nec his, qui eum diligunt in veritate. Hoc est et sequentes antiphone dicuntur sabbato.


Super Magnificat Ⱥ

Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio, necdum erant abyssi et ego parturiebar; quando preparabat celos, aderam cum eo componens omnia.

Ⱥ Sapientia edificauit sibi domum, excidit columnas septem, subdidit sibi gentes superborumque et sublimium colla propria virtute calcauit.

Ⱥ Sapientia clamitat in plateis: si quis diligit sapientiam, ad me declinet et eam inueniet, et eam dum inuenerit, beatus est, si tenuerit eam.

Ⱥ Omnis sapientia a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante euum.

Ⱥ Ego in altissimis inhabitaui et thronus meus in columna nubis.

Ⱥ Salomon, fili mi, scito deum patris tui et serui ei corde perfecto et animo voluntario.

Ⱥ Obserua, fili, precepta patris et ne dimittas legem matris tue, liga ea in corde tuo iugiter.

Ⱥ Fili, a iuuentute tua accipe doctrinam et vsque ad canos inuenies sapientiam.

Collecta dominicalis.

Inuitatorium Laudemus cum ceteris vt supra R.ij.

℟ primumIn principio deus, antequam terram faceret, priusquam abyssos constitueret, priusquam produceret fontes aquarum, antequam montes collocarentur, Ante omnes colles generauit me dominus.

Quando preparabat celos, aderam cum eo cuncta disponens. Ante.

℟ secundum Uerbum iniquum et dolosum longe fac a me, domine, diuitias et paupertates ne dederis michi, Sed tantum victui meo tribue necessaria.

Ne forte saciatus euomam illud et periurem nomen dei mei.

℟ tertium Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam, Uenerunt michi omnia bona pariter cum illa.

Dixi sapientie: Soror mea es, et prudentiam vocaui amicam meam. Uenerunt.

℟ quartum Da michi, domine, sedium tuarum assistricem sapientiam, noli me 289 | S.ij.reprobare a pueris tuis, Quoniam seruus tuus sum ego et filius ancille tue.

Domine pater et deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno. Quoniam.

℟ quintum Emitte, domine, sapientiam de sede magnitudinis tue, Ut mecum sit et mecum laboret, vt sciam, quid acceptum sit coram te omni tempore.

Da michi, domine, sedium tuarum assistricem sapientiam. Ut mecum.

℟ sextum Magna enim sunt iudicia tua, domine, et inenarrabilia verba tua; Magnificasti populum tuum et honorasti.

Deduxisti sicut oues populum tuum in manu Moysi et Aaron. Magnificasti.

℟ septimum Ne derelinquas me, domine pater et dominator vite mee, vt non corruam in conspectu aduersariorum meorum, Ne gaudeat de me inimicus meus.

Apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium michi. Ne gaudeat.

℟ octauum Domine pater et deus vite mee, ne derelinquas me in cogitatu maligno, extollentiam oculorum meorum ne dederis michi et desiderium malignum auerte a me, domine, aufer a me concupiscentiam Et animo irreuerenti et infrunito ne tradas me, domine.

Duo rogaui te: ne deneges michi, antequam moriar, vanitatem et verba mendacij longe fac a me. Et animo.

℟ nonum de trinitate.


Hec sunt ferialia responsoria si prius noua historia incipitur.

℟ primum

Gyrum celi circuiui sola et in fluctibus maris ambulaui, in omni gente et in omni populo primatum tenui, Superborum et sublimium colla propria virtute calcaui.

Ego in altissimis habito et thronus meus in columna nubis. Superborum.

℟ secundum Initium sapientie timor domini, Intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio eius manet in seculum seculi.

Dilectio illius custodia legum est, quia omnis sapientia timor domini. Intellectus.

℟ tertium Que sunt in corde hominum oculi tui vident, domine, Et in libro tuo omnia scribentur; homo videt in facie, deus autem in corde.

Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et.

Prebe, fili, cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant, Ut addatur gratia capiti tuo.

Attende, fili mi, sapientiam meam et ad eloquia oris mei inclina aurem tuam. Ut.

Auersio paruulorum interficiet eos et potestas stultorum perdet illos; Qui autem me audierit, absque terrore quiescet.

O viri, ad vos clamito et vox mea ad filios hominum. Qui autem.

Fili mi, noli deficere a disciplina domini neque fatigeris, dum ab eo argueris; Quem enim diligit dominus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tue. Quem.

Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tue, Ut multiplicentur tibi anni vite tue.

Honora dominum de tua substantia. Ut multiplicentur.


290Incipiunt parabole Salomonis. Lectio prima.

Parabole Salomonis, filij Dauid, regis Israel, ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intelligendum verba prudentie et suscipiendam eruditionem doctrine, iusticiam et iudicium et equitatem, vt detur paruulis astutia et adolescenti scientia et intellectus.


Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit. Animaduertet parabolam et interpretationem eius, verba sapientium et enigmata eorum. Timor domini principium sapientie. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tue, vt addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo.


Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis. Si dixerint: “Ueni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, deglutiamus eum sicut infernus viuentem et integrum quasi descendentem in lacum, omnem preciosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spolijs: sortem mitte nobiscum, marsupium sit vnum omnium nostrum,” fili mi, ne ambules cum eis. Prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, vt effundant sanguinem.


Lectio prima.

Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. Sic semite omnis auari animas possidentium rapiunt. Sapientia foris predicat, in plateis dat vocem suam.


In capite turbarum clamitat, in foribus portarum vrbis profert verba sua dicens: Usquequo, paruuli, diligitis infantiam et stulti ea, que sibi sunt noxia, cupient et imprudentes odibunt scientiam? Conuertimini ad correctionem meam. En proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea.


Quia vocaui et renuistis, extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis id, quod timebatis, aduenerit.


Lectio prima.

Cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia, tunc inuocabunt me et non exaudiam. Mane consurgent 291 | S.iij.et non inuenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem domini non susceperint nec acquieuerint consilio meo et detraxerint vniuerse correptioni mee. Comedent igitur fructus vie sue suisque consilijs saturabuntur.


Auersio paruulorum interficiet et prosperitas stultorum perdet eos. Qui autem me audierit, absque terrore quiescet et abundantia perfruetur timore malorum sublato. Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, vt audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.


Si enim sapientiam inuocaueris et inclinaueris cor tuum prudentie, si quesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini et scientiam dei inuenies, quia dominus dat sapientiam et ex ore eius prudentia et scientia. Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter seruans semitas iusticie et vias sanctorum custodiens. Tunc intelliges iusticiam et iudicium et equitatem et omnem semitam bonam.


Lectio prima.

Si intrauerit sapientia cor tuum et scientia anime tue placuerit, consilium custodiet te et prudentia seruabit te, vt eruaris a via mala et ab homine, qui peruersa loquitur. Qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas.


Qui letantur, cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis. Quorum vie peruerse sunt et infames gressus eorum, vt eruaris a muliere aliena et ab extranea, que mollit sermones suos et relinquit ducem pubertatis sue et pacti dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus eius et ad inferos semite ipsius.


Fili mi, ne obliuiscaris legis mee et precepta mea cor tuum custodiat. Longitudinem enim dierum et annos vite et pacem apponet tibi. Misericordia et veritas te non deserant. Circunda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui et inuenies gratiam et disciplinam bonam coram deo et hominibus.


Liber Ecclesiastes incipit.

Uerba ecclesiastes, filij Dauid, regis Hierusalem. Uanitas vanitatum, dixit ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Quid habet amplius homo de vniuerso labore suo, quo laborat sub sole? Generatio preterit et generatio aduenit; terra autem ineternum stat.


Oritur sol et occidit et ad 292locum suum reuertitur ibique renascens gyrat per meridiem. Lustrans vniuersa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos reuertitur. Omnia flumina intrant in mare et mare non redundat. Ad locum, vnde exeunt, flumina reuertuntur, vt iterum fluant.


Cuncte res difficiles: non potest eas homo explicare sermone, non saturatur oculus visu nec auris auditu impletur. Quid est, quod fuit? Ipsum, quod futurum est. Quid est, quod factum est? Ipsum, quod faciendum est. Nichil sub sole nouum nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est.


Lectio quarta.

Iam enim precessit in seculis, que fuerunt ante nos. Non est priorum memoria nec eorum quidem, que postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in nouissimo. Ego ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem et proposui in animo meo querere et inuestigare sapienter de omnibus, que fiunt sub sole.


Hanc occupationem pessimam dedit deus filijs hominum, vt occuparentur in ea. Uidi que fiunt cuncta sub sole et ecce vniuersa vanitas et afflictio spiritus. Peruersi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus.


Locutus sum in corde meo dicens: Ecce magnus effectus sum et precessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Hierusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter et didici dedique cor meum, vt scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stulticiam. Et agnoui, quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus.


Lectio prima.

Qui addit sapientiam, addit et dolorem. Dixi ergo in corde meo: Uadam et affluam delicijs et fruar bonis. Et vidi, quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputaui errorem et gaudio dixi: Quid frustra decipieris?


Cogitaui in corde meo abstrahere a vino carnem meam, vt transferrem animum meum ad sapientiam deuitaremque stulticiam, donec viderem, quid esset vtile filijs hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vite sue.


Magnificaui opera mea. Edificaui mihi domos et plantaui vineas, feci hortos et pomeria et conseui ea cuncti generis arboribus et extruxi michi piscinas aquarum, vt irrigarem siluam lignorum germinantium. Possedi seruos et ancillas multamque familiam habui.


Liber Sapientie incipit. Lectio prima.

Diligite iuscticiam, qui iudicatis terram. Sentite de domino in bonitate et in simplicitate cordis querite illum, quoniam inuenitur ab his, qui non tentant illum. Apparet autem eis, qui 293 | S.iiij.fidem habent in illum.


Peruerse enim cogitationes separant a deo; probata autem virtus corripit insipientes, quoniam in maliuolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, que sunt sine intellectu et corripietur a superueniente iniquitate.


Benignus est enim spiritus sapientie et non liberabit maledictum a labijs suis, quoniam renum illius testis est deus et cordis illius scrutator est verus et lingue eius auditor, quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. Tu autem.


Lectio quarta.

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium. In cogitationibus enim impij interrogatio erit. Sermonum autem illius auditio ad deum veniet et ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.


Custodite ergo vos a murmuratione, que nichil prodest, et a detractione parcite lingue, quia sermo obscurus in vacuum non ibit. Os autem, quod mentitur, occidit animam. Nolite zelarezelare] zelalare breviarium mortem in errore vite vestre neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.


Quoniam deus non fecit mortem nec letatur in perditione viuorum. Creauit enim, vt essent, omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminij nec inferorum regnum in terra.


Lectio prima.

Iusticia enim perpetua est et immortalis. Iniusticia autem mortis acquisitio. Impij autem manibus et verbis accersierunt illam et estimantes illam amicam defluxerunt et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam morte digni sunt, qui sunt ex parte illius.


Dixerunt enim impij cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre et non est refrigerium in fine hominis et non est, qui agnitus sit reuersus ab inferis, quia ex nichilo nati sumus et post hoc erimus tanquam si non fuerimus.


Quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintille ad commouendum cor nostrum, quia extinctus cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tanquam mollis aer. Et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis et sicut nebula dissoluetur, que fugata est a radijs solis.


Ecclesie instructio. Liber Ecclesiasticus incipit. Lectio prima.

294Omnis sapientia a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante euum. Arenam maris et pluuie guttas et dies seculi quis dinumerauit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis dimensus est? Sapientiam dei precedentem omnia quis inuestigauit?


Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab euo; fons sapientie verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna. Radix sapientie cui reuelata est et astucias illius quis agnouit?


Disciplina sapientie cui reuelata et manifestata est et multiplicationem ingressus illius quis intellexit? Unus est altissimus creator omnium omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans deus.


Lectio quarta.

Ipse creauit illam in spiritusancto et vidit et dinumerauit et mensus est. Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et prebet illam diligentibus se. Timor domini gloria et gloriatio et leticia et corona exultationis.


Timor domini delectabit cor et dabit leticiam et gaudium in longitudinem dierum. Timenti deum bene erit in extremis et in die defunctionis sue benedicetur. Dilectio dei honorabilis sapientia, quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum.


Initium sapientie timor domini et cum fidelibus in vulua concreatus est et cum electis feminis graditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur. Timor domini scientie religiositas. Religiositas custodiet et iustificabit cor, iocunditatem atque gaudium dabit.


Lectio prima.

Timenti deum bene erit in extremis et in diebus consolationis illius benedicetur. Plenitudo sapientie timere deum et plenitudo a fructibus illius. Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.


Corona sapientie timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumerauit eam. Utraque autem sunt bona dei. Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam tenentium se exaltat. Radix sapientie est timere deum, rami enim illius longeui.


In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas, execratio autem peccatoribus sapientia. Timor domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari, iracundia enim animositatis illius subuersio eius est, vsque in tempus sustinebit patiens et postea redditio 295 | S.v.iocunditatis.


Lectio prima.

Bonus sensus vsque in tempus abscondet verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius. In thesauris sapientie significatio discipline, execratio autem peccatori cultura dei. Fili, concupiscens sapientiam serua iustitiam et prebebit deus illam tibi.


Sapientia enim et disciplina timor domini et, quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo, et implebit thesauros illius. Contumax non sis et incredibilis timori dei et ne accesseris ad illum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris in labijs tuis.


Attende in illis, ne forte cadas et ponas scandalum anime tue et adducas inhonorationem tibi, et reuelet deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te, quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Fili, accedens ad seruitutem dei sta in timore dei et prepara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum et sustine et inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis. Tu autem, domine.


A kalendis Septembris legitur liber Iob per duas hebdomadas et cantatur historia Si bona suscepimus, que dum canitur, hoc responsorium Antequam comedam et antiphone subscripte ad primas vesperas dominicales iuxta ordinem nullo precedente festo cantentur cum collecta dominicali.


Ⱥ

Cum audisset Iob nunciorum verba, patienter sustinuit et ait: “Si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus?” In omnibus his non peccauit Iob labijs suis neque stultum quid contra deum locutus est.

Ⱥ In omnibus his non peccauit Iob labijs suis neque stultum quid contra deum locutus est.

Ⱥ Quare detraxistis sermonibus veritatis, ad increpandum verba componitis et subuertere nitimini amicum vestrum? Ueruntamen que cogitastis explete.

Inuitatorium Laudemus nomen domini, quoniam suauis est, In hymnis confitemini illi, quia ipse est dominus deus noster.

Psalmus Uenite.


℟ primum

Si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus? Dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est, sit nomen domini benedictum.

In omnibus his non peccauit Iob labijs suis neque stultum quid contra deum locutus est. Dominus.

℟ secundum Antequam comedam, suspiro, et tanquam inundantis aque, sic rugitus meus, quia timor, quem timebam, euenit michi et quod verebar accidit; Nonne dissimulaui, nonne silui et iam quieui et venit super me indignatio.

Nolo multa fortitudine contendat mecum, ne magnitudinis sue 296mole me premat, equitatem proponat contra me. Nonne dissimulaui.

℟ tertium Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, Et calamitas, quam patior, in statera.

Quasi arena maris hec grauior appareret, vnde et verba mea dolore sunt plena. Et calamitas.

℟ quartum Quare detraxistis sermonibus veritatis, ad increpandum verba componitis et subuertere nitimini amicum vestrum? Ueruntamen que cogitastis explete.

Militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarij dies eius. Ueruntamen.

℟ quintum Induta est caro mea putredine et sordibus pulueris, cutis mea aruit et contracta est; Memento mei, domine, quia ventus est vita mea.

Dies mei sicut vmbra declinauerunt et ego sicut fenum arui. Memento.

℟ sextum Memento mei, deus, quia ventus est vita mea, Nec aspiciat me visus hominis.

Cutis mea aruit et contracta est et non reuertetur oculus meus, vt videat bona. Nec.

℟ septimum Nunquid dominus supplantat iudicium aut omnipotens subuertit quod iustum est. Libera me, domine, et pone me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me.

Apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium michi. Libera.

℟ octauum Paucitas dierum meorum finietur breui; dimitte me, domine, vt plangam paululum dolorem meum, Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.

Ecce in puluere sedeo et in puluere dormio, et si mane me quesieris, non subsistam. Antequam.

℟ nonum de trinitate.


Hec sunt ferialia responsoria prius incepta noua historia.

℟ primum. Ne abscondas me, domine, a facie tua, manum tuam longe fac a me Et fortitudo tua non me terreat.

Uoca me et respondebo tibi; aut certe loquar et tu responde michi. Et.

℟ secundum Quis michi tribuat, vt in inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, domine, nisi tu, qui solus es deus? Et constituas michi tempus, in quo recorderis mei.

Nunquid sicut dies hominis dies tui, vt queras iniquitatem meam, cum sit nemo, qui de manu tua possit eruere. Et constituas.

℟ tertium Nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt, non domiunt, a multitudine eorum consumitur vestimentum meum. Comparatus sum luto et assimilatus sum fauille et cineri.

O custos hominum, quare me posuisti contrarium tibi et factus sum michimetipsi grauis? Parce michi, domine, nichil enim sunt dies mei. Comparatus.

℟ quartum Scio, domine, quia morti me traditurus es, vbi constituta est omnis domus viuentium; spero in te, domine, quia non ad consummationem meam emittis manum tuam 297 | S.vj.et si in profundum inferni dimersus fuero, Inde me liberabis.

Si ascendero in celum, tu illic es, et si descendero ad infernum. Inde.

Uersa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium. Parce michi, domine, nichil enim sunt dies mei.

O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi et factus sum michimetipsi grauis? Parce.

Adesto dolori meo, deus, nimium fatigor et cecidit in luctum cithara mea Et cantatio mea in plorationem.

Uersa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium. Et cantatio.

Inclinans faciem tuam ingemisce, commoueor omnibus membris meis, scio enim, domine, Quia impunitum me non dimittes, et si sum impius, quare non sum mortuus sed laboro?

Que est enim fortitudo mea, vt sustineam, aut quis finis meus, vt patienter agam? Quia impunitum me.

Qui consolabatur me, recessit a me; peto, quod volui, et non inuenio, fundunt oculi mei lachrimas, Quia repletus sum amaritudine.

Fletum deduxerunt oculi mei et palpebram meam operuit vmbra mortis. Quia est.


Liber Iob incipit. Lectio prima.

Uir erat in terra Hus, nomine Iob. Et erat vir ille simplex et rectus ac timens deum et recedens a malo. Natique sunt ei septem filij et tres filie. Et fuit possessio eius septem milia ouium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingente asine ac familia multa nimis. Eratque vir ille magnus inter omnes orientales.


Et ibant filij eius et faciebant conuiuia per domos, vnusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, vt comederent et biberent cum eis. Cunque in orbem transissent dies conuiuij, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos surgensque diluculo offerrebat holocausta per singulos.


Dicebat enim: “Ne forte peccauerint filij mei et benedixerint deo in cordibus suis.” Sic faciebat Iob cunctis diebus. Quadam autem die cum venissent filij dei, vt assisterent coram domino, affuit inter eos etiam Sathan. Cui dixit dominus: “Unde venis?” Qui respondens ait: “Circuiui terram et perambulaui eam.”


Lectio prima.

Dixitque dominus ad eum: “Nunquid considerasti seruum meum Iob, quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens deum ac recedens a malo?” Cui respondens Sathan ait: “Nunquid frustra timet Iob deum?


298Nonne tu vallasti eum ac domum eius vniuersamque substantiam eius per circuitum? Operibus manuum eius benedixisti et possessio eius creuit in terra. Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, que possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.” Dixit ergo dominus ad Sathan: “Ecce vniuersa, que habet, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam.”


Egressusque est Sathan a facie domini. Cum autem quadam die filij et filie eius comederent panem et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuncius venit ad Iob, qui diceret: “Boues arabant et asine pascebantur iuxta eos et irruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et euasi ego solus, vt nunciarem tibi.”


Lectio prima.

Cunque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: “Ignis dei cecidit de celo et tactas oues puerosque consumpsit et effugi ego solus, vt nunciarem tibi.” Sed et adhuc illo loquente venit alius et dixit: “Caldei fecerunt tres turmas et inuaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus, vt nunciarem tibi.”


Adhuc loquebatur ille et ecce alius intrauit et dixit: “Filijs tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quatuor angulos domus, que corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus, vt nunciarem tibi.”


Tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adorauit et dixit: “Nudus egressus sum de vtero matris mee et nudus reuertar illuc. Dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est, sit nomen domini benedictum.” In omnibus his non peccauit Iob labijs suis neque stultum quid contra deum locutus est.


Lectio prima. Capitulum ij.

Factum est autem, cum quadam die venissent filij dei et starent coram domino, venisset quoque Sathan inter eos et staret in conspectu eius, vt diceret dominus ad Sathan: “Unde venis?” Qui respondens ait: “Circuiui terram et perambulaui eam.”


Et dixit dominus ad Sathan: “Nunquid considerasti seruum meum Iob, quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus et timens deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commouisti me, vt affligerem eum frustra.”


Cui respondens Sathan ait: 299 | S.vij.“Pellem pro pelle et cuncta, que habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis, quod in faciem benedicat tibi.” Dixit ergo dominus ad Sathan: “Ecce in manu tua est, veruntamen animam eius serua.”


DOMINICA SECUNDA

Lectio prima.

Egressus igitur Sathan a facie domini percussit Iob vlcere pessimo a planta pedis vsque ad verticem eius. Qui testa saniem radebat sedens in sterquilinio. Dixit autem illi vxor sua: “Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic deo et morere.” Qui ait ad illam: “Quasi vna de stultis mulieribus locuta es.


Si bona suscepimus de manu domini, mala quare non sustineamus?” In omnibus his non peccauit Iob labijs suis. Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo Eliphas Temanites et Baldat Suites et Sophar Naamathites. Condixerant enim sibi, vt pariter venientes visitarent eum et consolarentur.


Cunque eleuassent procul oculos, non cognouerunt eum. Et exclamantes plorauerunt scissisque vestibus sparserunt puluerem super caput suum in celum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum. Uidebant enim dolorem esse vehementem.


Lectio prima. Capitulum iij.

Post hec aperuit Iob os suum et maledixit diei sue et locutus est: “Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: ‘Conceptus est homo.’ Dies illa vertatur in tenebras. Non requirat eum deus desuper et non illustretur lumine. Obscurent eum tenebre et vmbra mortis. Occupet eum caligo et inuoluatur amaritudine.


Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus. Sit nox illa solitaria nec laude digna. Maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leuiathan. Obtenebrentur stelle caligine eius.


Expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurore, quia non conclusit ostia ventris, qui portauit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulua mortuus sum, egressus ex vtero non statim perij? Quare exceptus genibus, cur lactatus vberibus? Tu autem domine.


Lectio prima.

Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem cum regibus et 300consulibus terre, qui edificant sibi solitudines, aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento. Aut sicut abortiuum absconditum non subsisterem, vel concepti non viderunt lucem.


Ibi impij cessauerunt a tumultu et ibi quieuerunt fessi robore. Et quondam vincti pariter sine molestia non exaudierunt vocem exactoris. Paruus et magnus ibi sunt et seruus liber a domino suo. Quare misero data est lux et vita his, qui in amaritudine anime sunt?


Qui expectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum gaudentque vehementer, cum inuenerint sepulchrum. Uiro, cuius abscondita est via et circundedit eum deus tenebris. Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aque, sic rugitus meus, quia timor, quem timebam, euenit michi, et quod verebar accidit. Nonne dissimulaui? Nonne silui? Nonne quieui? Et venit super me indignatio tua, domine.”


Hoc in loco notandum, quo ordine tres historie, que sequuntur, scilicet Thobie, Iudith et Hester, cantari debeant, que interdum per tres dominicas, interdum per duas, aliquando per vnam, aliquando per nullam infra terminos suos locum recipiunt, vbi cantari valeant. Per tres dominicas in his annis diuiduntur, quando dominica in e vel d litteram occurrerit. Hoc modo in prima dominica liber Tobie cum sua historia incipiatur. Et de historia Peto, domine quantum suffecerit assumatur. In secunda dominica liber Iudith cum historia Adonay imponatur. In tertia vero dominica liber Hester cum suis responsorijs Domine, rex legatur, ita tamen, vt quatuor prima responsoria de eodem sint libro, quatuor vero sequentia de historia Adonay assumantur. Per duos autem dies dominicos eedem historie diuiduntur, quando dies dominica in a vel b vel g occurrerit. Et hoc isto modo fiet. In priori autem dominica liber Thobie cum sua historia incipitur. Et de historia Peto, domine quantum suffecerit assumatur. In posteriori autem dominica liber Iudith incipitur et tunc erunt in primo nocturno. ℟ Adonay.

In secundo nocturno de libro Hester legantur responsoria. Et responsoria, que restant, de eodem libro assumantur, scilicet Domine, rex.

In eo quidem anno, quo dies dominica venerit in f, in vna tantum die dominica mentio earundem fiat historiarum. In hac dominica die de 301 | S.viij.singulis historijs tria canantur responsoria cum eisdem in primo et secundo nocturno lectionibus, scilicet in primo nocturno legatur de Thobia et secundo nocturno de Iudith. In eo autem anno, cum dies dominica in e euenerit, prefate historie infra legitimos terminos locum non recipiunt. Sed tunc magis conueniens est, vt in vna precedentis historie dominica, id est, Si bona suscepimus, que eiusdem mensis est, per anticipationem canantur, quam in dominicam primam Octobris differantur. Eodem autem tunc ordine legantur et canantur, quo in superiori dominica, que in f occurrit, notatum inuenitur.


Ad primas vesperas

De Thobia ℟ Omni tempore.

Ad Magnificat Ⱥ Ingressus Raphael archangelus ad Thobiam salutauit eum dicens: “Gaudium tibi semper sit.” Cui Thobias ait: “Quale gaudium michi erit, qui in tenebris sedeo et lumen celi non video?” Cui angelus inquit: “Forti animo esto: in proximo est, vt a deo cureris.

Ⱥ Ne reminiscaris, domine, delicta mea vel parentum meorum neque vindictam sumas de peccatis meis.

Inuitatorium Laudemus nomen domini cum antiphonis vt supra.


℟ primum

Peto, domine, vt de vinculo improperij huius absoluas me aut certe desuper terram eripias me, Ne reminiscaris delicta mea vel parentum meorum neque vindictam sumas de peccatis meis, quia eruis sustinentes te, domine.

Omnia iudicia tua iusta sunt et omnes vie tue misericordia et veritas et nunc, domine, memento mei. Ne.

℟ secundum Omni tempore benedic deum et pete ab eo, vt vias tuas dirigat, Et omni tempore consilia tua in ipso permaneant.

Memor esto, fili, quoniam pauperem vitam gerimus; habebis multa bona, si timueris deum. Et omni.

℟ tertium Memor esto, fili, quoniam pauperem vitam gerimus; Habebis multa bona, si timueris deum.

Fiducia magna erit coram summo deo elemosina omnibus, qui faciunt eam. Habebis.

℟ quartum Sufficiebat nobis paupertas nostra, vt diuitias computaremus, nunquam fuisset pecunia illa, pro qua misisti filium nostrum Baculum senectutis nostre.

Heu me, fili mi, vt quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum. Baculum.

℟ quintum Benedicite deum celi et coram omnibus viuentibus confitemini illi, Quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Tempus est, vt reuertar ad eum, qui me misit; vos autem benedicite deum. Quia.

℟ sextum Tempus est, vt reuertar ad eum, qui me misit; vos autem benedicite deum Et enarrate omnia mirabilia eius.

Benedicite deum celi et coram omnibus viuentibus confitemini illi. Et enarrate.

℟ septimum 302Aperiens Thobias os suum benedixit dominum et dixit: “Magnus es, domine, in eternum et in omnia secula regnum tuum, Quoniam tu flagellas et saluas, deducis ad inferos et reducis et non est, qui effugiat manum tuam.

Beati omnes, qui diligunt te et qui gaudent super pacem tuam. Quoniam.

℟ octauum Memento mei, deus, in bono Et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo dei mei et in cerimonijs eius.

Memento verbi tui seruo tuo, domine, in quo michi spem dedisti. Et.

℟ nonum de trinitate.


De libro Iudith.

Ad vesperas

Nos alium deum vt infra, ℟ tertium.

Ad Magnificat Ⱥ Adonay, domine deus, magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, exaudi preces seruorum tuorum.

Inuitatorium Laudemus et cetera vt supra.


℟ primum

Adonay, domine deus, magne et mirabilis, qui dedisti salutem in manu femine, Exaudi preces seruorum tuorum.

Benedictus es, domine, qui non derelinquis presumentes de te et de sua virtute gloriantes humilias. Exaudi.

℟ secundum Tribulationes ciuitatum audiuimus, quas passe sunt, et defecimus; timor et hebetudo mentis cecidit super nos et super liberos nostros, ipsi montes nolunt recipere fugam nostram. Domine, miserere.

Peccauimus, inique egimus, iniquitatem fecimus in omnem iustitiam tuam. Domine.

℟ tertium Nos alium deum nescimus preter dominum, in quo speramus, Qui non despiciet nos nec amouebit salutem suam a genere nostro.

Indulgentiam eius fusis lachrimis postulemus et humiliemus illi animas nostras. Qui non.

℟ quartum Domine deus, qui conteris bella ab initio, alleua brachium tuum super gentes, que cogitant seruis tuis mala, Et dextera tua glorificetur in nobis.

Allide virtutem eorum in virtute tua, cadat virtus eorum in iracundia tua. Et dextera.

℟ quintum Dominator, domine, rex celorum et terre, creator aquarum, rex vniuerse creature tue, Exaudi orationem seruorum tuorum.

Tu, domine, cui humilium semper et mansuetorum placuit deprecatio. Exaudi.

℟ sextum Uos, qui in turribus estis, aperite portas; dominus omnipotens fecit virtutem Et victoriam dedit de inimicis nostris.

Laudate dominum deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se. Et victoriam.

℟ septimum Laudate dominum deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se et in me adimpleuit misericordiam suam, quam promisit domui Israel.

Laudate dominum, omnes gentes, et collaudate eum, omnes populi. Qui.

℟ octauum Benedixit te dominus in virtute sua, qui per te ad nichilum redigit inimicos nostros, Ut non deficiat laus tua de ore hominum.

Benedictus dominus, 303 | T.j.qui creauit celum et terram, quia hodie nomen tuum magnificauit. Ut non.

℟ nonum de trinitate.


De libro Hester.

Ad vesperas

Conforta me, rex vt infra.

Ad Magnificat Ⱥ Domine deus, rex omnipotens, libera nos propter nomen tuum et da nobis locum penitentie.

Inuitatorium Laudemus nomen domini vt supra S.v.


℟ primum

Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita et non est, qui possit resistere voluntati tue; Libera nos propter nomen tuum.

Exaudi, domine, orationem nostram et conuerte luctum nostrum in gaudium. Libera.

℟ secundum Conforta me, rex sanctorum principatum tenens, Et da sermonem rectum et benesonantem in os meum.

Domine deus, rex vniuerse potestatis, conuerte consilium eorum super eos. Et da.

℟ tertium Da nobis, domine, locum penitentie Et ne claudas ora canentium te.

Ne tradas, domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram. Et ne.

℟ quartum Spem in alium nunquam habui preter in te, deus Israel, Qui irasceris et propitius eris et omnia peccata hominum in tribulatione dimittis.

Domine deus, rex celi et terre, respice ad humilitatem nostram. Qui.


Liber Thobie. Lectio. Capitulum j.

Thobias ex tribu et ciuitate Neptali (que est in superioribus Galilee supra Naason, post viam, que ducit ad orientem, in sinistro habens ciuitatem Cephet) cum captus esset in diebus Salmanasar, regis Assyriorum, in captiuitate tamen positus viam veritatis non deseruit, ita vt omnia, que habere poterat, quotidie concaptiuis fratribus, qui erant ex eius genere, impertiret.


Cunque esset iunior omnibus in tribu Neptalim, nichil tamen puerile gessit in opere. Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Hieroboam fecerat, rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium et pergebat Hierusalem ad templum domini et ibi adorabat dominum deum Israel


Omnia primitiua sua et decimas suas fideliter offerens, ita vt in tertio anno proselitis et aduenis ministraret omnem decimationem. Hec et his similia secundum legem dei celi puerulus obseruabat. Cum vero factus fuisset vir, accepit vxorem Annam de tribu sua et genuit ex ea filium nomen suum imponens ei. Quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato.


Lectio quarta.

Igitur cum per captiuitatem deuenisset cum vxore sua et filio in ciuitatem Niniuem et cum omni tribu sua, et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodiuit animam suam et nunquam contaminatus est in escis eorum.


Et quoniam 304memor fuit domini in toto corde suo, dabat illi deus gratiam in conspectu Salmanasar regis et dedit ei potestatem quocunque vellet ire habens libertatem quecunque facere voluisset. Pergebat enim per omnes, qui erant in captiuitate, et monita salutis dabat eis.


Cunque autem venisset in Rages, ciuitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti, et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub cirographo dedit illi memoratum pondus argenti.


Lectio prima.

Post multum vero temporis mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib, filius eius, pro eo et filios Israel exosos haberet in conspectu suo, Thobias pergebat quotidie per omnem cognationem suam et consolabatur eos diuidebatque vnicuique, prout poterat, de facultatibus suis.


Esurientes alebat nudisque vestimenta prebebat, mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. Denique cum reuersus esset rex Sennacherib fugiens a Iudea plagam, quam circa eum fecerat deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filijs Israel, Thobias sepeliebat corpora eorum.


At vbi nunciatum est regi, iussit eum occidi et tulit omnem substantiam eius. Thobias vero cum filio suo et cum vxore fugiens nudus latuit, quia multi diligebant eum. Post dies vero quadragintaquinque occiderunt regem filij ipsius. Et reuersus est Thobias in domum suam omnisque facultas eius restituta est ei.


Lectio prima. Capitulum ij.

Post hec vero, cum esset dies festus domini et factum esset prandium bonum in domo Thobie, dixit filio suo: “Uade et adduc aliquos de tribu nostra timentes deum et epulentur nobiscum.” Cunque abijsset, reuersus nunciauit ei vnum ex filijs Israel iugulatum iacere in platea.


Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium ieiunus peruenit ad corpus tollensque illud portauit ad domum suam occulte, vt dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. Cunque occultasset corpus, manducauit panem cum luctu et tremore memorans illum sermonem, quem dixit dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri conuertentur in luctum et lamentationem.


Cum vero sol occubuisset, abijt et sepeliuit eum. 305 | T.ij.Arguebant autem omnes proximi sui eum dicentes: “Iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos?” Sed Thobias plus timens deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et medijs noctibus sepeliebat ea.


Incipit liber Iudith, qui non est in canone. Lectio prima. Capitulum j.

Arfaxat itaque, rex Medorum, subiugauerat multas gentes imperio suo et edificauit ciuitatem potentissimam, quam appellauit Egbatanis, ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta.


Turres vero eius posuit in altitudine cubitorum centum. Per quadrum vero earum latus vtrunque vicenorum pedum spacio tendebatur. Posuitque portas eius in altitudine turrium et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum.


Anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor, rex Assyriorum, qui regnauit in Niniue, ciuitate magna, pugnabat contra Arphaxat et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Iadason in campo Erioch, regis Elichorum.


Lectio prima.

Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius eleuatum est et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano, et ad gentes, que in Carmelo sunt et Cedar, et inhabitantes Galileam in campo magno Esdrelon et ad omnes, qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem vsque Hierusalem, et omnem terram Iesse, quousque perueniatur ad montes Ethiopie.


Ad hos omnes misit nuncios Nabuchodonosor, rex Assyriorum, qui omnes vno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam iurauit per regnum et thronum suum, quod defenderet se de omnibus his.


Capitulum ij.

Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor, regis Assyriorum, vt defenderet se. Uocauitque ad se omnes maiores natu omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilij sui. Dixitque cogitationem suam in eo esse, vt omnem terram suo subiugaret imperio.


Lectio prima.

306Quod cum placuisset omnibus, vocauit Nabuchodonosor rex Holofernem, principem militie sue, et dixit ei: “Egredere aduersum omne regnum occidentis et contra eos precipue, qui contempserunt imperium meum. Non parcet oculus tuus vlli regno omnemque vrbem munitam subiugabis michi.”


Tunc Holofernes vocauit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumerauit viros in expeditione, sicut precepit ei rex, centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia.


Omnemque expeditionem suam fecit preire in multitudine innumerabilium camelorum cum his, que exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta gregesque ouium, quorum non erat numerus. Frumentum ex omni Siria in transitu suo parari constituit. Aurum quoque et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.


Lectio prima.

Et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittarijs, qui cooperuerunt faciem terre sicut locuste. Cunque pertransisset fines Assiriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Cilicie, ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem.


Effregit autem ciuitatem opinatissimam Melothi predauitque omnes filios Tharsis et filios Hismahel, qui erant contra faciem deserti et ad austrum terre Celeon. Et transiuit Eufraten et venit in Mesopotamiam et effregit omnes ciuitates excelsas, que erant ibi a torrente Mambre vsque perueniatur ad mare, et occupauit terminos eius a Cilicia vsque ad fines Iaphet, qui sunt ad austrum.


Adduxitque omnes filios Madian et predauit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladij. Et post hec descendit in campos in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores et vineas fecit incidi et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.


Liber Hester incipit. Lectio prima. Capitulum j.

In diebus Assueri, qui regnauit ab India vsque Ethiopiam super centum viginti septem prouincias, quando sedit in solio regni sui, Susa ciuitas regni eius exordium fuit. Tertio igitur anno imperij sui fecerat grande conuiuium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum inclitis et prefectis prouinciarum coram se, vt ostenderet diuitias glorie regni sui ac magnitudinem atque iactantiam 307 | T.iij.potentie sue multo tempore, videlicet centum et octoginta diebus.


Cunque implerentur dies conuiuij, inuitauit omnem populum, qui inuentus est in Susis, a maximo vsque ad minimum et iussit septem diebus conuiuium preparari in vestibulo orti et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat.


Et pendebant ex omni parte tentoria aerei coloris et carbasini ac hyacinctini sustentata funibus bissinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei super pauimentum smaragdino et pario stratum lapide dispositi erant, quod mira varietate pictura decorabat. Tu.


Lectio quarta.

Bibebant autem qui inuitati erant aureis poculis et alijs atque alijs vasis cibi inferebantur. Uinum quoque, vt magnificentia regia dignum erat, abundans et precipuum ponebatur nec erat, qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat preponens mensis singulos de principibus suis, vt sumeret vnusquisque quod vellet.


Uasthi quoque regina fecit conuiuium feminarum in palacio, vbi rex Assuerus manere consueuerat. Itaque die septimo, cum esset rex hilarior et post nimiam potationem incaluisset mero, precepit Maumam et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgata et Zarath et Charcas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant, vt introducerent Uasthi reginam coram rege posito super caput eius diademate, vt ostenderet cunctis populis et principibus eius pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.


Regina autem rennuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandauerat, venire contempsit. Unde iratus rex et nimio furore succensus interrogauit sapientes, qui ex more regio semper ei adherebant, et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum. Tu autem.


Lectio prima.

Responditque Mamucha audiente rege atque principibus: “Non solum regem lesit regina Uasthi sed omnes populos et principes, qui sunt in cuntis regis Assueri prouincijs. Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, vt contemnant viros suos et dicant: ‘Rex Assuerus iussit, vt regina Uasthi intraret ad eum, et illa noluit, atque hoc exemplo omnes principum coniuges 308Persarum atque Medorum paruipendent imperia maritorum.’ Unde regis iusta est indignatio.


Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam preteriri illicitum est, vt nequaquam vltra Uasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera, que melior est illa, accipiat. Et hoc in omne, quod latissimum ‹est›, prouinciarum tuarum diuulgetur imperium et cuncte vxores, tam maiorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.”


Placuit consilium eius regi et principibus. Fecitque iuxta consilium Mamucha et misit epistolas ad vniuersas prouincias regni sui, vt queque gens audire et legere poterat diuersis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos diuulgari. Tu autem.


A dominica prima mensis Octobris liber Machabeorum et historia Adaperiat inchoentur et vsque ad kalendas Nouembris tam dominicis quam ferijs frequententur, et hoc responsorium Tua est potentia, Hymnus Deus, creator omnium h.j. et antiphone subscripte in euangelio ad primas vesperas dominicales dicantur, dum historia prefata frequentatur.


Ⱥ prima

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem in diebus nostris.

Ⱥ secunda Exaudiat dominus orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.

Ⱥ tertia Tua est potentia, tuum regnum, deus, tu es, domine, super omnes gentes, da pacem, domine, in diebus nostris.

Ⱥ quarta Da pacem, domine, in diebus nostris, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu, deus noster.

Ⱥ quinta Refulsit sol in clipeos aureos et resplenduerunt montes ab eis et fortitudo gentium dissipata est.

Ⱥ sexta Plangebat autem Iudam Israel planctu magno et dicebat: “Quomodo cecidit fortis in prelio, qui saluum faciebat populum domini?”

Ⱥ septima “Elige tibi viros,” dixit Iudas Simoni, fratri suo, “et vade, libera fratres tuos in Galileam; sicut fuerit voluntas in celo, sic fiat.”

Ⱥ octaua Hic est fratrum amator et populi Israel, hic est enim, qui multum orat pro populo dei.

Inuitatorium Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem.

Psalmus Uenite exultemus.

Hymnus Primo dierum a.j.


℟ primum

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem in diebus vestris, Concedat vobis salutem et redimat vos a malis.

309 | T.iiij. Exaudiat dominus orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. Concedat.

℟ secundum Exaudiat dominus orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo Dominus deus noster.

Adaperiat dominus cor vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem. Dominus.

℟ tertium Tua est potentia, tuum regnum, domine, tu es super omnes gentes, Da pacem, domine, in diebus nostris.

Creator omnium, deus terribilis et fortis, iustus et misericors. Da pacem.

℟ quartum Aperi oculos tuos, domine, et vide afflictionem nostram; circundederunt nos gentes ad puniendum nos sed tu, domine, extende brachium tuum Et libera animas nostras.

Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia et custodi partem tuam. Et libera.

℟ quintum Congregate sunt gentes in multitudine, vt dimicent contra nos, et ignoramus, quid agere debeamus. Domine deus, ad te sunt oculi nostri, ne pereamus.

Tu scis que cogitant in nos; quomodo poterimus resistere ante faciem illorum, nisi tu adiuues nos, domine? Domine.

℟ sextum Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua; contere fortitudinem illorum, domine, et disperge illos, Ut cognoscant, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu, deus noster.

Disperge illos in virtute tua et destrue eos, protector noster, domine. Ut.

℟ septimum Impetum inimicorum ne timueritis, memores estote, quomodo salui facti sunt patres nostri. Et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri deus noster.

Mementote mirabilium eius, que fecit pharaoni et exercitui eius in mari rubro. Et.

℟ octauum In hymnis et confessionibus benedicebant dominum, Qui magna fecit in Israel et victoriam dedit illi dominus omnipotens.

Ornauerunt faciem templi coronis aureis et dedicauerunt altare domino. Qui.

℟ nonum de sancta trinitate.


Hec sunt ferialia responsoria prius incepta noua historia.

℟ primum

Ornauerunt faciem templi coronis aureis et dedicauerunt altare domino Et facta est leticia magna in populo.

In hymnis et confessionibus benedicebant dominum. Et.

℟ secundum Dixit Iudas Simoni, fratri suo: “Elige tibi viros et vade, libera fratres tuos in Galileam, ego autem et Ionathas, frater meus, ibimus in Galadithim. Sicut fuerit voluntas in celo, sic fiat.”

Et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri deus noster. Sicut.

℟ tertium Refulsit sol in clipeos aureos et resplenduerunt montes ab eis Et fortitudo gentium dissipata est.

Erat enim exercitus magnus valde et fortis et appropinquabat 310Iudas et exercitus eius in prelium. Et fortitudo.

Tu, domine vniuersorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis; Conserua domum istam immaculatam ineternum, domine.

Tu, domine, cui humilium semper et mansuetorum placuit deprecatio. Conserua domum.

Hic est fratrum amator et populi Israel, Hic est, qui multum orat pro populo et vniuersa sancta ciuitate Hierusalem.

Apparuit Iude Hieremias propheta domini, de quo dictum est illi: “Hic est.”

Disrumpam vincula populi mei, dicit dominus, et disperdam omnia mala, que induxi super eos, Et auferam vniuersum laborem a facie terre et a ciuitate ista.

Reuertar ad Hierusalem in misericordia, domus mea edificabitur in ea. Et.


Machabeorum liber primus. Capitulum j.

Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi rex Macedo, qui primus regnauit in Grecia, egressus de terra Cethim Darium,Darium] percussit Darium breviarium regem Persarum et Medorum, et constituit prelia multa et obtinuit omnium munitiones et interfecit reges terre et pertransiuit vsque ad fines terre.


Et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius. Et congregauit virtutem et exercitum fortem nimis et exaltatum est et eleuatum cor eius. Et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum.


Et post hec decidit in lectum et cognouit, quia moreretur. Et vocauit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuuentute sua, et diuisit illis regnum suum, cum adhuc viueret. Et regnauit Alexander duodecim annis et mortuus est. Et obtinuerunt pueri eius regnum, vnusquisque in loco suo. Tu autem.


Lectio quarta.

Et imposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filij eorum post eos multis annis et multiplicata sunt mala in terra. Et exiuit ex eis radix peccati Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Rome obses, et regnauit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Grecorum.


In diebus illis exierunt ex Israel filij iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, que circa nos sunt, quia ex quo recessimus ab eis, inuenerunt nos multa mala.” Et visus est bonus sermo in oculis eorum.


Et destinauerunt aliqui de populo et abierunt 311 | T.v.ad regem et dedit illis potestatem, vt facerent iusticiam gentium. Et edificauerunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum et fecerunt sibi prepucia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt, vt facerent malum. Tu.


Lectio prima.

Et paratum est regnum in conspectu Antiochi et cepit regnare in terra Egipti, vt regnaret super duo regna. Et intrauit in Egiptum in multitudine graui in curribus et elephantis et equitibus et copiosa nauium multitudine et constituit bellum aduersus Ptolomeum, regem Egipti.


Et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi. Et apprehendit ciuitates munitas in terra Egipti et accepit spolia terre Egipti. Et auertit Antiochus, postquam percussit Egyptum in centesimo et quadragesimo et tercio anno, et ascendit ad Israel.


Et ascendit in Hierosolymam in multitudine graui et intrauit in sancificationem cum superbia. Et accepit altare aureum et candelabrum luminis et vniuersa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et phialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum, quod erat in facie templi, et comminuit omnia.


Lectio prima.

Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos inuenit. Et sublatis omnibus abijt in terram suam. Et fecit cedem hominum et locutus est in superbia magna. Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum.


Et ingemuerunt principes et seniores et virgines et iuuenes infirmati sunt et speciositas mulierum immutata est. Omnis maritus sumpsit lamentum, et qui sedebant in thoro maritali, lugebant. Et commota est terra super habitantes in ea et vniuersa domus Iacob induit confusionem.


Et post duos annos dierum misit principem tributorum in ciuitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna. Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei. Et irruit super ciuitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. Tu.


Lectio prima.

Et accepit spolia multa ciuitatis et succendit eam igni. Et destruxit muros eius et domos eius in circuitu et captiuas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt. Et edificauerunt ciuitatem Dauid muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem.


Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et conualuerunt in ea. Et posuerunt arma et escas et congregauerunt 312spolia Hierusalem et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum. Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in laqueum magnum in Israel semper.


Et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminauerunt sanctificationem. Et fugierunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum. Et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam. Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo. Tu.


Lectio prima.

Dies festi eius conuersi sunt in luctum, sabbata eius in obprobrium, honores eius in nihilum. Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conuersa est in luctum.


Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, vt esset omnis populus vnus. Et reliquerunt vnusquisque legem suam et consenserunt omnes gentes secundum iussum regis Antiochi. Et multi ex Israel consenserunt ei et sacrificauerunt idolis et coinquinauerunt sabbatum.


Et misit rex Antiochus libros per manus nunciorum in Hierusalem et in omnes ciuitates Iude, vt sequerentur leges gentium terre et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo dei et prohiberent celebrari sabbatum et dies solennes et coinquinare‹nt› sancta et sanctum populum Israel.


Lectio prima.

Et iussit edificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus immundicijs et abominationibus, ita vt obliuiscerentur legem et immutarent omnes iustificationes dei.


Et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. Secundum omnia verba hec scripsit omni regno suo et preposuit principes populo, qui hec fieri cogerent, et iusserunt ciuitatibus Iude sacrificare. Et congregati sunt multi de populo ad eos, qui dereliquerant legem domini, et fecerunt mala super terram.


Et effugauerunt populum Israel in abditis et in absconditis fugitiuorum locis. Die quintadecima mensis Casleu, quinto quadragesimo et centesimo anno edificauit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare dei. Et per vniuersas ciuitates Iude in circuitu edificauerunt aras et ante ianuas domorum et in plateis incendebant thura et sacrificabant. Tu autem.


Lectio prima.

Et libros legis dei combusserunt igni scindentes eos. Et apud quemcumque inueniebantur libri testamenti domini et quicumque obseruabant legem domini, secundum edictum regis trucidabant eum. In virtute sua faciebant hec 313 | T.vj.populo Israel, qui inueniebatur in omni mense in ciuitatibus.


Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, que erat contra altare. Et mulieres, que circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum iussum regis Antiochi. Et suspendebant pueros a ceruicibus per vniuersas domos eorum et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.


Et multi de populo Israel diffinierunt apud se, vt non manducarent immunda, et elegerunt magis mori quam coinquinari cibis immundis et noluerunt infringere legem dei sanctam et trucidati sunt. Et facta est ira magna super populum valde.


Secundus liber Machabeorum incipit. Lectio prima.

Fratribus, qui sunt per Egiptum, Iudeis salutem dicunt fratres, qui sunt Hierosolimis Iudei et qui in regione Iudea, et pacem bonam. Benefaciat vobis deus et meminerit testamenti sui, quod ad Abraham et Isaac et Iacob locutus est seruorum suorum fidelium, et det vobis cor omnibus, vt colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti.


Adaperiat cor vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem. Exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. Et nunc hic sumus orantes pro vobis. Regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, quiqui] que breviarium superuenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason a terra sancta et a regno.


Portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem. Et orauimus ad dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes et nunc frequentate dies scenophegie mensis Casleu. Tu.


Lectio prima.

Anno centesimo octogesimo octauo populus, qui est Hierosolimis et in Iudea, senatusque et Iudas Aristobolo, magistro Ptolomei regis, qui est de genere christorumchristorum] christianorum breviarium sacerdotum, et his, qui in Egipto sunt, Iudeis salutem et sanitatem.


De magnis periculis a deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, vtpote qui aduersus talem regem dimicauimus. Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnauerunt contra nos et sanctam ciuitatem.


Nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Nanee consilio deceptus sacerdotum Nanee. Ut enim cum eaea] eo breviarium habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et vt acciperet pecunias dotis nomine. Cumque proposuissent eas sacerdotes Nanee et ipse cum paucis ingressus 314esset intra ambitum phani, clauserunt templum, cum intrasset Antiochus, apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et eos, qui cum eo erant, et diuiserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt. Per omnia benedictus deus, qui tradidit impios.


Lectio prima.

Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis, vt et vos quoque agatis diem scenophegie et diem ignis, qui datus est, quando Neemias edificato templo et altari obtulit sacrificia.


Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc dei cultores erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, vbi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita vt omnibus ignotus esset locus.


Cum autem preterissent anni multi et placuit deo, vt mitteretur Neemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem. Et sicut narrauerunt nobis, non inuenerunt ignem sed aquam crassam.


Lectio prima.

Et iussit eos haurire et afferre sibi, et sacrificia, que imposita erant, iussit sacerdos Neemias aspergi ipsa aqua et ligna, que erant superposita. Utque hoc factum est, etiam tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita vt omnes mirarentur.


Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus. Et Neemie oratio erat habens hunc modum: Domine deus, omnium creator, terribilis et fortis et iustus et misericors, qui solus es rex bonus, solus prestans, solus iustus et omnipotens et eternus, qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos, accipe sacrificium pro vniuerso populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica.


Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui seruiunt gentibus, et contentos et abominatos respice, vt sciant gentes quod tu es deus noster. Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia. Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.


Lectio prima.

Sacerdotes autem psallebant hymnos, vsquequo consumptum esset sacrificium. Cum autem consumptum fuisset sacrificium, ex residua aqua iussit Neemias maiores lapides perfundi. Quod vt factum est, flamma ex eis accensa est sed ex lumine, quod refulsit de altari, consumpta est.


Ut vero manifestata est res, renunciatum est regi Persarum, quod in 315 | T.vij.loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Neemias et qui cum eo erant purificauerunt sacrificia.


Considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum, vt probaret quod factum erat. Et cum probasset, sacerdotibus donauit multa bona et alia atque alia munera. Et accipiens manu sua tribuebat eis. Appellauit autem Neemias hunc locum Nepthar, quod est ‘purificatio’, vocatur autem apud plures Nephi.


A dominica prima mensis Nouembris Ezechiel et Daniel et duodecim minores prophete cum historia Uidi dominum imponantur nec ante aduentum domini, nisi festum impedierit, deponantur, et dum prefata historia frequentatur hoc responsorio Muro tuo, vt infra, cum hymno Deus, creator et versiculo Uespertina oratio cum antiphonis sequentibus ad primas vesperas dominicales super Magnificat cum collecta dominicali habeantur.


Ⱥ

Uidi dominum sedentem super solium excelsum et plena erat omnis terra maiestate eius et ea, que sub ipso erant, replebant templum.

Ⱥ Aspice, domine, quia facta est desolata ciuitas plena diuitijs; sedet in tristicia domina gentium, non est, qui consoletur eam, nisi tu, deus noster.

Ⱥ Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte non tacebunt laudare nomen domini.

Ⱥ Sustinuimus pacem et non venit; domine, quesiuimus bona et ecce turbatio, cognouimus, domine, peccata nostra, ne ineternum irascaris nobis, deus Israel.

Ⱥ Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos, domine, et armis tue potentie protege nos semper, deus noster.

Ⱥ Qui celorum contines thronos et abyssos intueris, domine, rex regum, montes ponderas, terram palmo concludis, exaudi nos, domine, in gemitibus nostris.

Ⱥ Qui reminiscimini domini, ne taceatis et ne detis silentium ei.

Inuitatorium Uidi dominum sedentem super solium excelsum et super muros Hierusalem, Tota die non tacebunt cherubin laudare nomen domini.

Psalmus Uenite.

Hymnus Primo dierum a.j.


℟ primumUidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum et plena erat omnis terra maiestate eius Et ea, que sub ipso erant, replebant templum.

Seraphin stabant super illud, sex ale vni et sex ale alteri. Et.

℟ secundum Aspice, domine, de sede sancta tua et cogita de nobis; inclina, deus meus, aurem tuam et audi, Aperi oculos tuos et vide trbulationem nostram.

Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ouem Ioseph, qui sedes super cherubin. Aperi.

℟ tertium Aspice, domine, quia facta est desolata ciuitas plena diuitijs, sedet in tristicia domina gentium, Non est, qui consoletur eam, nisi tu, deus noster.

Plorans plorauit in nocte et lachrime eius in maxillis eius. Non.

℟ quartum Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, Tota die et nocte non tacebunt 316laudare nomen domini.

Qui reminiscimini domini, ne taceatis et ne detis silentium ei. Tota.

℟ quintum Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos, domine, et armis tue potentie protege nos semper; Libera, domine deus Israel, clamantes ad te.

Erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo. Libera.

℟ sextum Sustinuimus pacem et non venit, quesiuimus bona et ecce turbatio, cognouimus, domine, peccata nostra. Non in perpetuum obliuiscaris nos.

Peccauimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Non.

℟ septimum Misit dominus angelum suum et conclusit ora leonum Et non me contaminauerunt, quia coram eo iusticia inuenta est in me.

Misit deus misericordiam suam et veritatem suam, animam meam eripuit de medio catulorum leonum. Et.

℟ octauum Angustie michi sunt vndique, et quid eligam, ignoro, Melius est michi incidere in manus hominum quam derelinquere legem dei mei.

Si enim hoc egero, mors michi est, si autem non egero, non effugiam manus vestras. Melius est michi.

℟ nonum de trinitate.


Responsoria ferialia sed noua historia prius incepta.

℟ primum

Laudabilis populus, quem dominus exercituum benedixit dicens: Opus manuum mearum tu es, Hereditas mea Israel.

Beata gens, cuius est dominus deus eius, populus, quem elegit in hereditatem sibi. Hereditas.

℟ secundum Docebo te que ventura sunt populo tuo in nouissimis diebus et annunciabo tibi, quod expressum est in scripturis veritatis, Et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael archangelus, princeps vester.

Ego sum angelus ille, qui offero deo orationes vestras. Et nemo.

℟ tertium Redemit dominus populum suum et liberauit eos et venient et exultabunt in monte Syon et gaudebunt de bonis domini super frumento, vino et oleo Et vltra non esurient.

A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt.

Item responsoria ferialia. Qui celorum contines thronos et abyssos intueris, domine rex regum, montes ponderas, terram palmo concludis, Exaudi nos, deus, in gemitibus nostris.

Non enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. Exaudi.

Fluctus tui super me transierunt et ego dixi: “Expulsus sum ab oculis tuis.” Putas videbo templum sanctum tuum.

Abyssus vallauit me et pelagus cooperuit caput meum. Putas.

Iudicabo tibi, homo, quid sit bonum aut quid dominus requirat a te, Facere iudicium et iusticiam, ambulare cum deo tuo.

Oratio munda et immaculata apud deum et patrem hec est. Facere.

A facie furoris tui, deus, conturbata est omnis terra sed tu, domine, miserere Et ne facias consummationem.

Conuerte nos, deus, salutaris noster, et auerte iram tuam a nobis. 317 | T.viij.Et ne.

Ciuitatem istam circunda, domine, et angeli tui custodiant muros eius. Exaudi, domine, populum tuum cum misericordia.

Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos, domine. Exaudi.

Genti peccatrici, populo pleno peccatis miserere, domine deus.

Esto placabilis super nequitia populi tui. Domine deus.


Liber Ezechielis prophete incipit. Lectio prima.

Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense et in quinta mensis, cum essem in medio captiuorum iuxta fluuium Chobar, aperti sunt celi et vidi visiones dei. In quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis Ioachim regis, factum est verbum domini ad Ezechielem, filium Buzi, sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar. Et facta est ibi super eum manus domini. Hec dicit dominus deus: Conuertimini ad me et salui eritis.


Et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis inuoluens et splendor in circuitu eius. Et de medio eius quasi species electri, id est, de medio ignis. Hec dicit dominus.


Et in medio eius similitudo quatuor animalium et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. Et quatuor facies vni et quatuor penne vni. Et pedes eorum pedes recti et planta pedis illorum quasi planta pedis vituli et scintille quasi aspectus eris candentis. Hec dicit dominus deus: Conuertimini.


Lectio quarta.

Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus et facies et pennas per quatuor partes habebant iuncteque erant penne eorum alterius ad alterum. Non reuertebantur, cum incederent, sed vnumquodque ante faciem suam gradiebatur.


Similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bouis a sinistris ipsorum quatuor et facies aquile desuper ipsorum quatuor. Et facies eorum et penne eorum extente desuper. Due penne singulorum iungebantur et due tegebant corpora eorum.


Et vnumquodque eorum coram facie sua ambulabat. Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec reuertebantur, cum ambularent. Et similitudo animalium et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum. Hec erat visio discurrens: in medio animalium splendor ignis et de igne fulgur egrediens. Hec dicit dominus deus: Conuertimini.


DOMINICA SECUNDA MENSIS NOUEMBRIS

Lectiones.

Lectio prima.

318Factum est verbum domini ad Ezechielem dicens: “Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis aduersus eos dicens: (Capitulum vj.) ‘Montes Israel, audite verbum domini. Hec dicit dominus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra.'” (Capitulum vij.) Et factus est sermo domini ad me dicens: “Fili hominis, hec dicit dominus deus Israel: Finis venit super quatuor plagas terre, nunc finis super te et mittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas. Ponam contra te omnes abominationes tuas et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tue in medio tui erunt.” Factum est autem verbum domini ad me dicens: (Capitulum xxix Ezechielis) “Fili hominis, pone faciem tuam contra pharaonem, regem Egipti, et prophetabis de eo et de Egipto vniuersa loquere et dices: ‘Hec dicit dominus: Ecce ego super te, pharao, rex Egipti, dracho magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis ‘Meus est fluuius et ego feci memetipsum’. Ponam frenum in maxillis tuis et agglutinabo pisces fluminum tuorum et vniuersi pisces tui squamis tuis adherebunt et proijciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui. Super faciem terre cades, non colligeris neque congregaberis, bestijs terre et volatilibus celi dedi te ad deuorandum et scient omnes habitatores terre Egipti, quia ego sum dominus.'”


DOMINICA TERTIA LEGATUR DANIEL PROPHETA

Lectio prima. Capitulum j.

Anno tertio regni Ioachim, regis Iuda, venit Nabuchodonosor, rex Babilonis, Hierusalem et obsedit eam et tradidit dominus in manu eius Ioachim, regem Iuda, et partem vasorum domus domini et asportauit ea in terram Sennaar et intulit in domum thesauri dei sui.


Lectio secunda.

Et ait rex Asphanem preposito eunuchorum suorum, vt introduceret de filijs Israel et de semine regio et tyrannorum, pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, qui possent stare in palatio regis, vt doceret eos litteras et linguam Chaldeorum.


Lectio tertia.

Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, vnde bibebat ipse, vt enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. Fuerunt igitur inter eos de filijs Iude Daniel et Ananias, Misael et Azarias. Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina Danieli Balthazar, Ananie Sydrach, Azarie Misach, Misael 319 | U.j.Abdenago.


Lectio quarta.

Rogauit autem Daniel eunuchorum prepositum, ne contaminaretur de mensa regis. Et respondens dixit: “Timeo dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum. Qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris coeuis vestris, condemnabitis caput meum regi.”


Lectio quinta.

Dixit ergo Daniel ad principem eunuchorum: “Tenta nos, obsecro, seruos tuos decem diebus et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum et contemplare vultus nostros et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et sicut videris, facias cum seruis tuis.” Qui audito sermone huiuscemodi tentauit eos diebus decem.


Lectio sexta.

Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores pre omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. Pueris autem his dedit deus scientiam et disciplinam in omni libro, Danieli autem gratiam et intelligentiam omnium visionum et somniorum.


Hic incipiunt homilie dominicales cum suis antiphonis et orationibus a prima dominica post festum sancte trinitatis vsque ad aduentum domini.


DOMINICA PRIMA

Ad vesperas

Oratio

Deus, in te sperantium fortitudo, adesto propicius inuocationibus nostris, et quia sine te nichil potest mortalis infirmitas, presta auxilium gratie tue, vt in exequendis mandatis tuis et voluntate tibi et actione placeamus. Per dominum.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Lucam xvj.

In illo tempore: Homo quidam erat diues et induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide, et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape de eadem lectione.

Quem diues iste, fratres karissimi, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide, nisi Iudaicum populum significat? Qui cultum vite exterius habuit, quia accepte legis delitijs ad nitorem vsus est, non ad vtilitatem.


Lectio octaua.

Quem vero Lazarus vlceribus plenus, nisi gentilem populum figuranter exprimit? Qui dum conuersus ad deum peccata sua non erubuit. Huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere virus e visceribus trahitur et foris erumpitur.


Lectio nona.

Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quedam vulnerum ruptio? Quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Uulnera enim cutis trahunt in superficiem humorem putredinis et confitendo peccata quid aliud agimus, nisi malum, quod in nobis latuit, aperimus?

In euangelio Ⱥ Homo quidam erat diues et induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui iacebat ad 320ianuam eius vlceribus plenus, cupiens saturari de micis, que cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat sed et canes veniebant et lingebant vlcera eius, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Super Magnificat Ⱥ Homo quidam erat diues et induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide et erat quidam mendicus nomine Lazarus; factum est autem, vt moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahe.


Infra hebdomadam

In euangelio Ⱥ Factum est autem, vt moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahe.

Ⱥ Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, vt intingat extremum digiti sui in aquam, vt refrigeret linguam meam.

Ⱥ Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala, nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.


DOMINICA SECUNDA

Oratio

Sancti nominis tui, domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destituis quos in soliditate tue dilectionis instituis. Per.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Lucam xiiij.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis similitudinem hanc: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocauit multos,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape de eadem lectione.

Quis est homo iste, fratres karissimi, nisi ille, de quo per prophetam dicitur: Homo est et quis cognoscet eum? Qui fecit cenam magnam, quia sacietatem nobis interne dulcedinis preparauit.


Lectio secunda.

Qui vocauit multos sed pauci venerunt, quia nonnunquam ipsi, qui ei per fidem subiecti sunt, eterno eius conuiuio male viuendo contradicunt. Misit autem seruum suum hora cene dicere inuitatis, vt venirent. Quid hora cene nisi finis est mundi? In quo nimirum nos sumus, sicut Paulus testatur dicens: “Nos sumus, in quos fines seculorum deuenerunt.”


Lectio tertia.

Si ergo hora cene iam est, cum vocamur, tanto minus nos excusare debemus a conuiuio dei, quanto appropinquasse iam cernimus finem mundi. Quomodo enim pensamus, quia nichil est, quod restat, eo debemus primescere, ne tempus gratie, quod presto est, pereat. Tu.

In euangelio Ⱥ Homo quidam fecit cenam magnam et vocauit multos et misit seruum suum hora cene dicere inuitatis, vt venirent, quia omnia parata sunt, alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Exi cito in plateas et vicos ciuitatis et pauperes ac debiles, cecos et claudos compelle intrare, vt impleatur domus mea, dicit dominus.

Item Ⱥ “Domine, factum est, vt imperasti, et adhuc locus est.” Et ait dominus seruo: “Exi in vias et sepes et compelle intrare, vt impleatur domus mea.”

Ⱥ Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam.


DOMINICA 321 | U.ij.TERTIA

Ad vesperas

Oratio

Deprecationem nostram, quesumus, domine, benignus exaudi, et quibus supplicandi prestas affectum, tribue defensionis auxilium. Per.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Lucam xv.

In illo tempore: Erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores, vt audirent eum, et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape de eadem lectione.

Audistis ex lectione euangelica, fratres karissimi, quia publicani et peccatores accesserunt ad redemptorem nostrum, et non solum ad colloquendum sed etiam ad conuescendum recepti sunt. Quod videntes pharisei dedignati sunt. Ex qua re colligitur, quia vera iusticia compassionem habet, falsa vero iusticia dedignationem habet.


Lectio secunda.

Quamuis et iusti recte soleant peccatoribus indignari, sed aliud est, quod agitur typo superbie, aliud, quod zelo discipline. Dedignantur iusti sed non dedignantes, desperant sed non desperantes, persecutionem ammonent sed amantes, quia et si foris increpationem per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per charitatem seruant.


Lectio tertia.

Preponunt sibi in animo ipsos plerumque, quos corrigant, meliores existimant eos quoque, quos iudicant. Quod videlicet agentes et per disciplinam subditos et per humilitatem custodiunt seme‹t›ipsos. At contra hi, qui de falsa iusticia superbire solent, ceteros quoque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt.

In euangelio Ⱥ Quis ex vobis homo, qui habet centum oues, et si perdiderit vnam ex illis, nonne dimittit nonagintanouem in deserto et vadit ad illam, que perierat, donec inueniat illam, alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Congratulamini michi, quia inueni ouem meam, que perierat, dicit dominus.

Psalmus Magnificat.

Item Ⱥ Que mulier habens dragmas decem, et si perdiderit vnam dragmam, nonne accendit lucernam et euertit domum et querit diligenter, donec inueniat,inueniat] inueniet breviarium alleluya.

Ⱥ Dico vobis: gaudium est angelis dei super vno peccatore penitentiam agente.


DOMINICA QUARTA

Oratio

Protector noster, in te sperantium deus, sine quo nichil est validum, nichil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, vt te rectore, te duce sic transeamus per bona temporalia, vt non amittamus eterna. Per dominum.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Lucam vj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij.

Misericors est deus super ingratos et malos vel multiplicimultiplici] multiplicatis breviarium scilicet sua misericordia, qua etiam iumenta saluat temporalia bona largiendo vel celestia dona singulari gratia, qua electos suos solum glorificat inspirando. Sed siue hoc, siue illud, siue vtrumque intelligas, magna dei bonitate fit, que nobis imitanda precipitur, si filij dei esse volumus.


Lectio secunda.

322Nolite, inquit dominus, condemnare et non condemnabimini. Hoc in loco nichil aliud precipi estimo, nisi vt ea facta, que dubia sunt, quo animo fiunt, in meliorem partem interpretemur.


Lectio tertia.

Quod autem scriptum est, ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, que non possunt bono animo fieri, sicut sunt furta vel blasphemia vel stupra vel ebrietates et si qua sunt similia, de quibus nobis iudicare permittitur.

In euangelio Ⱥ Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est, dicit dominus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Nolite iudicare et non iudicemini; in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini, dicit dominus.

Psalmus Magnificat.

Item Ⱥantiphona] antiphone breviarium Date et dabitur vobis, mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.

Ⱥ Nunquid potest cecus cecum ducere? Nonne ambo in foueam cadunt? Non est discipulus super magistrum neque seruus super dominum suum.

Ⱥ Eijce primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eijcere festucam de oculo fratris tui.


DOMINICA QUINTA

Oratio

Da, quesumus, domine, vt et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla deuotione letetur. Per dominum.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Lucam v.

In illo tempore: Cum turbe irruerent ad Iesum, vt audirent verbum dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Hebraice lingue consuetudo est, vt omnis aquarum congregatio, siue dulcis, siue salsa, mare nuncupetur. Stagnum vero istud interfluente Iordane centum quadraginta stadijs in longitudinem extenditur.


Lectio octaua.

Quia ergo stagnum siue mare presens seculum designat. Dominus secus mare stat, postquam vite labentis mortalitatem deuincens, in ea, qua passus est, carne stabilitatem perpetue quietis adijt. Turbarum ad eum conuentus gentium in fide concurrentium est typus. De quibus Esaias, Et fluent, inquit, ad eum omnes gentes.


Lectio nona.

Et vidit duas naues stantes secus stagnum, piscatores autem descenderant et lauabant retia sua. Duas naues duas ecclesias Iudeorum et gentilium accipimus, de quibus dominus fideles suos quasi a fluctibus huius seculi ad futuram tranquillitatem misericorditer vocando prouehit. Piscatores vero predicatores sunt sancte ecclesie: sancti apostoli eorumque successores.

In euangelio Ⱥ Ascendens Iesus in nauim et sedens docebat turbas, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Preceptor, per totam noctem laborantes nichil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete.

Psalmus Magnificat.

In ferijs

Ⱥ Cum videret Petrus miram piscium capturam, procidens 323 | U.iij.ad genua Iesu exclamauit voce magna dicens: “Exi a me, domine, quia homo peccator sum.”

Ⱥ Dixit autem dominus Simoni: “Noli timere, ex hoc enim homines eris capiens.”

Ⱥ Ait ad Symonem Iesus: “Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens,” et subductis ad terram nauibus relictis retibus sequuti sunt eum.


DOMINICA SEXTA

Ad vesperas

Oratio

Deus, qui diligentibus te bona inuisibilia preparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, vt te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas, que omne desiderium superant, consequamur. Per.


Secundum Matheum v.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: nisi abundauerit iusticia vestra plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum celorum,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Audistis, fratres karissimi, dominum in euangelio discipulos ammonentem et in illis omnes nos. “Nisi,” inquit, “abundauerit iusticia vestra plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum celorum.”


Lectio octaua.

Iusticia namque scribarum est et phariseorum, vt non occidant; iusticia vero illorum, qui intraturi sunt regnum celorum, est, vt non irascantur sine causa. Quapropter qui docet, vt non irascamur, non soluit legem, ne occidamus, sed implet potius, vt foris dum non occidimus et in corde dum non irascimur, innocentiam custodiamus.


Lectio nona.

“Audistis,” inquit, “quod dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Sed quid nunc interest inter reum iudicio et reum consilio et reum Geenne ignis. Non enim iratus habet gradus, nisi etiam gradatim peccata commemorantur.

In euangelio Ⱥ Amen dico vobis: nisi abundauerit iusticia vestra plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum celorum, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Nisi abundauerit iusticia vestra plusquam scribarum et phariserorum,phariseorum] pheriseorum breviarium non intrabitis in regnum celorum.

Psalmus Magnificat.

In ferijs

Ⱥ Si offers munus tuum ante altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus aduersum te habet aliquid, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum. Audistis, quia dictum est antiquis: non occides, non mechaberis; qui autem occiderit, reus erit iudicio.


DOMINICA SEPTIMA

Oratio

Deus virtutum, cuius est totum, quod est optimum, insere peccatoribus nostris amorem tui nominis et presta in nobis religionis augmentum, vt que sunt bona nutrias ac pietatis studio que sunt nutrita custodias. Per.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Marcum viij.

In illo tempore: Cum multa turba esset cum 324Iesu nec haberent, quod manducarent, conuocatis discipulis suis ait illis: “Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

In hac lectione consideranda est in vno eodemque redemptore nostro distincta operatio diuinitatis et humanitatis atque euticetis error, qui vnam tantum operationem dogmatizare presumpsit, procul sit a christianis finibus expellendus.


Lectio octaua.

Quis enim non videat, quod super turbam miseretur dominus, ne inedia vel vie longioris labore deficiant, affectum esse et compassionem humane fragilitatis? Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis quatuor milia hominum satiauit diuine opus esse virtutis.


Lectio nona.

Mystice autem hoc miraculo designatur, quod viam presentis seculi aliter incolumes transire nequaquam possumus, nisi nos gratia redemptoris nostri alimento reficiat verbi sui.

Ⱥ in euangelio Cum turba multa esset cum Iesu nec haberent, quod manducarent, conuocatis dicipulis suis ait illis: “Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent,” alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent, et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via, dicit dominus.

In euangelio per hebdomadam

Ⱥ Si dimisero eos ieiunos in domum suam ire, deficient in via; quidam enim eorum de longe venerunt, dicit dominus.

Ⱥ Precepit Iesus turbe discumbere super terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dedit discipulis suis, vt apponerent, et apposuerunt turbe, alleluya.

Ⱥ Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Et benedixit septem panes et saturauit turbas.


DOMINICA OCTAUA

Oratio

Deus, cuius prouidentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, vt noxia cuncta submoueas et omnia nobis profutura concedas. Per dominum.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Matheum vij.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ouium. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Quod Paulo superius spaciosam et latam viam, hoc nunc apertius loquens falsos prophetas ostendit, per quos multi in perditionem abominabilem abierunt. Qui primum in Iudea multi apparuerunt et modo perfidia sua totum repleuerunt orbem.


Lectio octaua.

Sed illi, qui prius falsi prophete fuerunt, verissimos domini prophetas vsque ad mortem persecuti sunt, sicut Micheam et Hieremiam aliosque multos. Sic etiam falsi prophete, id est, falsi christiani, qui veraces christianos sine misericordia persequuntur et opprimunt, aliquando, si detur 325 | U.iiij.copia, etiam gladijs, semper autem prauis moribus et exemplis corrumpunt.


Lectio nona.

Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos. Attendite ergo, hoc est considerate, quod non sunt oues sed lupi in vestimentis ouium, quia non sunt religiosi sed irreligiosi in figura religiositatis, quia nomine solum christiani sunt sed veritate vacui christianorum persecutores.

In euangelio Ⱥ Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ouium; intrinsecus autem sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere; omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.

Psalmus Magnificat.

Ⱥ Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere.

Psalmus Benedictus.

Item Ⱥ Non omnis, qui dicit michi: “Domine, domine,” intrabit in regnum celorum, sed qui facit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum, dicit dominus.

Ⱥ Si quis fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.


DOMINICA NONA

Ad vesperas

Oratio

Largire nobis, quesumus, domine, semper spiritum cogitandi que recta sunt propicius et agendi, vt qui sine te esse non possumus, secundum te viuere valeamus. Per eiusdem.


Ad matutinas

Lectio septima. Secundum Lucam xvj.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Homo quidam erat diues, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud eum, quasi dissipasset bona ipsius,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Uillicus quippe ville gubernator est, yconomus tam panum quam frugum, et omnium, que dominus possidet, dispensator est. Iste ergo dispensator accusatus est apud dominum suum, quasi dissipasset substantiam suam.


Lectio octaua.

Et vocato villico dixit: “Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue, neque enim in ea vltra dispensabis.” Qui dixit in semetipso: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.”


Lectio nona.

Si dispensator inique mammone domini voce laudatur, quod de re iniqua iusticiam preparauit, et passus dispendium dominus laudat dispensatoris prudentiam, quod aduersus dominum quidem fraudulenter sed pro se prudenter egerit, quantomagis omnipotens deus, qui nullum potest sustinere damnum et promptus est ad clementiam, laudabit discipulos suos, si in eos, qui sibi credituri sunt, misericordes fuerint.

Ⱥ super Benedictus Dicit dominus villico: “Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue,” alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Ait autem villicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio, quid faciam, vt cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.”

326In hebdomada

Ⱥ Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio, quid faciam, vt cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

Ⱥ Laudauit dominus villicum iniquitatis, eo quod prudenter egisset.

Ⱥ Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, vt cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.


DOMINICA DECIMA

Oratio

Pateant aures misericordie tue, deus, precibus supplicantium, et vt petentibus desiderata concedas, fac eos que tibi placita sunt postulare. Per dominum.

Lectio septima. Secundum Lucam xix.

In illo tempore: Cum appropinquaret Iesus Hierusalem, videns ciuitatem fleuit super illam dicens: “Quia si cognouisses et tu,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Quod flente domino illa Hierosolimorum subuersio describitur, que a Uespasiano et Tyto, Romanis principibus, facta est, nullus, qui historiam euersionis legit eiusdem ignorat. Romani enim principes denunciantur, cum dicitur: Quia venient dies in te et circundabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te vndique et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt.


Lectio octaua.

Hoc quoque, quod additur: et non relinquent in te lapidem, etiam ipsa eiusdem ciuitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eodem loco constructa est, vbi extra portam fuerat dominus crucifixus, prior illa Hierusalem, vt dicitur, funditus est euersa. Cui ex qua culpa euersionis sue pena fuerit illata subiungitur, eo quod non cognoueris tempus visitationis tue.


Lectio nona.

Creator quippe omnium per incarnationis sue mysterium hanc visitare dignatus est sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam in increpatione cordis humani aues celi per prophetam ad testimonium deducantur, cum dicitur: “Miluus in celo cognouit tempus suum, turtur et hyrundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui, sed populus iste non cognouit iudicium dei.”

Ⱥ in euangelio Cum appropinquaret dominus Hierusalem, videns ciuitatem fleuit super illam et dixit: “Quia si cognouisses et tu, quia venient dies in te et circundabunt te et coangustabunt te vndique et ad terram prosternent te, eo quod non cognoueris tempus visitationis tue,” alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Uidens dominus ciuitatem Hierusalem fleuit super illam dicens: “Quia si cognouisses et tu que ad pacem tibi sunt, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.”

Psalmus Magnificat.


Per hebdomadam

Ⱥ Ingressus Iesus in templum cepit eijcere vendentes in illo et dixit illis: “Domus mea domus orationis vocabitur.”

Ⱥ “Scriptum est enim, quia domus mea domus orationis est cunctis gentibus, vos autem fecistis illam speluncam 327 | U.v.latronum.” Et erat quotidie docens in templo.


DOMINICA UNDECIMA

Oratio

Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, vt ad tua promissa currentes celestium bonorum facias esse consortes. Per dominum.


Lectio septima. Secundum Lucam xviij.

In illo tempore: Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tanquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam dicens: “Duo homines ascendebant in templum, vt orarent, vnus phariseus et alter publicanus,” et reliqua.

Omilia lectionis eiusdem.

Superbi cum nequaquam omnia sed modicum quid eorum, que precepta sunt, faciant, non solum mox de sua iusticia presumunt sed infirmos quosque despiciunt atque ideo quasi fide vacui cum orauerint, non exaudiuntur.


Lectio octaua.

Publicanus autem humiliter orans ad illius vidue membra, hoc est ecclesie, pertinet, de quibus dicitur: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se. Phariseus autem sua merita iactans ad ea membra pertinet, de quibus terribilis in conclusione subinfertur sententia, cum dicitur: Ueruntamen filius hominis veniens, putas inueniet fidem super terram?


Lectio nona.

Phariseus autem stans hec apud se orabat: “Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velud etiam hic publicanus.” Quatuor sunt species, quibus omnis timor arrogantium demonstratur. Prima species est, cum bonum, quod habent, a semetipsis se estimant habere. Secunda, cum id sibi datum desuper credunt, pro suis hoc se meritis accepisse putant. Tertia, cum iactant se habere quod non habent. Quarta, cum despectis ceteris singulariter videri appetunt habere quod non habent.

Ⱥ Duo homines ascendebant in templum, vt orarent, vnus phariseus et alter publicanus; descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Stans a longe publicanus nolebat oculos ad celum leuare sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propicius esto mihi peccatori.”

Item per hebdomadam

Ⱥ Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

Ⱥ Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur, dicit dominus.


DOMINICA DUODECIMA

Oratio

Omnipotens sempiterne deus, qui abundantia pietatis tue et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, vt dimittas que conscientia metuit et adijcias quod oratio non presumit. Per.


Lectio septima. Secundum Marcum vij.

328In illo tempore: Exiens Iesus de finibus Tyri venit per Sydonem ad mare Galilee inter medios fines Decapoleos, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Surdus itaque, fratres, mirabiliter a domino curatus genus designat humanum, quod ab errore diabolice deceptionis diuina meruit gratia liberari.


Lectio octaua.

Uenit autem dominus ad mare Galilee, vbi nouerat egrotare, quod sanaret, et adducunt ei surdum et mutum et deprecabantur eum, vt imponat illi manum.


Lectio nona.

Quia igitur surdus saluatorem agnoscere et mutus rogare nequibat, adducunt eum amici et pro eius salute dominum supplicant. Sic nimirum spiritali necesse est curatione, vt si quis humana industria ad auditum confessionemque veritatis conuerti non potest, diuine pietatis offeratur aspectibus atque ad sanandum eum superne pietatis vel manus flagitetur auxilium.

Ⱥ Exiens Iesus de finibus Tyri venit per Sydonem ad mare Galilee inter medios fines Decapoleos, alleluya.

Psalmus Benedictus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Dum transiret dominus per medios fines Tyri et Sydonis, surdos fecit audire et mutos loqui.

Item Ⱥ Quanto eis precipiebat, tanto magis plus predicabant et eo amplius ammirabantur turbe dicentes: “Bene omnia fecit: surdos fecit audire et mutos loqui.”

Ⱥ Bene omnia fecit: surdos fecit audire et mutos loqui.


DOMINICA TERTIADECIMA

Oratio

Omnipotens sempiterne deus, de cuius munere venit, vt tibi a fidelibus tuis digne ac laudabiliter seruiatur, tribue nobis, quesumus, vt ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per.


Lectio septima. Secundum Lucam x.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Beati oculi, qui vident que vos videtis,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem. Non oculi scribarum et phariseorum, qui corpus tantum domini viderunt, sed illi oculi beati, qui eius possunt agnoscere sacramenta. Sancti ergo prophete, qui per spiritum sanctum dominum in carne preuiderunt futurum et eum corporaliter, sicut apostoli videbant, videre desiderauerunt sed minime viderunt.


Lectio octaua.

Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans eum et dixit: “Magister, quid faciendo vitam eternam possidebo?” Surrexit autem non solum corpore verumetiam ad interrogandum erexit se mentis elatione ad tentandum. Sed dominus, quem occulta cordis non fallunt, ita suam temperat responsionem, vt ad interrogationem scribe respondeat et a tentatore reprehendi non possit.


Lectio nona.

Misit eum ad legem dominus statim dicens: “In lege quid scriptum 329 | U.vj.est? Quomodo legis?” At ille respondens ait: “Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota mente tua et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et proximum tuum sicut teipsum.”

In euangelio Ⱥ “Beati oculi, qui vident que vos videtis,” dixit Iesus discipulis suis.


Ad vesperas

Ⱥ “Magister, quid faciendo vitam eternam posidebo?” At ille dixit ad eum: “In lege quid scriptum est? Quomodo legis?” “Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo,” alleluya.

Oratio vt supra.


Per hebdomadam

Ⱥ Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hierico et incidit in latrones, qui etiam despoliauerunt eum et plagis impositis abierunt semiuiuo relicto.

Ⱥ Dico autem vobis, quod multi reges et prophete voluerunt videre que videtis, et non viderunt, et audire que auditis, et non audierunt.

Ⱥ Samaritanus quidam iter faciens et videns eum semiuiuum relictum misericordia motus est et appropians alligauit vulnera eius infundens oleum et vinum et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.


DOMINICA QUARTADECIMA

Oratio

Omnipotens sempiterne deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, et vt mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod precipis. Per dominum.


Lectio septima. Secundum Lucam xvij.

In illo tempore: Dum iret Iesus Hierusalem, transibat per mediam Samariam et Galileam, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Dominus Iesus Christus, qui propter nostram salutem homo factus est, non solum ad se venientibus regnum dei euangelizabat sed etiam per diuersa loca pergens plurimis sanitatem tribuebat. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi.


Lectio octaua.

Castellum ergo mundum significans dominus intrauit, quando ex Maria virgine carnem assumens mundo visibilis apparuit. Per leprosos ergo hereticos intelligere possumus, quia sicut lepra varias colores in cute exprimit, ita hereticorum doctrina varios errores generat in sermone.


Lectio nona.

Tales ergo fratres, si ad emendationem accedere volunt, necesse est vt longe stent, id est, a consortio sanctorum se indignos iudicent, magnis clamoribus Iesum interpellent, id est, cum magna cordis contritione diuinam exorent clementiam cum psalmista dicentes: “Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordie tue, quia pauperes facti sumus nimis.”

In euangelio Ⱥ Dum ingrederetur Iesus quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe et leuauerunt 330vocem dicentes: “Iesu, preceptor, miserere nostri.”

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Unus autem ex illis vt vidit, quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans deum, alleluya.

Ⱥ Nonne decem mundati sunt et nouem vbi sunt? Non est inuentus, qui rediret et daret gloriam deo, nisi hic alienigena. Uade, quia fides tua te saluum fecit, alleluya.


DOMINICA QUINTADECIMA

Oratio

Custodi, quesumus, domine, ecclesiam tuam propiciatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxilijs et abstrahatur a noxijs et ad salutaria dirigatur. Per dominum.


Lectio septima. Secundum Matheum vj.

In illo tempore: Dixit Iesus dsicipulis suis: “Nemo potest duobus dominis seruire,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Duo domini deus et diabolus intelliguntur. Dominus enim a dominatu nomen accepit, quod illi specialiter congruit, qui est rex regum et dominus dominantium. Diabolus autem non proprie sed abusiue dominus dictus est, eo quod dominium sue tyrannidis in eorum mentibus, qui ei per mala opera subduntur, exerceat.


Lectio octaua.

His ergo duobus dominis vnus idemque homo vno eodemque tempore seruire non potest, quia valde inter se diuersa sunt et contraria, que dominus precipit et diabolus suggerit. Dominus precepit humilitatem, diabolus superbiam. Dominus vocat ad castitatem, elemosinarum largitionem, pacem et dilectionem et diabolus suggerit luxuriam, auariciam, odium et discordiam. Et vt breuiter cuncta concludam: dominus vocat ad virtutes, diabolus precipitat ad vicia.


Lectio nona.

Qui autem sint duo domini, deinceps ostendit, cum dicit: “Non potestis deo seruire et mammone,” id est, diuitijs. Audiat hoc auarus, audiat christianus non posse simul diuitijs et Christo seruire. Et tamen non dixit, “qui habet diuitias,” sed, “qui seruit diuitijs.” Qui diuitiarum seruus est, eas vt seruus custodit. Qui autem seruitutis iugum excutit, distribuit eas vt dominus.

Ⱥ Dico vobis, ne solliciti sitis anime vestre quid manducetis neque corpori nostro quid induamini, dicit dominus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertuscoopertus] cooperatus breviarium est, sicut vnum ex istis.

Item Ⱥ Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit, quantomagis vos, minime fidei.

Ⱥ Nolite solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus aut quid bibemus?” Scit enim pater vester, quid vobis necesse sit.

Ⱥ Querite primum regnum dei et iusticiam eius et hec omnia adijcietur vobis, dicit dominus.


DOMINICA SEXTADECIMA

Oratio

Ecclesiam tuam, domine, miseratio continuata mundet et muniat et, quia sine te 331 | U.vij.non potest salua consistere, tuo semper munere gubernetur. Per dominum.


Secundum Lucam vij.

In illo tempore: Ibat Iesus in ciuitatem, que vocatur Naym, et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Suscitans ergo dominus mortuum non solum discipulos sed etiam turbam copiosam secum voluit comitari, vt ex visione miraculi plures ad fidem eius vocarentur.


Lectio octaua.

Defunctus iste, qui extra ciuitatem ad sepulchrum delatus fuerat, hominem signat mortifero crimine soporatum. Quem enim in corde peccare delectat, quasi infra ciuitatem mortuus iacet. Cum vero delectatio vsque ad operationem perducitur, quasi extra portas ciuitatis mortuus expellitur, quia sicut homo habitat in ciuitate, ita anima ad tempus corpus ingreditur, per quod bonum et malum operari potest.


Lectio nona.

Portas autem ciuitatis sensus corporeos accipimus, per quos aut vita aut mors ad nostram ingreditur animam. Muniamus ergo portas oculorum, fratres, ab illicito visu et aures, ne audiant vana, et nares ab illicitis odoribus et manus a malis operibus, pedem a prauo itinere, et si hos quinque sensus bene custodimus, spiritualiter a domino resuscitari merebimur.

In euangelio Ⱥ Ibat Iesus in ciuitatem, que vocatur Naym, et ecce defunctus efferebatur filius vnicus matris sue.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Accessit Iesus et tetigit loculum, hi autem, qui portabant, steterunt; et ait adolescens: “Tibi dico: surge,” et resedit qui erat mortuus et cepit loqui, alleluya.


Per hebdomadam

Ⱥ Ibat Iesus in ciuitatem Naym et ibant discipuli eius cum eo et turba copiosa; cum appropinquaret porte ciuitatis, ecce defunctus efferebatur filius vnicus matris sue.

Ⱥ Accessit Iesus ad loculum et ait adolescenti: “Tibi dico: surge,” et resedit qui erat mortuus et cepit loqui, alleluya.

Ⱥ “Adolescens, tibi dico: surge,” et resedit qui erat mortuus et cepit loqui, et dedit illum matri sue.sue] sui breviarium


DOMINICA SEPTIMADECIMA

Oratio

Tua nos, domine, quesumus, gratia semper et preueniat et sequatur ac bonis operibus iugiter prestet esse intentos. Per dominum.


Secundum Lucam xiiij.

In illo tempore: Cum intraret Iesus domum cuiusdam principis phariseorum sabbato manducare panem, et ipsi obseruabant eum. Et ecce quidam homo ydropicus erat ante illum, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Ydropicus morbus ab aquoso humore vocabulum trahit. Pharisei igitur obseruabant eum, scilicet Iesum, non vt eum imitari vellent sed vt reprehenderent, si possent.


Lectio octaua.

Per ydropicum ergo auarus quilibet designatur. Sicut enim ydropicus quo amplius bibit, eo amplius sitit, sic auarus quoantomagis diuitias acquisierit, tanto magis in eis 332acquirendis exardescit.


Lectio nona.

Duplici enim pena auarus constringitur, quando infelix diuitias cum labore acquirit et in futuro ad earundem diuitiarum rationem cum dolore exsoluet. Auaritia enim visceribus pietatis caret, patrem nescit, matrem ignorat, fidem cum amicis non custodit sed propinquos velut extraneos efficit. Dicente Salomone: Bene fecit anime sue vir misericors, auarus autem propinquos abijcit.

In euangelio Ⱥ Erat qutem quidam ydropicus ante illum, Iesus autem apprehendit eum, sanauit ac dimisit.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Dixit Iesus ad legisperitos et phariseos: “Si licet sabbato curare?” At illi tacuerunt; ipse vero apprehendens ydropicum sanauit eum ac dimisit.


Per hebdomadam

Ⱥ Dum intraret Iesus in domum cuiusdam principis phariseorum sabbato manducare panem, ecce homo quidam ydropicus erat ante illum; ipse vero apprehensum sanauit eum ac dimisit.

Ⱥ “Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadit et non continuo extrahit eum die sabbati?” Et non poterant ad hec respondere illi. Dicebat autem et ad inuitatos parabolam: “Cum inuitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco.”

Ⱥ Cum vocatus fueris ad nuptias, recumbe in nouissimo loco, vt dicat tibi qui te inuitauit: “Amice, ascende superius.” Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, alleluya.


FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM

Secundum Marcum ix.

In illo tempore: Respondens vnus de turba dixit: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Factum est autem, vt sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa et ecce vir de turba exclamauit dicens: “Magister, obsecro te: respice in filium meum, quia vnicus michi est.”


Lectio secunda.

Loca rebus congruunt: in monte dominus orat, transformatus discipulis archana sue maiestatis aperuit, et in inferiora descendens turbe occursu excipitur, miserorum pulsatur fletu.


Lectio tertia.

Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum patris vocem his, qui sequi se poterant, pandit, deorsum spiritus malos ab his, qui vexabantur, expellit. Qui etiam nunc pro qualitate meritorum alijs ascendere, alijs descendere non desinit. Nam carnales adhuc et insipientes quasi ima petentes confortat, docet, castigat, perfectos autem, quorum conuersatio in celis est, sublimius extollendo glorificat, liberius de eternis instruit et sepe ea, que a turbis ne audire quidem valeant, docet.


Oratio ad matutinas

Misericordie tue, domine, quesumus, remedijs fragilitas 333 | U.viij.nostra subsistat, vt qui sua conditione atteritur, tua clementia reparetur. Per dominum.


FERIA SEXTA

Secundum Lucam vij.

In illo tempore: Rogabat Iesum quidam phariseus, vt manducaret cum illo, et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Cogitanti michi de Marie penitentia flere magis libet quam aliquid dicere. Cuius enim vel saxeum pectus ille huius lachrime peccatricis ad exemplum penitentie non emolliant?


Lectio secunda.

Super conuiuantes namque ingressa est, non iussa venit, inter epulas lachrimas obtulit. Hanc ergo, quam Lucas peccatricem mulierem, Ioannes Mariam nominat, illam Mariam esse credimus, de qua Marcus septem demonia eiecta fuisse testatur.


Lectio tertia.

Et quid per septem demonia nisi vniuersa designantur peccata? Quia enim septem diebus omne opus comprehenditur, recte septenario numero vniuersitas figuratur. Septem ergo demonia Maria habuit, que vniuersis vitijs plena fuit. Conuertit autem ad virtutes omnia peccata criminum, vt totum seruiret deo in penitentia, quicquid ex se deum contempserat in culpa.

In euangelio Ⱥ Rogabat Iesum quidam phariseus, vt manducaret cum illo, et ingressus domum pharisei discubuit.


Oratio

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. Per dominum.


Ad vesperas

Ⱥ Dixit autem dominus Simoni: “Intraui in domum tuam, oleo caput meum non vnxisti. Hec vero lachrimis lauit pedes meos et capillis suis tersit.”

Oratio vt supra.


SABBATUM

Secundum Lucam xiij.

In illo tempore dixit Iesus turbis similitudinem hanc: “Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit querens fructum in ea et non inuenit,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Quid arborem fici, quia humanam naturam signando denunciatur. Dominus autem vinee ad ficulneam venit, quia naturam generis humani ante legem sub gratia expectando visitando requisiuit.


Lectio secunda.

Ait autem ad cultorem vinee: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non inuenio.” Uenit ante legem, quia per naturalem intellectum quid vnusquisque exemplo sui et qualiter erga proximum suum agere debuisset innotuit.


Lectio tertia.

Uenit in lege, quia in precipiendo docuit. Uenit post legem per gratiam, quia pietatis sue presentiam exhibendo monstrauit. Sed tamen in tribus annis fructum non inuenisse conqueritur, quia quorundam prauorum mentes non inspirata lex naturalis corrigit nec precepta erudiunt nec incarnationis eius miracula conuertunt.

Ⱥ Dixit autem dominus ad cultorem vinee: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non inuenio. Succide ergo illam, vt quid etiam terram occupat?”


Oratio

334Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, vt pia ieiunantium deprecatione placatus et presentia nobis subsidia prebeat et futura. Per dominum.


DOMINICA DUODEUICESIMA

Oratio

Da, quesumus, domine, populo tuo diabolica vitare contagia et te solum deum pura mente sectari. Per dominum.


Lectio septima. Secundum Mattheum xxij.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum pharisei et saducei et interrogauit eum vnus ex illis legisdoctor tentans eum: “Magister, quod est mandatum magnum in lege?” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Dominus autem Iesus Christus ita responsionem suam temperauit, vt quod esset magnum mandatum ostenderet et ipse irreprehensibilis esset. Ait enim: “Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum.”


Lectio octaua.

Quia vero immensus est deus, sine mensura est diligendus, vt cum eum multum diligimus, parum nos diligere fateamur. Nullusque in nobis locus remaneat vacuus, qui dilectione dei non repleatur, sed mens, lingua et manus eius dilectione resonent.


Lectio nona.

Sed quia deum nemo potest perfecte diligere, nisi diligat et proximum, recte subditur. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum, id est, sicut nostre volumus necessitati subuenire, sic subueniamus et proximis.

In euangelio Ⱥ “Magister, quod est mandatum magnum in lege?” Ait illi Iesus: “Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo,” alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ “Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?” Dicunt ei omnes: “Dauid.” Dicit eis Iesus: “Quomodo Dauid in spiritu vocat eum dominum dicens: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.”


Per hebdomadam

Ⱥ Omnes autem vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram; vnus est enim pater vester, qui in celis est, nec vocemini magistri, quia magister vester vnus est Christus.

Ⱥ Unus est enim magister vester, qui in celis est, dicit dominus.


DOMINICA UNDEUICESIMA

Ad vesperas

Oratio

Dirigat corda nostra, quesumus, domine, tue miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus. Per dominum.


Lectio. Secundum Mattheum ix.

In illo tempore: Ascendens Iesus in nauiculam transfretauit et venit in ciuitatem suam, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Dominus igitur Iesus Christus ideo nauim ascendit, vt omnia, que hominis sunt, agens verum hominem pro nostra salute se venisse demonstraret.


Lectio octaua.

Cum ergo per paraliticum quilibet peccator designatur, qui a calore diuini amoris recedens in torporetorpore] torproe breviarium vel in frigore iniquitatis conuertitur, intantum vt, si aliquando grauissima mala perpetret, nec ea velut minima pertimescat.


Lectio nona.

Lectus, in quo paraliticus portabatur, 335 | U.ix.corpus hominis peccatis assuetum vel conscientiam desperatam signat. Hi autem, qui paraliticum ad curandum domino obtulerunt, doctores et magistros ecclesie designant. Offerunt enim paraliticum domino ecclesiastici viri, quando peccantem verbis corrigunt et orationibus iuuant, vt ab ipsis peccatis resipiscant.

In euangelio Ⱥ Dixit dominus paralitico: “Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.”

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Dixit dominus Iesus: “Quid est facilius, dicere ‘remittuntur tibi peccata tua,’ an dicere ‘surge et ambula’?”


Per hebdomadam

Ⱥ Ait Iesus: “Quid est facilius, dicere ‘dimittuntur tibi peccata tua,’ an dicere ‘surge et ambula’? Ut sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata,” alleluya.

Ⱥ “Fili, remittuntur tibi peccata tua,” dixit ei Iesus, “surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam.”

Ⱥ Ait Iesus paralitico: “Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam,” alleluya.


DOMINICA UICESIMA

Oratio

Omnipotens sempiterne deus, vniuersa nobis aduersantia propiciatus exclude, vt mente et corpore pariter expediti que tua sunt liberis mentibus exequamur. Per dominum.


Secundum Mattheum xxij.

In illo tempore: Loquebatur Iesus cum discipulis suis in parabolis dicens: “Simile est regnum celorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape.

Regnum igitur celorum in hoc loco presentem significat ecclesiam, id est, congregationem iustorum in qua dominus non solum regnat sed etiam quiescit.


Lectio octaua.

Rex iste, qui fecit nuptias filio suo, spiritualiter deus omnipotens est. Fecit autem nuptias domino nostro Iesu Christo, quando per incarnationis sue mysterium sibi sanctam sociauit ecclesiam. Uterus autem sancte dei genitricis Marie virginis huius sponsi thalamus fuit. Unde psalmista ait: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo.


Lectio nona.

Misit ergo seruos suos vocare inuitatos ad nuptias, quia incarnationis sue mysterium per patriarchas et prophetas longe predicere voluit, qui plurimos ad nuptias Christi vocauerunt. Sed reprobi nolebant venire, quia eius iussionibus per multa praua opera contradixerunt.

In euangelio Ⱥ Dicite inuitatis: “Ecce prandium meum paraui, tauritauri] tauriri breviarium mei et altilia occisa, omnia parata sunt, venite ad nuptias,” alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Nuptie quidem parate sunt sed qui inuitati erant non fuerunt digni; ite ergo ad exitus viarum et quoscunque inueneritis, vocate ad nuptias, alleluya.


Per hebdomadam

Ⱥ Ite autem ad exitus viarum et quoscunque inueneritis, vocate ad nuptias, dicit dominus.

Item Ⱥ Intrauit autem rex, vt videret dsicumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?” Atat] ait breviarium ille obmutuit.

Ⱥ “Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?” At ille obmutuit. Rex autem dixit: “Ligatis manibus eius et pedibus 336mittite in caminum ignis.”


DOMINICA UICESIMA PRIMA

Oratio

Largire, quesumus, domine, fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, vt pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deseruiat. Per dominum.


Secundum Ioannem iiij.

In illo tempore: Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus veniret a Iudea in Galileam, abijt ad eum et rogabat eum, vt descenderet et sanaret filium eius, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Regulus enim sub rege primus vel paruus rex dicitur, et ideo, quia ex parte credebat et ex parte non credebat, non rex sed regulus meruit appellari.


Lectio octaua.

Credebat ergo, quod dominus per presentiam corporalem salutem filio suo restituere posset, sed non credebat eum per diuinitatem vbique esse presentem, cuius iam sollicite corporalem aduentum querebat dicens: “Domine, descende, priusquam moriatur filius meus.”


Lectio nona.

Quia ergo credebat rogans pro filio, accessit, sed quia non perfecte credebat, audire meruit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Legimus enim in euangelio Matthei, quod cum introisset Iesus Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: “Domine, puer meus iacet paraliticus in domo et male torquetur.” Et ait illi Iesus: “Ego veniam et curabo eum.”

In euangelio Ⱥ Erat quidam regulus, cuius filius infimabatur Capharnaum; hic cum audisset, quia Iesus adueniret in Galileam, rogabat eum, vt sanaret filium eius, alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ “Domine, descende, vt sanes filium meum, priusquam moriatur.” Dicit ei Ieus: “Uade, filius tuus viuit,” alleluya.

Item Ⱥ Cognouit autem pater, quia illa hora erat, in qua dixit Iesus, “filius tuus viuit,” et credidit ipse et domus eius tota, alleluya.


DOMINICA UICESIMA SECUNDA

Oratio

Familiam tuam, quesumus, domine, continua pietate custodi, vt ab omnibus aduersitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit deuota. Per dominum.


Secundum Mattheum xviij.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis similitudinem hanc: “Simile est regnum celorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum seruis suis,” et reliqua.

Homilia beati Gregorij pape de eadem lectione.

Homo iste rex dominus est Iesus Christus atque huius regis serui homines sunt, quos ad suam imaginem condidit, quibus etiam sensum et intelligentiam prebuit.


Lectio octaua.

Posuit rex rationem cum seruis suis, quia non solum opera, sed etiam cogitationes nostras eius maiestatis oculus subtiliter examinat atque discernit. Et cum cepisset rationem ponere, oblatus est ei vnus, qui debebat decem milia talenta, id est, qui maioribus criminibus obligatus erat.


Lectio nona.

Cum autem non haberet, vnde redderet, iussit eum dominus venundari et vxorem eius et omnia, que habebat, et reddi. Tunc enim spiritualiter seruus venundatur, quando per penitentiam de possessione diaboli ad possessionem conuertitur dei.

Ⱥ Dixit autem dominus seruo: “Redde, quod debes.” Procidens autem seruus ille rogabat eum dicens: 337 | U.x.“Pacientiam habe in me et omnia reddam tibi.”

Psalmus Benedictus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Misertus autem dominus seruo dimisit eum et debitum dimisit ei.

Item Ⱥ Pacientiam habe in me, domine, et omnia reddam tibi.

Ⱥ Serue nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum, alleluya.

Ⱥ Sic et pater meus celestis faciet vobis, si non remiseritis vnusquisque fratri suo de cordibus vestris.


DOMINICA UICESIMA TERTIA

Oratio

Deus, refugium nostrum et virtus, adesto pijs ecclesie tue precibus auctor ipse pietatis et presta, vt quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per.


Secundum Mattheum xxij.

In illo tempore: Abeuntes pharisei consilium inierunt, vt caperent Iesum in sermone, et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Quia ergo, fratres, scribe et pharisei dominum sequebantur, vt eum in opere vel in sermone reprehendere possent. Sub hac occasione consilium inientes mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: “Magister, scimus, quia verax es et viam dei in veritate doces. Non enim respicis personam hominum.


Lectio octaua.

Dic ergo nobis, quid tibi videtur: licet censum dari Cesari an non?” Ut scilicet, si diceret, ‘licet censum dare Cesari,’ reprehendeturreprehendetur] reprehendentur breviarium ab illis, qui censum dare nolebant, vel contrarius dei legi videntur esse. Si vero diceret, ‘non licet censum dare Cesari,’ mox ab Herodianis, id est, a ministris Herodis, comprehensus teneretur, quem quasi rebellem contra Cesarem mouere cogitabant.


Lectio nona.

Cognita autem Iesus nequitia eorum dixit: “Quid me tentatis, ypocrite?” Primum ergo Iesus cogitationes tentatorum denudauit, vt sic saltem in eo cogerentur diuinitatem agnoscere, quoniam proprium est deo cogitationes hominum intueri scriptura attestante, que ait: Que sunt in corde hominum, oculi tui vident, domine.

Ⱥ Magister, scimus, quia verax es et viam dei in veritate doces, alleluya.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Interrogatus a Iudeis, “Dominus, si licet censum dare Cesari,” quibus ille respondit dicens: “Reddite ergo que sunt Cesaris, Cesari, et que sunt dei, deo,” alleluya.


Per hebdomadam

Ⱥ Abeuntes pharisei consilium inierunt, vt caperent Iesum in sermone, alleluya.

Ⱥ “Ostendite michi nummisma census.” At illi obtulerunt ei denarium et ait illis Iesus: “Cuius est hec imago et superscriptio?” Dicunt ei: “Cesaris.” “Reddite ergo que sunt Cesaris, Cesari, et que sunt dei, deo,” alleluya.

Ⱥ Reddite ergo que sunt Cesaris, Cesari, et que sunt dei, deo, alleluya.


DOMINICA UICESIMA QUARTA

Oratio

Excita, quesumus, domine, tuorum fidelium voluntatates, vt diuini operis fructum propensius exequentes pietatis tue remedia maiora percipiant. Per dominum.


Secundum Mattheum ix.

In illo tempore: Loquente Iesu ad turbas ecce princeps vnus accessit et adorauit eum dicens: “Domine, filia mea modo defuncta est, sed veni et impone manum tuam super eam et viuet,” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Inter omnia miracula, que dominus Iesus Christus per semetipsum ostendit in terris, tres tantum mortuos resuscitasse legitur.


Lectio octaua.

338Resuscitauit ergo istam archisynagoge filiam in domo iacentem, resuscitauit et filium vidue extra portam ciuitatis ad sepeliendum delatum, resuscitauit et Lazarum quatriduanum iam fetentem in monumento.


Lectio nona.

Trina quoque mortuorum resuscitatio signat, quia peccatum tribus modis in mente perpetratur et corpore. In mente enim agitur suggestione, delectatione, consensu; in corpore et aliquando consuetudine.

Ⱥ Loquente Iesu ad turbas ecce princeps vnus accessit et adorauit eum dicens: “Domine, filia mea modo defuncta est, sed veni et impone manum tuam super eam et viuet.”

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Dicebat enim intra se: “Si tetigero fimbriam vestimenti eius tantum, salua ero. “

Item Ⱥ Si tetigero fimbriam vestimenti eius, salua esse potero ab infirmitate mea.

Ⱥ “Confide filia, quia fides tua te saluam fecit,” et salua facta est mulier ex illa hora.


DOMINICA UICESIMA QUINTA

Oratio

Excita, domine, potentiam tuam et veni et quod ecclesie tue promisisti, vsque in finem seculi clementer operare. Per.


Secundum Ioannem vj.

In illo tempore: Cum subleuasset oculos Iesus et vidisset, quia maxima multitudo venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, vt manducent hi?” et reliqua.

Homilia lectionis eiusdem.

Subleuatio oculorum domini respectum misericordie eius indicat, que omnes ad se venientes pia mansuetudine colligere dignatur.


Lectio octaua.

Spiritualiter oculi domini sunt omnia dona spiritualia. Que dona cum dominus electis suis misericorditer concedit, tunc in eos oculos suos dirigit, hoc est, respectum sue pietatis illis impendit, vt fidem, quam corde tenent, opere exequi valeant.


Lectio nona.

Dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, vt manducent hi?” Hoc autem dicebat tentans eum. Tentatio hic non ea accipitur, que decipit sed que probat. Due enim sunt tentationes, sicut duo timores. Est timor iustus, de quo psalmista: Timor domini sanctus permanet in seculum seculi. Est et seruilis, de quo Ioannes: Perfecta charitas foras mittit timorem.

Ⱥ Cum subleuasset oculos Iesus et vidisset maximam multitudinem venientem ad se, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, vt manducentmanducent] manducant breviarium hi?” Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat, quid esset facturus.

Oratio vt supra.


Ad vesperas

Ⱥ Accepit ergo Iesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus.

Item Ⱥ Satiauit dominus quinque milia hominum de quinque panibus et duobus piscibus.

Ⱥ De quinque panibus et duobus piscibus satiauit dominus quinque milia hominum.

Ⱥ Illi homines cum vidissent, quod fecerat Iesus signum, dicebant, quia “Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.”


FINIT TEMPORALE

Boken er utgitt av Nasjonalbiblioteket

Last ned

Last ned hele boken til mobil/nettbrett i .epub-format eller som .mobi.
Du kan også skrive ut boken som .pdf eller html.

Om Breviarium Nidrosiense

Breviarium Nidrosiense and Missale Nidrosiense appeared in print in 1519 and were the first books to be printed for Norwegian use. The books were printed on the initiative of Archbishop Erik Valkendorf in Nidaros, and were meant to provide a standardised liturgy for the Catholic province of Nidaros – which at that time comprised Norway, Iceland, and the Faroes – and to replace the old, handwritten books which were difficult to read and whose content had become obsolete. The content of the two books reflects 500 years of liturgical development in Norway.

The missal was meant to be used in all churches of the province, whereas the breviary was intended for the clergy and their daily celebration of the divine office on the eight canonical hours. The two books supplemented each other and covered the central parts of the liturgy.

Les mer..

Faksimiler

For denne boken finnes det også faksimiler tilgjengelig:

Del boken

Tips dine venner om denne boken!

Del på Twitter
Del på Facebook

Gå ikke glipp av ett eneste ord.

Fyll ut e-posten din under så vi kan varsle deg når nye verk publiseres.