553 | dd.viij.INCIPIT PROPRIUM DE SANCTIS
Si duo festa cum pleno officio in vnam diem conuenerint, de vno pleniter agatur, alterius mentio fit cum antiphona et oratione aut in alterum diem, vt festum sancti Pauli, differatur iuxta Romanam ecclesiam et consuetudinem. Nullius sancti trium lectionum mentionem post nonam facimus. In festo autem nouem lectionum omnia usque ad secundas vesperas inclusiue de festo agimus.
IN UIGILIA SANCTI ANDREE APOSTOLI
vespere et matutine cum omnibus alijs vsque ad missam ferialiter celebrentur. Ad vesperas vero et ad matutinas fiat commemoratio de sancto Saturnino cum Ⱥ ad vesperas Hic est vir, qui non est derelictus vt supra aa.v.
Oratio
Deus, qui nos beati Saturnini, martyris tui, concedis natalitio perfrui, eius nos quoque tribue meritis indesinenter adjuvari. Per.
Secundum Ioannem j.
In illo tempore: Stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, et reliqua.
Homilia Bede presbiteri.
Stabat enim Ioannes et respexit Iesum, quia in magno iam culmine perfectionis animi gressum fixerat, vnde iure celsitudinem diuine maiestatis mereretur intueri. Stabat, quia illam virtutis arcem conscenderat, a qua illis tentationum posset improbitatibus deijci. Stabant cum illo et discipuli, quia magisterium eius corde sequebantur immobili.
Lectio secunda.
Et respiciens Iesum ambulantem dixit: “Ecce agnus dei.” Ambulatio Iesu dispensationem incarnationis, qua ad nos venire ac nobis exempla viuendi prebere dignatus est, insinuat, sicut mansio eius eternitatem diuinitatis, in qua semper patri est equalis, aptissime designat.
Lectio tertia.
Ecce agnus dei: cognouimus, quare Iesum precursor suus agnum dei vocauit. Quia videlicet eum pre 554ceteris singulariter innocentem, hoc est, ab omni peccato mundum, nouit, quia nos suo sanguine redempturum, quia dona sui velleris sponte largiturum, ex quo nobis vestem nuptialem facere possumus, id est, exempla vivendi nobis relicturum prouidit, quibus in dilectione tales fieri deberemus.
De sancto Saturnino commemoratio
Ⱥ Hic est vere martyr vt supra aa.viij.
Ad vesperas
Super psalmos Omnia laudate Ⱥ Uidit dominus Petrum et Andream et vocauit eos.
Ⱥ Erant enim piscatores beatus Petrus et Andreas et dominus vocauit eos.
Ⱥ Uenite post me, dicit dominus, faciam vos fieri piscatores hominum.
Ⱥ Relictis retibus suis secuti sunt dominum redemptorem.
Ⱥ Unus ex duobus, qui secuti sunt dominum, erat Andreas, frater Symonis Petri, alleluya.
Capitulum Prouerbiorum x.
Benedictio domini super caput iusti. Ideo dedit illi hereditatem et diuisit ei partem in tribubus duodecim et inuenit gratiam in conspectu omnis carnis.
℟ Homo dei ducebatur, vt crucifigeretur, populus autem clamabat voce magna dicens: “Innocens eius sanguis sine causa damnatur!”
℣ Cumque carnifices ducerent eum, vt crucifigeretur, factus est concursus populorum clamantium et dicentium: “Innocens.”
Hymnus Andreas pie aa.j.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Ambulans Iesus iuxta mare Galilee vidit Petrum et Andream, fratrem eius, et ait illis: “Uenite post me, faciam vos fieri piscatores hominum,” at illi relictis retibus et naui secuti sunt eum.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Quesumus, omnipotens deus, vt beatus Andreas apostolus tuum pro nobis imploret auxilium, vt a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis eruamur. Per.
Commemoratio de aduentu, si infra aduentum euenerit.
Si hec vigilia in sabbato aduentus domini euenerit, in loco suo agetur sed celebratio festi in secundam feriam differatur. Et cantentur secunde vespere in dominica de sancto Andrea et commemoratio de aduentu fiat.
Inuitatorium Adoremus victoriosissimum regem Christum, Qui victorem per crucis tropheum coronauit beatum Andream apostolum.
Psalmus Uenite.
Hymnus Eterna Christi munera aa.ij.
In primo nocturno
Ⱥ Andreas apostolus dixit ad Egeam: “Tanto deo, regi meo, ero acceptior, quanto pro eius nomine fuero permanens in tormentis confessor.”
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Ego crucis Christi seruus sum et crucis tropheum optare potius debeo, quam timere.
Psalmus Benedicam c.iij.
Ⱥ Cunque carnifices apostolum ducerent, vt crucifigeretur, concursus factus est populorum 555 | ee.j.clamantium: “Iustus homo et amicus dei, quid fecit, vt ducatur ad crucem?” At ille rogabat populum, vt non impedirent passionem eius.
Psalmus Eructauit c.viij.
℣ In omnem.
Lectio prima.
Proconsul Egeas Patras ciuitatem ingressus cepit compellere credentes Christo ad sacrificia idolorum. Cui occurrens sanctus Andreas dixit: “Oportebat, vt tu, qui iudex hominum esse meruisti, iudicem tuum, qui est in celo, cognosceres, et agnitum coleres et colendo eum, qui verus deus est, ab his, qui veri dij non sunt, animum revocares.”
℟ Dum perambularet dominus iuxta mare secus littus Galilee, vidit Petrum et Andream retia mittentes in mare; vocauit eos dicens: “Uenite post me, faciam vos fieri piscatores hominum.”
℣ Erant enim piscatores et ait illis: “Uenite.”
Lectio secunda.
Egeas dixit: “Tu es Andreas, qui destruis templa deorum et suades hominibus ad superstitiosam sectam, quam nuper detectam Romani principes exterminari iusserunt.” Andreas respondit: “Ego sum, qui predico veritatem et dominum Iesum Christum, vt recedentes homines ab idolis manu factis deum viuum et verum cognoscant, per quem facta sunt omnia, vt a morte eterna liberentur. Qui enim crediderit veritati, ipsa veritas et in auxilium erit.”
℟ Mox vt vocem domini predicantis audiuit beatus Andreas, relictis retibus, Quorum vsu actuque viuebat, eterne vite secutus est premia largientem.
℣ Ad vnius iussionis vocem beatus Andreas relictis retibus suis. Quorum.
Lectio tertia.
Egeas dixit: “Quid est veritas?” Andreas respondit: “Ueritas de celo est, vnde oritur lux, que fugat tenebras falsitatis, et vos non videtis lucem, eo quod ligna et lapides deos putatis.” Egeas dixit: “Ista supersticiosa et vana verba dum predicaret magister et Iesus vester, Iudei illum crucis patibulo affixerunt.” Andreas respondit: “Ad hoc enim, cum esset dominus maiestatis, descendit de celo, formam hominis accepit, qui primus perierat et sponte dignatus est pati, vt eum, quem fecerat, ipse de morte liberaret. Et ideo cruciari pro omnibus voluit solus, vt cruciatus eius peccata tolleret omnium.”
℟ Homo dei vt supra ad vesperas.
In secundo nocturno
Ⱥ Cum peruenisset beatus Andreas ad locum, vbi crux parata erat, videns autem eam a longe exclamauit voce magna dicens: “Salue crux, que in corpore Christi dedicata es et ex membris eius tanquam margaritis ornata.”
Psalmus Omnes gentes d.j.
Ⱥ Antequam te ascenderet dominus noster, o bona crux, timorem terrenum habuisti; modo vero amorem celestem obtinens pro voto susciperis.
Psalmus Exaudi, deus, deprecationem d.v.
Ⱥ Amator tuus semper fui et desideraui te amplecti, o bona crux.
Psalmus Exaudi, deus, orationem d.v.
℣ Constitues eos principes.
Lectio quarta.
Tunc indignatus Egeas 556eum cruci affigi precipit mandans hoc questionarijs, vt ligatis manibus et pedibus quasi in eculeo extensus, ne clauis affixus cito deficeret sed cruciatu longo cruciaretur. Et accedentes carnifices leuauerunt eum in cruce extendentes funibus totum corpus eius, et sicut eis iussum fuerat, suspenderunt.
℟ Doctor bonus et amicus dei Andreas ducitur ad crucem, aspiciens a longe vidit crucem; Salue crux, suscipe discipulum eius, qui pependit in te, magister meus Christus.
℣ Cum vero peruenisset ad locum, vbi crux parata erat, videns eam a longe exclamauit dicens: “Salue.”
Lectio quinta.
Interea vadit omnis populus cum clamore ad domum Egee et omnis pariter clamantes dicebant: “Que est ista sententia, proconsul? Quid mali commisit? Male iudicasti: crudelem dedisti sententiam, iniqua sunt iudicia tua. Quid enim iniquum fecit homo iste?” Et quia differebat audire eos, interficere eum cogitabant. Tunc Egeas expauescens populum promisit se eum deponere. Sanctus vero Andreas dixit: “Non permittas me, domine Iesu Christe bone, iam secretis tuis inherentem humanis tradi conuersationibus sed suscipe, domine Iesu, magister bone, et iubeas me de ista cruce non deponi, nisi ante spiritum meum susceperis.”
℟ O bona crux, que decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti, Accipe me ab hominibus et redde me magistro meo, vt per te me recipiat, qui per te me redemit.
℣ Securus et gaudens venio ad te, ita vt et tu exultans suscipias me. Accipe me.
Lectio sexta.
Et cum hec dixisset, videntibus cunctis splendor nimius sicut fulgur de celo veniens ita circundedit eum, vt penitus pre ipso splendore oculi eum non possent aspicere. Cumque pertransisset splendor fere dimidie hore spatio, abscedente lumine emisit spiritum simul cum ipso lumine pergens ad dominum. Sed quedam Maximilla senatrix diligens pudicitiam et sanctitatem eius cum reuerentia tollens corpusculum conditum aromatibus optimo in loco sepeliuit. Egeas vero arreptus a demonio antequam perueniret ad domum suam, in via in conspectu omnium a demonio vexatus expirauit.
℟ Orauit sanctus Andreas, dum respiceret celos, voce magna clamauit et dixit: “Tu es deus meus, quem vidi; ne me patiaris ab ipso iudice deponi, Quia virtutem sancte crucis agnoui.”
℣ Tu es magister meus, Christe, quem dilexi, quem cognoui, quem confessus sum, tantummodo in ista voce me exaudi. Quia.
In tertio nocturno
Ⱥ Accedentes carnifices leuauerunt eum in cruce et extendentes funibus totum corpus eius, sicut eis iussum fuerat, suspenderunt.
Psalmus Confitebimur e.ij.
Ⱥ Omnis interea populus conclamabat dicens virum sanctum, pudicum, ornatum moribus, bonum doctorem, pium, modestum, rationabilem non debere hoc pati sed debere de cruce deponi.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
557 | ee.ij.Ⱥ Tunc sanctus Andreas ait: “Iam regem meum video, iam adoro, iam in eius conspectu consisto.”
Psalmus Dominus regnauit, irascantur ij f.iij.
℣ Dedisti hereditatem aa.iij.
Matthei iiij.
In illo tempore: Ambulans Iesus iuxta mare Galilee vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream, fratrem eius, et vocauit eos, et reliqua.
Homilia beati Gregorij pape.
In hac re affectum potius pensare debemus, quam censum. Multum reliquit, qui sibi nichil retinuit. Certe nos et habita cum amore possidemus et ea, que minime habemus, ex desiderio querimus.
℟ Dilexit Andream dominus in odorem suauitatis; dum penderet in cruce, dignum sibi dominus computauit martyrem, quem vocauit apostulum, cum esset in mari, Et ideo amicus dei appellatus est.
℣ Uir iste in populo suo mitissimus apparuit, sanctitate autem et gratia plenus. Et.
Lectio octaua.
Multum ergo Petrus et Andreas dimiserunt, quando vterque etiam desideria habendi dereliquerunt. Multum dimisit, qui cum re possessa etiam concupiscentijs renunciauit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Nemo igitur, etiam cum quisdam conspicit multa reliquisse, apud semetipsum dicat: “Imitator huius esse volo sed quod relinquam non habeo.”
℟ Uir iste in populo suo mitissimus apparuit, sanctitate autem et gratia plenus. Hic est, qui assidue orat Pro populo et pro ciuitate ista.
℣ Pro eo, vt me diligerent, detrahebant michi, ego autem orabam. Pro.
Lectio nona.
Multum, fratres, relinquitis, si desiderijs terrenis renunciatis. Exteriora namque nostra domino, quantumlibet parua, sufficiunt. Cor namque et non substantiam pensat. Neque perpendit, quantum in eius sacrificio detur sed ex quanto affectu. Nam si exteriorem substantiam perpendamus, ecce negociatores vestri perpetuam angelorum vitam datis retibus et naui mercati sunt.
℟ Uir perfecte pietatis et dux innocentie, vota plebis tua festa celebrantis suscipe Et astantes laudis tue seruulos officio precibus tuis adiunge sanctorum collegio.
℣ Imitator Iesu Christi sub crucis patibulo, nos, Andrea, fac consortes celi contubernio. Et.
Psalmus Te deum.
℣ Annunciauerunt opera aa.iij.
Ad laudes
Ⱥ
Salue crux preciosa, suscipe discipulum eius, qui pependit in te, magister meus Christus.
Psalmus Dominus regnauit cum ceteris.
Ⱥ Beatus Andreas orabat dicens: “Domine, rex eterne glorie, suscipe me pendentem in patibulo.”
Ⱥ Andreas Christi famulus, dignus deo apostolus, germanus Petri et in passione socius.
Ⱥ Non me permittas, domine, famulum tuum a te separari; tempus est, vt commendes terre corpus meum.
Ⱥ Qui prosequebantur iustum, dimersisti eos, domine, in infernum et in ligno crucis dux iusti fuisti.
Capitulum Romanorum x.
558Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit autem scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
Hymnus Exultet aa.iij.
℣ Nimis honorati aa.iij.
Ⱥ Cum peruenisset beatus Andreas ad locum, vbi crux parata erat, exclamauit voce magna et dixit: “O bona crux, diu desiderata et iam concupiscenti animo preparata, securus et gaudens venio ad te, ita et tu exultans suscipe me, discipulum eius, qui pependit in te.”
Oratio
Maiestatem tuam, domine, suppliciter exoramus, vt sicut ecclesie tue beatus Andreas apostolus extitit predicator et rector, ita apud te sit ipse pro nobis perpetuus intercessor. Per.
Commemoratio de aduentu, si infra aduentum euenerit.
Ad primam
Psalmi consueti post Carnis resurrectionem, sequatur confessio et ita in omni duplici festo per annum. Qua dicta dicuntur versiculi de sancto, cuius erit festum, similiter ad completorium in hac die In omnem terram. Constitues. Nimis honorati.
Ad tertiam
Capitulum Corde creditur.
℟ In omnem aa.iij.
Ad sextam
Capitulum Ecclesiastici xlv.
Magnificauit eum dominus in timore inimicorum et in verbis suis monstra placauit et inuenit gratiam in conspectu omnis carnis.
℟ Constitues aa.iij.
℣ Annunciauerunt.
Ad nonam
Capitulum Ecclesiastici xlv.
Glorificauit eum dominus in conspectu regum et ostendit illi gloriam suam; in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne.
℟ Annunciauerunt aa.iij.
℣ Nimis honorati.
Ad vesperas
Ⱥ Iurauit dominus cum ceteris aa.iij.
Capitulum ibidem
Statuit ei dominus testamentum sempiternum et circumcinxit eum zona iustitie et induit eum dominus coronam glorie. Deo gratias.
℟ Uir perfecte pietatis.
Hymnus Exultet celum aa.ij.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Domine Iesu Christe, magister bone, suscipe spiritum meum in pace, quia iam tempus est, vt veniam desiderans te videre.
Psalmus Magnificat.
Commemoratio de aduentu.
Istud festum si in sabbato aduentus domini occurrerit, in secundis vesperis commemorationem tantum recipiat. Cetera de aduentu plenius agantur. Quando vero subsequentes dies duo siue vnus extra aduentum venerit
Ad matutinas
Inuitatorium Adoremus victoriosissimum.
Hymnus Eterna Christi munera.
Ⱥ Uidit dominus Petrum et Andream et vocauit eos.
Psalmus Celi enarrant a.vi.
Ⱥ Uenite post me, dicit dominus, faciam vos fieri piscatores hominum.
Psalmus Benedicam dominum c.iij.
Ⱥ Relictis retibus suis secuti sunt dominum redemptorem.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Dignum sibi dominus computauit martyrem, quem vocauit apostolum, cum esset in mari, alleluya.
Psalmus Omnes gentes 559 | ee.iij.d.j.
Ⱥ Ego si patibulum crucis expauescerem, crucis gloriam non predicarem.
Psalmus Exaudi, deus, deprecationem d.v.
Ⱥ Christus me misit ad istam prouinciam, vbi non paruum populum acquisiui.
Psalmus Exaudi, deus, orationem d.v.
Ⱥ Concede nobis hominem iustum, redde nobis hominem sanctum, ne interficias hominem deo charum, iustum, mansuetum et pium.
Psalmus Confitebimur tibi, deus e.ij.
Ⱥ Biduo viuens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum.
Psalmus Dominus regnauit f.ij.
Ⱥ Maximilla, Christo amabilis, tulit corpus apostoli, optimo loco cum aromatibus sepeliuit.
Psalmus Dominus regnauit f.iij.
℣ In omnem terram.
Lectiones et responsoria de communi suffragio apostolorum legantur.
Canticum Te deum.
℣ Dilexit Andream dominus In odorem suauitatis.
Ad laudes vt in die sancto capitulum, hymnus, versiculus de communi apostolorum cum oratione Maiestatem tuam. Ad secundas vesperas Ⱥ Salue crux, psalmus de die, capitulum et alia de communi apostolorum. Cum autem festum sancti Andree infra aduentum domini occurrerit, singulis diebus infra octauas ad matutinas et ad vesperas commemoratio attribuatur cum oratione Maiestatem festo Nicolai excepto. Ad has commemorationes primo dicantur antiphone, que ad primas vesperas super psalmos in vigilijs prenotantur, deinde que in die sancto ad matutinas super psalmos prescripte sunt cum ℣ Dilexit Andream et oratione Maiestatem.
DE SANCTA BARBARA
Ⱥ Ista est virgo cc.j.
Oratio
Beate Barbare, virginis tue et martyris, nos, domine, quesumus, pia intercessione letifica, quatinus cuius solennia veneramur, eius semper adiuuemur meritis et muniamur suffragijs. Per.
Lectio prima.
Firmam in paganorum pectore sedem diabolus inuenerat, cum pro cultura seruanda deorum nemo carni parceret aut sanguini. Huius iniquitatis magnum argumentum pater est sancte Barbare. Temporibus igitur Maximiani imperatoris erat hic pater satrapa, Dioscorus nomine, diues paganus, cultor idolorum.
Lectio secunda.
Hic habebat filiam vnicam, Barbara nomine. Fecit autem pater eius turrim sublimem ibique reclusit eam, vt non videretur ab hominibus propter eminentem eius pulchritudinem. Locuti sunt vero ei quidam de optimatibus patri eius de ea, vt virum sibi acciperet.
Lectio tertia.
Ipse vero ascendens in turrim persuadebat ei dicens: “Filia mea, quidam de potentatibus commemorati sunt me de te, vt accipiant te in coniugio. Quid ergo velis de hoc ore proprio dicito.” Ipsa vero intuita in eum cum ira dixit: “Ne cogites me hoc facturam, pater!”
Lectio quarta.
Qui peregre proficiscens sibi turrim fabricantibus in mandatis dedit in singulis parietibus binas ordinare fenestras, qui tamen ex mandato filie tres disposuerunt. Pater ergo rediens querit 560causam a filia, et dum ipsa responderet hoc factum in honore sancte trinitatis, statim a patre appetita gladio pariete aperto euasit et montem ascendit.
Lectio quinta.
Insequitur pater querens filiam, de fuga filie duos pastores consulens. Uno celante alter monstrauit digito, quo statim maledictione percusso oues eius verse sunt in locustas, quod adhuc cernitur ad sepulchrum virginis. Inuenta autem filia in quadam cellula eandem datis custodibus clausit et signauit, donec educta traderetur presidi.
Lectio sexta.
Presidi vero presentata in fide perseuerans, caro eius neruis thaurinis laniata cilicij asperitate defricatur et sic tota cruentata recipitur in carcere, vbi noctu a Iesu Christo visitata et confortata et in toto curata corpore sequenti mane presentatur presidi. Dum autem plagas eius curatas preses dijs, ipsa deo deputaret, lampades ad latera suscipit, quarum cum vis deficit, caput percussa malleo nec lesa, mammille abscinduntur et sic nuda per regionem flagellata circumducitur tortoribus cecitate percussis. Patri filia resignata ab eodem est decollata et pater rediens igne consumptus est.
Lectio septima. Secundum Mattheum.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum celorum decem virginibus,” vt supra cc.iij.
In euangelio Ⱥ Simile est regnum celorum decem virginibus vt supra cc.iiij.
Oratio vt supra.
Commemoratio de sancto Andrea
IN NATALI SANCTI NICOLAI
Super psalmos de die antiphone Christe, tui famuli nobis festum Nicolai te petimus presta venerari laude iocunda.
Ⱥ Qui terris positus mitis fuit ac moderatus, consolans miseros, confortans atque pusillos.
Ⱥ Ad celos migrans, celorum culmina ditans, hic releuat multos morborum mole grauatos.
Ⱥ Digne deo miles, qui palmam nomine prebes, pro nobis Christi pugna virtute potenti.
Ⱥ Credimus in thalamis consistere sede supernis, posse salutiferos per te, quia fonte renatos.
Capitulum Ecce sacerdos bb.ij.
℟ Magne pater Nicolae, summo patri proxime, admiranda, qua precellis, apud deum gratia, A commissis nos emunda, ne cadamus, sustine.
℣ Iam per terras et per mare fama celeberrima refouendo tribulatos, releuando naufragos.
Hymnus Iste confessor bb.iij.
℣ Ecce sacerdos.
Ⱥ O pastor eterne, o clemens et bone custos, qui dum deuoti gregis preces attenderes, voce lapsa de celo presuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti, tuum famulum.
Oratio
Deus, qui beatum Nicolaum, pontificem tuum, innumeris decorasti miraculis, tribue nobis, quesumus, vt eius meritis et precibus a Ieenne incendijs liberemur. Per dominum.
Commemoratio fiat de aduentu.
561 | ee.iiij.Inuitatorium Adoremus regem seculorum, In quo viuit Nicolaus, honor sacerdotum.
Psalmus Uenite.
In primo nocturno
Ⱥ Nobilissimis siquidem natalibus ortus velut lucifer Nicolaus emicuit.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Postquam domi puerilem decurrit etatem, cunctis huius mundi spretis oblectationibus Christi se iugo subijciens documentis sanctis suum prebuit auditum.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Pudore bono repletus dei famulus sumptibus datis stupri nephas prohibuit.
Psalmus Domine, quid multiplicati.
℣ Ecce sacerdos.
Lectio prima.
Beatus Nicolaus ex illustri prosapia ortus ciuis fuit Patere vrbis, in qua parentes eius inter cateruas potentum quanta honorificentia celebrabantur, tanto superne patrie accensi desiderio magis celestis quam terrene dignitatis gloriam appetebant. Reuera etiam cum essent nimis locupletati, nullius honoris insignia nulliusque summe disponere moderamina voluerunt, sed omni studio continentie se lege vincientes celibem vitam actitare satagebant.
℟ Confessor dei Nicolaus nobilis progenie sed nobilior moribus, Ab ipso puerili euo secutus dominum meruit diuina reuelatione ad summum prouehi sacerdotium.
℣ Erat enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera. Ab ipso.
Lectio secunda.
Et mirum in modum cum primeuo iuuentutis flore hunc solum genuissent filium, cunctis se voluptatibus abdicarunt et inter suas, quas domino fundebant semper, preces hunc solum superstitem non tantum diuitiarum, quantum et morum, flagitabant heredem. Quorum vota deus ex alto prospectans haud petitioni eorum defuit. Nimirum qualis futurus esset puer, in ipso mox, vt ita dicam, primordio natiuitatis eius monstrare dignatus est.
℟ Operibus sanctis Nicolaus humiliter insistens Reuelatione diuina prouectus est ad summum sacerdotij gradum.
℣ Uoce quippe de celo lapsa cuidam insinuatur presuli dignum episcopatu Nicolaum. Reuelatione.
Lectio tertia.
Cum matris adhuc lacte aleretur, bis in hebdomada cepit, videlicet quarta et sexta feria, semel in die bibere mammas. Puerilibus ergo annis simpliciter domi peractis cepit bone indolis adolescens esse et non, sicut illa etas assolet, lasciuiam complexus est mundi sed nunc parentum comitatus vestigia, nunc solus ecclesiarum terebat limina. Et quod ibi de scripturis patulo aduertebat auditu, non immemor armariolo condebat pectoris.
℟ Quadam die tempestate seuissima quassati naute ceperunt sanctum vocare Nicolaum Et statim cessauit tempestas.
℣ Mox illis clamantibus apparuit quídam dicens illis: “Ecce assum, quid vocastis me?” Et.
In secundo nocturno
Ⱥ Auro virginum incestus, auro patris earum inopiam, auro prorsus vtrorumque detestabilem infamiam dei seruus ademit Nicolaus.
Psalmus Cum inuocarem h.ij.
562Ⱥ Innocenter puerilia iura transcendens euangelice institutionis discipulus effectus est.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Gloriam mundi spreuit cum suis oblectationibus et ideo meruit prouehi ad summum sacerdotij gradum.
Psalmus Domine dominus a.ij.
℣ Amauit eum.
Lectio quarta.
Quodam autem tempore, dum Liciam regionem accolarum pro meritis sic perniciosa fames oppressisset, vt seges egra victum omnem negaret, mox vt prouincialibus ruricolis predicto dei famulo pro indigentibus maxime periclitanti triticeis onuste mercibus naues in litore Adriatici portus adesse nunciantur. Quo velox adueniens sanctus Nicolaus nautas visit: “Uos rogaturus accessi, vt huic populo tabe diurne famis laboranti consulentes aliquantulum remedij ex isto impertiri studeatis frumento.”
℟ Audiens Christi confessor trium iuuenum innocentum necem precucurrit quantotius ad locum, quo fuerant plectendi, Et liberauit eos.
℣ Statimque solutos a vinculis usque ad pretorium consulis secum adduxit. Et.
Lectio quinta.
Sic sanctus. Et sancto aiunt naute: “Non audemus, pater, tuis obsecundare imperatis, quia publica taxatione angariati Alexandriam perreximus et inde hoc triticum deferimus per ministrorum manus in augustalia stipendia metiendum.” Quibus sanctus, “Audite,” inquit, “me, et ne hic amplius attenuetur populus, per vnamquamque ratem saltem centum michi prebete modios et ego in domini mei, cui seruio, virtute spondeo, pollicior, promitto, quod nullam minorationem habebitis apud regium exactorem.”
℟ Qui cum audissent sancti Nicolai nomen, statim extendunt manus vtrasque in celum Saluatoris laudantes clementiam.
℣ Clara quippe voce coram hominibus dignum referebant illum dei famulum. Qui.
Lectio sexta.
Tandem interuentu presulis conuicti ex singulis puppibus centum numerauere modios. Et confestim vento surgente secundo classes portum relinquunt atque spirantibus auris volucri cursu Bizantiam applicuerunt ad vrbem. Cum autem integram mensuram, quam Alexandrie acceperant, ministris imperatoris numerassent, tantus stupor omnes accepit, vt pre admiratione seriatim cuncta, que facta fuerant, eisdem narrarent ministris; qua relatione perculsi deum omnium rerum auctorem continuata utrique laude magnificabant.
℟ Beatus Nicolaus iam triumpho potitus nouit suis famulis prebere celestia commoda, 563 | ee.v.qui toto corde eius poscunt largitiones; Illi nimirum tota deuotione nos oportet committere.
℣ Ut apud Christum eius patrocinijs adiuuemur semper. Illi.
In tertio nocturno
Ⱥ Pontifices almi diuina reuelatione letificati Nicolaum presulem deuotissime consecrauerunt.
Psalmus Domine, quis habitabit a.j.
Ⱥ Sanctus quidem triticum, quod a nautis postulauerat, acceptum sagacitate distribuere et augeri precibus impetrauit.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
Ⱥ Muneribus datis neci sunt iuuenes innocenter addicti, quibus domini seruus fuit vite presidium festinanter.
Psalmus Domini est terra.
℣ Iustum deduxit.
Secundum Mattheum xxv.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Homo quidam peregre proficiscens vocauit seruos suos et tradidit illis bona sua,” et reliqua.
Cum igitur his miraculis ac virtutibus beatissimus floreret Nicolaus, decidit in egritudinem, qua ex hac instabili luce subtractus est. Qui cum iaceret in grabato, accessit ad eum quedam mulier lunatica de vico Oleon, cuius nomen erat Eugenia, que eum orabat, vt sibi sanitatis conferret beneficia. Cuius precibus sanctus Nicolaus annuens pro ea orationem fudit ad dominum. Deinde signauit eam sicque sanitatem, quam optabat, adipisci promeruit.
℟ Summe dei confessor Nicolae, te venerantes protege, Namque credimus tuis precibus posse saluari.
℣ Qui tres pueros morti addictos illesos abire fecisti, tuis laudibus insistentem conserua plebem. Namque.
Lectio octaua.
Cernens itaque seruus domini Nicolaus mortis inexcusabile adesse preceptum, quod nemo mortalium preterire valet, cepit orare indesinenter et psallere deprecabaturque dominum attentius, vt sanctos angelos suos ad eum dirigeret, quatinus susciperent, quod ei commendatum fuerat, id est, ipsius animam.
℟ Seruus dei Nicolaus auripondo trium virginum redemit pudorem Earumque patris impij diram remanso auro fugauit inopiam.
℣ Affluens itaque misericordie visceribus metallo duplicato propulsauit earum infamiam. Earumque.
Lectio nona.
Et cum magna intentione mentis perfusus oraret, respexit et vidit gloriosos patronos, sanctos nuncios ad se venientes. Inclinatoque capite signo crucis se armauit ac deinde in terram se prostrauit et tricesimum psalmum incepit dicens: “In te, domine, speraui, non confundar in eternum,” vsque ibi: “In manus tuas, domine, commendo spiritum meum, redemisti me, domine deus veritatis.” Et cum hoc dixisset, tradidit preciosam et sanctissimam animam in manus sanctorum angelorum, qui ei apparuerant.
℟ Ex eius tumba marmorea sacrum resudat oleum, quo liniti sanantur ceci, Surdis 564auditus redditur et debilis quisquis sospes regreditur.
℣ Cateruatim ruunt populi cernere cupientes, que per eum fiunt mirabilia. Surdis.
Psalmus Te deum.
℣ Iustus germinabit bb.iiij.
Ad laudes
Antiphone super psalmos consuetos
Beatus Nicolaus adhuc puerulus multo ieiunio macerabat corpus suum.
Ⱥ Ecclesie sancte frequentans limina sacra pectori condebat mandata.
Ⱥ Iuste et sancte viuendo ad honorem sacerdotij meruit promoueri diuinitus.
Ⱥ Amicus dei Nicolaus pontificali decoratus infula omnibus se amabilem exhibuit.
Ⱥ O per omnia laudabilem virum, cuius meritis ab omni clade liberantur, qui ex toto corde querunt illum.
Ⱥ O Christi pietas omni prosequenda laude, qui sui famuli Nicolai merita longe lateque declarat, nam ex eius tumba oleum manat cunctosque languidos sanat.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio fiat de aduentu ad horas diurnas.
Antiphone de laudibus.
Cetera omnia vt in suffragio sanctorum de vno confessore et pontifice.
Ad secundas vesperas
Antiphone de laudibus, psalmi de die, Ⱥ ad Magnificat Copiose charitatis Nicolae pontifex, qui cum deo gloriaris in celi palatio, condescende, supplicamus, ad te suspirantibus, vt exutos graui carne pertrahas ad superos.
Psalmus Magnificat.
Commemoratio sancti Andree
Ⱥ Ambulans Iesus.
℣ In omnem terram.
Oratio
Protegat nos, domine, sepius beati Andree, apostoli tui, repetita solennitas, vt cuius patrocinia sine intermissione recolimus, perpetuam defensionem sentiamus. Per dominum.
Commemoratio de aduentu.
Quando autem festum sancti Nicolai in dominica euenerit, in secundam feriam transferatur et in eadem secunda feria sancto Andree commemoratio tantum tribuatur. Sed octaua sancti Andree in sabbato anticipetur cum pleno officio, quod in vltimo die prenotatur, antiphonis tantum exceptis in euangelio prenotatis, que in eadem secunda feria ad commemorationem sancti Andree dicantur, vltimo die scilicet octauarum sancti Andree.
Ad matutinas
Inuitatorium Adoremus dd.8.
Hymnus Eterna Christi munera.
Cum autem festum sancti Andree et duo sequentes dies extra aduentum euenerint, in quibus duobus diebus ad matutinas antiphone super psalmos Uidit dominus Petrum dicantur, tunc in vltimo die octauarum. Eedem antiphone ad matutinas dicantur, que in die sancto prenotantur. Si vero infra aduentum domini enenerint, tunc hac die he antiphone Uidit dominus Petrum et cetere antiphone super psalmos habeantur, ee.ij. et lectio de communi suffragio apostolorum. Responsoria vt hic notantur.
℟ primum Dum perambularet dominus vt supra ee.j.
℟ secundum Uenite post me, faciam vos fieri piscatores hominum; At illi continuo relictis retibus suis secuti sunt Christum redemptorem.
℣ Dum perambularet dominus iuxta mare secus littus Galilee, vidit Petrum et Andream et vocauit eos. At.
℟ tertium Expandi manus meas tota die in cruce ad populum non credentem sed contradicentem michi, Qui ambulat 565 | ee.vj.vias non bonas sed post peccata sua.
℣ Deus vltionum dominus, deus vltionum libere egit, exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis. Qui.
℟ repetatur loco Te deum.
℣ Dilexit Andream.
Ad laudes
Ⱥ Salue crux.
Capitulum, ymnus, versiculus de communi suffragio apostolorum.
Ⱥ Domine Iesu quere in secundis vesperis in die sancto.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio de aduentu.
Solita commemoratio dimittatur. Cetera in communi cum oratione Protegat.
IN CONCEPTIONE BEATE MARIE UIRGINIS
Ad primas vesperas
Ⱥ
Gaude, mater ecclesia, noua frequentans gaudia, lux micat de caligine, rosa de spine germine.
Psalmus Omnia laudate.
Ⱥ Hec est illa stella maris, per quam fulsit lux solaris, cuius festum celebremus et iuuamen imploremus.
Ⱥ O Maria, clausus hortus, naufragantis mundi portus, placa nobis, qui te fecit matrem sibi, quam elegit.
Ⱥ Adesto iam supplicibus nostris fauendo precibus, manum benignam porrige vitamque nostram dirige.
Ⱥ Audi, virgo glorifica, post filium spes vnica, clemens et imperiosa, nostra dele criminosa, acceptans nostra cantica impetra gaudia celica.
Capitulum Ecclesiastici xxiiij.
Ego quasi vitis fructificaui suauitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis.
℟ Cordis ac vocis iubilo pangamus laudes domino, Cuius matris conceptio mundum perfudit gaudio.
℣ Suscipe deuote preconia, Christe, caterue. Cuius.
Hymnus Aue maris stella.
℣ Diffusa.
Ⱥ Aue decus virgineum, aue iubar ethereum, nobis presens solennitas da sit spes iocunditas; tua namque conceptio summis est gratulatio, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui beate semper virginis Marie conceptionem parentibus angelico vaticinio predixisti, presta, quesumus, huic familie tue, vt continuis eius presidijs muniatur, cuius sacra conceptionis solennia congrua deuotione veneratur. Per dominum.
In completorio post confessionem.
℣ Aue Maria. Post partum. Speciosa facta.
Inuitatorium Eya, peruigiles domino iubilate, fideles, Conceptumque pie solennizate Marie.
Psalmus Uenite.
Hymnus Quem terra cc.8.
In primo nocturno
Ⱥ Gaude, fidelis concio, adest eius conceptio, que delet Eue maculam vite redonans infulam.
Ⱥ Cui Eua obediuit, hec serpentis caput contriuit, iugum spernens nuptiarum deo vouit celibatum.
Ⱥ A prophetis precinitur et figuris ostenditur, quod mulier procederet, que deum virgo pareret.
℣ Diffusa.
Lectio prima.
Contigit, quod cum rex Danorum audiret mortem Alexandri, regis Anglorum, quem Uilhelmus, dux potentissimus Normannorum, deuicerat, properat venire contra ducem in Angliam, vt eo oppresso illam terram suo dominio subiugaret. Idem dux venerabilem dominum Helsinum nomine abbatem ad partes Dacie destinauit, qui erat dominus prouidus, pacificus et discretus, et quod ipse aduentum regis auerteret et pacem inter eos, prout melius posset, reformaret.
℟ Fulget dies hodierna, digna laude sempiterna, Qua concepta est Maria, per quam patet vite via.
℣ Germine regali nec non et pontificali. Qua concepta.
Lectio secunda.
566Ad hoc abbas acceptus deo et gratus hominibus in Daciam profectus in conspectu dicti regis tantam inuenit gratiam, vt ad votum, pro quibus missus fuerat, expediret. Uolens ad propria remeare cum nautis nauem ascendit. Pergendo maris spacia tandem ventus contrarius oritur et in maris periculo constituti ad deum humiliter orantes clamauerunt: “O deus clementissime et pater misericordie, respice nos de sede glorie tue, qui ventis et mari imperas, tranquillum tempus facias!”
℟ O beata progenies, o veneranda series, vnde surgit vt aurora Maria virgo decora, Que produxit mundo solem, veram dei patris prolem.
℣ Hec merito dicta super omnes est benedicta. Que produxit.
Lectio tertia.
Etiam inuocantes maris stellam Mariam dixerunt: “O Maria, dei cella, placa mare, maris stella, tuum natum interpella, ne inuoluat nos procella et tempestas valida.” Apparuit eis angelus pontificalibus vestibus adornatus. Ait abbas: “Ad dominum, cum tribularer, clamaui et exaudiuit me.” Ait ei angelus: “Ego sum angelus dei, missus ad te, vt annunciem tibi conceptionem virginis benedicte.”
℟ Sicut rosa inter spinas illis addit speciem, sic venustat virgo suam Maria progeniem; Germinauit ei florem, que vitalem dat odorem.
℣ Cuius cunctorum laus promitur ore piorum. Germinauit.
In secundo nocturno
Ⱥ Namque rubus incombustus, Moysen qui terruit, hec est virgo, que pudore saluo deum genuit.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Uirga Aaron fructifera Marie typum gesserat, que nobis fructum attulit, nostram que famem depulit.
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Esaias ille diuus, secretorum dei riuus, virge nouans mentionem pandit hanc conceptionem.
Psalmus Fundamenta e.viij.
℣ Specie tua.
Lectio quarta.
Unde, si verbis meis credideris, a presenti periculo liberaberis et ad propria prospere remeabis. Qui statim dei nuncio respondit se completurum quicquid ei iniunxerit et facturum. Ad quem angelus, “Promitte ergo,” inquit, “deuotissime conceptionem gloriose virginis annuatim colere et solenniter celebrare.”
℟ Uirga Iesse de radice genus duxit inclitum, oraculis prophetarum quod fuerat proditum, Inde virgam egressuram florem Christum parituram.
℣ Uoce prophetie signatur virgo Marie. Inde.
Lectio quinta.
Quesiuit abbas: “Quando celebrabitur istud festum?” Respondit angelus: “Sexto idus Decembris celebrabis et celebrandum alijs nunciabis.” Ad quem abbas: “Et quo vtar officio, quod conueniat huic festo?” Et angelus ad eum: “Officium, quod in natiuitate eius dicitur, in conceptione eius dicetur, 567 | ee.vij.donec ab ecclesia aliter ordinetur. Et vbi natiuitas in eius natiuitate dicitur, conceptio in hac celebritate dicatur.”
℟ Prophetalis nubem leuem vox dixit ascendere saluatorem Egiptique tenebras inuisere, Ut in mortis caligine sedentes lustret lumine.
℣ Diffugiunt tenebre, pandunt secreta latebre. Ut in mortis caligine.
Lectio sexta.
Igitur abbas predictus gratias agens deo promisit ac vouit conceptionem beate Marie sexto idus Decembris perpetue colere et solenniter celebrare et celebrandum alijs nunciare. Angelus disparuit, serenitas redijt. Postea abbas prefatus promissum deuotus impleuit, annuatim deuote celebrauit et in monasterio suo perpetuo celebrandum instituit, quamuis ab aliquibus consueuit dubitari, an festum illud celebrari debeat. Sed absit a cordibus fidelium, vt istud vertatur in dubium, cum conceptionis solennitas ad gratiam referatur. Ad laudem dei omnipotentis et genitricis eius benedicte in seculum et vltra. Amen.
℟ Cordis ac vocis vt supra ad vesperas.
In tertio nocturno
Ⱥ Abrahe fit promissio, quod illius successio velut arena cresceret stellisque equalis fieret.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Hoc promissum est adimpletum caste per Marie fetum, que gignendo granum seuit, de quo seges tanta creuit.
Hymnus Dominus regnauit, exultet.
Ⱥ Gratulare et letare, vrbs optima Nazareth, hodierna fecundaris vbertate gratie, casus mortis, salus orbis, spes datur et venie.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Adiuuabit eam.
Initium sancti euangeliij secundum Mattheum j. Lectio prima.
Liber generationis Iesu Christi, filij Dauid, filij Abraam. Abraam genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, et reliqua.
Homilia beati Hieronymi presbiteri.
In Esaia legimus: Generationem eius quis enarrabit? Non ergo putemus euangelium prophete contrarium, vt quod impossibile dixit affatu, hoc narrare incipiat. Ibi quidem de generatione diuinitatis, hic de incarnatione dictum est. A carnalibus autem incepit, vt per hominem deum discere incipiamus.
℟ Celebris dies colitur, in qua virgo concipitur, que per obedientiam mundo refudit gratiam, Ut quod ruit per feminam, releuetur per feminam.
℣ Ista fuit digna transgressus tergere signa. Ut.
Lectio secunda.
Filij David, filij Abraam, ordo preposterus sed necessario commutatus. Si enim primo posuisset Abraam et postea Dauid, rursus ei repetendus fuerat Abraam, vt generationis series texeretur. Ideo ceteris premissis horum filium nuncupauit, quia ad hos tantum facta est promissio. Ad 568Abraam inquit: “In semine tuo benedicentur omnes gentes terre,” quod est Christus. Ad Dauid autem: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.”
℟ Ecce nouum per prophetam super terram facere se promittit auctor, virum feminam circundare; Ueneranda nouitate prodeunt miracula, nam Marie pregnans aluus dei prolem baiulat.
℣ Sanctus obumbrauit huic spiritus et grauidauit fitque parens et virgo manet. Ueneranda.
Lectio tertia.
Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Notandum in genealogia saluatoris nullam sanctarum assumi mulierem sed eas, quas scriptura reprehendit, vt qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens omnium peccata deleret. Unde et in sequentibus ponitur Ruth Moabitis et Bersabee vxor Urie.
℟ O Maria, clausa porta, quam nemo aperuit, princeps ille, qui transiuit, deus et homo fuit; Nec ingressu nec egressu violauit clausulam sed quam prius non habebat, sumpsit carnis fibulam, sic togatus tanquam sponsus suo processit thalamo.
℣ Perfudit tota‹m›, sacra virgo, te theotoca‹m› decreuitque deus filius esse tuus. Nec. Gloria. Nec ingressu.
Psalmus Te deum.
℣ Speciosa facta.
Ad laudes
Ⱥ
Conceptus hodiernus Marie semper virginis neuum tergit, nexum soluit vetuste originis, mestis reddit leticiam, dat criminosis veniam.
Psalmus Dominus regnauit cum ceteris.
Ⱥ Gloriosa semper virgo Maria dulcissima, te precamur venerandam, annue pijssima, in offensis ne labamur, a te semper protegamur.
Ⱥ Maria plena gratia, stirpe concepta regia, assistentes tue laudi miserando nos exaudi.
Ⱥ O quam larga te perfudit, virgo, benedictio, qua deletur, quam induxit Eua,Eua] Eue breviarium maledictio; intende nostris laudibus, beata in mulieribus.
Ⱥ Dignare me laudare te, virgo et puerpera, te laudantes ab erumnis leua super ethera, potes enim vt domina poli pandere limina.
Capitulum vt supra in vesperis.
Hymnus
Fit porta Christi peruia,
referta plena gratia
transitque rex et permanet,
clausa vt fuit per secula.
Genus superni luminis
processit aula virginis,
sponsus, redemptor, conditor,
sue gygas ecclesie.
Honor matris et gaudium,
immensa spes credentium,
per atra mortis pocula
resolue nostra crimina.
Maria, mater gratie.
Gloria tibi, domine,
qui natus es de virgine et cetera vt supra.
℣ Elegit.
Ⱥ Benedicta es, Maria, laus vera, spes et domina, te collaudat, colit, tremit trina mundi machina; in tua conceptione congaudentes confoue, profutura largiendo nocitura dimoue, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Oratio vt supra.
Ad horas diurnales antiphone de laudibus cum capitulo et responsorio vt in natiuitate eiusdem.
Ad secundas vesperas
Psalmi Dixit dominus. Confitebor. 569 | ee.viij.Beatus vir. De profundis. Memento.
Ⱥ Magnifica Christi mater, regina clara celorum, reparatum se letatur per te cetus beatorum; in die tue conceptionis confer opem intercessionis, vt per tua suffragia colletemur in gloria, alleluya.
Psalmus Magnificat.
SEQUITUR DE SANCTA ANNA
Ad primas vesperas
Ⱥ
Felix orbis, felix hora, dum stat inter filias Anna velut lux decora, morum dans premitias.
Psalmi de die.
Ⱥ Genitrici sue digne preparat palacium, Anne corpus dum insigne creat factor omnium.
Ⱥ Quam preclarum et iocundum est Anne corpusculum, in quo deus matri mundum prestat habitaculum.
Ⱥ Ager Anne rosam florum protulit et lilium, rosa florens en decorum profert dei filium.
Ⱥ Mediante nobis Anna mediatrix nascitur, cuius ventre dulce manna mundum sanans oritur.
Capitulum Sapientie iiij.
O quam pulchra est casta generatio cum claritate, immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud deum nota est et apud homines.
℟ O laus vt sequitur, nona.
Hymnus
Salue parens Anna,
illuxisti late
celi ferens manna
vite sanctitate.
Electa fuisti,
quod sis matris Christi
mater,matris Christi mater] mater matris Christi breviarium mundo tristi
vitam genuisti.
Castitatis testis,
ligni vite fructum
carne sancta vestis
Eue mutans luctum.
O dulcis Maria,
matri meruisti,
quod possit in via
sic sublimis sisti.
Aue maris stella,
trementes conforta,
sub mundi procella
felix celi porta.
Dei mater alma,
da triumphi dona
in virtutum palma
vincentes corona.
Sit laus deo patri,
‹summum Christi decus,›
spirituisancto,
tribus honor vnus. Amen.
℣ Diffusa est gratia in labijs tuis.
Ad Magnificat Ⱥ Quam felici, quam beata sorte carni copulata virginis est anima, nam per eam in materna membra deus dat superna gaudia permaxima, neque verbis explicata sciri iam tunc Anne data summa consolatio, vt pax dei nobis detur, hoc sublimis operetur Anne deprecatio.
Oratio
Deus, qui beate Anne tantam gratiam donare dignatus es, vt beatissimam Mariam, matrem tuam, in suo glorioso vtero portare mereretur, da nobis per intercessionem matris et filie tue propiciationis abundantiam, vt quarum memoriam pio amore complectimur, earum precibus ad celestem patriam peruenire mereamur. Qui viuis.
Inuitatorium Mariam et Annam venerantes venite, iubilemus, Sanctarum festa celebrantes, summum sanctum adoremus.
Psalmus Uenite.
Hymnus
Arbor est alte glorie
florens Anne fecunditas,
quam lux perfudit gratie
virtutumque sublimitas.
570In huius culmen arboris
deus nidum reposuit,
Anne venter dum corporis
Marie fructu floruit.
Maria, nidus arboris,
clausitclausit] clauso breviarium nido virgineo
fortem immensi roboris
celocelo] celum breviarium missum empireo.
Anna, Maria pariter
diuinis erant oculis
grate pre cunctis dulciter
eternis semper seculis.
Matris et nate precibus
optamus nos suppliciter
celi coniungi ciuibus,
deo frui feliciter.
Maria, mater gratie.
Gloria tibi, domine.
In primo nocturno
Ⱥ Anne matrimonium vera castitate pre cunctis mortalium precessit beate.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Florens sanctimonia iam grauis etate plena magna gratia ardet charitate.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Anna plorat et implorat dona sanctispiritus, celum rorat et irrorat gratiam diuinitus.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Diffusa.
Lectio prima.
Mulier sancta cum esset in virgulto, plorauit amare oculis ac manibus in celum semper intenta, dominum in orationibus deprecabatur dicens: “Domine deus patrum nostrorum, exaudi me, sicut exaudisti Saram et benedixisti, cum ei filium Isaac dedisti. Heu michi, quis pater me genuit et que mater me peperit, quia maledicta sum inter filias Israel me subsanantes et a templo domini dei mei me expellunt.”
℟ Iuste viuens et perfecte arsit Anne cor directe diuinis affectibus; ex hoc fuit preelecta, deo placens et dilecta Pre cunctis coniugibus.
℣ Facta est quasi nauis institoris de longe portans panem suum. Pre.
Lectio secunda.
“Heu michi, domine deus meus, heu michi, cur sum infecunda et inutilis, cur maledictioni dedicata?” Anna autem sic lamentante ecce angelus domini astitit dicens: “Anna, Anna, exaudiuit dominus vocem deprecationis tue. Ecce concipies et paries et in omnem terram exiet sonus seminis tui.”
℟ Ciuis missus est supernus, Annam implet sempiternus fructus sapientie, ventris portat in secreto dei patris ex decreto Thesaurum clementie.
℣ Posui illum regnis et sedibus et diuitias nichil esse dixi in comparatione illius. Thesaurum.
Lectio tertia.
Igitur Anna exhilarata dixit: “Uiuit dominus deus, quodcumque genuero, seu masculum seu feminam, offeram ipsum domino deo meo eritque deo seruiens omnibus diebus vite sue.” Dixit et ita contigit. Quod etiam, vt beatus Hieronymus refert, angelus domini predixit loquens ad beatam Annam: “Anna, inter nuptas benedicta, annuncio tibi nascituram filiam, que Maria vocata et a natiuitate gratia dei plena super omnes mulieres erit benedicta.”
℟ O Maria, maris stella, serua, carnis ne procella nos mergat in vicijs; tue 571 | ff.j.matris interuentu Angelorum ex concentu letemur et premijs.
℣ Tu est mater pulchre dilectionis et agnitionis et sancte spei. Angelorum.
In secundo nocturno
Ⱥ Felix Anna gustans manna diuine dulcedinis illustratam parit natam summe pulchritudinis.
Psalmus Eructauit c.8.
Ⱥ Quam sit chara, quam preclara casta generatio, nos informat, mundum ornat Anne parturitio.
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Anna prudens et maritus in omni iusticia legis sue seruant ritus lucentes in gratia.
Psalmus Fundamenta e.viij.
℣ Specie tua.
Lectio quarta.
Hec post tres oblationis sue annos domini seruitio mancipata a templo vsque ad intelligibiles annos non recedet, ieiunijs et orationibus die ac nocte deo seruiens ab omni immundo se abstinebit, virum nunquam cognoscet sed sola sine exemplo, sine macula, sine corruptione, sine virili commixtione virgo filium, famula dominum, redimenda redemptorem et saluatorem mundi generabit.
℟ Hoc honestum atque rectum, hoc deuotum et perfectum est in matrimonijs castumque seruent amorem, Quod se iungant in honorem diuinis seruitijs.
℣ Castus amor querit prolem, non carnis lasciuiam. Quod.
Lectio quinta.
Itaque surgens ascende Hierusalem, et cum perueneris ad portam, que aurea vocatur, ibi pro signo virum tuum, pro cuius incolumitatis statu sollicita es, habebis obuium. Cum ergo hec ita euenerint, scito, quod ea, que annuncio, sine dubio complenda erunt. Igitur iuxta angelicum preceptum vterque de loco, in quo erant, se promouentes ascenderunt Hierusalem. Et cum venissent ad locum ab angelo assignatum, inuicem sibi obuiauerunt ibidem. Tunc de mutua visione leti et prolis promisse certitudine securi debitas egerunt domino gratias humilium exaltatori.
℟ Nubentes se iuste tenent, si de mundi se refrenent caute desiderijs, Ne superba mens prorumpat vel acerba pacem rumpat in suis malicijs.
℣ Beatus, qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram. Ne superba.
Lectio sexta.
Itaque adorato domino domum reuersi promissum expectabant. Concepit Anna et peperit filiam, iuxta angelicum mandatum parentes eius vocabant Mariam. Cum esset trium annorum et ablactationis tempus completum esset, in templum cum oblationibus presentatur. Erant autem circa templum quindecim gradus ascensionis; in imo virginem constituunt. Ipsi vestimenta, que in itinere habebant, exuerunt, vt cultioribus se induerent.induerent] iuduerent breviarium Uirgo domini singillatim sine ducentis solamine ita ascendit, vt perfecte etati in hoc nichil deesse 572putares.
℟ Apud celi ciues erunt grati, si non sibi querunt sed factori gloriam, vt per omnes honoretur, Qui hoc semper meretur per suam clementiam.
℣ Benedicite deum celi et coram omnibus confitemini illi. Qui.
In tertio norturno
Ⱥ Ante deum Anna patet collaudando iugiter, hostis timet, miser latet ipsa stante fortiter.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Offert foris et in templo precum sacrificia, verbo trahit et exemplo ad dei seruitia.
Psalmus Dominus regnauit j f.ij.
Ⱥ Dei ducit ad honores plurimos ex populis, vt acceptant dignos mores pro eternis seculis.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Adiuuabit eam.
Lectio septima. Secundum Mattheum 7.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Omnis arbor bona fructus bonos facit. Mala autem arbor fructus malos facit,” et reliqua.
Iam quippe dominus in virginis sue infantia magnum quid operabatur et quanta futura errant, in huius miraculi indicio premonstrabatur. Sacrificio igitur domini secundum consuetudinem legis celebrato et voto suo perfecto virginem intra septa templi cum alijs virginibus educandis dimiserunt. Ipsi autem in domum suam sunt reuersi. Uirgo vero domini quotidie cum etatis processu virtutibus proficiebat. Et quia iuxta psalmistam pater et mater dereliquerunt eam, dominus autem assumpsit eam.
℟ Omnis noscens creaturas, tam presentes, quam futuras, dei prescientia Non inuenit ita gratum nec virtutum comprobatum par inter coniugia.
℣ Non est inuentus similis illis, qui conseruaret legem excelsi. Non inuenit.inuenit] inueuit breviarium
Lectio octaua.
Quotidie namque ab angelis frequentabatur, quotidie diuina visione fruebatur, que eam a malis omnibus redundare faciebat, et sic vsque ad quartumdecimum annum peruenit, vt non solum mali de ea nichil reprehensione dignum confingere possent, sed et boni omnes, qui eam nouerant, vitam et conuersationem eius admiratione dignam iudicarunt. Pontifex publice nunciauit, vt virgines, que in templo instituebantur et etatis tempus implessent, domum reuerterentur et nuptijs operam darent.
℟ Illos, deus quos presciuit, quos dotauit et vestiuit tanta precellentia, Dignos inter omnes gentes preelegit in parentes et matris obsequia.
℣ Elegit eos ex omni carne et dedit illis cor ad precepta et legem vite. Dignos.
Lectio nona.
Cui mandato cum cetere virgines prone paruissent, sola virgo Maria hoc facere se non posse respondit. Siquidem et parentes suos se dixit seruitio domini mancipasse, insuper et seipsam virginitatem deo vouisse. Pontifex in angustia constitutus, 573 | ff.ij.cum neque contra scripturam, que dicit: vouete et reddite, votum infringendum putaret, neque morem genti insuetum introducere auderet. Precepit, vt ad festiuitatem, que imminebat, omnes ex Hierosolimis et vicinis locis primores adessent, quorum consilio sciret, quid in tam dubia re faciendum esset. Quod cum fieret, omnibus in commune placuit dominum super hac re consulendum.
℟ O laus grandis Anne matris, nam preclarum dei patris est gazophilacium, in quo clausit summum aurum deitatis Et thesaurum thesaurorum optimum.
℣ Candor est enim lucis eterne et imago bonitatis illius. Et thesaurum. Gloria.
Psalmus Te deum.
℣ Audi, filia.
Ad laudes
Ⱥ
Anna, virens radix Iesse, pullulat vtiliter nos virtutum replens messe per Mariam dulciter.
Psalmus Dominus regnauit cum ceteris.
Ⱥ Annam nupte reuerenter extollant preconijs, eas iuuet vt decenter in suis coniugijs.
Ⱥ Anne preces dum exundant pro nuptarum venia, matres ditant et fecundant nutriendi gratia.
Ⱥ Annam clerus veneretur postulans suffragia, vt Marie per hoc detur magna reuerentia.
Ⱥ Anna, Maria precibus clerum et ecclesiam confortent, vt in omnibus seruent continentiam.
Psalmus Laudate.
Capitulum Prouerbiorum xiij.
Mulierem fortem quis inueniet? Procul et de vltimis finibus precium eius, confidit in ea cor viri sui et spolijs non indigebit. Deo gratias.
Hymnus
Anna matrona maxima
est testamenti veteris,
per mores erat optima,
excelsior pre ceteris.
Cuius Maria filia
throni tenens sublimia
cunctos legis et gratie
longe preit in acie.
Ambe sursum eximie
et preeminentis glorie,
precantes nos respicite
vultu misericordie.
Sacra celorum acie
felix Anna sublimiter
coniuncta tue filie,
pro nobis ora iugiter.
Maria, mater.
Gloria tibi, domine.
℣ Elegit eam.
Ⱥ Nobis erat hoc necesse, quod viuendo radix Iesse virgam introduceret, de qua virga flos prodiret, qui nudatos reuestiret et egros reficeret deuictoque mortis felle, deitatis sacro melle nos sursum erigeret; hoc, Maria, flos decorus, Iesus dulcis et saporus tua prece conferet.
Psalmus Benedictus.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Mundi carnis et demonis astutaastuta] astucia breviarium ne malicia nos conterat in vicijs et trahat ad supplicia, Anna nobis et filia, plene virtutum gratia, saluantes a miseria, grata ferant suffragia.
Psalmus Magnificat.
SANCTORUM UICTORICI ET FUSTIANI
Ⱥ Gaudent in celis vt supra aa.viij.
Collecta.
574Deus, qui fidelium tuorum multitudinem annua sanctorum tuorum martyrum Uictorici et Fustiani festiuitate letificas, concede propicius, vt quorum passionem deuote recolimus, eorum tibi meritis commendemur et precibus. Per.
Commemoratio de sancto Damaso, confessore et papa.
Ⱥ Confessor domini bb.iij.
℣ Ecce sacerdos ibidem.
Oratio
Misericordiam tuam, domine, nobis, quesumus, interueniente beato confessore tuo Damaso clementer impende et nobis pectoribus ipsius propiciare suffragijs. Per dominum.
Commemoratio de aduentu, de sancta Maria et de omnibus sanctis.
Inuitatorium Uenite adoremus regem aa. 8.
Cetera in communi.
℣ Letamini in domino.
℟ Sancti tui, domine bb.ij.
℟ Tamquam aurum.
℟ Propter testamentum.
Psalmus Te deum non dicitur.
Ⱥ Absterget deus bb.ij.
Commemoratio de sancto Damaso.
Ⱥ Euge serue bb.v.
Commemoratio de aduentu, de sancta Maria, de omnibus sanctis.
LUCIE UIRGINIS ET MARTYRIS
Ad primas vesperas
Ⱥ Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha et consolabatur ancillam Christi.
℟ Per ipsam te deprecor, mater, que te suis saluauit precibus, Ne aliquando michi in terris nomines sponsum, nec velis de corporis mei posteritate fructum mortalitatis inquirere.
℣ Que datura eras pro corruptionis mee auctore, da michi eunti ad integritatis mee auctorem Christum.
Capitulum Domine deus meus cc.j.
Hymnus Uirginis proles ibidem.
℣ Diffusa.
Ⱥ In tua patientia possedisti amimam tuam, Lucia, sponsa Christi; odisti, que in mundo sunt, et coruscas cum angelis, sanguine proprio inimicum subisti.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Exaudi nos, deus, salutaris noster, vt sicut de beate Lucie, virginis et martyris tue, festiuitate gaudemus, ita pie deuotionis erudiamur effectu. Per dominum.
Commemoratio de aduentu et de sancto Magno.
Ⱥ Sancti martyris aa.v.
℣ Gloria et honore.
Oratio in communi vnius martyris.
Inuitatorium Agnum, sponsum cc.j.
In primo nocturno
Ⱥ Lucia, virgo venerabilis, Siracusanorum nobilissima, cum matre Euticia ad sepulchrum beate Agathe venerandum conuenerat.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Crede, mater, Aghaten pro Christi nomine passam hoc meruisse, vt semper eum presentem, pro quo passa est, habeat.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Continge ergo sepulchrum virginis credens et continuo a fluxu sanguinis liberaberis.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Diffusa est gratia.
Lectio prima.
Pascasius proconsularis sanctam Luciam ad sacrificia demonum inuitauit. Cui beata Lucia ait: “Sacrificium immaculatum apud patrem hoc est: visitare viduas et orphanos in tribulatione eorum. Ego per istos 575 | ff.iij.tres annos nichil aliud egi, nisi sacrificaui deo meo. Iam, quia nichil superest, quod sacrificem, meipsam offero deo hostiam viuentem, quod sibi placet de hostia sua faciat.”
℟ Lucia virgo, quid a me petis, quod ipsa poteris prestare continuo, nam et matri tue fides tua subueniat et ecce salua est, Quia iocundum deo in tua virginitate habitaculum preparasti.
℣ Sicut per me ciuitas Cathenensium sublimatur a Christo, ita per te ciuitas Siracusana decorabitur. Quia.
Lectio secunda.
Pascasius dixit: “Ista verba cuicumque tibi simili narrare poteris christiano, michi autem, qui principum iussa custodio, ista frustra prosequeris.” Lucia dixit: “Tu principum leges attendis, ego leges dei attendo. Tu principes times, ego deum timeo.”
℟ Per ipsam te deprecor vt supra ad vesperas.
Lectio tertia.
Tu principes offendere non vis, ego deum offendere caueo. Tu illis placere desideras, ego vt solum Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi videtur vtile, et ego hoc ago, quod mihi vtile recognosco.
℟ Si tibi gratum vis esse deum viuens et salutem tui corporis habens, da Christo, que possides; Moriens enim ideo das, quia tecum auferre non preuales.
℣ Non satis deo charus est, qui dat, quo frui non potest, vnde quod michi spoponderas, incipe tradere interea Christo. Moriens.
In secundo nocturno
Ⱥ Fiebat interea prediorum ac gemmarum distractio et quotidie pauperum necessitatibus expendebantur.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Tandem ad sponsi noticiam peruenitur, proponit litem in indicio sponsam suam christianissimam contra leges viuere augustorum.
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Paschasius proconsularis Luciam corripiens cepit ad sacrificia demonum trahere.
Psalmus Fundamenta e.viij.
℣ Specie tua.
Lectio quarta.
Pascasius dixit: “Patrimonium tuum cum corruptoribus tuis extirpasti, ideo quasi meretrix loqueris.” Lucia dixit: “Patrimonium meum tuto loco reposui, corruptores autem nec mentis nec corporis aliquando suscepi.”
℟ Lucia virgo iudici dixit: “Patrimonium meum tuto loco constitui, Corruptores autem nec corporis nec mentis mee aliquando suscepi.”
℣ Hostiam sanctam viuentem deo viuo meipsam offero. Corruptores.
Lectio quinta.
Pascasius dixit: “Qui sunt corruptores mentis et corporis?” Lucia dixit: “Corruptores mentis estis vos, de quibus apostolus ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Suadetis enim homines meretricari, vt dimittant suum creatorem et sequantur diabolum in idolis vanis et immundis simulacris. Corruptores corporis sunt, qui delectationibus sempiternis labentem leticiam perpetuis gaudijs anteponunt.”
576℟ Pascasius dixit: “Cessabunt verba, cum fuerit ad verbera peruentum.” Lucia dixit: “Uerba dei cessare non poterunt. Ancilla dei sum et ideo dixi verba dei.”
℣ Non vos, inquit Christus, loquimini in conspectu iudicum, sed spiritussanctus. Ancilla.
Lectio sexta.
Pascasius dixit: “Cessabunt verba, cum peruentum fuerit ad verbera.” Lucia dixit: “Uerba dei cessare non poterunt.” Pascalius dixit: “Tu ergo deus es.” Lucia dixit: “Ancilla dei sum et ideo dixi verba dei, quia ipse dixit: Non vos estis, qui loquimini in conspectu iudicum, sed spiritussanctus ipse loquetur in vobis.”
℟ Nunquam inquinatur corpus nisi de consensu mentis, Nam si inuitam me feceris violari, castitas michi duplicabitur ad coronam.
℣ De sensibus enim et voluntatibus iudicat deus. Nam.
In tertio nocturno
Ⱥ Beata Lucia dixit Pascasio: “Sacrificium mundum et immaculatum apud deum et patrem hoc est: visitare viduas et orphanos in tribulatione eorum.”
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Ego per istos tres annos nichil aliud egi, nisi deo viuo sacrificaui; iam, quia nichil superest, meipsam offero.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Tu principum leges attendis, ego dei leges attendo; tu principes times, ego deum timeo; tu illi placere desideras, ego, vt Christo soli placeam, concupisco.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Adiuuabit.
Secundum Mattheum 13.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro,” et reliqua.
Tunc consularis iussit venire lenones et tradidit eam dicens: “Inuitate ad castitatem eius populum et facite eam tandiu illudi, quandiu mortua nuncietur.” Et vbi eam ceperunt velle trahere ad lupanar, tanto pondere fixit eam spiritussanctus, vt penitus moueri non posset. Accedentes simul multi et officium impendentes, trahentes deficiebant sudore. Et virgo Christi immobilis persistebat.
℟ Iussu impij Pascasij vbi beatam virginem ceperunt trahere velle ad lupanar, tanto pondere eam fixit spiritussanctus, Ut tanquam mons immobilis penitus moueri non posset.
℣ Impellunt plurimi nec mouetur immissis funibus, admotis boum paribus multis ita solo herens manebat. Ut tanquam.
Lectio octaua.
Tunc ignem copiosum circa eam fecit accendi, ita vt picem et resinam et feruens oleum super eam iactarent. Et illa in nomine Iesu stetit immobilis dicens ei: “Ego rogaui dominum meum Iesum Christum, vt iste ignis non dominetur michi, quatenus tibi insultent confidentes in Christo, et ideo petiui inducias martyrij mei, vt credentibus timorem tollerem passionis, et non credentibus vocem exultationis 577 | ff.iiij.auferrem.”
℟ “Que sunt hec maleficia tua,” consularis dixit, “vt puella fragilis a mille tracta hominibus non mouearis?” “Ista,” inquit, “maleficia mea non sunt sed sunt dei beneficia.”
℣ Si alia decem milia adduxeris, audies michi dicentem spiritumsanctum, quod cadent a latere meo mille et decem milia a dextris meis. Ista.
Lectio nona.
Tunc angustiante Pascasio non ferentes amici eius iniuriam gladium in eius viscera mergi fecerunt. Et iam percussa quamdiu voluit, allocuta est turbam circumstantem dicens: “Annuncio vobis pacem datam ecclesie dei, Diocletianum e regno suo eiectum et Maximianum hodie mortuum.” Hec loquente famula dei Lucia, vt diximus, visceribus patefactis emisit spiritum.
℟ Lucia, martyr inuictissima, sponsa agni, hostia dei, templum spiritussancti, hoste iam triumphato, visceribus patefactis instantius dominum Iesum diutissime predicabat, Dum Christi sumptis mysterijs vite incorruptibili virgo incorrupta successit.
℣ Iudice confuso et cuncto terrore deuicto, igne superato gladio quoque transuerberata loco omnino non est mota. Dum.
Responsorij loco Te deum repetatur.
℣ Audi, filia.
Ad laudes
Ⱥ
Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha et consolabatur ancillam Christi.
Psalmi consueti.
Ⱥ Lucia virgo, quid a me petis, quod ipsa poteris prestare continuo matri tue?
Ⱥ Per te, Lucia virgo, ciuitas Siracusana decorabitur a domino Iesu Christo.
Ⱥ Benedico te, pater domini mei Iesu Christi, quia per filium tuum extinctus est ignis a latere meo.
Ⱥ Soror mea Lucia, virgo deo deuota, quid a me petis, quod ipsa poteris prestare continuo matri tue?
Ⱥ Sicut ciuitas Cathanensium habet interuenientem predecessorem meam beatam Agathen, ita me sciatis a domino huic ciuitati datam esse, si voluntatem eius facientes suscipitis fidem.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio de aduentu et de sancto Magno
Ⱥ Beatus vir, qui inuentus aa.vij.
Ad magnificat Ⱥ Columna es immobilis, Lucia, martyr Christi, quia omnis plebs te expectat, vt accipias coronam vite, alleluya.
Psalmus Magnificat.
NICASII SOCIORUMQUE EIUS
Ⱥ Fulgebunt iusti.
Oratio
Deus, qui hunc diem sacratissimum beatorum martyrum tuorum Nicasij sociorumque eius passione consecrasti, presta, quesumus, vt eorum apud te suffragia sentiamus in celis, quorum solennia amore pio veneramur in terris. Per.
Commemoratio de aduentu
Ad matutinas
Ⱥ Uestri capilli bb.ij.
IN UIGILIA BEATI THOME APOSTOLI
Omnia de aduentu peragantur.
Ad primas vesperas
Super psalmos de die Ⱥ Tradent enim vos.
Capitulum, 578responsorium, hymnus, versiculus vt in communi de apostolis.
In euangelio Ⱥ O Thoma Didime, per Christum, quem meruisti tangere, precibus rogamus altissonis: succurre nobis miseris, ne damnemur cum impijs in aduentu iudicis.
Psalmus Magnificat.
Oratio de vigilia.
Commemoratio de aduentu cum antiphona vna de O.
℣ Rorate.
Ad matutinas
Omnia de communi cum his lectionibus:
Lectio prima.
Cum apostolus Thomas, qui Didimus dicitur, venisset Cesaream, apparuit ei dominus Iesus Christus et ait: “Rex Indorum Gundoforus prepositum suum ad Syriam misit querere hominem architectorica arte eruditum. Ueni et mittam te cum eo.”
Lectio secunda.
Dixit ei Thomas: “Domine, quo vis mitte me, preter ad Indos.” Dicit ei dominus: “Uade, quia ego tecum sum et non te deseram, et cum michi acquisieris Indos, cum corona martyrij venies ad me.”
Lectio tertia.
Respondens autem Thomas dixit: “Dominus meus es tu et ego seruus tuus. Fiat voluntas tua.” Hec eo dicente ecce prepositus familie regis Indorum nomine Abbanes descendens de naui deambulabat in foro rerum venalium.
Lectio quarta.
Dominus autem accessit ad Abbanem et dixit ei: “Quid comparare vis iuuenis?” At ille ait: “Dominus meus, Indorum rex misit me ad istas partes, vt conducerem ingeniosos artifices aut seruos emerem, qui sciant artem architectoricam et omnia, que ex lignis fiunt aut ex lapidibus, vt Romano opere sibi palacium construant.”
Lectio quinta.
Dominus autem ad Abbanem ait: “Habeo seruum idoneum et fidelem michi, quem ad diuersas iam ciuitates misi. Et quicquid laborat michi laborum suorum mercedes apportat. Hunc itaque mittam tecum, vt expletis omnibus ad me eum facias cum honorem reuerti.” Quod cum audisset Abbanes, magno repletus est gaudio et gratias agens osculabatur genua eius. Et conuocans Thomam dominus tradidit eum in manum Abbanis et abscessit.
Lectio sexta.
Cum autem ascendisset nauim, dixit ad Thomam Abbanes: “Dic vere michi, si seruus ipsius sis, qui tradidit te michi.” Cui Thomas ait: “Ego quidem seruus ipsius sum. Non quod volo facio, sed quod iusserit dominus meus.” Cum hec et similia loqueretur Thomas, velificante naui septima die plenis velis ac prosperis ventis tenuerunt ciuitatem Andropolim. Et inde pergentes Abbanes et Thomas venerunt ad regem Indie Gundoforum nomine.
Lectio septima. Secundum Joannem xx.
579 | ff.v.In illo tempore: Thomas, vnus de duodecim, qui dicitur Didimus, non erat cum eis, quando venit Iesus, et reliqua.
Rex autem Migdonius cogebat apostolum sacrificare deo soli. Tunc dixit ei apostolus: “Tu putas, rex, quod irascatur contra me dominus meus, cum adorauero deum tuum, sed ita non est, sed magis irascitur deo tuo et euertet eum, mox vt adorauero eum.” Dixit ei rex: “Inuictissimum deum solem deus tuus, quem Iudei occiderunt, euertere potest?” Dicit ei apostolus: “Primo ergo adoro eum, et si eum non euerterit deus meus, sacrificabo ei.” Dicit ei rex: “Ita fiat.”
Lectio octaua.
Cum autem venisset sanctus apostolus ad simulachrum solis, ait voce magna: “Adiuro te, demon, qui in isto simulachro habitas, vt exeas et stes ante me, vt videam te.” Egressus autem demon stetit ante eum. Dicit ei apostolus: “Impero tibi, demon, vt hoc simulachrum comminuas et templum istud euertas, mox vt genua mea flexero.”
Lectio nona.
Orante autem sancto apostolo quasi cera iuxta ignem posita idolum ipsum liquefactum est. Tunc omnes sacerdotes mugitum leuauerunt, pontifex autem templi eleuans gladium transforabat apostolum dicens: “Ego vindicabo iniurias dei mei.” Passus est autem sanctus Thomas duodecimo die kalendarum Ianuarij regnante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
Ⱥ “Thoma, infer digitum tuum huc et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.” Exclamauit Thomas voce magna dicens: “Dominus meus et deus meus.”
Psalmus Benedictus dominus.
Oratio
Da nobis, quesumus, domine, beati apostoli Thome solennitatibus gloriari, vt eius semper et beneficijs subleuemur et fidem congrua deuotione sectemur. Per dominum.
Commemoratio de aduentu.
Ⱥ Noli timere, quinta enim die veniet ad nos deus noster.
℣ Uox clamantis.
Hec antiphona per singulos annos in hoc festo ad commemorationem habeatur, prout supra in notula de aduentu prenotatur.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Iurauit cum ceteris.
Ⱥ ad Magnificat O decus apostolicum, Christe redemptor gentium, quem Thomas apostolus tactis cicatricibus deum nouit et dominum, veni, gregem protege, quem redemisti, Christe.
Commemoratio de aduentu cum vna antiphona de O.
IN FESTO SANCTI TORLACI EPISCOPI ET CONFESSORIS
Omnia de communi.
Ad Magnificat Confessor domini bb.iij.
Oratio
Deus, qui populo tuo eterne salutis beatum Torlacum, confessorem tuum atque pontificem, ministrum tribuisti, presta, quesumus, vt quem doctorem vite habuimus in terris, intercessorem semper habere 580mereamur in in celis. Per dominum.
Lectio prima.
Beatus Torlacus toto, quo in hoc mortali corpore vixit, tempore ita conuersatus est, vt semper de inferiori gradu ad altiora prouehi diuino iudicio promeruerit. In pueritia namque spontaneus sacras litteras didicit. In adolescentia bonis moribus ornatus et literali scientia eruditus dignanter ad presbiteratus ordinem est promotus. Postea Parisius venit nec inde nisi omnibus legis diuine artibus sufficientur edoctus discessit.
Lectio secunda.
In propriam patriam reuersus in perfecta etate canonicorum se regule subdidit et qualis diu in diuinis conspectibus fuerat, cunctis innotuit: primo prior, inde abbas preficitur, suos in regulari obseruantia diligenter instruxit.
Lectio tertia.
Fama sanctitatis eius diuulgata est. Uenerabilis senex Eloningus episcopus sensit sibi vltimum diem appropinquare. Clero et populo consentiente ipsum sui sacerdotij successorem elegit, cui suas vices et omnium rerum ecclesie dispensationem procurandam commisit. Cum monasterio prefuit et cum vices pontificis exequebatur, multas virtutes ad ostendendam eius sanctitatem dominus per eum operatus est.
Lectio quarta.
Omnibus rite ordinatis venerabilis senex in prouincia, que ciuitatis sinus nuncupatur, incidit in infirmitatem, qua ex hac instabili luce subtractussubtractus] substractus breviarium est. Ideo quantocius ad sedem propriam remeare non distulit, lecto tandem decubuit. Continuis tribus mensibus grauiter infirmatus tandem sui obitus diem imminere intrepidus cognouit.
Lectio quinta.
Ante septimum sui transitus diem de suis facultatibus disposuit, vestimenta sua sacerdotibus et clericis dari precepit. Anulum aureum, quem in digito dextre manus pro reuerentia sacerdotalis dignitatis gestauerat, nepoti suo Paulo diacono transmisit. Quod quasi futurorum presagio eum fecisse multi arbitrati sunt, et quia vir per omnia probabilis, post mortem eius a clero et populo ad ordinem episcopatus successor electus est dignissimus.
Lectio sexta.
Ualefecit tandem omnibus congregatis iam iturus ad dominum, oleo infirmorum perunctus exitum suum corporis et sanguinis perceptione muniuit. Postea non nisi necessaria loquebatur, ab oratione non cessabat. Anno domini 581 | ff.vj.millesimo centesimo octogesimosexto, etatis sue vero anno sexagesimo, feria quinta, decimo die kalendarum Ianuarij aduesperascente, qui est proximus dies ante vigiliam natiuitatis domini, de seculo migrauit ad dominum cum sanctis confessoribus in perpetuum coronandus. Rexit ecclesiam annis quindecim, mensibus quinque, diebus vigintiduobus, regnante deo omnipotente in secula seculorum. Amen.
Pro septima lectione legatur homilia de communi bb.iiij.
Ad Benedictus Ⱥ O magne presul bb.v.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Hodie mundo vt supra ibidem.
DE SANCTO FELICE MARTYRE NON PONTIFICE
Ⱥ Iste sanctus aa.v.
℣ Gloria et honore coronasti.
Oratio
Concede, quesumus, omnipotens deus, vt ad meliorem vitam sancti Felicis exempla nos prouocent, vt cuius solennia colimus, etiam actus vnitemur. Per dominum.
Inuitatorium Iustus florebit aa.v.
Lectio prima.
Beatus Felix presbiter captus et in vinculis astrictus cum ad presidem Dracchum adductus fuisset multumque ante ipsum de portentis deorum, quod nichil essent, disputasset, iussit eum impius iudex fustibus cedi, exilio deportatur et in metallum deputatus est, vbi Probi prefecti filiam ab ydropisi liberauit et ab insania. Quem dum quidam iniquitatis ministri ad consularem vellent rapere, manus eorum subitus dolor inuadit, a quo deum confessi liberantur.
℟ Iste sanctus aa.vj.
Lectio secunda.
Probus autem sui tribunatus expleto tempore Felicem secum Nolam adducit, cui quidam pontifex hactenus diuinationibus inseruiens obuius et pedibus eius prouolutus dicit: “Domine deus meus videns te venientem fugit et de fuga quesitus dixit: ‘Uirtutem Felicis, qui cum Probo venit, ferre non possum.’ Unde, si deus meus te metuit, iustum est, vt ego te timeam et venerer.” Dicit ei Felix: “Deum time et venerare.” Credidit ipse et baptizatus est.
℟ Iustus germinabit aa.vj.
Lectio tertia.
Post hec beatus Felix deo Appollini silentium indicens et simulachrum comminuens multasque virtutes operatus ad fidem innumeram conuertit multitudinem. Et oratorium construxit, vbi si quis paganus christiano fuerat iniuriatus, demonio replebatur, fidelis factus liberatur. Post duodecim ergo annos iste Felix carnis solutus, ergastulo prostratus dominica die in pauimento perceptis sacramentis felicia regna ipse vere felix 582conscendit.
℟ Gloria et honore coronasti aa.vj.
Ⱥ ad Benedictus Beatus vir, qui inuentus aa.vij.
Commemoratio solita.
DE SANCTO MAURO ABBATE
Ⱥ Iustum deduxit bb.v.
Oratio
Deus, qui eterne glorie participem beatum Maurum abbatem fieri concessisti, concede nobis propicius ipso interueniente aditum regni celestis, cuius ad bene viuendum informamur exemplis. Per dominum.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Regem confessorum bb.v.
Lectio prima.
Beatus Maurus beato Benedicto nutriendus et erudiendus traditus magistri sui adiutor et miraculorum cooperator cepit existere. Hic sub magna austeritate proprium corpus ieiunijs et vigilijs et nimijs frigoribus edomuit et frequenter in quadragesima aspero tectus cilicio in hebdomada bis tantum magistri sui exemplo refectus est.
℟ Iste sanctus bb.v.
Lectio secunda.
Beatus igitur Maurus a Cenomanensi episcopo Bertigrano abbas postulatus et datus infra viginti sex annos centum quadraginta fratres coadunauerat.
℟ Elegit eum dominus bb.v.
Lectio tertia.
Qui grauatus etate communi fratrum consensu alium eis abbatem surrogat. Huic diabolus nocte quadam ecclesiam volenti ingredi magna stipatus caterua ingressum prohibet sed repulsus ruinam minans concutitur monasterium, vbi sanctus ibi resolutus in lachrimas angelico meruit refoueri solatio. Eodem igitur anno lateris ingrauatus dolore in cilicio lecti sui feliciter migrauit ad dominum.
℟ Agmina sacra bb.v.
Ⱥ Euge serue bb.v.
Commemoratio solita.
DE SANCTO MARCELLO PAPA ET MARTYRE
Ⱥ Hic est vir aa.v.
Collecta
Preces populi tui quesumus, domine, clementer exaudi, vt beati Marcelli, martyris tui atque pontificis, meritis adiuuemur, cuius passione letamur. Per.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Iustus florebit aa.v.
Lectio prima.
Mortuo Diocletiano filius eius Maximianus precepit, vt christiani, vbicunque inuenti fuissent, punirentur propter sororem suam, que per Cyriacum diaconum a demonio liberata fuerat et christiana effecta. Precepit, vt in die processionis sue beatus Marcellus nudus ante redam eius traheretur.
℟ Iste cognouit aa.vj.
Lectio secunda.
Quadam autem die processionis sue Marcellus episcopus obtulit se Augusto dicens: “Pietati tue suggero seruos dei, qui orant pro regno tuo et republica, quam trucidas?” Tunc iratus Maximianus 583 | ff.vij.precepit, vt fustibus cederetur et expelleretur. Eodem tempore Lucina christianissima fecit donationem de facultate sua ecclesie catholice; hec audiens Augustus indignatus proscriptione eam damnauit.
℟ Domine, preuenisti aa.vj.
Lectio tertia.
Ipsa autem sanctum rogauit Marcellum, vt domum eius ecclesiam consecraret. Quod cum magna deuotione fecit et frequenter in eadem ecclesia missas celebrauit. Augustus autem hoc audiens iratus precepit, vt in eadem domo fieret stabulum, et beatum Marcellum ad seruitium animalium ibidem deputauit, vbi post multos annos seruiendo emisit spiritum.
℟ Stolam iocunditatis aa.7.
Ⱥ Hic est vere martyr ibidem.
DE SANCTO ANTHONIO ABBATE
Ⱥ Iustum deduxit bb.v.
Collecta
Sancti Anthonij, confessoris tui atque abbatis, nos, domine, quesumus, persequatur oratio, vt quod petitio nostra non impetret, ipso pro nobis interueniente prestetur.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Regem confessorem bb.v.
Lectio prima.
Beatus Anthonius non solum virtutibus et miraculis sed etiam doctrina claruit. Rogatus a fratribus, vt eos instrueret, ait: “Hoc sit cunctis primum mandatum, nullum in arrepti prepositi vigore lassescere sed quasi incipiens semper augere que ceperit.”
℟ Iste est, qui ante bb.vj.
Lectio secunda.
Non vos, filioli, tedium defatiget. Nemo cum despexerit mundum, reliquisse se arbitretur ingentia. Nichil eorum cure sit monachis, que secum afferre non possunt. Sed eligamus sapientiam, charitatem, iustitiam, castitatem, virtutem, sensum peruigilem, curam pauperum, fidem robustam, victoriam ire, hospitalitatem, que ducunt ad celum. In omni sede terrarum constituta sunt regna celorum. Iugi custodia tueamur animum, quia exercitatos ad subplantandum habemus inimicos.
℟ Magnificauit bb.vj.
Lectio tertia.
Beatus igitur Anthonius quinque annis centenarium supergrediens, sentiens se resoluendum, confirmans fratres suos circa corpus proprium, exequias fieri prohibens superuacuas, cilicio inuolutus glorioso fine migrauit ad dominum.
℟ Iustum deduxit bb.v.
Ⱥ Euge serue ibidem.
Commemoratio solita.
DE SANCTA PRISCA UIRGINE ET MARTYRE
Ⱥ Ista est cc.j.
Oratio
Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beate Prisce, virginis et martyris tue, natalicia colimus, et annua solennitate letemur et tante fidei proficiamus exemplo. Per.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Regem 584virginum cc.j.
Lectio prima.
Beata Prisca, nobilis Romana, tertiodecimo etatis sue anno iussa est a Claudio imperatore in templo Appollinis sacrificare. Qua orante in templo eodem die terre motus est factus et ciuitas concussa et Appollo cecidit et comminutus est et quarta pars templi ruens oppressit multitudinem paganorum.
℟ Diffusa est gratia cc.j.
Lectio secunda.
Deinde expoliata et cesa et in carcerem clausa per totam noctem hymnum cantabat visitatione angelica confortata. Postea pinguedine adipum feruenti peruncta de hinc bestijs ferocissimis exposita, tandem carnifices tamdiu carnes eius raserunt, donec ad ossa pertingerent. Ipsa vero orante brachia eorum doluerunt et sic a tormentis cessauerunt.
℟ Propter veritatem cc.j.
Lectio tertia.
Tunc imperator iussit eam igni consumi, qui a pluuia magna de celo facta penitus extinctus est. Tunc comam capitis iussit radi, in qua credebant magicam artem consistere. Post hec inclusit eam in templo, vt ibi fame deficeret. Die autem tertio ingressus vidit ancillam Christi, que angelico solatio fuerat releuata, et idolum deiectum et comminutum. Et iratus nimis iussit eam capite truncari.
℟ Pulchra facie cc.j.
Ⱥ Simile est regnum celorum homini cc.ij.
DE SANCTO HENRICO MARTYRE ET PONTIFICE
Ⱥ Hic est vir, qui non aa.v.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, qui beato Henrico, martyri tuo atque pontifici, gloriosi triumphi largitus es palmam, eius, quesumus, meritis et precibus gratiam nobis largiaris et gloriam. Per.
Commemoratio de martyribus.
Ⱥ Sanctum est verum aa.viij.
Oratio
Exaudi, domine, populum tuum cum sanctorum tuorum Marij et Marthe tibi patrocinio supplicantem, vt temporalis nobis vite tribuas pace gaudere et eterne reperire subsidium. Per.
Inuitatorium Regem sempiternum aa.v.
Lectiones de communi suffragio.
Ad Benedictus Ⱥ O martyr Henrice aa.vij.
Commemoratio de martyribus.
Ⱥ Uestri capilli bb.ij.
IN NATALITIO SANCTORUM MARTYRUM FABIANI ET SEBASTIANI
Si festum eorum in dominica Domine, ne in ira occurrerit, in sabbato anticipetur. Si ante festum sancte Agnetis in dominicam illam occurrerit, in crastinum differatur. Et festum sancti 585 | ff.viij.Uincentij differatur post festum Agnetis.
Ad primas vesperas
Ⱥ super psalmos de die Sebastianus, vir christianissimus, quem occultabat militaris habitus et clamidis obumbrabat aspectus.
℟ In illo loco promissio vera est et peccatorum remissio, splendor et lux perpetua et sine fine leticia, Quam meruit Christi martyr Sebastianus.
℣ Nolite timere, non separabuntur a vobis sed vadunt in celum parare vobis sidereas mansiones. Quam meruit Christi.
Hymnus Sanctorum meritis aa.viij.
℣ Letamini in domino.
Ⱥ Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis eterne dedit illi; celebremus solennitatem Sebastiani martyris, gaudium sit in celo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui beatos martyres tuos Fabianum et Sebastianum virtute constantie in passione roborasti, ex eorum nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius aduersa formidare. Per dominum.
Inuitatorium Regem regum dominum aa.viij.
In primo nocturno
Ⱥ Sebastianus Mediolanensium partium ciuis, quem perfuderat deus gratia, ab omnibus amabatur.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Erat enim in sermone verax, in iudicio iustus.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Christo quotidie sedulum exhibebat officium, erat enim verus dei cultor.
Psalmus Cum inuocarem.
℣ Letamini in domino.
Lectio prima.
Beatus Fabianus,Fabianus] Fabiatus breviarium propria natione Romanus, ex patre Fabio, tredecim annis sedit. Qui diaconibus regiones diuisit. Fecitque septem diaconos, qui septem notarijs eminerent, vt gesta martyrum integre et fideliter colligerent. Hic sub persecutore Decio Rome martyrij coronam accepit et in cimiterio Calixti sepultus est.
℟ Sebastianus, Mediolanensium partium ciuis, Quem perfuderat deus gratia, ab omnibus amabatur.
℣ Erat enim in sermone verax, in iudicio iustus, in vniuersa morum honestate preclarus. Quem.
Lectio secunda.
Sebastianus, vir christianissimus, Diocleciano et Maximiano valde charus fuit et a tota eorum curia valde venerabilis. Erat enim vir totius prudentie, in sermone verax, in iudicio iustus, in consilio prouidus, in commisso fidelis, in interuentu strennuus, in vniuersa morum honestate preclarus. Et necesse erat, vt quem deus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur.
℟ Erat nanque in sermone verax, in iudicio iustus, in consilio prouidus, in bonitate conspicuous, In 586vniuersa morum honestate preclarus.
℣ In commisso quoque fidelis, in interuentu strennuus. In.
Lectio tertia.
Sub clamide vero terreni imperij Christi militem habebat absconditum, ad hoc tantum, vt christianorum animas, quas in tormentis videbat deficere, confortaret. Marcellino igitur et Marco in certamine constitutis et ad fletus suorum eos reuocantium emollitis in medium se obijciens dixit: “O fortissimi milites, per diuinam virtutem peruenistis ad palmam et nunc per misera blandimenta coronam deponitis sempiternam.”
℟ Christo quotidie sedulum exhibebat officium Et christianorum animas, quas in tormentis videbat deficere, confortabat.
℣ Ad hoc tantum sub clamide terreni imperij Christi militem tegebat absconditum, vt deo redderet animas, quas diabolus conabatur auferre. Et christianorum.
In secundo nocturno
Ⱥ Ad hoc tantum sub clamide Christi militem tegebat absconditum, vt deo redderet animas, quas diabolus conabatur auferre.
Psalmus Uerba c.v.
Ⱥ Multas enim martyrum mentes beatus Sebastianus a timore passionis eripuit et ad coronam perpetue glorie incitauit.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Clarissimis quotidie viris Marcelliano et Marco suadebat seculi blandimenta respuere et momentanea tormentorum genera non timere.
Psalmus Conserua me a.iiij.
℣ Exultent.
Lectio quarta.
Isti,” inquit, “quos plorantes attenditis, putant istam vitam esse solam. Si scirent alteram esse ignaram mortis, tristitie nesciam, in qua immortalitas regnat et gaudia perpetua commorantur, profecto ad illam vobiscum festinarent pertingere istam pro nichilo reputantes. Hec ab origine mundi in se credentes fefellit: fugitiua enim est. Hec per omnia crimina currere cogit amatores suos et postquam omni spurcitia fuerint saginati, seruientes sibi tradit morti perpetue.”
℟ Sebastianus, dei cultor, studiose curabat sub absconso clamide sanctorum animas confortare Spem promittens et gloriam consequi sempiternam.
℣ Denique multas martyrum mentes a timore passionis eripuit et ad coronam perpetue glorie incitauit. Spem.
Lectio quinta.
Hec est, o amici, que vos fallit, vt amicos vestros euntes ad vitam perpetuam iniusto iudicio reuocetis. Qui, si dilectioni vestre consensissent, pauco quidem tempore vobiscum esse poterant. Postea vero sic separari habuerant, vt nunquam eos nisi in tormentis 587 | gg.j.perpetuis videretis, vbi edax flamma incredulorum animas deuorat, que nullo termino finitur, et ad rediuiua incendia iterum qui adustus fuerit reparatur.
℟ Clarissimis viris Marcelliano et Marco per singulos dies suadebat seculi blandimentablandimenta] blandimenda breviarium respuere Et momentanea tormentorum genera non timere.
℣ Ut vidit beatus Sebastianus athletas dei immenso certaminis pondere fatigari, in medio eorum se obijciens suadebat seculi blandimenta respuere. Et.
Lectio sexta.
Hanc ergo penam istos et vos permittite euadere et permittite istos ad coronam pertingere destinatam. Nolite timere: non separabuntur a vobis sed vadunt in celum vobis parare sidereas mansiones, in quibus vna vobiscum et cum filijs vestris in perpetuo gaudio maneatis. O vere degenerem, qui huius vite amore non rapitur, in qua diuitie et delicie et gaudia sic inchoantur, vt finiri non possint, cuius qui amator esse noluerit et istam perdet et illam non inueniet et a morte perpetua capietur.
℟ Nolite timere: non separabuntur a vobis sed vadunt in celum parare vobis Sidereas mansiones.
℣ Quas meruit Christi martyr Sebastianus. Sidereas.
In tertio nocturno
Ⱥ Ut vidit beatus Sebastianus athletas dei immenso certaminis pondere fatigari, dixit: “O fortissimi milites Christi, nolite per misera blandimenta coronas deponere sempiternas.”
Psalmus Domini est terra b.ij.
Ⱥ Sebastianus dixit Marcelliano et Marco: “Non vos seducant blandimenta mulierum.”
Psalmus Beati, quorum c.ij.
Ⱥ Nolite timere: non separabuntur a vobis sed vadunt in celum parare vobis sidereas mansiones.
Psalmus Te decet d.vij.
℣ Mirabilis.
Lectio septima. Secundum Lucam vj.
In illo tempore: Descendens Iesus de monte stetit in loco campestri, et reliqua.
Nolite, o amici, reuocare quos diligitis a vita ad mortem, a gaudio in luctum, a lumine ad tenebras, ab eterna requie ad penas sempiternas. Magis autem nosmetipsos preparemus ad euadendum penas eternas, vt ad sidereas mansiones plenas delectatione peruenire possumus.
℟ Zoe, vxor Nicostrati, dixit beato Sebastiano: “Beatus es tu et benedictus sermo oris tui Per Iesum Christum dominum nostrum.”
℣ Benedicti, qui in omnibus, que loquutus es, credunt. Per.
Lectio octaua.
Cum hec et similia beatus Sebastianus proferret, subito splendore illuminatus est et apparuit iuuenis pallio candido amictus. Dans ei pacem dixit: “Tu semper mecum eris.”
℟ Egregie dei martyr Sebastiane, 588princeps ac propagator sanctissimorum preceptorum, Ecce nomen tuum in libro vite celestis ascriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in secula.
℣ Socius enim factus es supernorum virtutum, que et in celum spiritum tuum susceperunt. Ecce nomen tuum in.
Lectio nona.
Zoe vero, vxor Nicostrati, in cuius hec domo agebantur, vidit angelum tenentem librum ante oculos eius, ex cuius lectione loquentis oratio decurrebat his, qui venerant ad decipiendum, et multis alijs conuersis ad Christum, martyrio consummatis ad confortationem beati Sebastiani. Dioclecianus tandem fecit eum quasi ericium impleri sagittis in campo et postea tamdiu in ypodromo sagittari, quousque redderet spiritum.
℟ Elegit eum dominus, virum de plebe, et claritatem visionis eterne dedit illi; celebremus solennitatem Sebastiani martyris, Gaudium sit in celo et in terra pax hominibus bone voluntatis.
℣ Beatus es et bene tibi erit, egregie dei martyr Sebastiane. Gaudium sit.
℣ Iustorum anime in manu dei sunt.
℟ Et non tanget illos tormentum malicie.
Ad laudes
Ⱥ
Sebastianus, dei cultor, studiose curabat sub absconso clamidis sanctorum animas confortare spem promittens et gloriam consequi sempiternam.
Psalmus Dominus regnauit cum ceteris.
Ⱥ Si ego verus seruus dei sum et si vera sunt omnia, que ex ore meo hec mulier audiuit et credidit, aperiat os eius, qui aperuit os Zacharie, prophete domini.
Ⱥ Ad hanc vocem Christi martyris Sebastiani illico apertum est os vxoris Nicostrati.
Ⱥ Zoe, vxor Nicostrati, dixit beato Sebastiano: “Beatus es tu et benedictus sermo oris tui.”
Ⱥ Sebastianus dixit ad Nicostratum: “Saluator noster pro peccatoribus dignatus est suam exhibere penitentiam.”
Ad Benedictus Ⱥ Beatus es et bene tibi erit, egregie martyr Sebastiane, quia cum sanctis gaudebis et cum angelis exultabis in eternum.
Ad Magnificat Ⱥ Egregie dei martyr Sebastiane, princeps ac propagator sanctissimorum preceptorum, ecce nomen tuum in libro vite celestis ascriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in secula.
Psalmus Magnificat.
DE SANCTA AGNETE COMMEMORATIO
Ⱥ Christi virgo nec terrore concutitur nec blandimento seducitur.
℣ Diffusa est gratia in labijs tuis.
℟ Propterea.
Collecta
Omnipotens sempiterne deus, qui infirma mundi eligis, vt fortia queque confundas, concede propicius, 589 | gg.ij.vt qui beate Agnetis, martyris tue, solennia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per dominum.
Inuitatorium Agnum, sponsum cc.j.
In primo nocturno
Ⱥ Zelo Christi succensa beata virgo Agnes corruptorem castitatis aspernabatur dicens: “Discede a me, nutrimentum facinoris, pabulum mortis, discede, quia iam ab alio amatore preuenta sum.”
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Anulo suo subarrauit me dominus Iesus Christus et tanquam sponsam decorauit me corona.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Dexteram meam et collum meum cinxit lapidibus preciosis, tradidit auribus meis inestimabiles margaritas.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Diffusa est gratia in labijs.
Lectio prima.
Beata Agnes dum etatis sue anno tertiodecimo a scolis reuerteretur, a prefecti vrbis filio adamatur, cuius parentes ceperunt plura dona ei offerre et pluriora promittere, que a beata Agnete sunt refutata.
℟ Diem festum sacratissime virginis celebremus, qualiter passa sit beata Agnes ad memoriam reuocemus: tertiodecimo etatis sue anno mortem pertulit et vitam inuenit, Quia solum vite dilexit auctorem.
℣ Ingressa Agnes turpitudinis locum angelum domini preparatum inuenit. Quia solum vite.
Lectio secunda.
Cum autem preciosissima ornamenta sibi ab eo oblata quasi stercora refutaret et ipse maiora promitteret, taliter respondit: “Discede a me, pabulum mortis, fomes peccati, nutrimentum facinoris, quia iam ab alio amatore preuenta sum, quem cum amauero, casta sum, cum tetigero, munda sum, cum accepero, virgo sum.”
℟ Dexteram meam et collum meum cinxit lapidibus preciosis, tradidit auribus meis inestimabiles margaritas Et circundedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis.
℣ Induit me dominus ciclade auro texta et immensis monilibus ornauit me. Et circundedit me vernantibus.
Lectio tertia.
Audiens hec insanus iuuenis lecto prosternitur et per alta suspiria amor a medicis reperitur. Fiunt hec nota patri cepitque inquirere, quis esset aut de cuius potestate Agnes se iactaret. Dictum est ei: “Hanc christianam et ita magicis artibus occupatam, vt dicat sponsum suum esse Christum.”
℟ Induit me dominus vestimento salutis et indumento leticie circundedit me Et tanquam sponsam decorauit me corona.
℣ Tradidit auribus meis 590inestimabiles margaritas et circundedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis. Et.
In secundo nocturno
Ⱥ Christus circundedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis preciosis.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Posuit signum in faciem meam, vt nullum preter eum amatorem admittam.
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Induit me dominus ciclade auro texta et immensis monilibus ornauit me.
Psalmus Fundamenta e.viij.
℣ Specie tua.
Lectio quarta.
Ad hec prefectus eam sibi presentatam primo blandis sermonibus, deinde terroribus pulsat sed ipsa terrentem sicut blandientem deridet. Hoc videns prefectus titulum christianitatis sibi opposuit et nudam iussit ad lupanar duci. Sed statim crine soluto tantam densitatem capillis eius gratia diuina contulit, vt melius quam vestibus tecta videretur. Ingressa Agnes turpitudinis locum angelum domini inuenit circundantem eam tanto lumine, vt nullus eam pre splendore videre posset.
℟ Iam corpus eius corpori meo sociatum est et sanguis eius ornauit genas meas, Cuius mater virgo est, cuius pater feminam nescit.
℣ Ipsi sum desponsata, cui angeli seruiunt, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur. Cuius.
Lectio quinta.
Apparuit et ei stola candidissima ad staturam suam, quam induit gratias agens deo. Interea omnis, qui fuisset ingressus, dans honorem immenso lumini mundior egrediebatur, quam ingressus fuerat. Prefecti autem filius cum sodalibus suis venit deridens alios et ingressus videns tantum lumen non dedit laudem deo. Cum eam manu tangeret, cecidit in faciem suam et suffocatus a diabolo expirauit.
℟ Ipsi sum desponsata, cui angeli seruiunt, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, Ipsi soli seruo fidem, ipsi me tota deuotione committo.
℣ Dexteram meam et collum meum cinxit lapidibus preciosis, tradidit auribus meis inestimabiles margaritas. Ipsi.
Lectio sexta.
Ingrediens autem vnus ex iuuenibus viso, quod moram faceret, et mortuum eum intuens exclamauit dicens: “Pijssimi Romani, succurrite! Ista meretrix magicis artibus prefecti filium interfecit.” Quo audito dixit prefectus: “Crudelissima feminarum, in filio meo voluisti tuam artem magicam demonstrare.”
℟ Amo Christum, in cuius thalamum introiui, cuius mater virgo est, cuius pater feminam nescit, cuius mihi organum modulatis vocibus cantat, Quem cum amauero, casta sum, cum tetigero, munda sum, cum accepero, 591 | gg.iij.virgo sum.
℣ Mel et lac ex eius ore suscepi et sanguis eius ornauit genas meas.
In tertio nocturno
Ⱥ Ipsi sum desponsata, cui angeli seruiunt, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli seruo fidem.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Ipsi soli seruo fidem, ipsi me tota deuotione committo.
Psalmus Cantate domino ij f.iij.
℣ Adiuuabit.
Lectio septima. Secundum Mattheum 25.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Simile est regnum celorum decem virginibus,” et reliqua.
Beata Agnes dixit: “Ille, cuius voluntatem voluit perficere, in eum potestatem accepit.” At ille: “In hoc apparebit, quia non magica arte ista fecisti, si deprecata fueris angelum tuum et restituas michi filium.” Cui illa: “Quia tempus est, vt virtus domini mei Iesu Christi manifestetur, egredimini foras.”
℟ Mel et lac ex eius ore suscepi Et sanguis eius ornauit genas meas.
℣ Cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, ipsi soli seruo fidem. Et.
Lectio octaua.
Precante igitur illa apparuit ei angelus domini et eleuauit eam flentem et iuuenem suscitauit, qui egressus foras clamauit dicens: “Unus est deus in celo et in terra et in mari, dominus Iesus Christus. Ad hanc vocem templorum pontifices valde turbabantur.
℟ Omnipotens adorande, colende, tremende, benedico te, Quia per filium tuum vnigenitum euasi minas hominum impiorum et spurcitias diaboli impolluto calle transiui.
℣ Te confiteor labijs et corde, te totis visceribus concupisco. Quia per.
Lectio nona.
Prefectus hec audiens obstupuit, sed ne videretur contra templorum pontifices agere, vicarium delinquens recessit tristis, quia eam liberare non posset. Tunc vicarius Aspacius copioso igne accenso iussit eam iactari in medio. Quo facto flamma diuisa est in duas partes et incendium ipsam in nullo contingebat sed ministros exurebat. Tunc Aspacius gladium in gutture eius immergi fecit et sic migrauit ad Christum.
℟ Pulchra facie cc.j.
℣ Audi, filia, et vide.
Ad laudes
Ⱥ
Mecum enim habeo custodem corporis mei angelum domini.
Psalmi soliti.
Ⱥ Ingressa Agnes turpitudinis locum angelum domini preparatum inuenit.
Ⱥ Fulgebat enim tota cella illa quasi radians sol in virtute sua.
Ⱥ Benedico te, pater domini mei Iesu Christi, quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo.
Ⱥ Stans beata Agnes in medio flamme expansis manibus 592orabat: “Te deprecor, adorande, colende, tremende, benedico te et glorifico nomen tuum ineternum.”
In euangelio Ⱥ Beata Agnes in medio flammarum expansis manibus orabat: “Te deprecor, adorande, colende, tremende, quia per filium tuum minas euasi sacrilegi tyranni et carnis spurcicias immaculato calle transiui; et ecce venio ad te, quem amaui, quem quesiui, quem semper optaui.”
Psalmus Be‹ne›dictus.
Ad secundas vesperas
In euangelio Ⱥ Ecce quod concupiui iam video, quod speraui iam teneo, illi sum iuncta in celo, quem in terris posita tota deuotione dilexi.
Psalmus Magnificat.
COMMEMORATIO DE SANCTO UI‹N›CENTIO
Ⱥ Beatus Uincentius applicatus tormentis, alacri vultu dei presentia roboratus dixit: “Hoc est, quod semper optaui et votis omnibus exquisiui.”
℣ Gloria et honore coronasti.
Oratio
Adesto, domine, supplicationibus nostris, vt qui ex iniquitate nostra nos reos esse cognoscimus, beati Uincentij, martyris tui, intercessione liberemur. Per dominum.
Inuitatorium Uincentem mundum adoremus dominum, In quo pressuras mundi martyr vicit Uincentius.
Psalmus Uenite.
In primo nocturno
Ⱥ Sanctus Uincentius, a pueritia studijs literarum traditus, diuina sibi prouidente clementia gemina scientia efficacissime claruit.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Sanctitate quoque insignis diaconij arce suscepta vices pontificis diligenter exequebatur.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Ualerius igitur et leuita Uincentius spe fruende victorie diuinitus subnixi in confessione deitatis alacriter cucurrerunt.
Psalmus Domine, quid.
℣ Gloria.
Lectio prima.
Beatus Uincentius, nobilissimus genere, a pueritia literis traditus sub Ualerio episcopo ciuitatis Cesaraugustane claruit. Factus autem ab eo archidiaconus vices eius, quia erat impeditioris lingue et contemplatione vacabat, diligenter exequebatur.
℟ Sanctus Uincentius, Christi martyr, prouidente superna clementia, que sibi eum preuidebat vas electionis futurum, Gemina scientia efficacissime claruit.
℣ Sanctitate quoque insignis diaconij arce suscepta vices pontificis diligenter exequebatur. Gemina scientia.
Lectio secunda.
Cum autem Daciano data esset potestas a Diocleciano seuiendi in christianos, protinus Ualerius episcopus et Uincentius archidiaconus apud Ualenciam carceri sunt deputati. Cum autem producti essent coram eo et multis modis induceret, vt noua religione dimissa antiquam tenerent, et Ualerius, vir mire innocentie, taceret, dixit Uincentius: “Si iubes, pater, dictis iudicem 593 | gg.iiij.aggrediar.”
℟ Ualerius igitur episcopus et leuita Uincentius spe fruende victorie diuinitus subnixi In confessione diuinitatis alacriter cucurrerunt.
℣ Tanto namque feliciores se esse credebant, quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent euincere. In confessione.
Lectio tertia.
At ille: “Dudum, fili karissime, diuini verbi curam tibi commisi et nunc quoque pro fide, qua astamus, responsa committo.” Tunc Uincentius conuersus ad Dacianum dixit: “Scito nepharium esse apud christianos deitatis cultum abnegare et ne te longius protraham, confitemur nos christiane religionis cultores ac vnius et veri dei famulos et testes, in cuius nomine contra te pugnaturi spiritualia arma accepimus. Supplicia tua non timemus, quia per ipsa ducimur ad coronam et per mortem ad vitam.”
℟ Leuita Uincentius dixit beato Ualerio: “Si iubes, pater sancte, iudicem aggrediar.” “Iam tibi, fili charissime, diuini verbi curam commiseram, nunc quoque pro fide, qua astamus, responsa committo.”
℣ Tibi enim gemina scientia pollenti ac superni amoris igne feruenti celestis olim doctrine ministerium delegaui. Nunc quoque.
In secundo nocturno
Ⱥ Tanto namque feliciores se esse credebant, quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent euincere.
Psalmus Cum inuocarem.
Ⱥ Leuita Uincentius dixit beato Ualerio: “Si iubes, pater sancte, responsis iudicem aggrediar.”
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Iam tibi, fili charissime, diuini verbi curam commiseram, nunc quoque pro fide, qua astamus, responsa committo.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
℣ Posuisti.
Lectio quarta.
Cum autem hec et similia multa diceret, iratus DacianusDacianus] Daciauus breviarium dixit: “Istum episcopum amouete et subeat exilium, quoniam contempsit iussa principum. Istum exhibete tormentis, quoniam in contumeliam prorupit.” Uincentius autem alacri vultu respondit: “Hoc est, quod semper optaui, hoc est, quod modis omnibus exquisiui. Insurge ergo et toto malignitatis spiritu debachare; virtute dei me videbis plus posse, dum torqueor, quam possis ipse, qui torques.”
℟ Ecce iam in sublime agor et omnes principes tuos seculo altior, tyranne, despicio, nolo gloriam meam minuas nec damna inferas laudi; Paratus enim sum ad omnia tormenta pro saluatoris nomine sustinenda.
℣ Insurge ergo et toto malignitatis spiritu debachare; videbis me virtute dei plus posse, quam possis ipse, qui torques. Paratus enim.
Lectio quinta.
Ad hoc adhibetur tormentorum diuersitas: aculeus, vngula, 594patibulum, questiones, lectus cum costis ferratis super carbonum congeriem, lamine ferreo liquor ferri ardentis decurrens; viscerum interiora nudantur, dependet aruina, sanguis fluit, sed in omnibus immotus permanens et erectis in celum luminibus orans vicit adeo, vt diceret Dacianus: “Uicti sumus.” Tu.
℟ Assumptus ex eculeo leuita Uincentius atque ad patibulum raptus, tortores suos pene preueniens Moras carnificum arguendo ad penam alacriter properauit.
℣ Intrepidus itaque dei athleta candentis ferri machinam ultro conscendit. Moras.
Lectio sexta.
Denique ponitur in carcere tenebroso pedibus ligno constrictis, sternuntur fragmenta testarum, vt quocunque se verteret, vulnera ipsa inueniat, priuatur omni consortio humano. Sed assunt angeli, lux refulget, laxantur ligna, testarum asperitas vertitur in florum molliciem. Dantur ergo laudes deo et angelice vocis suauitas procul diffunditur.
℟ Christi miles gloriosus, leuita Uincentius vt tribunal sponte rogum conscendit intrepidus, cuius salis crepitantis per corpus minutieminutie] munitie breviarium sparsim ibant, atque prune vernabantur sanguine.
℣ Inter hec manet immotus ille dei famulus orans Christum in sublimi erectis luminibus.
In tertio nocturno
Ⱥ Beatus Uincentius, cuius iam mens conscia corone, dixit Daciano: “Hactenus ad te sermo de neganda fide perorauit.”
Psalmus In domino confido a.iij.
Ⱥ Nos lucis auctorem patrem eiusque Christum filium, qui solus est verus deus, Daciane, confitebimur.
Psalmus Domine, quis habitabit a.iiij.
Ⱥ Profitemur enim religionis christiane nos esse cultores ac vnius veri dei permanentis in secula famulos ac testes.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
℣ Magna est gloria.
Lectio septima.
Euigilantes custodes hec videntes cum multis alijs concurrentibus ad dominum conuertuntur. Referuntur hec Daciano et ille insaniens dixit: “Reponatur in lecti molliciem, vt post renouetur iterum ad tormenta.” Quod cum fieret pijs credentium manibus, celo spiritum reddidit.
℟ Beatus dei athleta Uincentius horrendo clausus ergastulo carceris psalmum deo et hymnum angelorum frequentia releuatus letus dicebat, Quorum vallatus caterua venerando fruebatur obsequio et mulcebatur alloquio.
℣ Dantur ergo laudes deo altissimo et resonante organo vocis angelice modulata suauitas procul diffunditur. Quorum.
Lectio octaua.
Quo audito Dacianus fecit corpus proijci in campum a feris et auibus consumendum. Sed affuit 595 | gg.v.coruus, qui aues cum feris abigebat. Lupum quoque immanem repulit, qui retro respiciens fixo intuitu creditur angelorum custodiam admiratus fuisse. Deinde fecit eum in mari proijci.
℟ Agnosce, o Uincenti inuictissime, pro cuius nomine fideliter decertasti, Ipse tibi coronam preparatam seruat in celis, qui te fecit victorem in penis.
℣ Esto igitur iam securus de premio, quia mox deposito onere carnis nostro eris addendus collegio. Ipse.
Lectio nona.
Festinantibus vero submersoribus hoc nunciare Daciano dei virtute ductus est ad littus quoddam. Et facta super hoc reuelatione cuidam viro fideli et cuidam vidue, concurrentibus illuc fidelibus repertum corpus sepultum est ab eisdem in quadam basilica parua ibi prope. Cessante vero rabie persecutionis deuotio fidelium honorabilius eum extra muros ciuitatis Ualentie sepeliuit.
℟ Gloriosus dei amicus Uincentius Iesu domini confessione fundatus inter tormentorum supplicia stetit imperterritus Ac demum triumphali morte insignis celos petiuit sanguine laureatus.
℣ Felici commercio pro terrenis celestia, pro perituris eterna commutans. Ac.
℣ Corona aurea.
Ad laudes
Ⱥ
Assumptus ex eculeo leuita Christi Uincentius atque ad patibulum raptus moras carnificum arguendo ad penam alacriter properabat.
Ⱥ Intrepidus itaque candentis ferri machinam vltro conscendit ac manens immotus erectis in celum luminibus dominum precabatur.
Ⱥ Hinc horrendo carceris clausus ergastulo dei athleta angelorum venerando fouebatur obsequio et mulcebatur alloquio.
Ⱥ Agnosce, o Uincenti inuictissime, quia pro cuius nomine fideliter decertasti, ipse tibi coronam preparatam seruat in celestibus.
Ⱥ Dantur ergo laudes deo altissimo et resonante organo vocis ancelice modulata suauitas procul diffunditur.
Ad Benedictus Ⱥ Sacram huius diei solennitatem humili celebremus deuotione, qua inuictus Christi martyr Uincentius tyranno deuicto insignem victorie palmam celo gaudens intulit.
Psalmus Benedictus.
Ad secundas vesperas
℟ nonum Gloriosus dei amicus.
Ad Magnificat Ⱥ Egregius dei martyr Uincentius diris tormentorum supplicijs pro Christo alacriter superatis ac felicis pugne agone constanter expleto tandem preciosam resolutus in mortem celo triumphans spiritum reddidit.
Psalmus Magnificat.
BEATI BABILLE EPISCOPI ET MARTYRIS
Ⱥ Sancti martyris tui aa.v.
Oratio
Deus, qui nos annua beati Babille, martyris tui atque pontificis, solennitate letificas, da nobis, famulis tuis, de eius natalicio 596semper gaudere, vt apud misericordiam tuam et exemplis eius protegamur et meritis. Per.
Inuitatorium Regem martyrum.
Nocturna legatur.
Lectio prima.
Numerianus rex cum immolasset immundis idolis, voluit intrare in domum dei sed sanctus Babillas episcopus prohibebat eum dicens: “Non intrabis in domum domini habens manus coinquinatas.” Numerianus erubescens tacuit et iussit episcopum fortiter custodiri. Et altera die sedens in palacio iussit episcopum introduci dixitque ei: “Miser homo, quid pre oculis habens ausus es occurrens prohibere me? An ignoras, quoniam rex tibi loquitur?”
℟ Hic est vere martyr aa.vj.
Lectio secunda.
Beatus Babillas episcopus dixit: “Ego videns lupum introeuntem in gregem domini mei festinaui eripere.” Numerianus: “Ego lupus apud te estimatus sum et non rex?” Babillas dixit: “Ego te regem verum non dico, quoniam non cognoscis, quis tibi prestitit hunc honorem. Si ipsum agnosceres, ipsum tantum adorares et non creaturas eius.”
℟ Hic est vir, qui non est aa.vj.
Lectio tertia.
Tunc iratus rex Numerianus iussit sanctum episcopum decollari cum tribus paruulis, quos ipse instruxerat et confirmauerat. Beatus Babillas rogauit prius percuti infantes et postea se. Uidens paruulos occisos dixit: “Benedictus deus christianorum, qui fecit secundum suam misericordiam omnia,” et ita abscisum est caput eius et positus est cum paruulis cum boijs et compedibus. Qui nos adiuuet, vt gaudijs celestibus perfrui mereamur. Amen. Tu autem.
℟ Miles Christi aa.v.
Ad Benedictus Ⱥ Beatus vir, qui suffert aa.7.
IN CONUERSIONE SANCTI PAULI
Ad primas vesperas
Ⱥ super psalmos diei Uade, Anania, et quere Saulum; ecce enim orat, quia vas electionis est michi, vt portet nomen meum coram gentibus et regibus et filijs Israel.
Capitulum Actuum ix.
Saulus adhuc spirans minarum et cedis in discipulos domini, et cum iter faceret, contigit, vt appropinquaret Damasco, et subito circumfulsit eum lux de celo.
℟ Sancte Paule apostole, predicator veritatis et doctor gentium, Intercede pro nobis ad deum, qui te elegit.
℣ Ut digni efficiamur gratia eius. Intercede.
Hymnus Doctor egregie aa.j. Annue, Christe.
℣ In omnem.
Ad magnificat Ⱥ Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis eterne dedit illi; celebremus conuersionem sancti Pauli apostoli, gaudium sit in celo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui vniuersum mundum beati Pauli apostoli predicatione docuisti, 597 | gg.vj.da nobis, quesumus, vt qui eius hodie conuersionem colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per.
Commemoratio de sancto Preiecto martyre.
Ⱥ Iste sanctus aa.v.
℣ Gloria et honore.
Oratio
Sancti Preiecti, martyris tui, nos, quesumus, domine, interuentio gloriosa commendet, et quod nostris actibus non meremur, eius precibus consequamur. Per dominum.
Inuitatorium Laudemus deum nostrum In conuersione apostoli Pauli.
Psalmus Uenite.
Hymnus Eterna Christi munera aa.ij.
In primo nocturno
Ⱥ Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et michi inter gentes et cognouerunt gratiam, que data est michi a Christo domino.
℣ Qui me segregauit ab vtero matris mee et vocauit per gratiam suam.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Scio, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem.
℣ De reliquo reposita est michi corona iusticie.
Psalmus Benedicam dominum c.iij.
Ⱥ Michi viuere Christus est et mori lucrum, gloriari me oportet in cruce domini nostri Iesu Christi.
℣Per quem michi mundus crucifixus est et ego mundo.
Psalmus Eructauit c.viij.
℣ In omnem.
Lectio prima.
Beatus Paulus dicebatur prius Saulus. Qui cum esset sapientissimus, in lege Moysi edoctus a Gamaliele, christianos tanto odio persequebatur, quod quando beatus Stephanus lapidabatur a Iudeis, ipse omnium vestimenta seruabat, vt eum lapidare in manus omnium videretur. Hic etiam pro posse sua destruebat ecclesiam dei ingrediens domos, trahens inde viros ac mulieres et in carcerem ponens. Tu autem.
℟ Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et michi inter gentes Et cognouerunt gratiam dei, que data est michi.
℣ Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia eius semper in me manet. Et cognouerunt.
Lectio secunda.
Sequenti igitur anno a passione domini, anno emergenti non naturali, scilicet mense decimo, impetrauit literas a principibus sacerdotum, vt omnes christianos, quos inueniret, vinctos perduceret Hierusalem. Et cum iter faceret a Hierusalem, appropinquauit Damasco et subito cecidit super eum lux immensa de celo et cadens in terram audiebat vocem dicentem sibi: “Saule, Saule, quid me persequeris? Stultus es, si contra stimulum calcitrare disponis.”
℟ Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui, Ideoque reposita est michi corona iusticie.
℣ Scio, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare. Ideoque.
Lectio tertia.
598Respondit Saulus: “Quis es, domine?” Et ille: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris.” Respondit Saulus: “Domine, quid me vis facere?” Et dominus ad eum: “Surge et ingredere ciuitatem et ibi dicetur tibi, quid te oporteat facere.” Uiri autem, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti audientes quidem vocem, neminem autem cum eo loquentem videntes.
℟ Scio, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem Iustus iudex.
℣ Reposita est michi corona iusticie, quam reddet michi dominus. Iustus.
In secundo nocturno
Ⱥ Tu es vas electionis, sancte Paule apostole, predicator veritatis in vniuerso mundo.
℣ Per quem omnes gentes cognouerunt gratiam dei.
Psalmus Omnes gentes d.j.
Ⱥ Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, qui et meruit thronum duodecimum possidere.
℣ In regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue.
Psalmus Exaudi, deus, deprecationem d.v.
Ⱥ Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui.
℣ De cetero reposita est michi corona iusticie.
Psalmus Exaudi ij d.v.
℣ Constitues.
Lectio quarta.
Surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nichil videbat. Ad manus autem illum trahentes indroduxerunt Damascum et erat ibi tribus diebus et tribus noctibus non videns et non manducauit neque bibit. In quo triduo docuit eum spiritussanctus quicquid postea predicauit.
℟ Reposita est michi corona iusticie, quam reddet michi dominus In illa die, iustus iudex.
℣ Scio, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare. In.
Lectio quinta.
Erat autem quidam christianus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visione dominus, vt iret in vicum illum et quereret in domo Iude Saulum orantem. Qui vidit in visu virum nomine Ananiam introeuntem ad se et imponentem ei manus, vt visum recipiat.
℟ Michi viuere Christus est et mori lucrum, gloriari me oportet in cruce domini mei Iesu Christi.
℣ Michi autem absit gloriari nisi in cruce domini mei. Iesu.
Lectio sexta.
Respondit Ananias: “Domine, audiui de illo quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem et hic habet potestatem capere omnes christianos et incarcerare.” Dixit ei dominus: “Uade, quia elegi michi eum, vt portet nomen meum coram cunctis gentibus, et ego ostendam ei, quanta oporteat eum pro nomine meo pati.”
℟ Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis eterne dedit illi; celebremus conuersionem sancti Pauli apostoli, Gaudium sit in celo et in terra, pax hominibus bone voluntatis.
℣ Beatus es et bene tibi erit, egregie dei doctor. Gaudium.
In tertio nocturno
Ⱥ Saulus, qui et Paulus, 599 | gg.vij.magnus predicator a deo confortatus conualescebat et confundebat Iudeos.
℣ Ostendens, quia hic est Christus, filius dei.
Psalmus Confitebimur e.ij.
Ⱥ Ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est michi stimulus angelus sathane, qui me collaphizet, propter quod ter dominum rogaui, vt discederet a me, et dixit mihi dominus: “Sufficit tibi, Paule, gratia mea.”
℣ Nam virtus in infirmitate perficitur.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Reposita est michi corona iusticie, quam reddet michi dominus in illa die, iustus iudex.
℣ Cooperante in me gratia spiritussancti.
Psalmus Dominus regnauit, irascantur f.iij.
℣ Dedisti hereditatem.
Lectio septima. Secundum Mattheum xix.
In illo tempore: Dixit Symon Petrus ad Iesum: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te,” et reliqua.
Et abijt Ananias et introiuit in domum. Et imponens ei manum dixit: “Saule frater, dominus misit me, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, vt videas et implearis spiritusancto.” Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamme et visum recepit et surgens baptizatus est et comedit.
℟ Egregie dei Paule doctor gentium, princeps ac propagator diuinorum preceptorum, Ecce nomen tuum in libro vite celestis ascriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in secula.
℣ Beatus es, vas electionis, sancte Paule apostole, qui meruisti archana videre. Ecce nomen.
Lectio octaua.
Et statim intrans in synagogas predicauit Christum. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, dicentes: “Nonne hic est, qui hanc legem pridie destruebat?” Cum autem tertio anno a conuersione sua in Damasco predicaret, consilium fecerunt Iudei, vt eum occiderent. Quod cum cognouisset Paulus, christiani accipientes eum nocte per murum dimiserunt eum in sporta.
℟ Sancte Paule apostole, predicator quere in primis vesperis.
Lectio nona.
Tunc voluit Paulus ire in Hierusalem et sociare se apostolis sed omnes timebant eum. Non enim credebant, quod vere esset conuersus. Tunc sanctus Barnabas duxit eum ad apostolum Petrum et Iacobum minorem, episcopum in Hierusalem, qui soli apostoli tunc ibi erant, quia alij per Iudeam dispersi erant ad predicandum. Et narrauit eis, quomodo Paulus conuersus esset.
℟ Magnus sanctus Paulus, vas electionis, vere digne est glorificandus, Qui et meruit thronum duodecimum possidere.
℣ A Christo de celo vocatus et in terram prostratus ex persecutore effectus est vas electionis. Qui.
℣ Annunciauerunt.
Ad laudes
Ⱥ
Ego plantaui, Apollo rigauit, deus autem incrementum dedit, alleluya.
℣ Unusquisque propriam mercedem accipiet 600secundum suum laborem.
Psalmi consueti.
Ⱥ Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, vt inhabitet in me virtus Christi.
℣ Quando enim infirmor, tunc fortior sum et potens.
Ⱥ Sancte Paule apostole, predicator veritatis et doctor gentium, intercede pro nobis ad deum, qui te elegit.
℣ Ut digni efficiamur gratia Christi.
Ⱥ Gratia enim dei in me vacua non fuit sed gratia eius semper in me manet.
℣ Gratia dei sum id, quod sum.
Ⱥ Damasci prepositus gentis Arete regis voluit me comprehendere, a fratribus per murum sum missus in sporta et sic euasi manus eius in nomine domini.
℣ Deus et pater domini nostri Iesu Christi scit, quia non mentior.
Capitulum Saulus adhuc vt supra ad vesperas.
Hymnus Exultet celum aa.iij.
℣ Nimis honorati.
Ad Benedictus Ⱥ Hodie electorum omnium caput et sponsus ecclesie Christus Saulum strauit et Paulum statuit faciens ex inimico amicum, ex persecutore veritatis doctorem.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio de sancto Preiecto.
Ⱥ Hic vir despiciens mundum aa.7.
℣ Gloria et honore.
Collecta Sancti Preiecti vt supra in primis vesperis.
Ad tertiam
Capitulum Saulus adhuc spirans quere in primis vesperis.
Ad sextam
Capitulum Actuum ix.
Dixit dominus Ananie: “Surge et vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quere ibi in domo Iude Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat.
Ad nonam
Capitulum ibidem.
Cum imposuisset Ananias manus Saulo, confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamme et visum recepit et surgens baptizatus est.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Iurauit dominus cum ceteris vt supra aa.iij.
Capitulum Actuum ix.
Saulus adhuc multo magis conualescebat et confundebat Iudeos, qui habitabant Damasci, affirmans, quoniam hic est Christus.
℟ nonum Magnus sanctus Paulus.
Hymnus Exultet celum aa.iij.
℣ In omnem.
Ⱥ O gloriosum lumen omnium ecclesiarum sole splendidius! O vere apostolicum sidus altissimum, sancte Paule, qui eterni solis splendorem tenebris gentium infudisti, qui in terris positus celorum secreta petisti, et que non licet homini loqui, preuidisti, illuc supplices tuos post huius carnis terminum perducere dignare, quos fecisti veritatis lumen agnoscere.
Psalmus Magnificat.
COMMEMORATIO DE SANCTO POLICARPO
Ⱥ Iste sanctus aa.v.
Oratio
Sancti Policarpi, martyris tui atque pontificis, fragilitatem nostram, quesumus, domine, tuere presidijs, vt cuius venerandam festiuitatem annua deuotione recolimus, eius meritis et intercessionibus ab omni aduersitate liberemur. Per.
Inuitatorium Regem martyrum.
Nocturna legatur.
Lectio de communi.
℟ Beatus vir, qui suffert. Posuisti, domine. Iustus 601 | gg.viij.vt palma aa.vij.
Super Benedictus Ⱥ O martyr ibidem.
IN NATIUITATE SANCTE AGNETIS
Ad vesperas
Ⱥ super psalmos de die Ingressa Agnes gg.iij.
Ad Magnificat Ⱥ Christi virgo gg.j.
Oratio
Deus, qui nos annua beate Agnetis, martyris tue, solennitate letificas, da, quesumus, vt quam veneramur officio, etiam pie conuersationis sequamur exemplo. Per.
Inuitatorium Agnum, sponsum.
Ad matutinas et horas diurnas omnia vt in precedenti festo eiusdem cum his lectionibus et responsorijs:
Lectio prima.
Dum parentes sancte Agnetis vigilarent ad tumulum eius, viderunt exercitum virginum pretereuntem cum ingenti lumine, que omnes erant indute cicladibus auro textis. Inter quas viderunt beatam Agnetem et ad dextram eius agnum niue candidiorem. Que stans dixit eis: “Uidete, ne me quasi mortuam lugeatis, sed congaudete mecum, quia cum his omnibus lucida‹s› sedes accepi,” et his dictis pertransiuit.
℟ Diem festum sacratissime virginis celebremus, qualiter passa sit beata Agnes ad memoriam reuocemus; Tertiodecimo etatis sue anno mortem perdidit et vitam inuenit, quia solum vite dilexit auctorem.
℣ Infantia quidem computabatur in annis sed erat senectus mentis immensa. Tertiodecimo.
Lectio secunda.
Cum hec visio diuulgata narraretur Constantie virgini, filie Constantini, que plena erat vulneribus, spe recuperande salutis venit ad tumulum martyris et licet pagana fideliter tamen orabat. Repentino igitur somno arrepta vidit beatam AgnetemAgnetem] Agnetam breviarium dicentem sibi: “Constanter age, Constantia.” Euigilans autem sanam penitus se inuenit.
℟ Infantia quidem computabatur in annis Sed erat senectus mentis immensa.
℣ Corpore quidem erat beata Agnes iuuencula. Sed.
Lectio tertia.
Reuersa igitur ipsa ad palacium factum est gaudium patri et fratribus et in tota ciuitate. Petijt autem a patre, vt basilica sancte Agneti construeretur, et sibi illic mausoleum collocari precepit. Concurrit hec opinio et quotquot infirmi ad eius tumulum peruenissent, sanabantur. Perseuerauit autem Constantia in virginitate et post eam multe virgines nobiles sacra velamina susceperunt. Et quia fides mortis damna non patitur, vsque in hodiernum diem multe virgines Rome Agnetem beatissimam quasi in corpore manentem aspiciunt ad eius exemplum agentes viriliter et integre perseuerantes, credentes sine dubio, quod perseuerantes pe‹r›petue victorie palmam accquirant ad laudem dei omnipotentis. Amen.
℟ Pulchra facie sed pulchrior cc.j.
602IN FESTO SANCTE BRIGIDE UIRGINIS NON MARTYRIS
Ⱥ Ista est virgo sapiens cc.j.
Collecta
Celorum atque terrarum conditor et gubernator, omnipotens deus, precanti populo tua pietate succurre et presta, vt qui in honore sancte Brigide, virginis tue, presentem diei huius solennitatem gerimus, per ipsius suffragia perenni misericordia tua potiamur.
Inuitatorium Regem virginum cc.j.
Lectio prima.
Quadam nocte dum sancta Brigida hospitabatur apud quandam feminam, et ipsa inscidit ligna, in quibus texturam telarum operabatur, in pastumpastum] partem breviarium ignis et sue vacce vitulum assauit, hospitantes ex eo refecit. Uerum femina illa, ne de refectione beate Brigide teneret illius rei damnum, mane alterum in eadem forma vitulum cum sua inuenit vacca et telaria similiter in tali forma et quantitate, in qua prius fuerant. Ualedicens habitatoribus pacifice in viam perrexit.
℟ Hec est virgo sapiens cc.j.
Lectio secunda.
Sancta igitur Brigida tribus leprosis munusmunus] nunus breviarium a se postulantibus vas argenteum largita est. Et ne illis hoc donum causa esset discordie, cum inter se diuiderent, ipsa vas illud percussit ad lapidem et confractum est, vt voluit, in tres equales partes. Pauperes vero infirmi hoc munus accipientes leti ad propria recesserunt. Ad exemplum domini hec sancta virgo oculos ceci nati aperuit.
℟ Audi, filia cc.ij.
Lectio tertia.
Cum autem exitus eius de hoc seculo apropinquasset, alumne sue diem obitus sui predixit. Que pre tristicia cum ea mori voluit, beata vero Brigida dixit ei: “Post obitum meum vno anno feliciter viues et anno transacto in die obitus mei morieris, vt nobis, que simul in seculo viximus, simul recolatur dies anniuersarius,” et sic postea euenit. Sancta vero Brigida bono certamine certata de hac vita migrauit ad dominum, qui viuit ac regnat in secula seculorum. Amen.
℟ In sanctitate cc.ij.
Ⱥ Simile est regnum celorum sagene cc. ij.
IN PURIFICATIONE BEATE MARIE SEMPER UIRGINIS
Si infra septuagesimam occurrerit, propter hoc non est dimittendus cantus, qui de natiuitate domini huc est translatus, siue in hymnis siue in canticis siue in secunde vespere psalmis.
Ad primas vesperas
Ⱥ super Omnia laudate O admirabile commercium vt supra in die circumcisionis.
Ad laudes
E.ij. Capitulum Malachie 3.
Ecce ego mitto angelum meum, qui preparabit viam ante faciem tuam, et statim veniet ad templum sanctum tuum dominator, quem vos queritis, et angelus testamenti, quem vos vultis.
℟ Uidete 603 | hh.j.miraculum matris domini, concepit virgo virilis ignara consortij, Stat onerata nobili onere Maria et matrem se letam cognoscit, que se nescit vxorem.
℣ Hec speciosum forma pre filijs hominum castis concepit visceribus et benedicta ineternum deum nobis protulit et hominem. Stat.
Hymnus
Quod chorus vatum venerandus olim
spiritu sancto cecinit repletus,
in dei factum genitrice constat
esse Maria.
Hec deum celi dominumque terre
virgo concepit peperitque virgo
atque post partum meruit manere
inuiolata.
Quem senex iustus Symeon in vlnis
in domo sumpsit domini gauisus,
ob quod optatum meruit videre
lumine Christum.
Tu libens votis, petimus, precantum,
regis eterni genitrix, faueto
claraque celsi renitens Olympi
regna petisti.
Sit deo nostro decus et potestas,
sit salussalus] laus breviarium perpes, sit honor perennis,
qui poli summa residet in arce,
trinus et vnus. Amen.
℣ Post partum.
Ad Magnificat Ⱥ Homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, homo ille iustus et timoratus, expectans consolationem Israel, et spiritussanctus erat in eo.
Psalmus Magnificat.
Collecta
Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, vt sicut vnigenitus tuus hodierna die cum nostre carnis substantia in templo est presentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus presentari. Per eundem.
Completorium pleniter vt in natiuitate domini dicatur C.3.
Inuitatorium Ecce venit ad templum sanctum suum dominator dominus, Gaude et letare, Syon, occurrens deo tuo.
Psalmus Uenite.
Hymnus Quod chorus.
In primo nocturno
Ⱥ Specialis virgo inter agmina virginum, gaude munere magnifico, que sola regem regum ferre, Maria, digna fuisti casta intra viscera, quo minoratus paululum ab angelis est deitate, qui patri consimilis.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Celi regina Maria, te iure fatemur, ex cuius thalamo processit iusticie sol.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Uirgo, creatoris celorum mater et orbis, innocuis manibus mundo quoque corde beata rite dei pinguem meruisti scandere montem.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Accipiens Symeon puerum in manibus, Gratias agens benedixit dominum.
Lectio prima.
Hodiernus dies magnum nobis contulit gaudium, in quo Christus infans in templo est presentatus. Exultent ergo virgines, virgo Maria peperit Christum. Nichil in ea, quod vouit, putant exterminatum, mansit virgo post partum et illibata post filium.
℟ Adorna thalamum tuum, Syon, et suscipe regem Christum, Quem virgo concepit, virgo peperit, 604virgo post partum, quem genuit, adorauit.
℣ Accipiens Symeon puerum in manibus, gratias agens benedixit dominum. Quem.
Lectio secunda.
Exultent vidue, infantem Christum vidua Anna cognouit. Exultent coniugate, nasciturum Christum Elizabeth nupta prophetauit. Nullus gradus pretermissus est, de quo non haberet testimonium salus omnium nostrum. Nunquid enim sole virgines ad regnum celorum perueniunt? Perueniunt et vidue.
℟ Symeon iustus et timoratus, expectans redemptionem Israel Et spiritussanctus erat in eo.
℣ Responsum accepit Symeon a spiritusancto non visurum se mortem, nisi videret Christum domini. Et spiritussanctus.
Lectio tertia.
Sancta Anna a virginitate sua septem annis vixerat cum viro suo. Quo defuncto vsque ad senilem etatem peruenerat et senectute sancta octoginta gerens annos expectabat infantiam saluatoris, vt paruum videret annosa, paruum cognosceret annicula, intrantem mundum saluatorem videret itura.
℟ Responsum acceperat Symeon a spiritu sancto non visurum se mortem, nisi videret Christum domini, et benedixit deum et dixit: “Nunc dimittis seruum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, domine.”
℣ Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, accepit eum Symeon in vlnas suas et dixit: “Nunc dimittis.”
In secundo nocturno
Ⱥ Gratia celestis, reparatrix totius orbis diffusa est labijs, virgo Maria, tuis, propterea regum te rex benedixit in euum et facit a dextris casta sedere suis, aurea, quam fuluo vestis circundata lumbo ambit et exornat riteque condecorat.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Sanctificans dominus templum Christus sibi dignum, virgine matre satusmatre satus] nostra salus breviarium descendit ab arce polorum, cuncte tue gentes, terre simul omnia regna, “Gaude, dei genitrix,” dicunt etet] omnis breviarium “Kiria, chere.”
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Aula Maria dei casta titulusque pudoris, porta Syon rutilis semper fundata saphiris, que sola cunctis patuisti clausa tonanti, suscipe seruorum, petimus, pia vota tuorum.
Psalmus Fundamentum e.8.
℣ Symeon iustus et timoratus Expectabat redemptionem Israel.
Lectio quarta.
Et in masculino sexu tria genera commendata sunt. Ipse Christus puer natus est, exultent pueri continentiam vouentes puero. Ipse vero integritatem pueritie consecrauit, qui sue matri fecunditatem attulit et virginitatem non abstulit. Symeon ille senex diu vixerat, cuius etas comparatur Anne, et audierat responsum, quod non esset visurus mortem, nisi videret Christum.
℟ Postquam impleti sunt dies purgationis Marie 605 | hh.ij.secundum legem Moysi, tulerunt Iesum in Hierusalem, vt sisterent eum domino, Sicut scriptum est in lege domini, quia omne masculinum adaperiens vuluam sanctum domino vocabitur.vocabitur] vacabitur breviarium
℣ Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum. Sicut scriptum.
Lectio quinta.
Intelligite, fratres, quantum desiderium habebant antiqui sancti videre Christum. Sciebant illum esse venturum et omnes, qui pie viuebant, dicebant: “O, si hic me inueniat illa natiuitas, o, si quod credo et vidi in scripturis dei, videam oculis meis.”
℟ Cum inducerent puerum Iesum parentes eius, accepit eum Symeon in vlnas suas et benedixit deum et dixit: “Nunc dimittis seruum tuum, domine, secundum verbum tuum in pace.”
℣ Suscipiens puerum Symeon in manibus, gratias agens benedixit deum et dixit: “Nunc.”
Lectio sexta.
Habetis ergo, pueri, puerum Christum, sancti etiam senes senem Symeonem. Si autem queritis, vt de coniugatis aliquis vir testimonium domino perhibeat, Zachariam considerate. In manus suas Symeon infantem accepit sed maiestatem intus agnouit. Nemo contemnatcontemnat] contennat breviarium natum, qui vult esse renatus. Ad illum pertinuit propter nos nasci, ad nos pertineat in illo renasci, qui venit in hunc mundum peccatores saluos facere, Iesus Christus, dominus noster, cum patre et spiritusancto eternaliter benedictus. Amen.
℟ Uidete miraculum vt supra in vesperis.
In tertio nocturno
Ⱥ Psallite cantantes domino noua cantica Christo, omnis et illius nomen benedicitobenedicito] benedicite breviarium tellus mundo virginea,virginea] virgineus breviarium quem florem pertulit aluus.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Exultet tellus, letentur et insule Christo regnante Dauitico germine, quem virgo sacra puritatis gremio prolatum mundo edidit, castissima virgo Maria, cuius celebrans solennia plebs veneratur vbique fidelium.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Aueto theotocos virgo Maria, que trinam mundi regentem machinam filium protulisti, subueni nunc, domina nostra, solue crimina, vt ei per secla leti demus cantica.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Responsum accepit Symeon a spiritu sancto.
℟ Non visurum se mortem, nisi videret Christum domini.
Lectio septima. Secundum Lucam ij.
In illo tempore: Postquam completi sunt dies purgationis Marie secundum legem Moysi, tulerunt Iesum parentes eius in Hierusalem, vt sisterent eum domino, et reliqua.
Omilia venerabilis Bede.
Precepit namque lex, fratres karissimi, vt mulier, que suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus et in die octauo circumcideret infantulum nomenque aptaret, deinde 606triginta tres dies ab ingressu templi et a viri thoro abstineret, donec quadragesimo natiuitatis die filium cum hostijs ad templum domini deferret.
℟ Suscipiens Iesum in vlnas suas Symeon exclamauit et dixit: “Tu es vere lumen ad illuminationem gentium et gloriam plebis tue Israel.”
℣ Symeon in manibus infirmitatem accepit sed maiestatem intus cognouit et dixit: “Tu es vere.”
Lectio octaua.
Intueamur, fratres karissimi, diligentius verba legis, que proposuimus, et videbimus apertissime, quod beata virgo Maria simul cum filio, quem genuit, ab omni fuerit legis subiectione liberrima. Cum enim dicat lex mulierem, que suscepto semine peperisset, immundam decerni, patet illam, que sine virili semine peperit, neque immundam neque per salutares hostias esse mundandam.
℟ Senex puerum portabat, puer autem senem regebat, Quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum, quem genuit, adorauit.
℣ Accipiens Symeon puerum in manibus, gratias agens benedixit dominum. Quem virgo.
Lectio nona.
Uere sicut dominus ac saluator noster apparens in homine fieri voluit sub lege, vt eos, qui sub lege erant, redimeret, ita etiam beata dei genitrix pro ostendendo humilitatis exemplo legalibus subdi non refugit institutis iuxta illud viri sapientis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
℟ Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti, que Gabrielis archangeli dictis credidisti, Dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inuiolata permansisti.
℣ Gabrielem archangelum credimus diuinitus te esse affatum, vterum tuum de spiritu sancto credimus impregnatum, erubescat Iudeus infelix, qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum. Dum virgo.
Te deum.
℣ Speciosus forma.
Ad laudes
Ⱥ
Symeon iustus et timoratus expectabat redemptionem Israel et spiritussanctus erat in eo.
Ⱥ Responsum accepit Symeon a spiritusancto non visurum se mortem, nisi videret dominum.
Ⱥ Accipiens Symeon puerum in manibus, gratias agens benedixit dominum.
Ⱥ Nunc dimittis seruum tuum, domine, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.
Ⱥ Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum.
Capitulum Ecce ego mitto quere in primis vesperis.
Hymnus Fit porta Christi peruia quere supra in conceptione eiusdem ad laudem ee.viij.
℣ Post partum.
Ad Benedictus Ⱥ Senex puerum portabat, puer autem senem regebat, quem virgo peperit et post partum virgo permansit, ipsum, quem genuit, adorauit.
Psalmus Benedictus.
Oratio vt supra.
Ad primam
Hymnus Agnoscat 607 | hh.iij.omne seculum quere supra in die natiuitatis domini C.vj.
Capitulum Populus gentium.
℟ Christe fili.
℣ Benedictus, qui venit.
Post Confiteor ℣ Symeon iustus.
℣ Responsum.
℣ Accipiens cum oratione Omnipotens sempiterne deus, maiestatem, cetera more solito.
Ad tertiam
Hymnus Maria ventre concepit.
Capitulum Ecce ego mitto.
℟ Symeon iustus cum alleluya.
℣ Responsum.
Ad sextam
Hymnus Presepe poni.
Capitulum Malachi iij.
Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Leui et erunt domino offerentes sacrificia in iusticia.
℟ Responsum accepit.
℣ Accipiens Sym‹e›on.
Ad nonam
Hymnus Adam vetus.
Capitulum ibidem
Et placebit domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies seculi et sicut anni antiqui, dicit dominus omnipotens.
℟ Accipiens Symeon.
℣ Speciosus forma.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Tecum principium.
Capitulum Ecce ego mitto.
℟ Gaude, Maria.
Hymnus A solis ortus cardine.
℣ Post partum.
Ad Magnificat Ⱥ Hodie beata virgo Maria puerum Iesum presentauit in templo et Symeon repletus spiritusancto accepit eum in vlnas suas et benedixit deum Israel.
Psalmus Magnificat.
COMMEMORATIO DE SANCTO BLASIO
Ⱥ Hic est vir, qui non est aa.v.
℣ Gloria.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Blasium, presulem martyremque tuum, hodierna die eternitatis gloria sublimasti, presta, quesumus, vt apud te pro nobis precipuus sit suffragator, qui tui nominis extitit idoneus predicator. Per dominum.
Si autem hec festiuitas gloriose virginis Marie in dominica septuagesime euenerit, festum pleniter peragatur sed de dominica ad primas vesperas et secundas et matutinas commemoratio fiat cum antiphona, versiculo et oratione et ad missam.
Inuitatorium Regem martyrum dominum.
Nocturna cum antiphona.
℣ Magna est.
Lectio prima.
Beatus Blasius purus, innocens, deum colens, verax, pius et mitis et ab omni opere prauo abstinens fuit. Hoc videntes fideles, qui erant in Sebastea, ciuitate Capadocie, elegerunt eum sibi in episcopum. Ipse vero pergens in montem Argei habitauit ibi in spelunca et concurrebant ad eum qui erant infirmi et per impositionem manus eius sanabantur. Audiens hec preses fecit eum tanquam christianum sibi presentari.
℟ Iustum deduxit aa.vij.
Lectio secunda.
Uidens autem nuncios gauisus est dicens: “Memor est mei dominus hodie. In via conuertebat incredulos faciens multa miracula in hominibus et brutis.” Dixit ei preses: “Gaude, Blasi, amice deorum.” At ille: 608“Non dicas deos sed demones.” Iratus preses iussit eum fustibus cedi et in carcere retrudi et postea ferreis pectinibus dilaniari et iterum in carcerem mitti et septem mulieres, que de guttis sanguinis eius collectis sumpserant, capite truncari.
℟ Beatus vir aa.vj.
Lectio tertia.
Tertio eductum de carcere iussit mitti in lacum, quo signato ab eo stetit sicut arida et ipse in medio. Cultores vero idolorum venientes ad eum dimersi sunt. Angelus autem domini dixit ei: “Gloriose egredere et suscipe coronam.” Ipso autem egresso apparuit lux magna ante faciem eius. Data vero sententia decapitationis eius, cum oraret, dixit dominus ei: “Omnem petitionem tuam implebo.” Hoc dicto capite cesus est.
℟ Posuit dominus coronam aa.vij.
Ⱥ Beatus vir Blasius ibidem.
Commemoratio de sancta Maria.
Ⱥ Aue Maria, electa regina dd.vj cum ceteris.
IN NATALICIO BEATE AGATHE
Super psalmos Ⱥ Mens mea solidata est et in Christo fundata.
℟ Dum ingrederetur beata Agatha in carcerem, dixit ad iudicem: “Impie, crudelis et dire tyranne, non es confusus amputare in femina, quod ipse in matre suxisti?”
℣ Ego enim habeo mammillas integras in anima mea, quas ab infantia domino consecraui. Impie.
Ⱥ Agatha, virgo sacra nobili orta genere, gloriosam propter Christum pertulit passionem.
Psalmus Magnificat.
Oratio Deus, qui inter cetera potentie tue quere supra de vna virgine et martyre cc.j.
Inuitatorium Christum venerantes deum adoremus, regem regum, Qui in celis Agathe palmam hodie dedit eternam.
In primo nocturno
Ⱥ Beata Agatha Quintiano interroganti respondit: “Ingenua sum et ex spectabili genere, vt omnis parentela mea testatur.”
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Et si ingenua es, cur te ostendis seruilem personam?
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Ancilla Christi sum et ideo me ostendo seruilem personam.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Diffusa est gratia in labijs tuis.
Lectio prima.
Quintianus, consularis Sicilie, Agatham nobilissimam perquirebat, vt ex hoc sonaret in auribus vulgi, quod tantus esset, quod posset sibi nobiles subiugare, vt libidinosus ad aspectum virginis pulcherrime suam concupiscentiam commouebat et vt auarus ad facultates eius aspirabat; et vt idolatra Christi nomen audire non poterat, fecit eam tradi Affrodisie, que septem filias turpissimas habebat, vt eius animum immutarent.
℟ Agatha letissime et glorianter ibat ad carcerem Et quasi inuitata agonem suum domino precibus 609 | hh.iiij.commendabat.
℣ Nobilissimis orta natalibus ab ignobili gaudens trahebatur ad carcerem. Et.
Lectio secunda.
Cum autem nihil proficeret Affrodisia, abijt ad eum dicens: “Facilius possunt saxa molliri, quam ab intentione christiana mens istius puelle reuocari.” Quintianus dixit: “Cur deorum fata contemnis?” Agatha respondit: “Noli dicere deorum, sed demonum.”
℟ Dum ingrederetur beata Agatha vt supra ad vesperas.
Lectio tertia.
Quintianus dixit: “Elige aut diuersas penas incurrere, aut dijs sacrificare.” Agatha respondit: “Miror te, virum prudentem, ad tantam stulticiam deuolutum, vt illos dicas deos, quorum vitam nec te nec vxorem tuam velis imitari.”
℟ Uidisti, domine, et exspectasti agonem meum, quomodo pugnaui in stadio, sed quia nolui obedire mandatis principum, Iussa sum in mammillis torqueri.
℣ Propter veritatem et mansuetudinem et iusticiam. Iussa.
In secundo nocturno
Ⱥ Summa ingenuitas ista est, in qua seruitus Christi comprobatur.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Agatha sancta dixit: “Si feras michi promittas, audito Christi nomine mansuescunt.”
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Agatha letissime et glorianter ibat ad carcerem et quasi ad epulas inuitata agonem suum domino commendabat.
Psalmus Fundamenta e.viij.
℣ Specie tua.
Lectio quarta.
Tunc iussit Quintianus eam in carcerem recipi dicens: “Cogita tecum, vt possis euadere.” At illa: “Tu, minister sathane, penitere, vt possis euadere damnationem perpetuam.” Sequenti die iussit eam sibi presentari dicens ei: “Quid cogitasti circa salutem tuam?” Agatha respondit: “Salus mea Christus est.”
℟ Quis es tu, qui venisti ad me curare vulnera mea? Ego sum apostolus Christi: nichil in me dubites, filia, Ipse me misit ad te, quem dilexisti mente et corde puro.
℣ Nam et ego apostolus eius sum et noui medicinam. Ipse.
Lectio quinta.
Tunc Quintianus iussit eam torqueri in eculeo, postea in mamilla et eam abscindi et iterum incarcerari. Circa mediam noctem senex quidam, quem antecedebat puer luminis portitor, ferens secum diuersa medicamenta, qui se medicum commemorans ait: “Cum te afflixit Quintianus, ibi eram et vidi, quia potes curam suscipere.”
℟ Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui, quia habeo dominum Iesum Christum, Qui solo sermone restaurat vniuersa.
℣ Cuius sermo restaurat vniuersa, hic, si vult, potest me saluam facere. Qui solo.
Lectio sexta.
Agatha respondit: “Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui 610sed habeo saluatorem dominum Iesum Christum, qui curat omnia verbo.” Tunc subridens senior dixit: “Et ipse me misit ad te, nam et ego apostolus eius sum et in nomine eius scias te esse curatam,” et hoc dicto disparuit.
℟ Gratias tibi ago, domine, quia memor es mei Et misisti apostolum tuum curare vulnera mea.
℣ Benedico et glorifico nomen tuum, domine, quia memor es mei. Et.
In tertio nocturno
Ⱥ Nisi diligenter perfeceris corpus meum a carnificibus attrectari, non potest anima mea in paradisum domini cum palma intrare martyrij.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Uidisti, domine, agonem meum, quomodo pugnaui in stadio, sed quia nolui obedire mandatis principum, iussa sum in mammilla torqueri.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Propter fidem castitatis iussa sum suspendi in eculeo; adiuua me, domine deus meus, in tortura mammillarum mearum.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Adiuuabit eam.
Lectio septima. Secundum Matheum xxv.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum celorum decem virginibus,” et cetera cc.iij. et reliqua.
Tunc Agatha prostrauit se in oratione et inuenit se omnino sanatam. Per totam autem noctem lux refulsit in carcere et custodes territi fugerunt relicto ostio carceris aperto. Ipsa autem noluit fugere, ne coronam martyrij amitteret et custodes in tribulatione poneret.
℟ Ego autem adiuta a domino perseuerabo in confessione eius, Qui me saluam fecit et consolatus est me.
℣ Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, qui misisti ad me apostolum tuum. Qui me.
Lectio octaua.
Post quattuor vero dies, cum Quintianus faceret eam super carbones et acutissimas testes volutari, subito motus est locus et pars parietis corruens oppressit consiliarium iudicis et amicum eius, quorum consilio hec faciebat. Sed omnis ciuitas exagitata est. Sed cum currerent ciuites tumultuantes ad Quintianum, iussit eam poni in carcerem et fugit.
℟ Ipse me coronabit, qui per apostolum Petrum in custodia me confortauit, pro eo, quod iussa sum suspendi in eculeo propter fidem castitatis; Adiuua me, domine deus meus, in tortura mammillarum mearum.
℣ Uidisti, domine, agonem meum, quomodo pugnaui in stadio, sed quia nolui obedire mandatis principum. Adiuua.
Lectio nona.
Sancta vero Agatha cum in carcere rogaret dominum, vt acciperet spiritum eius, sic orando emisit spiritum. Cum autem sepeliretur, ecce quidam iuuenis sericis indutus, quem sequebantur plusquam centum alij pueri ornati et pulchri, quos nemo vnquam viderat, et posuit ad caput eius 611 | hh.v.tabulam breuem ex marmore, in qua scriptum erat: Mentem sanctam, spontaneam, honorem deo et patrie liberationem. Ex tunc ergo tam Iudei quam gentiles ceperunt eius venerari sepulchrum. Quintinianus ergo post paucos dies in flumine interijt.
℟ Beata Agatha ingressa carcerem expandit manus suas ad deum et dixit: “Domine, qui me fecisti vincere tormenta carnificum, Iube me, domine, ad tuam misericordiam peruenire.
℣ Domine, qui me fecisti et tulisti a me amorem huius seculi, qui corpus meum a pollutione separasti. Iube.
℣ Audi, filia, et vide.
Ad laudes
Ⱥ
Quis es tu, qui venisti ad me curare vulnera mea? Ego sum apostolus dei: nichil in me dubites,dubites] dubitis breviarium filia.
Psalmi soliti.
Ⱥ Medicinam carnalem corpori meo nunquam exhibui sed habeo dominum Iesum Christum, qui solo sermone restaurat vniuersa.
Ⱥ Gratias tibi ago, domine, quia memor es mei et misisti ad me apostolum tuum curare vulnera mea.
Ⱥ Benedico te, pater domini mei Iesu Christi, quia per apostolum tuum mammillam meam meo pectoripectori] peccatori breviarium restituisti.
Ⱥ Qui me dignatus est ab omni plaga curare et mammillam meam meo pectori restiturere, ipsum inuoco deum viuum.
In euangelio Ⱥ Stans beata Agatha in medio carceris expansisexpansis] exppansis breviarium manibus tota mente collaudabat dominum: “Domine Iesu Christe, magister bone, gratias tibi ago, qui me fecisti vincere tormenta carnificum; iube me, domine, ad tuam immarcessibilem gloriam feliciter peruenire.”
Psalmus Benedictus.
Ad Magnificat Ⱥ Paganorum multitudo fugiens ad sepulchrum virginis tulerunt velum eius contra ignem, vt comprobaret dominus, quod a periculis incendij meritis Agathe, martyris sue, eos liberaret.
Psalmus Magnificat.
DE SANCTA DOROTHEA
Ad Magnificat Ⱥ Aue gemma cc.j.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, in cuius nomine gloriosa virgo et martyr Dorothea multorum genera tormentorum superauit, te suppliciter exoramus, vt eius meritis et precibus cuncta pericula vincamus ipsamque in omnibus necessitatibus nostris celerem adiutricem sentiamus. Per.
Inuitatorium Adoremus vt supra de vna virgine et martyre cc.j.
Lectio prima.
Gloriosa virgo et martyr Dorothea ex patre Doroth et matre Thea progenita est ex nobili sanguine senatorum. Magna persecutio seuit in Roma contra christianos. Beatus Doroth spernens idola Romam reliquit cum possessionibus, agris, vineis, castris ac domibus, transfretauit cum vxore sua et duabusduabus] ducibus breviarium 612filiabus Cristen et Calisten, perrexit in regnum Capadocie, in ciuitatem Cesaream. Ibique genuit filiam Dorotheam nomine.
Lectio secunda.
Que baptizata occulte a quodam sancto episcopo nomen sibi ab vtroque parente imponitur, videlicet Dorothea, que impleta spiritu sancto et virtutibus et omni disciplina imbuta, formosa valde super omnes puellas illius regionis sed fide pulcherrima.
Lectio tertia.
Quod inuidens castitatis inimicus diabolus Fabricium, prefectum terre illius, in amorem virginis stimulans, quod eam carnali concupiscentia peteret. Qui mittens pro ea spondet thesauros plurimos et vt eam legitime duceret. Audiens hec dulcis virgo, despiciens terrenas diuitias intrepida se Christo desponsatam fatebatur. Quod audiens Fabricius furore succensus in catastam misit eam et in dolium oleo plenum sed adiutorio Christi illesa permanens acsi balsamo vngeretur. Multi pagani hoc videntes ad Christum conuertuntur.
Lectio quarta.
Fabricius putans hoc fieri magicis artibus ipsam in carcere reclusit nouem diebus mittens sine alimentis. Producitur post nouem dies et pulchrior quam ante conspicitur. Cunctique mirabantur, quod tot diebus sine cibo et potu mansit, quia ab angelo victum sumpsit. Fabricius dixit: “Nisi deos in presenti adoraueris, penas eculei non euades.” Dorothea respondit: “Deum adorabo et non demonem. Dij enim demones sunt.” Et prostrata in terram eleuauit oculos in celum, vt deus maiestatem suam ostendat.
Lectio quinta.
Erexerat autem Fabricius columnam et desuper idolum. Aduenit multitudo angelorum conterens impetu idolum, quod particula non inueniebatur. Audiuit virgo Christi voces demonum per aera clamantium et dicentium: “O Dorothea, cur nos deuastas?” Tunc multa milia paganorum ad fidem conuertuntur, qui omnes palmam martyrij sunt ingressi.
Lectio sexta. Post hec virgo sancta suspensa pedibus in eculeo, ensibus corpus eius laceratur, virgis flagellatur. Deinde ad mammillas virginales facule ardentes applicantur, et semimortua in crastinum vsque includitur. De mane producta nec vlla lesio apparuit, de quo cum preses nimium miraretur, ait ei: “O amena puella, adhuc reuertaris!” Et misit ad eam duas sorores Cristen et Calisten, que metu mortis a Christo recesserant, vt sororem suam Dorotheam, 613 | hh.vj.si fas esset, a Christo euellerent. Dorothea autem sororibus leniter alloquens, auferens ab eis omnem cecitatem cordis mox ad Christum conuertit. Audiens hoc tyrannus ambas sorores predictas dorso ad dorsum ligari precepit et in ignem proijci et cremari.
Lectio septima.
Dixit Fabricius ad virginem: “Quousque nos malefica protrahis? Aut sacrifica, vt viuas, aut sententia capitali plecteris.” Illa leto vultu respondit: “Fac quod vis: parata sum omnia sustinere pro domino meo, in cuius horto deliciarum rosas cum pomis colligam et letabor cum ipso ineternum.”
Lectio octaua.
Audiens hec tyrannus infremuit et precepit pulchram faciem eius baculis et fustibus cedere, quousque tortores fatigarentur, et quod nec vestigia faciei apparerent in ipsa, et seruata est in crastinum in carcere. De mane producta et a saluatore nostro curata capitali sententia iudicatur. Cum extra murum duceretur, videns eam Theophilus, prothonotarius illius regni, quasi illusorie rosas sibi mitti plurimum deprecabatur. Quod illa promisit, licet tunc temporis maximum frigus esset. Dum autem venisset ad locum decollationis, rogauit deum pro omnibus, qui ob amorem nominis sui memoriam peragerent, vt ab omnibus necessitatibus corporis et anime liberarentur, et in fine vite remissionem peccatorum obtinerent. Mulieres parientes nomen suum inuocantes celerem sentiant in suis doloribus adiutricem. Uox de celo auditur: “Ueni, electa mea, omnia, que petisti, impetrasti: pro quibus oras, salvi erunt.”
Lectio nona.
Tandem virgo Christi inclinata ad ictum spiculatoris, apparuit ei puer purpura indutus, discalciatus, crispo crine, in cuius veste auree stelle sparse sunt, ferens in manu sua sportulam cum rosis et pomis et totidem malis offerens virgini Dorothee. Cui virgo beata dixit: “Obsecro, mi domine, feras eas Theophilo scribe.” Et mox ictum gladij suscepit pergens ad Christum anno domini millesimo ducentesimooctogesimo octauo.
Ad Benedictus Ⱥ Simile est regnum celorum sagene.
DE SANCTO UEDASTO ET AMANDO
Ad vesperas
Super Magnificat Ⱥ Isti sunt viri sancti bb.7.
℣ Sacerdotes tui.
Oratio
Adesto, domine, populo tuo cum sanctorum tuorum confessorum atque pontificum Uedasti et Amandi tibi patrocinio supplicanti, vt quod propria fiducia non presumit, intercessorum tibi placentium meritis consequamur.
Inuitatorium Regem confessorum.
℟ Absterget deus bb.j. 614Propter testamentum bb.ij.
℟ In circuito tuo.
Super Benedictus Ⱥ Sint lumbi vestri precincti bb.viij.
Relique de communi plurimorum confessorum.
Commemoratio de sancta Apollonia.
Ⱥ Ista est cc.j.
Ad matutinas
Ⱥ Simile est regnum celorum homini negociatori.
Oratio communis.
SCOLASTICE UIRGINIS NON MARTYRIS
Ad vesperas
In euangelio Ⱥ Prudens et vigilans cc.j.
Oratio
Deus, qui beate virginis tue Scolastice animam ad ostendendam innocentie viam in columbe specie celum penetrare fecisti, concede nobis eius meritis ita innocenter viuere, vt ad eadem mereamur gaudia peruenire. Per dominum.
Inuitatorium Regem virginum dominum cc.j.
Lectio prima.
Cum sanctus Benedictus sororque eius Scolastica ad mensam sederent et inter sacra eloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis femina rogauit eum dicens: “Queso, vt ista nocte me non deseras, vt vsque mane aliquid de celestis vite gaudijs loquamur.” Cui ille respondit: “Quid est, quod loqueris, soror mea? Manere extra cellam nullatenus possum.” Tanta vero erat serenitas, vt nulla in aere nubes appararet.
℟ Hec est virgo sancta cc.j.
Lectio secunda.
Sancta vero Scolastica cum verba fratris negantis audisset, insertas digitis manus super mensam posuit et caput in manibus omnipotentem dominum rogatura declinauit. Cumque leuaret de mensa caput, tanta coruscationis et tonitrui virtus tantaque inundatio pluuie erupit, vt neque venerabilis Benedictus neque fratres, qui cum eo aderant, extra loci limen, quo sederant, pedem mouere potuissent.
℟ Non eris inter virgines cc.ij.
Lectio tertia.
Cumque die altero venerabilis femina Scolastica ad cellam propriam recessisset, vir dei Benedictus ad monasterium redijt. Et ecce post triduum in cella consistens eleuatis in aera oculis vidit eiusdem sororis sue animam de corpore eius egressam in columbe specie celi secreta penetrare. Qui tante glorie eius congaudens omnipotenti deo in hymnis et laudibus gratias reddidit eiusqueeiusque] euiusque breviarium obitum fratribus denunciauit.
℟ Regnum mundi cc.ij.
Ad laudes
Ⱥ
Dilecte mi, noli me deserere, quoadusque mane loquamur de celestibus.
Ⱥ Quid est quod loqueris, soror? Manere extra cellam non valeo, sed valedicens reuertar in domum meam.
Ⱥ Egredere si preuales, Benedicte 615 | hh.vij.sanctissime, et me dimissa ad monasterium redi.
℟ Rogaui fratrem meum Benedictum, audire me noluit; rogaui dominum meum et audiuit me.
Ⱥ Scolastica, virgo sancta, electa dei, ab infantia in opere atque sermone Christum secuta fuit.
Ad Benedictus Ⱥ In columbe specie celi secreta penetrare vidit sororis animam beatus Benedictus.
Psalmus Benedictus.
Oratio vt supra.
Commemoratio solita.
SANCTI UALENTINI MARTYRIS
Ⱥ Sancti martyris aa.v.
℣ Gloria et honore.
Collecta
Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Ualentini, martyris tui, natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur.
Inuitatorium Iustus florebit aa.v.
Lectio prima.
Claudius imperator dixit Ualentino: “Cur amicitia mea non frueris, vt adores deos nostros et superstitionem tuam abijcies?” Ualentinus respondit: “Si scires gloriam dei, idola respueres et verum dominum, qui in celis est, adorares.” Respondit quidam, qui astabat: “Quid vis dicere de altitudine deorum nostrorum?” Ualentinus respondit: “Dico, quod fuerunt homines miserrimi et immundicia pleni.”
℟ Iste sanctus aa.vj.
Lectio secunda.
Cum autem hec et similia diceret et Claudius pacienter audiret, dixit prefatus: “Seduxit Ualentinus Claudium et mutatum est cor eius,” et tradidit eum prefecto, qui tradidit eum Asterio, vt eum verbis mollibus inclinaret. Qui duxit eum in domum suam, vbi cum esset, orauit dicens: “Iesu Christe, qui es verum lumen, illumina domum istam, vt omnes te cognoscant et credant in te.”
℟ Iustus germinauit aa.vj.
Lectio tertia.
Audiens hec Asterius dixit: “Miror te dicentem, quod Christus est lumen. At quidem, si per eum illuminaueris filiam meam diu cecam, quicquid preceperis, faciam.” Quod cum fecisset Ualentinus, puella ducta est coram se. Asterius cum vxore sua et tota familia credentes omnia idola fregerunt et baptizati sunt. Imperator vero hec audiens illos diuersis supplicijs interemit. Ualentinum vero fustibus cesum decollari fecit.
℟ Gloria et honore aa.vj.
Ⱥ Hic est vere martyr aa.7.
SANCTI SIGFRIDI EPISCOPI ET CONFESSORIS
Ⱥ Confessor domini bb.iij.
℣ Ecce sacerdos magnus.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, qui semper vbique es presens, vbique gloriosus in sanctis tuis atque mirabilis, meritis beati Sigfridi, confessoris tui atque pontificis, 616quesumus immensam clementiam tuam, vt sicut ei inenarrabilem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos facias precibus adiuuari. Per dominum.
Inuitatorium Unum deum bb.iij.
Antiphona, lectio de communi vnius episcopi et confessoris. O magne presul bb.v.
Psalmus Benedictus.
Ⱥ Iste est, qui ante deum bb.vij.
Psalmus Magnificat.
DE SANCTA IULIANA UIRGINE ET MARTYRE
Ⱥ Aue gemma cc.j.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, da nobis in festiuitate sancte martyris tue Iuliane congrua deuotione gaudere, vt et potentiam tuam in eius passione laudemus et prouisum nobis percipiamus auxilium.
Inuitatorium Regem virginum cc.j.
Lectio prima.
Beata Iuliana nobilibus orta natalibus a quodam pagano ad maritales inuitatur amplexus sed coniugium respuens coram Maximiano de fide accusata grauibus est afflicta supplicijs, sed cum maiora ei pararentur, carcere recipitur.
℟ Diffusa est.
Lectio secunda.
Interim autem in carcere angelus sathane in angelum lucis transfiguratur, virgini suadet, vt horrificas penas fugiens ad coniugium inclinet assensum. Intelligens in spiritu beata virgo has versutias dicit ei: “Uade retro, sathana, non sapis ea, que sunt dei.”
℟ Propter veritatem.
Lectio tertia.
Denique educta de carcere tormenta ferre iussa est maiora sed plura ei a deo adhibita sunt presidia. Nam omnes penas illatas ac si epulas dulcissimas suscepit oblatas. Siquidem flammas ignium et ollam superans feruentem demum capitis decollatione martyrium consummauit.
℟ Pulchra facie cc.j.
Ⱥ Simile est regnum celorum sagene.
IN CATHEDRA SANCTI PETRI
Ad primas vesperas
Ⱥ Similabo eum viro bb.ij.
Capitulum Ecce sacerdos.
℟ “Petre, amas me?” “Tu scis, domine, quia amo te.” “Pasce oues meas.”
℣ “Simon Ioannis, diligis me plus his?” “Tu scis, domine, quia amo te.” “Pasce.”
Hymnus Iam, bone. Annue, Christe aa.j.
℣ Ecce sacerdos.
Ad Magnificat Ⱥ Tu es pastor ouium, princeps apostolorum, tibi tradite sunt claues regni celorum.
Psalmus Magnificat.
Collecta
Deus, qui beato Petro, apostolo tuo, collatis clauibus regni celestis animas ligandi atque soluendi pontificium tradidisti, concede, vt intercessionis eius auxilio a peccatorum nexibus liberemur. Per dominum.
Inuitatorium Tu es pastor ouium, princeps 617 | hh.viij.apostolorum, Tibi tradidit deus claues regni celorum.
Psalmus Uenite exultemus.
Hymnus Iam, bone pastor.
In primo nocturno
Ⱥ Pontificalis apex veneratur iure cathedre, quam primum meritis Petrus conscendit herilis.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Hic super excelse positus fundamina petre moribus exornat humeris, quos vita reportat.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Antiochena polis diuini lumine solis irradiata sacrum colit hoc decus omnis et orbis.
Psalmus Domine, quid.
℣ Ecce sacerdos.
Lectio prima.
Cum beatus Petrus pertransiret dei verbum disseminans et appropinquaret Antiochiam, omnes populi ciuitatis audientes eum venire cucurrerunt et omnes maiores et nobiles cineres sparserunt in capite multique cilicio sunt induti nudis pedibus penitentiam agentes, quod contra predicationem eius cum Symone mago consensissent.
℟ Euge serue bb.iij.
Lectio secunda.
Hec autem et similia prosequentes offerunt vexatos languoribus et a demonijs turbatos. Quos videns penitudinem agerepenitudinem agere] penitudine magere breviarium gratias referens deo dicebat: “Benedico te, pater predicande, quia promissum filij tui per nos adimplere dignaris.” Et iussit ante se poni omnem multitudinem egrotantium.
℟ Ecce sacerdos bb.iij.
Lectio tertia.
Cumque ad predicationem eius omnis multitudo infirmantium clamaret vna voce hunc esse verum deum, quem Petrus annunciat, subito immensum lumen gratie dei apparuit. Et ceperunt paralitici currere sani ad pedes Petri, languentes quoque recepta sanitate gaudere et demonibus pleni liberati sunt.
℟ O clauiger regni celorum, princeps apostolorum, dignare pro nobis pium exorare Iesum Christum dominum, Ut precum votis tuarum diluat sordes culparum tribuatque post obitum paradisi celestis introitum.
℣ Pastorum princeps et athleta deuotissime Petre, ora pro nobis deum et magistrum tuum. Ut precum.
In secundo nocturno
Ⱥ Huius amore, deus, seruorum terge reatus, vt tibi, cui placuit, placidos nos reddere possit.
Psalmus Cum inuocarem h.ij.
Ⱥ Pande tuis celos, quos seruas, magne sacerdos, ne tibi commissos inuadat pestifer agnos.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Sidera scansurus, terris quoque dona daturus, quos deus elegit, tibi, pastor Petre, subegit.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
℣ Amauit.
Lectio quarta.
Tunc infra septem dies plusquam decem milia hominum baptizati sunt, ita vt auiditatis desiderio Theophilus, 618qui erat in ciuitate cunctis sublimior, ingentem basilicam nomine ecclesie consecrauit. In qua Petro ab omni populo constituta est cathedra et omnis deinceps multitudo quotidie ad audiendum verbum dei conueniens credebat sane doctrine, quam sanitatum efficacia confirmabat.
℟ Iurauit dominus bb.iiij.
Lectio quinta.
Sedit autem Antiochie septem annis, postea Rome annis viginti quinque sacerdotalem cathedram tenuit. Sciendum, quod consuetudo fuit antiquorum gentilium singulis annis mense Februarij orto die epulas offerre super tumulos parentum suorum, quas de nocte demones consumebant. Ipsi vero credebant de ipsis refici animas circa tumulos vagantes.
℟ Ecce vere Israelita bb.iiij.
Lectio sexta.
Hec autem consuetudo vix potuit a christianis extirpari. Quod attendentes sancti patres ordinauerunt, vt de incathedratione sancti Petri, que fuit Antiochie, fieret festum eodem die, quo talia fiebant, vt virtute festi consuetudo illa destrueretur, a qua etiam adhuc apud aliquos vocatur festum Petri epularum.
℟ O princeps apostolorum, o piscator hominum, quem vocauit Christus Petrum ob magnum mysterium, Solue nexus et cathenas nostrorum peccaminum.
℣ Qui ligandi et soluendi possides imperium. Solue.
In tertio nocturno
Ⱥ Qui regni clauos et curam gestat ouilis, presule quoque pio vite renouatur origo.
Psalmus Domine, quis a.iiij.
Ⱥ Hic celi terreque Petro commisit habenas, vt reserat clausis et soluat vincla ligatis.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
Ⱥ Solue iubente deo terrarum, Petre, cathenas, qui facis, vt pateant celestia regna beatis.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Iustum.
Secundum Mattheum xvj.
In illo tempore: Uenit Iesus in partes Cesaree Philippi et interrogauit discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse filium hominis?” et reliqua.
Homilia Bede presbyteris.
Lectio sancti euangelij tanto intentius est cogitanda, quanto constat, quia magnam nobis fidei perfectionem commendat. Nil enim lucidius eo, quod ait ad Petrum: Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.
℟ Gloriosus vir hh.iiij.
Lectio octaua.
Rursus si audire delectat, quantum hec fides valeat, nichil apertius eo, quod dominus ait de ecclesia, que super eum edificanda erat: Et porte inferi non preualebunt aduersus eam. Porte inferi doctrine sunt 619 | ii.j.nequam et tormenta et blandimenta persecutorum sed et praua infidelium opera ineptaque colloquia, que seducendo imprudentes ad inferos trahunt.
℟ Laudemus dominum bb.iiij.
Lectio nona.
Quando autem dominus interrogat: Quem dicunt homines esse filium hominis? Dominus non quasi de opinione vulgi nescius inquirit, sed vt expositis sententijs errantium discipuli probarentur veritatem sue confessionis non de opinione vulgata sed de Christo percepisse dominice reuelationis archana. Sed nos necesse est tanto humilius diuinitatis eius alta venerari, quanto illum meminimus humilius pro nostra exaltatione ad humanitatis infima descendisse.
℟ Quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in celis, Et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in celis.
℣ “Tu es,” inquit Petrus, “Christus, filius dei viui.” Respondens dominus ait: “Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.” Et quodcunque.
Te deum.
℣ Iustus germinabit bb.iiij.
Ad laudes
Ⱥ Ecce sacerdos cum ceteris capitulis et hymno.
℣ Exaltent eum in ecclesia plebis Et in cathedra seniorum laudent eum.
Ⱥ Quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in celis, et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in celis, dicit dominus Symoni Petro.
Psalmus Benedictus.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Ecce sacerdos magnus.
Capitulum Dedit illi dominus bb.v.
℟ Quodcunque.
℣ Exaltent eum.
Ⱥ Beatus Petrus apostolus hodie astat ante dominum et principatus sui gloriam cunctis presta poscentibus veniam, clauiger enim celsus exultat in celestibus; propterea petimus, quod memor sit omnium, qui ad ipsum confugiunt.
Psalmus Magnificat.
Si hec festiuitas in dominica aliqua occurrerit ante quadragesimam, in sabbato anticipetur. Ne enim in secundam feriam differatur, impedit vigilia beati Mathie, in qua ieiunatur. Si autem hec festiuitas in capite ieiunij euenerit, in tertiam feriam anticipetur.
DE SANCTO MATHIA
Omnia in communi de apostolis.
Hymnus Mathia iuste aa.j.
Ⱥ O gloriosi apostoli aa.j.
Si huius festi vigilia post initium ieiunij quadragesimalis euenerit, mentio tantum eius cum oratione vna facienda est. Si autem in aliquo sabbato ante quadragesimam occurrerit, ibi ieiunabimus sed festum in secundam feriam differatur. Idem quoque festum si in capite ieiunij euenerit, in feriam quintam 620differatur sed vigilia in feria tertia ieiunatur. Quascunque nouem lectionum festiuitates in quadragesima celebramus, omnia de festo die et nocte et missam ad tertiam de ipso festo peragimus. Commemoratio de quadragesima cum antiphona, versiculo et oratione. Missam de quadragesima ad nonam cum genuflexione celebramus.
Lectio prima.
Matthias de tribu Iuda, ciuitate Bethleem parentes habuit diuitijs et nobilitate insignes et morum honestate pollentes. Qui ipsum ab annis puerilibus diuine legis institutionibus manciparunt. Ad pedes namque Symonis, magni sacerdotis in lege doctissimi, omnium in breui legis prophetarumque scientiam comprehendit.
Lectio secunda.
Studebat in etate tenera maiorum imitari studia et annos pueriles morum vincere maturitate. Erat igitur corpore mundissimus, animo prudens, in soluendis sacre scripture questionibus acutissimus, in consilio prouidus, in sermocinatione expeditus. Satagebat, vt quod sensu perceperat, opere compleret. Tu autem, domine, miserere nostri.
Lectio tertia.
Ut igitur lucerna de medio legis ad candelabrum transferretur ecclesie, vocatione Christi dignus habitus, Christum pauperem ipse secutus in consortium septuagintaduorum discipulorum ab ipso domino designatus est. Completo deinde dominice dispensationis mysterio locum Iude proditoris inter apostolos est sortitus. Tu autem, domine.
Lectio quarta.
Cum autem deuenisset in ciuitatem Galilee et in synagoga evangelizaret Christum, Iudei zelo repleti vinxerunt eum et nunciauerunt principi sacerdotum ac senioribus, vt viderent, quid facto opus esset, cum esset peritissimus in lege et genere illustris et acceptus in populo.
Lectio quinta.
Hi vero habita deliberatione et consilio iusserunt, vt adduceretur coram eis in consilium. Quod cum factum fuisset, facta est longa disputatio inter summum pontificem ipsum alloquentem et eum respondentem. Ipse vero per leges et prophetas ostendebat manifeste que de Christo dixerat, protestans se seruum eius et in ipsum credere. Propter quod pontifex tanquam blasphemum protulit in eum sententiam lapidationis. Tu autem.
Lectio sexta.
621 | ii.ij.Cunque ductus esset in locum lapidatorium, duo testes, qui testificati fuerunt contra eum, primi duos lapides miserunt in eum, quos petijt sepeliri secum in testimonium illis. Lapidatus est ergo et securi percussus more Romano, vt presidi deferretur. Et extensis in celum manibus reddidit spiritum.
Secundum Matheum xj.
In illo tempore: Respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, domine pater celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis,” et reliqua.
Homilia Augustini episcopi.
Sanctum euangelium cum legeretur, audiuimus exultasse dominum Iesum et dicentem: Confiteor tibi, domine pater celi et terre, id est ‘laudo te’, non ‘accuso me’. Confessio enim non semper ad peccati accusationem sed aliquando ad laudis pertinet declarationem sicut in hoc loco. Magna exultantis dei confessio salutis nostre est dispensatio.
Lectio octaua.
Quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem tota gratia, singularis gratia, perfecta est. Quid meruit ille homo, qui Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua vnum oportebat esse Christum et illum, quem nouimus? Tolle istam gratiam, quid Christus nisi homo? Quid nisi quod tu?
Lectio nona.
Suscepit igitur Christus animam, suscepit et corpus, suscepit plenum hominem et coaptauit sibi, vnam facit dominus cum seruo personam. Quanta ista gratia? Christus in celo, Christus in terra, Christus simul e celo et in terra, nec duo Christi sed idem Christus in celo et in terra. Christus apud patrem, Christus in vtero virginis, Christus in cruce, Christus apud inferos subueniens quibusdam. Eo autem ipso die Christus in paradiso cum latrone confitente, quo nos ducat idem Christus, cui cum patre et spiritu sancto sit honor et gloria, laus, gratiarum actio et benedictio per infinita seculorum secula. Amen.
Oratio
Deus, qui beatum Mathiam apostolorum tuorum collegio sociasti, tribue, vt eius interuentione tue circa nos pietatis viscera sentiamus. Per dominum.
DE SANCTO THOMA DE AQUINO
Ⱥ Iustum deduxit dominus per bb.v.
℣ Amauit eum.
Oratio
Deus, qui ecclesiam tuam mira beati Thome, confessoris tui, eruditione clarificas et sancta operatione fecundas, da nobis, quesumus, et que docuit intellecta conspicere et que egit imitatione 622complere. Per dominum.
Commemoratio de virginibus.
Ⱥ Sanctum est verum lumen require supra de martyribus aa.viij.
℣ Mirabilis deus in sanctis.
Oratio
Da nobis, quesumus, deus noster, sanctarum martyrum Perpetue et Felicitatis palmas incessabili deuotione venerari, vt quas non possumus digne imitari, humilibus saltem frequentemus obsequijs. Per dominum.
Inuitatorium Adoremus Christum.
Cetera de communi.
Lectio prima
Beatus Thomas de Aquino, ordinis predicatorum doctor egregius, ex illustri prosapia comitum Aquinorum in confinibus Campanie et partibus Sicilie originem claram duxit. Eius ortus antequam nasceretur fuit diuinitus premonstratus.
Lectio secunda.
Quidam natus in Campania, re bonus et nomine, heremita spiritu sancto afflatus nunciauit matri eius dicens: “Gaude, domina, quia paries filium, et Thomas vocabitur. Hic erit magnus in toto orbe in scientia et vita eritque frater ordinis predicatorum,” et sic postea factum est. Tu autem.
Lectio tertia.
Natus igitur Thomas vocitatur, spreta seculi vanitate ordinem predicatorum ingreditur et postea a fratribus carnalibus rapitur et quasi per biennium custodie mancipatur. Cunque nec minis nec blandicijs posset ab ordinis proposito reuocari, per speciem puelle ad eum introducte subuertere querunt animum innocentis.
Lectio quarta.
Qui mox de igne titionem arripiens suggestricem ignite libidinis extra cameram effugauit et signauit se et dedit se in orationem, cum lachrimis humiliter petijt sibi dari perpetue continentie castitatem. Mox affuerunt duo angeli circa renes stringentes et dicentes: “Ex parte dei te cingimus cingulo castitatis, quod nullatenus de cetero dissoluatur.” Ex tunc nullum sensit stimulum veneree voluptatis. Tu autem.
Lectio quinta.
Tandem matre permittente per fratres ordinis ad ordinem est reductus. Cepit non segnitersegniter] segnitur breviarium studio intendere velut apis argumentosa spiritualia mella colligens, vt suo tempore mellita effunderet eloquia doctrinarum.
Lectio sexta.
Tanto gaudio in contemplando mens eius replebatur, quod pluries, cum in secreto loco ad orandum totum spiritum collegisset, visus est stare totaliter eleuatus a terra nullo prorsus 623 | ii.iij.innixus corporeo fulcimento.
Lectio septima.
Quotiens sanctus dei disputare, scribere vel dictare voluit, prius ad orationis secretum accessit et inde surgens inuenit, quod scriberet vel dictaret, quasi in libro aliquo didicisset. Nam vt socio suo fratri Reginaldo secrete reuelauit et secretum, quamdiu vixit, seruari voluit, scientiam suam non tam humano ingenio et studio, quam orationis suffragio diuinitus impetrauit. Dum quadam nocte hic sanctus orationi insisteret, sancti apostoli Petrus et Paulus ipsum de textu dubio scripture prophetice plenissime instruxerunt. O felix doctor, hospes mundi et ciuis celi, qui cum celestibus ciuibus loquitur, dum adhuc peregrinatur in corpore.
Lectio octaua.
Cum apud Neapolim in ecclesia deuotius oraret, quasi duobus cubitis a terra eleuabatur. Frater quidam videns et admirans audiuit vocem a crucifixo, ad quem orabat, dicentem: “Bene de me scripsisti, Thoma, quam ergo recipies pro tuo labore mercedem?” Qui respondit: “Domine, non aliam recipiam mercedem quam teipsum.” Per hoc intelligebatur de propinquo labori suo fore terminum imponendum.
Lectio nona.
Cum autem de mandato domini Gregorij pape decimi ad consilium iret generale, transiens per Campaniam la‹n›guere cepit et appetitum perdidit. Declinauit ad monasterium Fosse Noue cisterciensis ordinis. Languor increuit, sanctus a doctrina non destitit et ad instantiam fratrum exposuit eis cantica canticorum. Quedam stella ad modum comete apparuit supra monasterium tribus diebus ante transitum eiusdem. Que cum ignoraretur, quid significaret, cum apparuit, ostendit prefati doctoris transitum, dum cessauit. Nam sancto deficiente stella defecit anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, vite vero sue anno quinquagesimo inchoante.
Super Benedictus Ⱥ Euge serue bone bb.v.
Commemoratio de martyribus.
Ⱥ Uestri capilli bb.ij.
℣bb.ij. ℣] ℣ bb.ij. breviarium Mirabilis.
Oratio vt supra post vesperas.
IN NATALI SANCTI GREGORII PAPE ET CONFESSORIS
Antiphone super psalmos de die Iste sanctus dum pro colligendis animabus satageret, dedit illi dominus, vt totam pariter Anglorum conuerteret gentem.
℟ 624Electus et dilectus domini Gregorius tandem post triduum inuenitur, Capitur, trahitur, consecratur ac papa vrbis efficitur.
℣ Tertia ieiunij nocte columna lucis super eum emissa inuenitur. Capitur, trahitur.
Hymnus Iste confessor domini bb.iij.
℣ Ecce sacerdos.
Ⱥ Egregio beatitudinis tue preconio triumphat vniuersalis ecclesia per te nobiliter instituta; aue papa insignissime, Romanorum decus, Anglorum gloria, Suesorum leticia; sancte Gregori, interueni, quesumus, pro nostra et omnium salute.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui anime famuli tui Gregorij eterne beatitudinis premia contulisti, concede propitius, vt qui peccatorum nostrorum pondere premimur, eius apud te precibus subleuemur.
Inuitatorium Adoremus Christum regem, confessorum dominum, Qui eterna sanctum Gregorium coronauit gloria.
Psalmus Uenite exultemus.
Hymnus Iste confessor.
In primo nocturno
Ⱥ Gloriosa magnifici voluntas Gregorij fructum reddidit domino tempore continuo.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Instabat enim precibus diebus ac noctibus constitutus a domino predicator maximus.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Erat enim ei pro omnibus cura grandis, gentibus orabat, specialius pro Anglis gentilibus.
Psalmus Domine, quid.
℣ Ecce sacerdos magnus.
Lectio prima.
Gregorius ex nobili et religiosa progenie Romanorum quodam presagio vocatus est Gregorius, quod sonat vigilans, nam que recta docturus erat dum adimpleuit, sibimet vigilauit, dum vero que recta faciebat docendo disseruit, vigilauit futuri temporis christianis.
℟ Fulgebat in venerando duplex decus Gregorio: senatoria dignitas secundum genus seculi, voluntaria paupertas Iuxta preceptum domini.
℣ Beatus vir, qui metuit dominum, in mandatis eius cupitcupit] caput breviarium nimis. Iuxta.
Lectio secunda.
Gregorius Rome editus patre Gordiano non solum spectabili senatorum prosapia sed et religiosam originem duxit. Nam Felix, eiusdem apostolice sedis antistes, eius attauus fuit. Sed hanc sancte nobilitatis gloriam moribus extulit, probis actibus decorauit.
℟ Propter intollerabiles rerum curas mundanarum recusabat presulatum suscipere Romanorum Sed victus prece populi suscepit iugum domini.
℣ Nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. Sed victus prece.
Lectio tertia.
625 | ii.iiij.Sic docibilis adolescens in liberalibus sufficienter instructus cepit deo deuotus existere et ad celestem patriam anhelare.
℟ Uidens ergo vir beatus Anglorum casu pueros, “Bene,” inquit, “bene Angli vultu nitent vt angeli. Oportet illis manifestare iter salutis eterne.”
℣ Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Oportet.
In secundo nocturno
Ⱥ Exaudiuit ergo deus orantem Gregorium et saluauit per baptismum Anglorum exercitum.
Psalmus Cum inuocarem.
Ⱥ Ecce gens, que prius monstra colebat et idola, nunc orat ad templum dei in timore domini.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Nunc ergo nomen domini laudemus mirabile, qui direxit vias nostras vltra maris semitas.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
℣ Amauit.
Lectio quarta.
Tandem orbatus patre sex monasteria in Sicilia fabricauit, septimum vero infra vrbem, in quo cum multis socijs intrauit et postea de fratrum concordia prefuit. Quanquam autem infirmato stomaco propter abstinentias et orationes quotidie langueret, nunquam tamen quiescebat, quin aut oraret aut legeret aut scriberet aut dictaret. A matre autem sua ibi crudis leguminibus pascebatur.
℟ Dum oraret in obscuro seruus dei latibulo, lux immensa super eum resplenduit post triduum. Hoc signo cunctis proditus papa vrbis efficitur.
℣ Quia misericordiam et veritatem diligit deus, gratiam et gloriam dabit dominus. Hoc signo.
Lectio quinta.
Denique Benedictus pontifex violenter eum leuitam septimum consecrauit. Nec multum post Constantinopolim a Pelagio papa pro negocijs ecclesie destinatur, vbi vite celestis propositum non intermisit. Post causarum siquidem secularium vertigenes refugiebat ad consortium fratrum suorum, qui multi illuc eum secuti fuerant germana charitate deuicti.
℟ Orante beatissimo ad dominum Gregorio Sanata est plebs Romana a peste inguinaria.
℣ Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Sanata est plebs Romana.
Lectio sexta.
Postquam Romam reuersus est papa defuncto, eum licet renitentem clerus et senatus ‹et› populus concorditer elegerunt. Missis autem literis ad imperatorem, compatrem suum, adiuratorie ne consentiret, mutato, vt fertur, habitu cauernarum latibula requisiuit. Sed indicio columne fulgide super eum de celo dependentis inuentus, captus et tractus summus pontifex consecratur.
℟ Uere felicem presulem, vere fidei doctorem, quo petente 626panis Christi formam accepit digiti Ad confirmandam plebis fidem versus incruentamincruentam] in cruentam breviarium carnem.
℣ A domino factum est istud et est mirabile in oculis nost‹r›is. Ad confirmandam plebis.
In tertio nocturno
Ⱥ Dominus de summo celo per sanctum Gregorium ditauit fidei dono Anglorum collegium.
Psalmus Domine, quis habitabit a.iiij.
Ⱥ Quoniam non fuit dolus in sancto Gregorio, ideo nunc requescit in pace cum domino.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
Ⱥ Quomodo multiplicasti tuam, deus, gratiam per beatum Gregorium gentem saluans Anglicam, nunc pretende iam fideli hanc misericordiam, vt possit seruare tuam deuotadeuota] deuotam breviarium iustitiam.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Iustum deduxit.
Secundum Lucam xix.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Homo quidam nobilis abijt in regionem longinquam accipere sibi regnum et reuerti,” et reliqua.
Lectio septima.
Hic primus ‘seruus seruorum dei’ se scripsit. Quotidie ad mensam peregrinos habebat. Omnibus pauperibus alimenta dabat. Tribus milibus ancillis dei octoginta libras auri annualiter dabat. Per omnem regionem infirmis cocta stipendia mittebat. Uerecundioribus vero de mensa sua scutellam dirigebat. Hierosolimis vero xenodochium constituit et tam ibi quam in monte Sina famulis dei victum et vestitum annualiter misit.
℟ Laudabile miraculum per beatum Gregorium indulsit deus omnium, Traiani quippe animam iam olim penis traditam placatus sancti lachrimis reuocauit ab inferis.
℣ Omnia quecunque dominus voluit, fecit in celo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.abyssis] abysset breviarium Traiani quippe.
Lectio octaua.
Quidam heremita rogabat dominum, cum quo haberet premium in celo; audiuit, quod cum sancto Gregorio. Ille comparans suam inopiam eius diuitijs mirabatur. Audiuit secundo: “Cur audes comparare paupertatem tuam diuitijs Gregorij, cum magis diligis cattam tuam, quam habes, quam ille tantas diuitias?”
℟ Hodie preclarissimus deo dignus episcopus et Anglorum apostolus A terrenis separatus coniunctus est celestibus cum gloria Gregorius.
℣ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. A terrenis separatus.
Lectio nona.
Postquam vero ecclesiam annis tredecim, mensibus sex, diebus decem gloriose rexisset, ex hac luce subtractus est. Cum autem quidam inuidi quosdam libros eius combusissent et ad 627 | ii.v.alios conburendos anhelarent, Petrus diaconus eis obstitit dicens immane sacrilegium esse tanti patris libros conburere, super cuius caput dictantis ipse spiritumsanctum in columbe specie sepissime conspexit. Cum autem ascendisset ambonem idem Petrus, mox vt sanctitati Gregorij testimonium dedit, inter verba spiritum efflauit. Gregorius quoque quandiu vixit, libros suos legi prohibuit.
℟ O quam admirabilis vir iste Gregorius, inter antistites non minimus, qui suis temporibus clarum et futuris prebuit exemplum, Unde feliciter exultat Christi ecclesia.
℣ Laudibus gloriosus es, Gregori, qui letaris cum sanctis. Unde.
Ad laudes
Ⱥ
O admirabile beati Gregorij meritum, quo intercedente ossa dominici corporis pars digiti auricularis sanguine cruentata et ostensa est.
Psalmus Dominus regnauit et cetera.
Ⱥ Ad huius spectat meritum, quod paganissimi Traiani animam orationibus ac lachrimis mercatusmercatus] mercatam breviarium ex ipsa infernorum conclaui eripuit.
Ⱥ Eius quoque laudabile preconium est, quod Anglorum ecclesia noua semper sobole fecundetur.
Ⱥ Ipsius quoque glorie ascribitur, quod Suesorum gloria vna cum sanctis hic quiescentibus eius precibus constare videtur.
Ⱥ Laudemus dominum, quia doctrinis beatissimi Gregorij multi per orbem vniuersum de peccato elongati reuertuntur ad Christi clementiam.
Ⱥ Hodie vas electionis et habitaculum spiritussancti, beatissimus Gregorius pontifex, ex hac luce subtractus ad eterni regni sedem est translatus.
Psalmus Benedictus.
Ad Magnificat Ⱥ Gaudeamus, vniuersi ecclesie filij, gaudeat specialius nunc Anglorum populus per beatum Gregorium conuersus ad dominum, cuius vita et meritum fulget in perpetuum.
Psalmus Magnificat.
IN FESTO SANCTE GERTRUDIS UIRGINIS NON MARTYRIS
Ⱥ in euangelio Prudens et vigilans cc.j.
Collecta
Adesto, domine, inuocationibus nostris, omnipotens deus, et intercessione sancte Gertrudis, virginis tue, peccatorum nostrorum vincula solue ac desiderabilia propiciationis tue dona concede. Per.
Commemoratio de sancto Patricio.
Ⱥ A progenie bb.iij.
Oratio de communi.
Inuitatorium Adoremus regem regum cc.j.
Lectio prima.
Sancta Gertrudis preclaris orta parentibus, patre duce Pipino. Etate florescens infantuli presente rege Dagoberto a filio ducis Austrasiorum in sponsam petebatur sed ipsum iurando respuit dicens nullum preter Christum eligere, de cuius prudenti responsione omnes mirati sunt.
Lectio secunda.
In decimoquarto anno patre mortuo mater de salute filie sollicita ad dominum confugit. Nitebantur quidam insidiantes virginem rapere, vt 628in possessiones et predia introirent. Ipsa autem ad tempus ad Franciam fugit ex consilio matris ibidem edificans insignem ecclesiam ad honorem dei genitricis ob votum tutande virginitatis. Tandem mater Yduburgis nomine proprijs manibus tondendo filiam depilauit et non abhorruit eam deformem reddere, vt decoram domino presentaret. Tu autem, domine.
Lectio tertia.
Postea ad sanam informationem venerabilis episcopi Amandi domum propriam constituit in ecclesiam dedicari, monialium monasterium construi omnia bona sua sustentationi ibidem seruientium deo deputans. Et sic per impositionem presulis sacro velamine suscepto seipsam cum filia sua iugo domini in disciplina monastica mancipauit ancillarum Christi regulam statuens perpetuo duraturam, vbi in bono vitam finiuit.
Lectio quarta.
Gertrudis igitur, famula dei, cum omne onus regiminis super se ad nimiam instantiam sororum suscepisset, vt diuine contemplationi liberius vacaret, fidelibus dispensatoribus foris de fratribus ac infra septa monasterij spiritualibus sororibus curam familiarem commendauit. Seipsam vero vigilijs, orationibus ac ieiunijs exercitans diuinitus ita perlustratur, vt pene omnem bibliotecam sacre legis memorie reconderet et obscure allegorie mysteria spiritu sancto reuelante audientibus lucide reuelaret.
Lectio quinta.
De Romana ecclesia ac de transmarinis regionibus sancta volumina ad humane doctrine directionem, in quibus cum suis iugiter meditationibus inhereret, per propriam sollicitudinem et nuncios acquisiuit. Sanctorum ecclesias et hospitalia ex fundamento edificauit, orphanis, viduis et peregrinis omnia opera misericordie cum strennua alimonia quotidie largiter ministrauit.
Lectio sexta.
Quadam vice cum ante altare beati Sixti orationibus intenderet, descendit super eam spera flammea perlucida et totam basilicam sua claritate tanquam hora meridiei perlustrauit. Que cum paulatim vnde venerat recessisset, super alias sorores similiter apparuit in signum veri luminis visitationis super quemlibet sanctum pro se et suis proximis fideliter orantem celitus irradiantes.
Lectio septima.
Contigit, vt pro vtilitate monasterij quidam nauigio missi tempestas oritur, viderunt a longe beluam marinam mire crudelitatis naui horribiliter appropinquare. 629 | ii.vj.Et cum vicinius adueniret, pelagus tempestuosis fluctibus turbabatur, tremefactis nautis de subita euersione nauis et tanquam desperatis vnus ex illis clamabat: “Gertrudis, adiuua nos.” Quo verbo ipsum tertio repetente subito belua abyssum petiuit nautis cum prosperitate et gaudio eadem nocte portum adeptis optatum.
Lectio octaua.
Post multa virtutum exercitia cum per reuelationem diuinam se migraturam intellexisset, pastoralis cure deposuit sarcinam substituens sibi quandam bone indolis virginem, neptem suam, de antiqua Francorum nobilitate ortam, Uinfedrudem. Tribus tantum in hac vita degens mensibus, postquam deposuit regiminis onus, in quibus carnem afflixit ieiunijs et continuis orationibus et induens cilicium perfunditur fletibus. Petijt, vt in corporis dissolutione nulla alia veste quam solita vestiatur cilicij asperitate et caput vilissimo peplo operiretur. Iussit addi et tertium pannum, scilicet vetustissimum, quo cilicium tegeretur.
Lectio nona.
Mittit igitur ad virum religiosum dominum Ulcanum, vt sibi diem annunciet exitus corporalis. Qui respondit: “Scito pro certo, quod in die crastino sextodecimo kalendas Aprilis spiri‹t›um domino reddet. Nec trepidet, quia statim in exitu suo beatum Patricium cum angelis obuium habebit, quem tanta amicitia in hac vita percoluit.” Sancta virgo gaudenter responsionem hanc suscepit, merentium sanctimonialium conuentum sacris consolatur exhortationibus. Docet mundum fallacem spernere, carnis desideria calcare, amarissimam inferni penam timere, eterne glorie beatitudinem desiderare, sponso Christo sincero amore copulari, in lampadibus virginei corporeis oleum ardere indeficientis charitatis. Deinde confitetur et communicauit, sororibus mestis valefecit, totam se domino committens inter sustentantium manus sanctam animam deo reddidit anno etatis sue tricesimotertio. Multis claruit post mortem miraculis ad laudem dei omnipotentis. Amen.
Ad Benedictus Ⱥ Simile est regnum celorum sagene cc.ij.
De sancto Patricio.
Ⱥ Ad te clamantes bb.v.
DE SANCTO 630CUTHBERTO
Ad primas vesperas
Ⱥ super psalmos de die Alme confessor domini, presul regis eterni Cuthberte, consors sanctorum, conciuis celestium, exaudi preces tuorum, sume vota supplicum et pro nobis regem regum ipsum posce dominum.
℟ In sanctis crescens virtutibus almus vir Cuthbertus despectis huius seculi caduci rebus, venerabilis per cuncta, digne laudabilis, Factus est monachus.
℣ Corpore, mente, habitu factisque probabilibus castris dominicis associatus. Factus.
Ⱥ Oriens sol iusticie dignatus est illustrare per ministros lucis sue cunctos fines orbis terre; ipsi laus, qui dedit Anglis lucernam sue salutis, Cuthbertum, bonum doctorem ac pro his intercessorem.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, qui in meritis sancti Cuthberti, confessoris atque pontificis, semper es et vbique mirabilis, quesumus immensam clementiam tuam, vt sicut ei eminentem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos facias precibus adiuuari. Per.
Commemoratio de ieiunio.
Inuitatorium Domino, sanctorum presulum regi, iubilemus In hac sacra solennitate pontificis nostri Cuthberti.
Psalmus Uenite.
In primo nocturno
Ⱥ Auctor donorum, spiritus inspirans vera vatibus per trinumtrinum] trimum breviarium fatur infantem Cuthbertum fore presulem.
Psalmus Beatus vir a.j.
Ⱥ Qui Raphaelem archangelum Tohbie dedit medicum, Cuthberti genu languidum suum sanat per angelum.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Dum iactantur puppes salo, sanctus orans heret solo, mox ventorum vis mutata naues vertit ad littora.
Psalmus Domine, quid.
℣ Ecce sacerdos.
Lectio prima.
Religiosus igitur et pius pater Cuthbertus christianissimis editus parentibus dum octauum etatis sue annum felici auspicio ingrederetur, simplicibus puerorum se sepe immiscuit lusibus. Qui dum quadam die solitis se indulgeret lusibus, puer paruulis acsi triennis iuxta ludentes apparuit et ad eum accurrit et quasi senili constantia hortari eum cepit, ne iocis et ocio indulgeret. Tu autem.
℟ Cuthbertus, puer bone indolis, peruigil nocturnis insistens hymnis Aidani episcopi animam in celum ferri vidit ab angelis.
℣ Cum pastoribus ouium positus, pastor animarum a deo preelectus, mente et vultu supernis intentus. Aidani episcopi.
Lectio secunda.
Sancto autem Cuthberto monita spernente luget puer corruens in terram et faciem lachrimis rigans. Accurrunt consolaturi ceteri sed ille perstat in fletibus. Tandem vero ille puer exclamans consolanti se Cuthberto inquit: “O sanctissime antistes Cuthberte, ludere te inter paruulos non decet, quem dominus pastorem ecclesie consecrauit.”
℟ In 631 | ii.vij.sanctis vt supra ad vesperas.
Lectio tertia.
Audiens hec Cuthbertus mestum infantem pijs blandicijs consolabatur et relictarelicta] relicto breviarium continuo ludendi vanitate domum redijt ac stabiliter iam ex illo tempore existere cepit.
℟ Patriarche nostri Abrahe exemplo beatus pater Cuthbertus hospitalitatis deditus obsequio supernum ciuem gaudens suscepit hospitio, Cui dum terrenum querit ministrare panem, recipere meruit celestem.
℣ Digreditur namque vir dei panem cupiens deferre calentem, sed rediens nequaquam inuenit conuiuam. Cui dum.
In secundo nocturno
Ⱥ Edomans corpus iuuenis in vndis pernoctat maris; ibi deo vota laudis ex affectu reddit cordis.
Psalmus Cum inuocarem.
Ⱥ Mirum dictu hinc egresso et oranti genuflexo membra refouent rigida equoris animalia.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Adest frater curiosus explorans, quid agat iustus, quem languore et pauore mox correptum sanat prece.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
℣ Amauit eum dominus.
Lectio quarta.
In monasterium igitur se recipiens non solum fratribus in vite sanctitate parificari laborabat sed sub acriori vita singulorum supergredi nitebatur studia. Unde suo abbate Baisilo de medio sublato Cuthbertus idem suscipit officium sed post modum crescente perfectionis studio solitarius factus orationi vacat et ieiunio.
℟ Uir domini Cuthbertus maris tempestate cum socijs preclusus futuri diem sereni certum predixit, Cum quibus etiam cibo sua sibi prece diuinitus dato pasci promeruit.
℣ Positis namque genibus orationem fudit nautasque in domino fidere iussit. Cum.
Lectio quinta.
Sanctus iste quandoque languore correptus est. Nam subito dolore genu illius correptum acri cepit tumore grossescere, vt neruis in poplice contractis pedem primo a terra suspensum claudicans portaret. Dehinc ingrauescente molestia omni priuaretur incessu.
℟ Merito sanctitatis et gradu dignitatis accepto vir dei sacerdotio nomen equabat officio, Prebens cunctis monita salutis et exempla bone actionis.
℣ Quod enim verbo docebat, operibus adimplebat. Prebens.
Lectio sexta.
Qui die quadam deportatus foras a ministris atque subito recumbens vidit repente venientem de longe equitem albis indutum vestimentis et honorabilem vultu. Quique adueniens desilijt equo ac languidum g‹e›nu illius diligentius considerans, “Coque,” inquit, “triticeamtriticeam] tritriceam breviarium in lacte farinam et hac confectione calida tumorem superunge et sanaberis,” et his dictis ascendens equum abijt.
℟ Igne diuini feruoris domini 632succensus sanctus sacerdos Cuthbertus ignes noxios sepe repressit Suis sacris precibus.
℣ Fantasticum quidem ignem cum auctore suo effugauit, materialem vero ab edibus, quas vorabat, extinxit. Suis.
In tertio nocturno
Ⱥ Quandam vexatam demone pergit sanctus inuisere sed mox dirus fugit hostis, fit mulier incolumis.
Psalmus Domine, quis habitabit a.iiij.
Ⱥ Multos hic sanauit egros languores depellens seuos, multas effugauit laruas virtute crucis territas.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
Ⱥ Sanctus antistes Cuthbertus, vir perfectus in omnibus virtutibus, erat monachus digne cunctis reuerendus.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Iustum deduxit.
Lectio septima. Secundum Lucam xij.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sint lumbi vestri precincti,” bb.8 et reliqua.
Semel etiam peregrinum vt hospitem suscipiens mensam ponit et calidos se panes pollicetur afferre sed rediens tres panes insoliti candoris et gratie et domum mira redolentem odoris fragrantia reperit. Et sepius ex eo tempore et angelis locutus et celesti depastus est cibo.
℟ Ueriloquus vates Cuthbertus ecclesie iussus precibus lachrimisque coactus, vt ipse ante predixerat, Episcopali cathedra sublimatur populisque regendis preficitur.
℣ E secretis extrahitur latebris et perfusus genas lachrimis. Episcopali.
Lectio octaua.
Cepit et hic sanctus spiritu pollere prophetie, vnde semel cum duobus fratribus, vt necessitas petebat, ad terram Pictauorum quasi celerius reuersurus nauigans se per triduam tempestatem dixit retinendum, quod et contigit. Et dum in quadam insula nichil habentes victus detinerentur, de victu spem ministrans socijs ascendit terram et tria frusta delphine carnis inuenit et sic post triduum serenitate reddita ad propria remeauit.
℟ Celestium minister donorum Cuthbertus antistes vxorem cuiusdam comitis aqua benedicta, virginem crismate perunctam, patremfamilias pane a se benedicto Pristine reddidit sanitati.
℣ Iuuenem quoque iam pene moriturum sola oratione puerumque seminecem osculo tantum dato. Pristine reddidit sanitati.
Lectio nona.
Consummatus igitur in virtutibus et miraculis episcopus constituitur et post duos annos in episcopatu transactos sciens transitum suum imminere cure pastoralis abiecto pondere ad heremitice conversationis properauit agonem. 633 | ii.viij.Ubi cum quinque diebus perstitisset, quesitus a quodam venerabili viro, si quid comedisset, ostendit ei quinque cepas, quarum vna erat minus quam media parte corrosa, et ait: “Hic victus erat his diebus et cum os ardebat siti, hoc recreatum est liquore, sed concertatores mei nunquam michi tentationes intulere maiores.” Intelligens autem sue resolutionis tempus instare intentus supernis laudibus animam carne solutam celis intulit ad laudem dei omnipotentis. Amen.
℟ O beatum presulem Cuthbertum, qui gratia diuini muneris vigens multiplicium morborum valitudines depulit, Prophetico spiritu pollens plurimorum ac suipsius obitum et presciuit et prenunciauit.
℣ Admirandus cunctis operibus et verbis diuina sapientia vitam composuit. Prophetico.
℣ Iustus germinabit.
Ad laudes
Ⱥ
Christi fortis hic athleta ac verus anachorita mundi tempsit hec infima, quo celi caperet summa.
Psalmus Dominus regnauit a.vij.
Ⱥ Qui de rupe prompsit aquam, post in vinum vertens eam hoc vtrumque donum suo charo contulit Cuthberto.
Ⱥ In episcopatu suo iam exacto biennio, vt soli vacaret deo dilecto, se reddidit antro.
Ⱥ Hinc tanguntur artus sacri corporis morbo letali, sciens vero se resolui confortat ouile Christi.
Ⱥ Mox pater suos affatur: “Quisque vestrum temnat mundum, amet Christum, colat bonum, sic supernum sumet regnum.”
Ⱥ Languor accrescens indies artus vexabat fragiles, ipse sacras fundens preces celicas pregustat laudes; dum terrenus redit dies, eternus Cuthberto dies salutares sumit dapes, sic supernas scandit sedes.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio de ieiunio.
Ad magnificat Ⱥ O magne presul Cuthberte, cui Christus fuit viuere, cui mori lucrum perenne, dum post mortem viuis vere, signis diuinis, inclite, sanans a labe, hinc rogamus pia prece: tu pro nobis intercede.
Psalmus Magnificat.
DE SANCTO BENEDICTO
Ⱥ Rex seculorum, quem laudat vniuersa substantia rerum per te creatarum, exaudi te fantes et tui Benedicti festa iubilantes, quos erutos a crimine facias tecum viuere, Christus salus nostra, Christe, finis expectationis nostre.
℣ Amauit eum dominus et ornauit eum.
℟ Stola.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, qui hodierna die carnis eductum ergastulo beatissimum confessorem tuum Benedictum subleuasti ad celum, concede, quesumus, hec festa 634tuis famulis celebrantibus cunctorum veniam delictorum, vt qui exultantibus animis eius claritati congaudent, ipso apud te interueniente consocientur et meritis. Per.
Commemoratio de ieiunio.
Inuitatorium Confessorum regem adoremus, Qui celestis regni meritum et gloriam contulit sancto suo Benedicto.
Psalmus Uenite.
In primo nocturno
Ⱥ Fuit vir vite venerabilis, gratia benedictus et nomine, a pueritie cor gerens senile.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Etatem quippe sanctis moribus transiens nulli animum voluptati dedit.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Sed cum mundo libere vti potuisset, iam quasi aridum mundum cum flore despexit.
Psalmus Domine, quid multiplicati.
℣ Amauit eum dominus.
Lectio prima.
Beatus Benedictus a pueritia cor gerens senile nulli animum voluptati dedit. Cum autem liberalibus studijs Rome traditus multos per abrupta viciorum ire cerneret, despectis studijs et relicto seculo sancte conuersationis habitum quesiuit.
℟ Relicta domo rebusque patris Benedictus Sancte conuersationis habitum quesiuit.
℣ Recedens igitur scienter nescius et sapienter indoctus. Sancte.
Lectio secunda.
Cum autem deserta peteret, nutrix sua secuta est eum. Cum venisset ad locum qui Effide dicitur et ibidem a viris honeste detineretur, oratione sua nutrici flenti reintegratum capisterium reddidit, quod ad purgandum triticum mutuauerat et casu fuerat fractum, et pro admiratione incole in ingressu ecclesie suspenderunt.
℟ Patris commotus lachrimis pro morte nati lugentis Sic sanctus orabat dominum et mox vite puerum redonat mortuum.
℣ “Domine,” inquit, “non aspicias peccata mea sed huius hominis, qui rogat resuscitari filium suum.” Sic sanctus.
Lectio tertia.
Benedictus vero laudes fugiens nutrice occulte dimissa desertum petijt, cui Sublacus vocabulum est. Quo dum pergeret, monachus quidam Romanus nomine ipsum reperiens et desiderium cognoscens habitum sancte conuersationis tradidit et quemadmodum licuit ministrauit tribusque annis ipsi soli notus ibi mansit.
℟ Compatiens dolori sue nutricis cum lachrimis deo preces effudit Atque post lachrimas capisterium reparauit.
℣ Assumptis secum fracture partibus se Christo Benedictus prostrauit. Atque.
In secundo nocturno
Ⱥ Relicta domo rebusque patris sancte conuersationis habitum quesiuit.
Psalmus Cum inuocarem.
Ⱥ Qui dum heremum pergeret, Romano monacho obuiauit, qui eius et desiderium cognouit et adiutorium impendit.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Cumque ei per funem submitti panem diabolus conspiceret, iactauit lapidem et tintinabulum fregit.
Psalmus Domine 635 | kk.j.dominus noster.
℣ Iustum deduxit.
Lectio quarta.
Cuidam autem presbitero, qui refectionem sibi in festiuitate paschali parauerat, dominus apparens per visum dixit: “Tu tibi delicias preparas et seruus meus in illo lacu fame cruciatur.” Qui protinus surgens cum alimentis quesiuit eum et reperit in specu. Et cum sedissent, dixit: “Sumamus cibum, quia hodie pascha est.” Uir autem dei hoc ignorabat. Sumpto autem cibo presbiter recessit.
℟ Inito consilio venenum vino miscuere, Quo oblato signauit sicque confractum est, ac si pro signo lapidem dedisset.
℣ Intellexit vir dei, quia potum mortis habebat, quod portare non potuit signum vite. Quo.
Lectio quinta.
Eodem tempore in specu latitantem pastores inuenerunt et ex tunc a multis frequentari cepit. Quadam die tentator affuit, nam nigra auis, que a vulgo merula vocatur, vultui eius cepit importune insistere. Et licet ad signum crucis recesserit, tamen mirabilis et inusitata tentatio carnis est secuta. Sed ipse se nudum in spinis et vrticis proijciens per vulnera cutis eduxit vulnera mentis et ex tunc aliquid tale minime sensit.
℟ Frater erat mente captiuus, orationis tempore vagus, Quem sanctus egressum virga percussit et trahentem se nigrum puerum fugauit.
℣ Qui ex illa die nil tale passus est ab hoste sed immobilis permansit in oratione. Quem sanctus.
Lectio sexta.
Cum autem iam celebre haberetur nomen eius, congregatio monasterij cuiusdam ad eum venit petens, vt sibi preesset. Qui licet diu distulisset dicens suos et illorum mores conuenire non posse, tunc victus assensum prebuit. Postmodum intelligens vir dei, quod de morte sua tractarent, allocutus est eos dicens: “Misereatur vestri omnipotens deus. Quare ista facere voluistis? Nunquid non dixi vobis vestros meis moribus non conuenire?” Et recessit ab eis.
℟ Sanctus pater Benedictus prophetico spiritu pollens Cepit ventura predicere, presens absentia nunciare ac per somnium semet exhibere.
℣ Regios euentus pandit, fratres comedentes detexit, dormientibus fabricam ostendit. Cepit.
In tertio nocturno
Ⱥ Per visum dominus cuidam sacerdoti apparuit dicens: “Tu tibi paras delicias et seruus meus Benedictus fame cruciatur.”
Psalmus Domine, quis.
Ⱥ Surgens ergo sacerdos Benedictum quesiuit, inuenit, inuentum ad gratias agendum inuitauit.
Psalmus Domine, in virtute.
Ⱥ Exinde cepit a pastoribus frequentari, qui cum ei cibos corporis deferrent, alimenta vite secum referebant.
Psalmus Domini est terra.
℣ Iustus.
Euangelium Dixit Symon Petrus ad Iesum bb.vj. Lectio septima.
636Postmodum, cum vir sanctus in solitudine virtutibus succresceret, tot sunt ab eo congregati, vt duodecim monasteria constitueret. Ceperuntque nobiles filios suos ei dare nutriendos omnipotenti deo. Post hec migrans ad castrum, quod Cassinum dicitur, in ipso templo Appollinis oratorium beati Martini fecit et commorantem multitudinem ad fidem vocabat.
℟ Quam pulchra, quam sancta sunt, beate, tua preconia tuis meritis: Rupes manant aquas, aque imitantur rupem, ferrum enatat, auis obedit, emulus perijt.
℣ Quoniam te fideliter subiecisti creatori, ideo mirabiliter tibi seruit creatura. Rupes.
Lectio octaua.
Post hoc antiquus hostis aperta visione se eius oculis ingerebat et vim pati se ab eo conquerebatur. Cumque interdum clamaret: “Benedicte, Benedicte,” et non responderet, adiungebat, “Maledicte et non benedicte, cur me persequeris?” Uir quoque dei doctrina fulsit, nam scripsit regulam monachorum discretione precipuam, sermone luculentam.
℟ Mundi contemptor inclitus, celesti virtute magnifice preditus Demonis ab ira binos saluauit et puerum omnibus membris confractum reparauit.
℣ Sic quoque de vacuo vase oleum manare fecit et parci fratris superbiam detersit. Demonis.
Lectio nona.
Tempore vero, quo de hac vita exiturus erat, obitus sui diem annunciauit. Et ante sex dies obitus sui sepulturam suam aperiri iussit et in ipso sexto die portatus ad ecclesiam percepta communione, erectis in celum luminibus inter discipulorum manus orando spiritum efflauit. Uiderunt autem ipso die duo monachi viam ab eius cella in celum tendentem, stratam pallijs et choruscam innumeris lampadibus et vir clarus desuper assistens ait illis: “Hec est via, qua dilectus domini Benedictus in celum ascendit.”
℟ O felix Benedicte, iam de tua gloria secure nostris miserijs curam impende, Per Christum excusa mala, que fecimus, et obtine bona, que poscimus.
℣ Ut cruciatus infernorum possimus euadere et de dei conspectu tecum gaudere. Per Christum.
℣ Os iusti.
Ad laudes
Ⱥ
Dei repletus gratia Benedictus ab infantia contempsit huius infima mundi sequens celestia.
Psalmus Dominus regnauit.
Ⱥ Carnis domans superbiam vicit per abstinentiam, purgauit atque pectora sacrata per silentia.
Ⱥ Doctor fuit mirabilis, seuerus ac tractabilis et quod docendo protulit, prudens agendo pretulit.
Ⱥ Redite transgressoribus, inclamitabat sepius, proponit atque regulam vite nouam de formulam.
Ⱥ Beatus hic celestia 637 | kk.ij.iam nunc colit palacia, habebit in qua gaudia deum videns per secula.
Ⱥ Gloriosus confessor domini Benedictus vitam angelicam gerens in terris speculum bonorum operum factus est mundo et ideo cum Christo iam sine fine gaudet in celis.
Psalmus Benedictus.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Hodie mundo superna bb.v.
Quando festum sancti Cuthberti siue sancti Benedicti in secunda, tertia vel quarta feria post palmas euenerit, aut triduo ante pascha, eisdem diebus precedentis hebdomade anticipabuntur excepto sabbato, in quo annunciatio dominica celebrabitur.
IN ANNUNCIATIONE BEATE MARIE
Ad primas vesperas
Ⱥ
Prophete predicauerunt nasci saluatorem de virgine Maria.
Psalmus Omnia laudate.
Ⱥ Ecce virgo concipies et paries filium et vocabitur nomen eius Emanuel.
Ⱥ Missus est angelus Gabriel ad Mariam virginem desponsatam Ioseph.
Ⱥ Aue Maria gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus ineternum.
Ⱥ Ne timeas, Maria, inuenisti gratiam apud dominum: ecce concipies et paries filium.
Capitulum Esaie vij.
Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emanuel. Butirum et mel comedet, vt sciat reprobare malum et eligere bonum.
℟ Christi virgo dilectissima, virtutum operatrix, opem fer miseris; Subueni, domina, clamantibus ad te iugiter.
℣ Quoniam peccatorum mole premimur et non est, qui adiuuet. Subueni.
Hymnus Aue maris stella quere in communi eiusdem cc.8.
℣ Aue Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Ad Magnificat Ⱥ O gloriosa femina, non solum benedicta inter mulieres sed inter mulieres benedictas maiori benedictione specialiter insignis.
Psalmus Magnificat.
Collecta
Deus, qui de beate Marie virginis vtero verbum tuum angelo annunciante carnem suscipere voluisti, presta supplicibus tuis, vt qui vere eam dei genitricem credimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur.
Uersiculos et responsoria ad omnes horas requires dominica prima aduentus domini.
Post confessionem in completorio et in prima.
℣ Egredietur virga de radice Iesse Et flos de radice eius ascendet.
℣ Egredietur dominus de loco sancto suo, Ueniet et saluum faciet populum suum a peccatis eorum.
℣ Aue Maria.
Commemoratio de ieiunio in vesperis et matutinis.
Inuitatorium Aue Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Psalmus Uenite.
Hymnus Quem terra.
Alius hymnus O gloriosa vt supra in commemoratione eiusdem dd.ij.
In primo nocturno
Ⱥ Missus est Gabriel angelus a deo in ciuitatem Nazareth ad virginem desponsatam viro, cui nomen Ioseph.
Psalmus Domine dominus noster.
638Ⱥ Ing‹r›essus angelus ad Mariam ait: “Aue gratia plena, dominus tecum.”
Psalmus Celi enarrant.
Ⱥ Maria turbatur in sermone angeli et cogitabat, qualis esset ista salutatio.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Ex Syon species decoris eius.
℟ Deus noster manifeste veniet.
Lectio prima.
Adest nobis, dilectissimi fratres, optatus dies beate et venerabilis semper virginis Marie, ideo cum summa exultatione gaudeat terra nostra tante virginis illustrata annunciatione. Hec est enim flos campi, de qua ortum est preciosum lilium conuallium, per cuius partum natura mutatur prothoplastorum, deletur et culpa. Tu.
℟ Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Ioseph nuncians ei verbum et expauescit virgo de lumine. “Ne timeas, Maria, inuenisti gratiam apud dominum. Ecce concipies et paries filium et vocabitur altissimi filius.”
℣ Aue Maria, gratia plena, dominus tecum. Ecce.
Lectio secunda.
Precisum est in ea illud Eue infelicitatis eulogium, ‘In tristicia paries filios’, quia illa in leticia dominum parturiuit. Eua enim luxit, ista exultauit. Eua lacrimas, Maria gaudium in ventre portauit, quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Uirgo quippe genuit, quia virgo concepit. Inuiolata peperit, quia in conceptu libido non fuit, vtrobique miraculum. Extitit enim et sine corruptione grauida et in partu virgo puerpera.
℟ Ingressus angelus ad Mariam ait: “Aue gratia plena, dominus tecum.”
℣ Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Aue.
Lectio tertia.
“Aue,” inquam, angelus ad eam, “gratia plena,” dicit. Impleta est Maria gratia et Eua euacuata est culpa. Maledictio Eue in benedictionem mutatur Marie. Aue gratia plena, dominus tecum. Tecum in corde, tecum in ventre, tecum in vtero, tecum in auxilio.
℟ Aue Maria gratia plena, dominus tecum, Spiritus sanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi; quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur filius dei.
℣ “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus.”
In secundo nocturno
Ⱥ Respondens angelus dixit ad Mariam: “Ne timeas, Maria, inuenisti gratiam apud dominum.”
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Ecce concipies et paries filium et vocabitur nomen eius Iesus; hic erit magnus et filius altissimi vocabitur.
Psalmus Deus noster refugium d.j.
Ⱥ Dabit illi deus sedem Dauid, patris sui, et regnabit in domo Iacob ineternum et regni eius non erit finis.
Psalmus Fundamenta e.8.
℣ Egredietur virga.
Lectio quarta.
Gratulare, beata virgo Maria: Christus e celo suo descendit in vterum tuum. Ex sinu patris 639 | kk.iij.descendere dignatus est in vterum matris. Benedicta tu in mulieribus, que vitam et viris et mulieribus peperisti. Denique post illud benedicibile presagium, dum tacita virgo secum mentis altercatione confligit, qualis esset ista salutatio, nuncius interim celestis exequitur: “Ne timeas, Maria, inuenisti gratiam apud dominum.”
℟ Maria vt audiuit, turbata est in sermone angeli Et cogitabat, qualis esset ista salutatio.
℣ Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et.
Lectio quinta.
Ait autem Maria: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et angelus ad eam: “Spititussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi. Audisti, quomodo fiet: spiritussanctus superueniet, vt et prolem gignas et virginitatem non perdas, filium proferas et post partum incorrupta permaneas.”
℟ Dixit angelus ad Mariam: “Ne timeas, Maria, Inuenisti gratiam apud dominum.”
℣ Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Inuenisti.
Lectio sexta.
O beata virgo Maria, seculum omne captiuum tuum deprecatur assensum. Te, domina, mundus sue fidei obsidem fecit. Noli morari, virgo, nuncionuncio] nuncium breviarium festinanter responde verbum et suscipe filium. “Ecce,” inquit, “ancilla domini: fiat michi secundum verbum tuum.” Nec mora, reuertitur nuncius et virginalem thalamum ingreditur Christus. Efficitur subito pregnans beata dei genitrix et per cuncta secula predicatur hinc felix. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tante virginis, que dum desponsaretur fabro, celi nupsit architecto, cui est honor et imperium in secula seculorum. Amen.
℟ Ecce concipies et paries filium Et vocabitur nomen eius Iesus.
℣ Hic erit magnus et filius altissimi vocabitur et dabit illi dominus deus sedem Dauid, patris sui. Et vocabitur.
In tertio nocturno
Ⱥ Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et respondens angelus: “Spiritussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi.”
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Dixit autem Maria ad angelum: “Ecce ancilla domini: fiat michi secundum verbum tuum.”
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Egreditur dominus vt supra ad completorium.
Lectio septima. Secundum Lucam j.
In illo tempore: Missus est angelus Gabriel a deo in ciuitatem Galilee, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen Ioseph, et nomen virginis Maria, et reliqua.
Homilia venerabilis Bede.
Exordium nostre redemptionis, fratres 640karissimi, hodierna sancti euangelij lectio commendat, que angelum de celis a deo missum narrat ad virginem, vt nouam in carne natiuitatem filij dei predicaret, per quam nos abiecta vetustate noxia renouari atque inter filios dei computari possumus.
℟ “Quomodo fiet istud,” respondens Maria, “quia virum non cognosco?” Angelus ad hec: “Spiritussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi.”
℣ Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Spiritus.
Lectio octaua.
Ut ergo ad promisse salutis mereamur dona pertingere, primordium eius curemus intenta aure percipere. Missus est, inquit, angelus Gabriel. Aptum profecto humane restaurationis principium fuit, vt angelus a deo mitteretur ad virginem partu consecrandam diuino, quia prima humane perditionis fuit causa cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbie decipiendam, immo ipse in serpente diabolus veniebat, qui genus humanum deceptis parentibus primis immortalitatis gloria nudaret.
℟ Dixit autem Maria ad angelum: “Ecce ancilla domini: fiat michi secundum verbum tuum.”
℣ Spiritussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ecce.
Lectio nona.
Quia ergo mors intrauit per feminam, apte redit et vita per feminam. Illa a diabolo seducta per serpentem viro gustum necis obtulit. Hec edocta a deo per angelum mundo auctorem salutis edidit. Mater generis nostri penam intulit mundo, genitrix domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eua, auctrix meriti Maria. Eua occidendo offuit, Maria viuificando profuit, dum dominum nostrum concepit et peperit saluatorem mundi. Sit ipsi honor et imperium in secula seculorum. Amen.
℟ Christi virgo vt supra ad vesperas.
Psalmus Te deum.
℣ Benedicta tu in mulieribus.
℟ Sancta dei genitrix.
Ad laudes
Ⱥ
Ingressus angelus ad Mariam dixit: “Aue Maria gratia plena, dominus tecum.”
Ⱥ Ecce concipies in vtero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum, Hic erit magnus et filius altissimi vocabitur.
Ⱥ “Quomodo fiet istud, angele dei, quia virum in concipiendo non pertuli?” “Audi, Maria, virgo Christi: spiritussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi.”
Ⱥ Spiritussanctus in te descendet, Maria, ne timeas habens in vtero filium dei.
Ⱥ Ecce ancilla domini: fiat michi secundum verbum tuum.
Capitulum Esaie xj.
Egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet et requiescet super eum spiritus domini.
Hymnus Fit porta Christi quere supra in conceptione eiusdem ee.vij.
℣ Aue Maria.
Ⱥ Hec est dies, quam fecit dominus: hodie dominus afflictionem 641 | kk.iiij.populi sui respexit et redemptionem misit; hodie mortem, quam femina intulit, femina fugauit; hodie deus homo factus id, quod fuit, permansit, et quod non erat, assumpsit, ergo exordium nostre redemptionis deuote celebremus et exultemus dicentes: “Gloria tibi, domine.”
Psalmus Benedictus.
Ad horas diurnales
Hymnus Iam lucis cum ceteris dicatur. Uersiculos et responsoria quere supra in dominica prima aduentus domini.
Ad tertiam
Capitulum Egredietur virga de radice.
℟ Ueni ad liberandum.
℣ Timebunt gentes nomen.
Ad sextam
Capitulum Esaie xj.
Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet sed iudicabit in iusticia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre.
℟ Ostende nobis, domine.
℣ Memento.
Ad nonam
Capitulum ibidem.
Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium et erit iusticia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius.
℟ Super te, Hierusalem.
℣ Domine deus virtutum.
Ad secundas vesperas
Antiphone de laudibus.
Psalmi Dixit dominus. Laudate, pueri. Letatus. Nisi dominus. Lauda, Hierusalem.
Capitulum Esaie xlv.
Rorate, celi, desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet saluatorem et iustitia oriatur simul; ego dominus creaui eum.
℟ Christi virgo dilectissima.
Hymnus Aue maris stella.
℣ Aue Maria gratia plena.
Ad Magnificat Ⱥ Gaudendum nobis est, quod Christus, mediator dei et hominum, de sanctissima virgine virginum natus nature in sue diuinitatis sublimauerat personam; hunc hunc] hanc breviarium pre omnibus amemus, laudemus, glorificemus hoc sibi subnectentes. Maria, Maria, totius sanctitatis tu principalis gemma, nos tibi humiliter seruientes ab hostis nequissimi mille millenis fraudibus defendas.
Psalmus Magnificat.
Commemoratio de ieiunio. Hec secunda vespera, si in aliquo sabbato ante passionem domini euenerit, ex integro festo attribuetur imposita antiphona tantum et oratione de ieiunio. Simili modo fiat, si predictum festum in aliqua dominica ante passionem domini euenerit. Si vero in aliquo sabbato dominice passionis euenerit, post Benedicamus antiphonam tantum et orationem recipiat. Item si triduo ante pascha hoc festum occurrerit, in sabbato ante palmas anticipetur. Si autem in hebdomada paschali hec eadem festiuitas ceciderit, in eadem feria ante palmas celebrabitur.
DE SANCTO AMBROSIO
In euangelio Ⱥ Iste homo bb.iij.
Oratio
Deus, qui populo tuo eterne salutis beatum Ambrosium ministrum concessisti, presta, quesumus, vt quem ecclesia tua doctorem vite habuit in terris, intercessorem habere mereatur in celis. Per.
Inuitatorium Unum deum bb.iij.
Lectio prima.
642Cum Ambrosius in cunis dormiret aperto ore, examen apum adueniens os eius impleuit. Cum autem adoleuisset et videret Rome matrem et sororem virginem episcoporum manus osculari, ludens offerebat dextram suam dicens et id sibi fieri oportere. Postquampostquam] priusquam breviarium autem edoctus est in liberalibus disciplinis, consularitatis suscepit insignia, vt regeret Liguriam Emiliamque, venit Mediolanum.
Lectio secunda.
Cum autem causa sedande seditionis, que erat in populo in petendo episcopum, perrexit ad ecclesiam; subito fertur vox infantis sonuisse: “Ambrosium episcopum.” Quo cognito tormentorum minas adhibuit et publicas meretrices ad se ingredi fecit, vt eos ab hoc proposito reuocaret.
Lectio tertia.
Cumque sic non proficeret, nocte fugit versus Ticinum putans se pergere, sed in mane in porta, que Romana dicitur, inuenitur. Fugit iterum et latuit sed iterum est inuentus. Intelligens autem dei voluntatem fecit se a catholico episcopo baptizari et receptis omnibus ecclesiasticis officijs octauo die episcopus est ordinatus.
Lectio quarta.
Persecutiones ab arrianis plurimas perpessus est. Quidam de ipsis acerrimus disputator vidit angelum dei ad aures Ambrosij in ecclesia tractantis loquentem. Moxque conuersus fidem, quam expugnauerat, cepit ipse defendere.
Lectio quinta.
Occiso Gratiano imperatore a Maximo Cesare ipsum Maximum excommunicauit Ambrosius admonens, vt effusi sanguinis domini sui ageret penitentiam. Quod ille contemnens imperium pariter et vitam amisit. Per idem tempus demonia clamabant se non solum ad Ambrosium sed nec ad fores domus eius appropinquare posse, quoniam ignis insuperabilis omne illud edificium communiret.
Lectio sexta.
Theodosio imperatori denegauit Ambrosius introitum ecclesie, eo quod permisisset perimi innocentes. Cui imperator contra asserebat Dauid adulterium simul et homicidium perpetrasse. Respondit Ambrosius: “Qui secutus es errantem, sequere corrigentem.” Quod verbum ita accepit imperator, vt publicani penitentiam non abhorreret. Nec prius se dignum communione iudicauit Ambrosius, quam publicani ageret penitentiam. Tu autem.
Super Benedictus Ⱥ Ecce adest bb.v.
Ad secundas vesperas
In euangelio Ⱥ Iste est, qui ante deum bb.vij.
Oratio Deus, qui populo vt supra.
DE SANCTIS IN COMMUNI INTER PASCHA ET PENTHECOSTEM
Ad primas vesperas
Ⱥ super psalmos diei Sancti tui, domine, florebunt sicut lilium, alleluya, et sicut odor balsami erunt ante te, alleluya.
643 | kk.v.Capitulum Sapientie v.
Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum; videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis.
℟ Ego sum vitis vera et vos palmites, Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluya, alleluya.
℣ Manete in dilectione mea, sicut dilexi vos. Qui.
Hymni habendi sunt sicut in alijs temporibus extra pascha.
℣ Preciosa est in conspectu domini, alleluya, Mors sanctorum eius, alleluya.
Ⱥ Filie Hierusalem, venite et videte martyrem cum corona, qua coronauit eum dominus in die solennitatis et leticie, alleluya, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Inuitatorium Exultent in domino sancti, alleluya.
Psalmus Uenite.
In primo nocturno
Ⱥ Tristitia vestra, alleluya, vertetur in gaudium, alleluya.
Psalmi Beatus vir. Quare fremuerunt. Cum inuocarem.
℣ Gaudete, iusti, in domino, alleluya, Rectos decet collaudatio, alleluya.
℟ Beatus vir, qui metuit dominum, alleluya, In mandatis eius cupit nimis, alleluya, alleluya, alleluya.
℣ Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. In mandatis.
℟ Letabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde, alleluya, alleluya.
℣ Letamini in domino et exultate, iusti, et gloriamini. Omnes.
℟ Filie Hierusalem, venite et videte martyrem cum corona, qua coronauit eum dominus In die solennitatis et leticie, alleluya.
℣ Quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filijs tuis in te. In die.
Hoc responsorium habeatur tertium, quod nunc sequitur, quando de vno confessore agitur.
℟ Lux perpetua lucebit sanctis tuis, domine, Et eternitas temporum, alleluya, alleluya.
℣ Uox leticie et exultationis in tabernaculis iustorum. Et.
In secundo nocturno
Ⱥ Tristitia vestra.
Psalmus Uerba mea c.v.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Psalmus Conserua me, domine a.iiij.
℣ Clamauerunt iusti, alleluya, Et dominus exaudiuit eos, alleluya.
In festo plurimorum martyrum.
℟ Tristitia vestra, alleluya, Conuertetur in gaudium, alleluya, alleluya.
℣ Mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini sed tristitia vestra Conuertetur.
℟ Confitebuntur celi mirabilia tua, domine, Etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum, alleluya, alleluya, alleluya.
℣ Misericordias tuas, domine, internum cantabo in generatione et generationem. Etenim.
℟ Uidi ciuitatem Hierusalem ornatam et compositam de orationibus sanctorum Et ibi cantant martyres sancti canticum nouum, alleluya.
℣ Magnus dominus 644et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius. Et.
In tertio nocturno
Ⱥ Tristicia vestra.
Psalmus Domini est terra bb.ij.
Psalmus Beati, quorum d.vij.
Psalmus Te decet c.ij.
℣ Confitebuntur.
℟ Preciosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, alleluya.
℣ In conspectu omnis populi eius. Mors.
℟ In seruis suis, alleluya, Consolabitur deus, alleluya.
℣ Iudicabit dominus populum sum et in seruis suis. Consolabitur.
℟ Letamini in domino et exultate, iusti, Et gloriamini omnes recti corde, alleluya, alleluya.
℣ Cantate ei canticum nouum, bene psallite ei in vociferatione. Et.
℟ Ego sum vitis vt supra ad vesperas.
Psalmus Te deum.
℣ Preciosa est in conspectu.
Ad laudes
Ⱥ
Sancti tui, domine, florebunt vt supra.
Ⱥ Sancti et iusti, in domino gaudete, alleluya, vos elegit deus in hereditatem sibi, alleluya.
Ⱥ In velamento clamabunt sancti tui, domine, alleluya, alleluya, alleluya.
Ⱥ Spiritus et anime iustorum, hymnum dicite deo nostro, alleluya, alleluya.
Ⱥ In celestibus regnis sanctorum habitatio est, alleluya, et in eternum requies eorum, alleluya.
Capitulum Stabunt iusti vt supra ad vesperas.
℣ Uox leticie.
Ⱥ Lux perpetua lucebit sanctis tuis, domine, alleluya, et eternitas temporum, alleluya, alleluya, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Ad primam omnia peragantur sicut in prima hebdomada post pascha cum antiphonis de laudibus.
Ad tertiam
Capitulum Sapientie x.
Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte.
℟ Tristitia vestra, alleluya, alleluya.
℣ Uertetur in gaudium.
℣ Gaudete, iusti.
Ad sextam
Capitulum Sapientie x.
Sancti dei tulerunt spolia impiorum et decantauerunt, domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudauerunt pariter, domine deus noster.
℟ Gaudete, iusti, in domino, alleluya, alleluya.
℣ Rectos decet collaudatio.
℣ Clamauerunt.
Ad nonam
Capitulum Ecclesiastici 44.
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et viuent nomina eorum ineternum; sapientiam eorum narrabunt omnes populi et laudem eorum pronunciat omnis ecclesia sanctorum.
℟ Clamauerunt iusti, alleluya, alleluya.
℣ Et dominus exaudiuit eos.
℣ Confitebuntur celi.
Ad secundas vesperas
Capitulumad secundas vesperas capitulum] capitulum ad secundas vesperas breviarium Apocalipsis xxj.
Absterget deus omnem lachrimam ab oculis sanctorum et iam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec vllus dolor, quoniam priora transierunt.
℟ Ego sum supra in vesperis.
℣ Preciosa.
Ⱥ 645 | kk.vj.O martyr N, preces aa.vij.
Hoc modo cantandi sunt cursus diurnales de sanctis inter pascha et penthecosten, siue canatur de vno, siue de pluribus.
Sequitur plurimorum martyrum in euangelio Ⱥ Uidi ciuitatem sanctam Hierusalem ornatam et compositam de orationibus sanctorum et ibi cantant martyres sancti canticum nouum, alleluya, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Exaudi, domine, populum tuum cum sanctorum martyrum tuorum tibi patrocinio supplicantem, vt et temporalis vite nobis tribuas pace gaudere et eterne reperire subsidium. Per dominum.
SANCTORUM TIBURCII ET UALERIANI
Ⱥ Uidi ciuitatem vel Gaudent in celis aa.viij. si infra quadragesimam venerit.
Collecta
Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui sanctorum martyrum tuorum Tiburcij et Ualeriani solennia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuuemur. Per.
Commemoratio solita vt supra N.vij.
Lectio prima.
Ualerianus et Tiburcius cum preciosas facerent martyrum sepulturas et elemosinis insisterent, accusati sunt apud Almachium prefectum, quod facultates suas in viles personas expenderent et punitos a se pro sceleribus cum gloria sepelirent. Cum ergo longa concertatio fieret inter ipsos et Almachium de fide et idolatria, tandem confusus in omnibus iussit, vt aut sacrificarent statue Iouis aut capite punirentur.
℟ Tristitia vestra.
Responsoria quere in precedenti folio.
Lectio secunda.
Cum autem ducerentur a Maximo, corniculario prefecto, cepit flere super eos videns, quod ad interitum leti ibant. Tunc Tiburcius dixit ei: “Nos nisi pro certo didicissemus esse alteram vitam perpetuam, nunquam nos istam amittere gauderemus.” Dixit ei Maximus: “Contemnerem et ego vitam istam, si certum michi esset quod loqueris.” Dixit ei Ualerianus: “Si promittis, quod peniteas, faciet te dominus certum de his in hora, qua pro sui nominis confessione tunicas istas corporales deponemus.” Tu autem.
℟ Confitebuntur.
Lectio tertia.
Tunc Maximus iurauit se de cetero crediturum, si quod promittebant impleretur. Martyres vero fecerunt venire nocte Ceciliam cum sacerdotibus et baptisatus est Maximus cum tota domo sua. Cum autem suscepissent martyrium, vidit Maximus in ipsa hora angelos dei fulgentes sicut sol et animas eorum egredientes de corporibus quasi virgines ascendentes ad celos.
℟ Uidi ciuitatem.
Ⱥ Lux perpetua.
Commemoratio solita vt supra N.vij. post laudes.
IN NATALI BEATI MAGNI MARTYRIS
In euangelio Ⱥ Filie Hierusalem, venite.
Oratio
Adesto, domine, supplicationibus nostris et intercedente beato Magno, 646martyre tuo, ab hostium nos defende propiciatus incursu. Per dominum.
Psalmus Beatus vir. Quare fremuerunt. Domine, quid multiplicati.
℣ Gaudete, iusti, in domino.
Lectio prima.
Beatus Magnus apud Orchades insulas oriundus fuit nobilissimus genere et alti sanguinis parentela. Pater eius insularum comes et dominus nominatissimus, mater eius de nobilioribus illius terre duxisse fertur originem. In gestu iocundus et hylaris, in sermone amabilis et affabilis, in incessu modestus extitit et grauis, vt non appareret in eo, quod posset offendere intuentes.
℟ Beatus vir quere folio precedenti cum ceteris.
Lectio secunda.
Sed quia mores formantur ex conuictu, cum ad intelligibilem etatem peruenisset inter tam furialem et feralem gentem constitutus, inter proteruos ad mores ferales, ad ritus, ad fidem impios, ad legem barbaros pronos ad mala, illorum moribus per dies aliquos conformari, maximus predo existere, rapinis et spolijs viuere, cedibus indulgere. Quod tamen magis prauorum instinctu prouocatus, quam propria iniquitate pulsatus creditur actitasse.
℟ Letabitur.
Lectio tertia.
Sed omnipotens deus, cui proprium est misereri et parcere, electum suum a talibus voluit mercimonijs suspendere et ostendere illi, quanta oporteat eum pati pro nomine ip‹si›us, vt qui sanguinem innocentem multotiens fuderat, ipse quandoque spititussancti victima fieret, vt proprium sanguinem Christo libaret. Unde contigit eum de manu violenti regis et predatoris euadere et Cathaniam adire, vbi honorifice susceptus est et in comitem sublimatus, qui postmodum glorioso martyrio coronatus victor migrauit ad dominum.
℟ Ego sum vitis.
Ad Benedictus Ⱥ Lux perpetua.
Psalmus Benedictus dominus.
Ad vesperas
Ⱥ O martyr Magne aa.vij.
SANCTI GEORGII MARTYRIS
Ⱥ Filie Hierusalem, venite et videte supra.
Collecta
Deus, qui nos beati Georgij, martyris tui, meritis et intercessione letificas, concede propitius, vt qui eius beneficia poscimus, dona tue gratie consequamur.
Commemoratio solita N.vij.
Psalmi Cum inuocarem. Uerba mea. Domine dominus noster.
℣ Clamauerunt.
Lectio prima.
Cum Dacianus preses varijs tormentis affligeret christianos, intantum vt quidam deuicti idola adorarent, 647 | kk.vij.venit quidam miles, qui vidit christianorum angustias; erogatis omnibus et veste militari deposita et indutus veste christiana in medio sacrificantium se iniecit exclamans: “Omnes dij gentium demonia!”
℟ Beatus vir cum ceteris vt supra.
Lectio secunda.
Ad hec Dacianus iratus cum eum ad se inclinare non posset, fecit eum cruciari in eculeo et facibus ardentibus applicatis ad latera et verberibus, plagis sale confricatis et intrudi in carcerem. Post hec e carcere eductus in rota acutis gladijs circunsepta ponitur sed ipsa virtute dei confracta non leditur. Deinde ponitur in sartagine plena feruente plumbo sed facto signo crucis ibi quasi in balneo refouetur. Quibus visis Dacianus eum blandicijs tentare molitur.
℟ Letabitur.
Lectio tertia.
Georgius autem simulans, quod vellet deos adorare, cum adductus esset in templo et adorasset deum, ignis de celo descendens templum cum idolis et multis gentilibus, qui conuenerant, omnino destruxit. Post modum distractus per ciuitatem capitalem sententiam recepit et signo crucis se muniens expirauit. Dacianus autem inde rediens igne celesti subito consumptus est.
℟ Filie Hierusalem.
Ⱥ Lux perpetua.
SANCTI MARCI EUANGELISTE
Ad primas vesperas
Super psalmos de die Ⱥ Sancti tui, domine kk.iiij.
Capitulum Stabunt iusti kk.v.
℟ Candidi facti sunt Nazarei eius, alleluya, splendorem deo dederunt, alleluya, Et sicut lac coagulati sunt, alleluya, alleluya.
℣ In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Et.
Hymnus Annue, Christe aa.j.
℣ Preciosa.
Ⱥ Ecce ego Ioannes aa.iiij.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui beatum Marcum, euangelistam tuum, euangelice predicationis gratia sublimasti, tribue, quesumus, eius nos semper eruditione proficere et oratione defendi. Per.
Inuitatorium Exultent kk.v.
Hymnus Eterna Christi munera aa.ij.
Psalmi Celi enarrant a.vj. Benedicam dominum c.iiij. Eructauit cor c.viij.
℣ Gaudete, iusti.
Lectio prima.
Cum sanctus Marcus venisset Romam cum beato Petro et ad preces discipulorum scripsisset euangelium, quod ab ore eius audierat, misit eum beatus Petrus ad Aquileiam, vbi cum gentem innumeram conuertisset, redijt Romam. Beatus Petrus misit eum in Egyptum. Cum autem ibidem et in vicinis nationibus 648predicando et miracula faciendo fructum inestimabilem fecisset, reuersus Romam missus est in Alexandriam.
℟ Uirtute magna reddebant apostoli Testimonium resurrectionis domini nostri Iesu Christi, alleluya, alleluya.
℣ Repleti quidem spiritu sancto loquebantur cum fiducia. Testimonium.
Lectio secunda.
Mox autem vt ingressus est ciuitatem, cum tradidisset calciamentum cuidam ad reparandum, Aniano nomine, et in operando manum suam grauiter lesit. Facto luto de sputo sanauit eum in nomine Iesu Christi. Quod videns vir ille recepit eum hospitio. Et ad predicationem suam ipse et domus sua et alia multitudo magna ad dominum conuertitur.
℟ Ibant gaudentes a conspectu consilij, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati, alleluya, alleluya, alleluya.
℣ Non sunt loquele neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quoniam digni.
Lectio tertia.
Sancto igitur Marco in carcere recluso apparuit angelus primo die ac secundo, dominus Iesus Christus confortauit eum. Cum autem in crastino eum traherent per ciuitatem, dixit: “In manus tuas, domine, commendo spiritum meum,” tradidit spiritum. Cum autem reliquias eius vellent comburere, tanta facta est tempestas, quod fugerent gentiles, et viri religiosi sepelierunt corpus eius, quod post modum Uenetias est translatum.
℟ Ego sum kk.v.
Ⱥ Lux perpetua.
Ad vesperas
Ⱥ Sancti tui, domine.
Psalmus Dixit dominus cum ceteris de apostolis.
Ad Magnificat Ⱥ Conspicit in celis aa.iiij.
DE SANCTO UITALE
In euangelio Ⱥ Filie Hierusalem.
Oratio
Presta, quesumus, omnipotens deus, vt intercedente sancto Uitale, martyre tuo, et a cunctis aduersitatibus liberemur in corpore et a prauis cogitationibus mundemur in mente.
Commemoratio solita.
Psalmus In domino confido a.iij.
Psalmus Domine, quis a.iiij.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
℣ Confitebuntur.
Lectio prima.
Uitalis miles cum Paulino, iudice suo, ingressus RauennamRauennam] Rauenuam breviarium vidit christianum quendam, Ursicinum nomine, arte medicum, ductum ad martyrium expauescere; exclamans dixit: “Noli, noli, Ursicine, qui alios curare consueuisti, te eterne mortis iaculo vulnerare.” Quo audito genua posuit et agens penitentiam, quod expauisset, martyr effectus est.
℟ Preciosa kk.v. cum ceteris.
Lectio secunda.
Ad hec Paulinus iratus post penam eculei iussit, vt si sacrificare nollet, fieret fouea vsque ad aquam et ibi supinus depositus lapidibus obrueretur. Cum autem sic martyrium consummasset, sacerdos 649 | kk.viij.Appollinis, qui hoc consilium dederat, ibidem a diabolo arreptus clamare cepit: “Incendis me, martyr Christi!” Et precipitatus a diabolo expirauit.
℟ In seruis suis.
Lectio tertia.
Ualeria autem, coniunx eius, cum reuerteretur ad vrbem Mediolanensium, idolatras sacrificantes Siluano incurrit. Qui cum eam hortarentur secum epulari, dixit: “Christiana sum, non licet michi de Siluani vestri sacrificijs manducare.” Tanta eam cede mactauerunt, vt vix seminecem eam sui ad vrbem perducerent, vbi infra triduum migrauit ad Christum.
℟ Ego sum.
Ⱥ Lux perpetua kk.v.
SANCTI PETRI MARTYRIS ORDINIS PREDICATORUM
Ⱥ Filie Hierusalem.
Collecta
Presta, quesumus, omnipotens deus, vt beati Petri martyris fidem congrua deuotione sectemur, qui pro eiusdem fidei dilatione martyrij palmam meruit optinere. Per.
Commemoratio solita.
Psalmus Beatus vir.
Psalmus Quare fremuerunt.
Psalmus Domine, quid. a.j.
Lectio prima.
Beatus Petrus cum Mediolanum pergeret pro exequenda inquisitione contra hereticos sibi ab apostolica sede commissa, sicut in publica predicatione predixerat, quidam de hereticis prece et precio illorum inductus sacrum caput eius gladio impetens, illum non diuertentem sed protinus hostiam se exhibentem et dicentem: “In manus tuas, domine, commendo spiritum meum,” et symbolum fidei subiungentem, dimisit occisum.
Responsoria sicut de sancto Georgio.
Lectio secunda.
Claruit autem miraculis adhuc viuens. Nam quendam nec loqui nec spuere valentem sanauit. Alius quidam nimia torsione grauatus apposita cappa eius super pectus suum vermem quendam habentem duo capita et pilorum densitatem villosum euomuit et liberatus est. Cuidam muto loquelam restituit.
Lectio tertia.
Post mortem vero ad sepulchrum eius lampades frequenter sunt diuinitus accense. Quidam detrahens eius sanctitati a morsello suffocante eum liberatus est. Quedam hydropica facto voto sancto sanata est. Obsesse mulieres a demonibus liberantur et alijs multis miraculis glorificauit dominus sanctum ad laudem nominis sui, quod est benedictum in secula. Amen.
SANCTI PHILIPPI ET IACOBI APOSTOLORUM
Ad vesperas
Ⱥad vesperas Ⱥ] Ⱥ ad vesperas breviarium Sancti tui kk.iiij.
Capitulum Stabunt iusti kk.v.
℟ Ego sum.
Hymnus Proni rogamus aa.j.
℣ Iacobe iuste aa.j.
℣ Annue, Christe.
℣ Preciosa.
Ⱥ Non turbetur cor vestrum neque formidet, creditis in deum et in me credite, in domo patris mei mansiones multe sunt, alleluya, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui nos apostolorum tuorum Philippi et Iacobi solennitate letificas, 650presta, quesumus, vt quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per.
Inuitatorium Exultent in domino.
Hymnus Eterna Christi aa.ij.
Psalmus Omnes gentes, plaudite d.j.
Psalmus Exaudi, deus, deprecationem d.v.
Psalmus Exaudi, deus, orationem d.v.
℣ Clamauerunt iusti.
Lectio prima.
Philippus per Sythiam viginti annis predicauit, vbi expulso drachone, qui erat sub statua Martis in desertum, et suscitatis mortuis, qui de flatu eius fuerant mortui, confracta statua in loco eius fecit erigi crucem Christi. Et post conuersionem innumerabilium et ordinatas ecclesias ibidem redijt ad Asiam apud Hieropolim. Et destructa ibidem heresi Ebionitarum migrauit ad dominum, postquam per septem episcopos et clericos et populum ad se conuocatos instruxerat et animauerat diligenter.
℟ Uirtute magna kk.vij.
Lectio secunda.
Apostoli videntes, quod essent transituri ad gentes, ordinauerunt Iacobum Alphei primum episcopum fidelibus, qui erant in Hierusalem remansuri. Septimo autem anno episcopatus sui, cum predicasset per dies septem in templo et fere omnes parati essent ad baptismum, quidam insaniens facta seditione precipitauit eum a loco predicationis. Episcopatus autem anno suo tricesimo, cum iterum testimonium Christo perhiberet, de pinnaculo templi precipitatus et orans patrem, vt eis remitteret, pertica fullonis excerebratus est.
℟ Uidi portam ciuitatis ad orientem positam et apostolorum nomina et agni super eam scripta Et super muros eius angelorum custodiam, alleluya.
℣ Uidi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de celo, ornatam tanquam sponsam viro suo. Et super muros.
Lectio tertia.
Hic est Iacobus, qui secundum euangelium Nazarenorum constrinxerat se non comesturum, donec videret Christum resurgentem. Unde Christus resurgens apparuit ei dicens: “Comede, quia filius hominis surrexit a mortuis.” Hic est, qui scripsit epistolam tribubus dispersis. Hic est, cui Egesippus vicinus apostolorum secundum eccelesiasticam historiam perhibet mirabile testimonium sanctitatis, propter quod dictus est iustus. Et secundum Iosephum propter mortem eius subuersa fuit Hierusalem penitus et destructa.
℟ Ego sum kk.v.
℣ Preciosa est.
In laudibus
Ⱥ
Ego sum via, veritas et vita; 651 | ll.j.nemo venit ad patrem nisi per me, alleluya.
Psalmus Dominus regnauit cum ceteris.
Ⱥ Si cognouissetis me et patrem meum vtique cognouissetis, et amodo cognoscetis eum et vidistis eum, alleluya, alleluya, alleluya.
Ⱥ Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis, alleluya.
Ⱥ Tanto tempore vobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui videt me, videt et patrem, alleluya, alleluya.
Ⱥ Philippe, qui videt me, videt et patrem meum, alleluya.
Capitulum Stabunt iusti kk. v.
Hymnus Exultet celum aa.iij.
℣ Uox leticie.
Ⱥ Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque petieritis, fiet vobis, alleluya, alleluya, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Ad tertiam
Capitulum Ioannis vij.
Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis petetis et fiet vobis, ait Iesus discipulis suis.
℟ Tristitia vestra kk.v. cum ceteris.
℣ Gaudete.
Ad sextam
Capitulum ex historia
Isti sunt viri sancti, quos elegit dominus in charitate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam, quorum doctrina fulget ecclesia vt sol et luna.
℟ Gaudete.
Ad nonam
Capitulum ex historia
Isti sunt triumphatores et amici dei, qui contemnentes iussa principum premia eterna percipere meruerunt, modo coronantur et palmam obtinent sempiternam.
℟ Clamauerunt.
Ad vesperas
Antiphone de laudibus cum psalmis de apostolis.
Capitulum ex historia
Isti sunt viri sancti, qui viuentes in carne vitam mundi contempserunt et peruenerunt ad premia regni et lauerunt stolas suas in sanguine agni.
℟ Ego sum.
Hymnus Exultet celum laudibus.
℣ Preciosa.
Ⱥ Isti sunt viri sancti, quos aa.viij vt supra.
Psalmus Magnificat.
IN INUENTIONE SANCTE CRUCIS
Ⱥ super Omnia laudate
Ecce crucem domini, fugite, partes aduerse, vicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, alleluya.
Ⱥ Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per crucem tuam redemisti mundum, alleluya.
Ⱥ Salua nos, Christe saluator, per virtutem sancte crucis, qui saluasti Petrum in mari, miserere nobis, alleluya.
Ⱥ Saluator mundi, salua nos, qui per crucem et sanguinem redemisti nos; auxiliare nobis, te deprecamur, deus noster, alleluya.
Ⱥ Tuam crucem adoramus, domine, tuam gloriosam recolimus passionem; miserere nobis, qui passus es pro nobis, alleluya.
Capitulum Christus factus est pro nobis vt supra in commemoratione eiusdem cc.v.
℟ Per tuam crucem salua nos, Christe redemptor, Qui mortem nostram moriendomoriendo] moriemdo breviarium destruxisti et vitam resurgendo reparasti, alleluya.
℣ Miserere nostri, Iesu benigne, qui passus es clementer pro nobis. Qui.
Hymnus Salue crux sancta vt supra in commemoratione eiusdem cc.v.
652℣ Hoc signum crucis erit in celo, alleluya, Cum dominus.
Ⱥ O crux splendidior cunctis astris, mundo celebris, hominibus multum amabilis, sanctior vniuersis, que sola fuisti digna portare talentum mundi; dulce lignum dulces clauos, dulcia ferens pondera, salua presentem cateruam in tuis laudibus hodie congregatam, alleluya, alleluya, alleluya, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui preclara salutifere crucis inuentione passionis tue miracula suscitasti, concede, vt vitalis ligni precio eterne vite suffragia consequamur. Qui viuis.
Ad completorium post confessionem.
℣ Adoramus te, Christe et cetera cum Alleluya. Hoc signum crucis. Dicite in nationibus.
Hec autem vespera, si in secunda dominice vespera occurrerit, post Benedicamus antiphona dominicalis cum collecta subiungatur. Quod si in secunda ascensionis domini vespera euenerit, post Benedicamus antiphona de sancta cruce cum collecta sequatur.
Inuitatorium Alleluya, salue crux sancta, salue, Alleluya.
Psalmus Uenite.
Hymnus Salue crux sancta cc.v.
Ⱥ Crux benedicta nitet, dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera nostra lauit, alleluya.
Psalmus Cantate f.ij.
Ⱥ Dulce lignum dulces clauos, dulce pondus sustinuit, quod meruit portare precium huius seculi, alleluya.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Lignum vite cruce tua, domine, manifestatum est, mors enim per ipsam damnata est et mundus omnis per illam illuminatus est, omnipotens domine, gloria tibi, alleluya.
Psalmus Dominus regnauit, irascantur f.iij.
℣ Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, alleluya, Quia per sanctam crucem tuam.
Lectio prima. Secundum Ioannem iij.
In illo tempore: Erat homo ex phariseis, Nicodemus nomine, princeps Iudeorum, et reliqua.
Helena, Constantini mater, diuinis ammonita visionibus Hierosolymam petit atque ibi locum, in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat, ab incolis perquirit. Qui idcirco ad inueniendum difficilis erat, quia ab antiquis persecutoribus simulacrum Ueneris in eo fuerat defixum, vt si quis christianorum in illo loco Christum adorare voluisset, Uenerem videretur adorare, et ob hoc pene obliuioni datus fuerat locus.
℟ Dulce lignum dulces clauos, dulce pondus sustinuit, Quod dignum fuit portare precium huius seculi, alleluya.
℣ Hoc signum crucis erit in celo, cum dominus ad iudicandum venerit. Quod.
Lectio secunda.
Uocati ergo a regina peritiores Iudeorum, qui erant Hierosolimis, et sciscitati, cum nichil verum vellent dicere, 653 | ll.ij.iussi sunt omnes in ignem tradi. Qui cum timuissent, tradiderunt ei Iudam dicentes: “Hic est vir iusti prophete filius, qui nouit legem cum actibus.” Quem vocans Helena dixit: “Elige, quod vis: vitam an mortem. Si vis viuere in terra et in celis, dic michi, vbi est absconditum lignum dominice crucis.” “Locum non noui,” inquit Iudas, “quia nec ibi eram, quando crucifixuscrucifixus] crucificus breviarium est.” Beata Helena dixit: “Per crucifixum fame te interficiam, nisi dixeris veritatem.” Iussit ergo eum mitti in lacum siccum per septem dies. Quibus transactis clamauit Iudas de lacu dicens: “Obsecro vos, educite me et ego ostendam vobis crucem Christi.” Cunque eduxissent eum, perrexit ad locum, vbi iacebat sancta crux, et accipiens fossorium precinxit se et cepit fodere viriliter.
℟ Hoc signum crucis erit in celo, cum dominus ad iudicandum venerit, Tunc manifesta erunt abscondita cordis vestri, alleluya, alleluya.
℣ Cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue et ceperit iudicare seculum per ignem. Tunc manifesta.
Lectio tertia.
Cunque fodisset passus viginti, inuenit tres cruces absconditas, quas attulit in ciuitatem. Interrogabat Helena, que esset crux Christi; sciebat enim alias esse latronum, qui cum eo fuerant crucifixi. Ponens igitur eas in media ciuitate expectabat gloriam dei. Et circa horam nonam ferebatur mort‹u›us iuuenis in grabato, Iudas autem gaudio repletus posuit duas cruces super eum et non surrexit. Imposita autem tertia cruce dominica statim surrexit omnesque, qui aderant, glorificabant deum. Tunc regina voti sui compos effecta templum mirificum in eo loco, in quo crucem reperierat, regia ambitione construxit.
℟ Per tuam crucem vt supra ad vesperas.
Psalmus Te deum.
℣ Omnis terra adoret te, deus, et psallat tibi, alleluya.
Ad laudes
Ⱥ
Helena, Constantini mater, Hierosolymam petijt, alleluya.
Psalmus Dominus regnauit.
Ⱥ Tunc precepit eos omnes igne cremari at illi timentes tradiderunt Iudam, alleluya.
Ⱥ Cunque ascendisset Iudas de lacu, perrexit ad locum, vbi iacebat sancta crux, alleluya.
Ⱥ Orabat Iudas: “Deus, deus meus, ostende michi lignum sancte crucis,” alleluya.
Ⱥ Cum orasset Iudas, commotus est locus ille, in quo iacebat sancta crux, alleluya.
Capitulum Ad Galatas vj.
Michi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem michi mundus crucifixus est et ego mundo.
Hymnus Signum crucis vt supra cc.vj.
℣ Dicite in nationibus, alleluya.
Super Benedictus Ⱥ Helena sancta dixit ad Iudam: “Comple desiderium meum et viue super terram, vt ostendas 654michi, qui dicitur caluarie locus, vbi absconditum est preciosum lignum dominicum, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Ad tertiam
Capitulum j Petri ij.
Christus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, vt peccatis mortui iustitie viuamus, cuius liuore sanati sumus.
℟ Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, alleluya, alleluya et sic de alijs responsorijs.
℣ Hoc signum crucis cc.v.
Ad sextam
Capitulum Collocensium j.
Reconciliauit nos Christus in corpore carnis sue per mortem crucis exhibere nos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram Christo.
℟ Hoc signum crucis.
℣ Omnis terra.
Ad nonam
Capitulum Romanorum v.
Christus pro nobis mortuus est: multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum.
℟ Omnis terra.
℣ Dicite in nationibus.
Ad secundas vesperas
Ⱥ de laudibus.
Psalmi Dixit dominus. Confitebor. Beatus vir. Laudate, pueri. Laudate dominum, omnes gentes.
Capitulum Collocensium ij.
Conuiuificauit nos Christus donans nobis omnia delicta et seme‹t›ipsum tulit de medio affigens cruci, expolians principatus et potestates, traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso.
℟ Per tuam crucem vt supra ad vesperas.
Hymnus Salue crux cc.v.
℣ Hoc signum.
Ⱥ super Magnificat Crux fidelis inter omnes, arbor vna nobilis; nulla silua talem profert fronde, flore, germine, dulce lignum dulces clauos, dulcia ferens pondera, assis nobis custodia contra inimici iacula, alleluya.
Psalmus Magnificat.
MEMORIA DE SANCTIS
Ⱥ Uidi ciuitatem kk.vj.
℣ Preciosa.
Oratio
Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui sanctorum martyrum tuorum Allexandri, Euentij et Theodoli natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. Per.
Lectio prima.
Sanctus Alexander a beato Petro quintus senatorum maximam partem et ipsum Hermetem prefectum cum vxore et filijs et mille ducentis quinquaginta seruis et eorum familijs baptizauit. Unde Aurelio a Troiano datur edictum, vt omnes christianos interficiat. Unde cum diuisim in vinculis tenerentur Hermes et Alexander, dicit tribunus Hermeti: “Ibo et super Alexandrum triplicabo vincula, et si tunc per virtutem dei tui ad te venerit, credam.” Dixit et facta sunt et noctu Alexander Hermetem visitat.
℟ Tristitia vestra kk.v.
Lectio secunda.
Cumque tribunus triplicasset 655 | ll.iij.vincula, custodes etiam et claustra sancto Alexandro, nocturno tempore quinquennis puer apparuit et cum facula ardente perduxit eum ad Hermetem in domum Quirini clauso cubiculo. Postea vero Quirinus veniens aperuit ostium et vidit eos simul orantes et faculam ardentemardentem] ardendem breviarium et dixit ad eos: “Saluam facite filiam meam, quia struma illius collum circundat, et sic in Christum credam.”
℟ Letamini in domino.
Lectio tertia.
Tribunus vero Quirinus per sanitatem filie eius christianissimus effectus est. Eduxitque sanctos presbiteros Euentium et Theodolum ad Alexandrum. Post hec vero tribunus Quirinus, quia Christum confitebatur, iussit Aurelianus linguam eius abscidi et postea in eculeo torqueri ac manibus eius et pedibus abscisis ad vltimum decollari. Sanctus vero Hermes post diuersa supplicia gladio cesus martyrium adeptus est, sanctos vero Alexandrum, Euentium et Theodolum iussit Aurelianus in eculio leuari et vngulis atque lapidibus attrectari, martyrium compleuerunt.
℟ Uidi ciuitatem.
Commemoratio solita.
IN FESTO SANCTI IOANNIS ANTE PORTAM LATINAM
Capitulum Apocalipsis ij.
Uincenti dabo de fonte aque viue gratis, qui vicerit possidebit hec et ero illi deus et ipse erit michi populus.
℟ Ego sum kk.v.
Hymnus Celestis aule aa.j. Annue, Christe aa.j.
℣ Preciosa in conspectu.
Ⱥ In feruentis olei dolium missus Ioannis apostolus diuina se protegente gratia illesus exiuit, alleluya, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui conspicis, quia nos vndique mala nostra perturbant, presta, quesumus, vt beati Ioannis, apostoli tui et euangeliste, intercessio gloriosa nos protegat. Per.
Inuitatorium Exultent in domino kk.v.
Hymnus Eterna Christi aa.ij.
Psalmi Confitebimur e.ij. Dominus regnauit, exultent f.ij. Dominus regnauit, irascantur f.iij.
℣ Confitebuntur celi.
Lectio prima.
Hodie, fratres charissimi, sancti Ioannis euangeliste gaudentes illam celebramus natalem, quando,quando] quo breviarium sicut ecclesiastica narrat historia, ab Epheso iussu Domiciani Romam perductus et presente senatu ante portam Latinam in olei feruentis dolium missus est, ex quo tamen diuina se protegente gratia tam liber exijt a dolore corporis, quam alienus erat a corruptione carnis. Hic est enim Ioannes apostolus et euangelista, filius Zebedei, frater Iacobi, virgo electus a domino atque inter 656ceteros magis dilectus.
℟ Ioannes apostolus et euangelista in dolio feruentis olei missus erat, Diuina se protegente gratia illesus exiuit, alleluya.
℣ Ecclesiastica narrat historia, quod a Domiciano Cesare raptus fuerat. Diuina.
Lectio secunda.
Huius igitur Ioannis inter alias virtutes magnitudo signorum hec fuit: mutauit in aurum siluestrium frondium virgas litorisque saxa in gemmas et gemmarum fragmenta in propriam reformauit naturam. Uiduamque prece populi suscitauit et rediuiuum iuuenis corpus remeante anima reparauit.
℟ Hic est beatissimus D.ij. et est secundum in secundo nocturno in festo eiusdem.
Lectio tertia.
Beatus autem Ioannes apostolus et euangelista anno sexagesimo septimo post passionem domini saluatoris sub Traiano principe longo vetustatis senio fessus in tantum, vt discipulorum manibus sustentatus vix ad ecclesiam pergeret. Sciens diem mortis sue imminere iussit sibi preparare sepulchrum et dominica die post celebrationem missarum viuens tumulum intrauit et quasi in lectulo, ita in sepulchro se collegit tam extraneus a dolore corporis, quam alienus fuerat a corruptione carnis.
℟ Uox tonitrui D.iij.
Psalmus Te deum.
℣ Preciosa est.
Ad laudes
Ⱥ Sancti tui, domine kk.iiij.
Capitulum Apocalipsis j.
Qui vicerit et custodierit vsque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, sicut ego accepi a patre meo, et dabo illi stellam matutinam.
Hymnus Exultet celum laudibus aa.iij.
℣ Uox leticie.
Ⱥ super Benedictus Iste est Ioannes D.iij.
Ad sextam
Capitulum Apocalipsis iij.
Si quis audierit vocem meam et aperuerit michi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.
Ad nonam
Capitulum Apocalipsis iij.
Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedeo cum patre meo in throno eius.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Sancti tui, domine vt supra ad laudes.
Psalmi de apostolis.
Capitulum Qui vicerit et custodierit.
℟ Uox tonitrui tui.
Hymnus Exultet celum.
℣ Preciosa est.
Ⱥ Conspicit in celis mens aa.iiij.
SANCTI IOANNIS EPISCOPI ET CONFESSORIS
Ⱥ Singularem a deo accepisti, beate Ioannes, gratiam: sanantur quicunque tangunt tuam fimbriam, tempestatibus obijcias, cecos illuminas, mortuos resuscitas, claudos consolidas; hostes, quesumus, repelle, patriam tuere supplicibus tuis, adesto sine fine, alleluya.
℣ Gaudete, iusti.
Oratio
Deus, qui presentem diem nobis in celesti natiuitate beati Ioannis episcopi et confessoris solennem esse fecisti, presta, quesumus, vt qui depositionis illius sacratissime celebramus festiuitatem, eius in celis perennem consequamur societatem. Per dominum.
Inuitatorium Exultent in domino kk.v.
657 | ll.iiij.Hymnus Iste confessor bb.iij.
℟ Tristicia vestra.
Psalmi Beatus vir. Quare fremuerunt. Domine, quid.
℣ Gaudete, iusti.
Lectio prima.
Beatus igitur Ioannes archiepiscopus intra confinia Anglorum editus cum puerili adhuc pubesceret euo, Theodoro Cantuariensi commissus est archiepiscopo, quique illum probitatis more instruxit atque sanctarum scripturarum prudentiam docuit. Postquam ergo archiepiscopus cursum humane vite compleuit, deo disponente ac rege inclito Ealfrido annuente presulatus suscepit honorem beatus Ioannes in loco, qui Helstedelcham vocatur.
℟ Beatus vir kk.v. cum ceteris.
Lectio secunda.
Dictus etiam Ioannes habebat quendam magne sanctitatis diaconum nomine Brithunum, quem in monasterio suo, quod Beuerlech dicitur, abbatem sanctimonialis vite constituit ipseque episcopus omnes ad se venientes ad viam veritatis assiduis monitis conuertit et pro grege sibi commisso atque omni populo christiano iugiter orauit.
℟ Letabitur iustus.
Lectio tertia.
Quodam etiam tempore, dum sanctus vir Beuerlic petijt vas quoddam vino plenum, de pariete, vbi pendebat, cecidit et a summo vsque ad deorsum medium crepuit et vinum, quod intus erat, per sancti antistitis meritum permansit illesum, quique de illo postea vino sumpsit potum. Multa quidem et alia signa per eum dominus operatus est.
℟ Lux perpetua.
Ad Benedictus Ⱥ Inclite doctor, aue preceptor idonee, salue tu lumen cecis, tu das vestigia claudis, solamen mestis, precibus pia vota rependis; O presul pie Ioannes, nobis miserere, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio solita.
SANCTORUM GORDIANI ET EPIMACHIEpimachi] Epinachi breviarium MARTYRUM
Ⱥ Sancti tui kk.iiij.
Capitulum Stabunt iusti kk.v.
Hymnus Sanctorum meritis aa.viij.
℣ Preciosa.
Ⱥ Uidi ciuitatem kk.vj.
Oratio
Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beatorum martyrum tuorum Gordiani et Epimachi solennia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuuemur. Per.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Exultent in domino kk.v.
Hymnus Eterna Christi aa.vij.
Psalmi Domini est terra. Beati, quorum. Te decet.
℣ Confitebuntur celi.
Lectio prima.
Cum Iulianus imperator persequeretur christianos, Gordianus, vicariusvicarius] vicaris breviarium eius, ad predicationem sancti Ianuari‹j›, quem volebat ad sacrificandum compellere, conuersus perrexit flens ad vxorem suam Marinam et simul venientes ad Ianuarium prostrati veniam et baptismum petebant. Ianuarius respondit: “Uidete, si bene creditis, et ne quid in abscondito teneatis.”
℟ Preciosa kk.v.
Lectio secunda.
658Marina respondit: “Unam imaginem Iouis habemus.” Ductus igitur Ianuarius in thalamum simulachrum apprehendit et in igne conflatum in cloacam proiecit et ita baptizauit Gordianum cum vxore et alijs quinquaginta tribus. Quod cum factum fuisset, Terencianus tribunus hoc sciens denunciauit Iuliano.
℟ In seruis suis.
Lectio tertia.
Ad hoc imperator iratus iussit Ianuarium exilio condemnari. Gordianum vero nolentem sacrificare decollari fecit. Decollatus igitur quinque diebus ad canes proijcitur sed inuentus et custoditus ab eis non est lesus. A familia sua nocte sepelitur in cripta, vbi pridem sepelierunt sanctum Epimachum, que distat ab vrbe miliario fere vno.
℟ Ego sum.
NEREI, ACHILLEI ET PANCRACII MARTYRUM
Oratio
Semper nos, domine, martyrum tuorum Nerei et Achillei atque Pancracij foueat, quesumus, beata confessio et tuo dignos reddat obsequio. Per.
Commemoratio solita.
Psalmi Beatus vir. Quare fremuerunt. Cum inuocarem.
℣ Gaudete, iusti.
Lectio prima.
Domicilla, neptis Domiciani, desponsata Aureliano, filio consularis, habuit cubicularios eunuchos Nereum et Achilleum baptisatos a beato Petro. Isti dum viderent dominam suam gemmis et purpureis et auratis vestibus ornari, docuerunt eam gloriam mundi contemnere et a beato Clemente, successore beati Petri, veniente ad eam in Christi virginem consecrari.
℟ Tristitia vestra kk.v.
Lectio secunda.
Aurelianus vero impetrauit a Domiciano, vt si sacrificare nollet, cum Nereo et Achilleio exilium insule Ponciane subiret. Quod cum factum esset et ipse secutus eos duceret martyres, vt virgini persuaderent, et ipsi potius eam in sancto proposito confortarent, traditi consulari cum afflicti eculeo, verberibus et flammis sacrificare nollent, capite cesi sunt.
℟ Confitebuntur.
Lectio tertia.
Pancracius, nobilissimus iuuenis, mortuis parentibus, qui eum religiose instruxerant, facultates suas pro nomine crucifixi quotidie expendebat. Cum autem super his et super blasphemijs deorum acusatus coram Diocletiano nec minis nec promissis a Christo posset euelli sed potius, licet puer quatuordecim annorum, imperatorem confunderet, iussus est duci ad locum mortis. Ipse vero sicut agnus gaudens ductus ad victimam consignans se signaculo Christi gladio consummatus est.
℟ Uidi ciuitatem.
HALUARDI MARTYRIS
Ⱥ Sancti tui.
Capitulum Stabunt.
℟ Ego sum.
Ⱥ Filie Hierusalem.
Oratio
659 | ll.v.Sanctus martyr tuus Haluardus, quesumus, domine, nos vbique letificet, vt dum eius merita in presenti festiuitate recolimus, patrocinium in augmentum virtutum sentiamus. Per.
Psalmi Beatus vir. Quare fremuerunt. Domine, quid.
℣ Gaudete, iusti.
Lectio prima.
Sanctus Haluardus ex nobilioribus ortus natalibus, cuius pater Uebiorn, mater vero Thorni dicebatur. Mater vero Thorni fuit filia Gudbrandi comitis, qui Gudbrandus genuit etiam Ostam, sancti Olaui matrem. Erat corpore castus, honestate prepollens, iusticie cultor. Factus adolescens cepit in re familiari procurandare familiari procuranda] refamiliari pro curanda breviarium patris adiutor existere. Duo pondera sibi fecerat, ne fraudem faceret, sibi minus, fratri vero maius pensabat.
℟ Letabitur kk.v.
Lectio secunda.
Instante verno tempore partes vicinas visitauit, venit ad stagnum Dram nomine, per quod iturus erat; extraxit modicam lintrem de alga et ascendit eam. Et subito aduenit mulier pregnans, rogabat, vt eam secum ferret. Iussa sedit in puppi et sic iter arripuit. Et subito vidit tres viros itinere, quo mulier venerat, ad littus accurrentes. Qui statim aliam cimbam arripientes post eos velocius nauigabant.nauigabant] nauagabant breviarium
℟ Confitebuntur.
Lectio tertia.
Tunc sanctus Haluardus mulieri ait: “Agnoscis hos?” Ait: “Agnosco.” “Ut video, te querunt: quid fecisti?” Ait: “Imponunt super me causam furti.” “Potes te purgare?” Ait: “Possum, si michi parcere velint.” Uenientes viri predicti dixerunt: “Cur te, Haluarde, talis adolescens tam malam mulierem tuendam suscepisti, que digna est morte?” Sanctus pro ea multis modis respondit. Inter alia dixit: “Redemptionem pro ea dabo, tantum impregnantem et infantem in vtero habentem ne occidatis.” Illi vero contra eum furentes vnus eorum arcum arripiens tetendit et sagitta fortiter emissa pectori martyris infigitur. Etiam mulierem occiderunt et in littore sepelierunt.sepelierunt] sepelierent breviarium Ad collum sancti saxum ligauerunt et in profundum submerserunt sed per diuinam gratiam et merita martyris corpus eius longe post cum saxo super mare natans repertum est.
℟ Ego sum vt supra kk.v.
Ad secundas vesperas
Capitulum Absterget.
In euangelio Ⱥ O martyr N aa.vij.
ERICI REGIS ET MARTYRIS
Ⱥ super psalmos de die Assunt Erici regis solennia, laude regem multiplici collaudans, Suecia, gaude, alleluya.
Ⱥ Gaudeat eximijs Upsalia magnificata martyris exuuijs et signis glorificata, alleluya.
Ⱥ Hic insignitus sceptri regalis honore dulciter ignitus Christi feruebat amore, 660alleluya.
Ⱥ Dulcis amice dei, per quem rex magnificatus es, clementer ei pro nobis funde precatus, alleluya.
Ⱥ Da, deus, vt mitis regis, cuius veneramur festa, pijs meritis sanctis iungi mereamur, alleluya.
Capitulum Stabunt iusti kk.v.
℟ O miles Christi, qui martyrio meruisti sanctis coniungi, iunctus diademate fungi, victor regali Fidei merito speciali.
℣ Perueniant, qui te laudant, ad gaudia vite. Fidei. Gloria.
Hymnus
Adest dies leticie,
fulget Erici gloria,
rex et patronus Suecie
celi petit palacia.
Quem vernantem virtutibus
sublimat sceptro regio
plebs leta cum principibus
concordi desiderio.
Maceratur ieiunijs
sacrum sancti corpusculum
velaturque cilicijs
hoc Christi tabernaculum.
Ministros rex magnificus
cultus dei multiplicat
vt Salomon pacificus
et templa reedificat.
Scuto munitus fidei,
tela repellens hostium
ad regnum dei prouehi
meretur per martyrium.
Per huius sancti merita,
Iesu, redemptor omnium,
dimitte nobis debita
et da perenne gaudium. Amen.
℣ Preciosa est.
Super Magnificat Ⱥ Aue martyr preciose, miles Christi gloriose, aue regum gloria, o Erice, rex Sueuorum, posce nobis peccatorum veniam et gaudia, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui beato Erico, regi et martyri, victorie palmam viteque coronam et celestis regni gloriam contulisti, fac nos, quesumus, eius meritis et interuentione cuncta nobis aduersantia vincere et coronam glorie in celis feliciter obtinere. Per.
Inuitatorium Christum suppliciter laudemus ei iubilantes, Erici pariter solennia concelebrantes, alleluya.
Psalmus Uenite.
Hymnus
Hymnum noue leticie
noua deposcunt gaudia,
martyr Ericus hodie
noua potitur gloria.
Hic vt Helias impiam
exponens se certamini
expugnat idolatriam
zelans pro lege domini.
Ecclesiam catholicam
dilatat, gentem Finnonum
rex ad fidem dominicam
trahens a cultu demonum.
Agnellus innocentie
dum sustinet martyrium,
deo placentis hostie
consummat sacrificium.
Sancti sacrato sanguine
sua contingens lumina,
diu priuatapriuata] priuatam breviarium lumine
illuminatur femina.
Per huius sancti merita.
In nocturno
Ⱥ Rex erat Ericus humilis, deuotus, honestus, prudens, munificus, patiens, pius atque modestus, alleluya.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Correxit Suecie leges, seruire coegit Christo perfidie gentes, quas ense subegit, alleluya.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
Ⱥ Digne promeruit sanctis moriens sociari, qui domino studuit viuens vere famulari, alleluya.
Psalmus Deus iudicium.
℣ Gaudete, iusti.
Lectio prima.
661 | ll.vj.Gloriosus Ericus extitit tam regali prosapiaprosapia] prosopia breviarium quam nobilium Suecie procerum oriundus. Hic regno vacante propter innatam sibi clementiam et vite bonitatem conspicuam dilectus a principibus terre et omni populo in regem vnanimiter eligitur ac in regni solio apud Upsaliam honorifice sublimatur.
℟ Pax patrie, decus ecclesie, vicijs inimicus, Rex Suecie celos hodie conscendit Ericus, alleluya.
℣ Pro fidei feruore dei dilectus amicus. Rex.
Lectio secunda.
In regali igitur fastigio constitutus cultor trinitatis omne tempus non tam collate potestatis, quam assumpte sollicitudinis tribus distinxit ordinibus ornans et implens dies suos vsque ad consummationem vite per illustre martyrium. Imitatus namque sanctorum veteris testamenti regum exempla primo ad edificationem ecclesiarum et diuini cultus reparationem ac ampliationem, deinde ad populi regimen et legum iusticie promulgationem se totum conuertens manum misit ad fortia.
℟ Amens omnino letali vulnere quino se vir transfixit quasi mortuus, Ille reuixit, alleluya, alleluya, alleluya.
℣ Regis mirifici meritis sanatus Erici. Ille.
Lectio tertia.
Nam Upsalensem ecclesiam ab antiquis regibus, suissuis] sitis breviarium scilicet progenitoribus, fundatam primo et pre ceteris aggrediens ac ministros diuini cultus inibi ponens opere pregrandi et laborioso sollicite studuit consummare. Deinde regnum suum circuiens ac populum visitans vniuersum, via regia incedens nec ad dexteram declinans fauore vel precio nec ad sinistram deflectens timore vel odio tramite recto, qui ducit ad patriam, inflexibiliter gradiebatur.
℟ O miles Christi vt supra ad vesperas.
℣ Preciosa est.
Ad laudes
Ⱥ
Hostia grata deo mactata petens paradisum cece purpureo reparauit sanguine visum, alleluya.
Psalmus Dominus regnauit.
Ⱥ Infanti genito sine vita regis Erici vita datur merito pariterque salus genitrici, alleluya.
Ⱥ Martyr presbitero lingue soluendo ligamen dat cum sincero vocis modulamine famen, alleluya.
Ⱥ Ferro transecuit proprium vir guttur eique sanctus promeruit vitam venerandus vbique, alleluya.
Ⱥ O rex insignis, cui seruit nostra caterua prefulgens, signis nos protege, dirige, serua, alleluya.
Capitulum Stabuntstabunt] Ttabunt breviarium iusti.
Hymnus
Laudes ad laudes iungite
nec desit laus in laudibus
pro nouo Christi milite
celi coniuncto ciuibus.
Obsidetur ab hostibus
ascensionis tempore
sanctus Ericus laudibus
dei 662vacans summopere.
Crucem sibi dominicam
rex imprimens salubriter
vadit contra maleficammaleficam] maleficum breviarium
cateruam magnanimiter.
Nouus Dauid viriliter
agens, dum mundo moritur,
sanctam Syon feliciter
regnaturus ingreditur.
Uictor regnans in ethere,
magnis fulgens miraculis
miro virtutum munere
multis succurrit populis.
Per huius sancti.
℣ Uox leticie.
Ⱥ Corona fulgens aurea flos dignitatis regie, sanctus Ericus ignea vicit tela malicie; sit victor vernans laurea rex et patronus Suecie, felix de domo lutea transit ad regnum glorie, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Ⱥ Miles regis glorie, tutor innocentium, malleus perfidie, rex Erice, brauium apprehendens in agone, ense cesus hostium, nobis placa, martyr bone, Iesum dei filium, alleluya.
DUNSTANI EPISCOPI ET CONFESSORIS
Ⱥ Egregie dei antistes Dunstane, offer pro nobis hostias placationum et thimiamata precum, vt his expiati te leti sequamur ad sancta sanctorum, vbi Christus pontifex introiuit et te pontificali gloria coronauit, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui beatum Dunstanum pontificem ad regna transtulisti celestia, concede nobis per eius gloriosa merita ad gaudia transire perennia. Per.
Ad matutinas
Psalmi Cum inuocarem. Uerba mea. Domine dominus noster.
℣ Clamauerunt iusti.
Lectio prima.
Beatum Dunstanum, antequam mundum ingrederetur, a deo fuisse preelectum signorum probat euidentia. Semel enim de puero Iesu in templo presentato dies illuxit celebris, mater eius lucernam in manu et ipsum gestabat in vtero. Et ecce dum de lampadibus et singulorum lucernis extinctis stupor teneret singulos, matris eius lucerna celitus reaccensa ceteras illuminat, vt hoc signo puer ex ea nasciturus et veri luminis minister affuturus et a deo significaretur electus.
℟ Preciosa est kk.5.
Lectio secunda.
Hac igitur signorum pregustata dulcedine puer natus meritis crescit et gratia. Unde in episcopum postulatus et renuens ad episcopatum suscipiendum hac visione compellitur: Romam petens ad montem Iouis Petrum et Andream habere obuios ipsos et gladios tenentes in manibus et cum nominibus apostolorum hoc inscriptum: ‘Tollite iugum meum super vos.’ Unde et ei dicitur hoc habere commonitorium de non recusando deinceps iugo domini.
℟ In seruis suis.
Lectio tertia.
Post hoc sublimatus in episcopum plurimis claruit miraculis. Qui noctu orans diabolum, vt eum terreret, in specie vrsi tentatorem habuit, qui ab eo fugatus, 663 | ll.vij.dum sanctus diceret: “Exurgat deus et dissipentur inimici eius,” euanuit. Hic nonnunquam angelico fouebatur alloquio. Huius etiam cithara nullo hominis attracta artificio sepe tonaliter kyrieleyson et hanc antiphonam: Gaudent in celis anime sanctorum, dulci resonabat sono, quorum et ipse consortium glorioso fine sortitus est.
℟ Ego sum.
Ⱥ Dilectus deo et angelis sanctus Dunstanus hodie carnis nexibus absolutus, celestia gaudens conscendit, alleluya, vbi sicut sol ex claritate dei resplendet et diem eternum eternaliter possidet, alleluya, alleluya, alleluya.
Psalmus Benedictus.
Solita commemoratio.
URBANI PAPE ET MARTYRIS
Ⱥ Filie Hierusalem.
Oratio
Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Urbani, martyris tui atque pontificis, solennia colimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per.
Solita commemoratio.
Psalmi Cum inuocarem. Uerba mea. Domine dominus noster.
℣ Clamauerunt iusti.
Lectio prima.
Beatus Urbanus episcopus natione Romanus ex nobili prosapia ortus fuit. Hic post beatum Petrum octauusdecimus vicarius extitit. Sedit autem annis octo, mensibus vndecim, diebus duodecim. Igitur pontificatus eius tempore Materni imperatoris et filiorum eius persecutio fore cepit et a tempore Alexandri vsque permansit.
℟ Beatus vir kk.v.
Lectio secunda.
Beato Calixto per martyrium consummato tempore prefati Materni beatus Urbanus Romane vrbis cathedram suscepit. Qui multis calamitatibus et tribulationibus huius mundi pro Christi nomine affectus est. Nullis vsus est pro suis sed aduersa omnia ob Christi portauit amorem. Hic ante episcopatum probabilis fuit confessor et in episcopatu multas sustinuit penas.
℟ Letabitur iustus.
Lectio tertia.
Sanctus etiam Urbanus vasa plurima sacrata sacris altaribus apta fecit, mysterium sacrum solerti industria sanxiuit. Suaque predicatione multos ad fidem et baptismum Christi conuertit. Ualerianum etiam, inclytum virum, beate Cecilie sponsum, et fratrem eius Tiburtium vsque ad martyrij palmam incitauit. Necnon et alij multi post eius salutifera monita martyrio coronati sunt. Et ipse post hoc glorioso fine per martyrium migrauit ad Christum.
℟ Filie Hierusalem.
Si extra paschale tempus euenerit, responsoria Iste sanctus aa.vj. Iustus germinabit. Gloria et honore.
Ⱥ Beatus vir, qui inuentus est aa.vj.
AUGUSTINI, ANGLORUM APOSTOLI, EPISCOPI ET CONFESSORIS
Ⱥ Augustinus a beato electus Gregorio iuncto secum venerando sanctorum collegio, vt ferret fructum domino ex 664Anglorum populo, nunc fulget vt sol in celo lucro centuplicato, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui beatum Augustinum primum doctorem et pontificem populo concessisti Anglorum, eius nobis interuentu veniam tribue peccatorum et cum ipso celestium gaudia premiorum. Per.
Commemoratio solita.
Psalmi Domine, quis habitabit a.iiij. Domine, in virtute a.vj. Domini est terra b.ij.
℣ Confitebuntur celi.
Lectio prima.
Gregorius papa inclitus diuinitus ammonitus sanctum Augustinum delegauit, vt Anglis verbum ministraret fidei. Qui in itinere positus pre timore pedem retrahit et postulatus a socijs ad beatum Gregorium reuertitur petens, vt hec debeat cessare legatio. Sed ab eodem roboratus iter aggreditur et perficit.
℟ Tristicia vestra bb.iij. vel Euge serue kk.v.
Lectio secunda.
Erat autem eo tempore rex in Anglia Ethelbertus paganus vxorem habens christianam de genere Francorum, que sub ea conditione regi nupserat, vt ei ritum fidei seruare liceret. Cum igitur placuit regi cum sancto habere colloquium, veniens ad insulam, que Teneland dicitur, sancto viro non in domo sed sub diuo loquitur veteri vsus augurione, si quid artis haberet malefice, ipsum sorte deciperet aut carmine.
℟ Letamini vel Ecce sacerdos.
Lectio tertia.
Dum autem regi verbum ministratur fidei, graue iudicatiudicat] indicat breviarium pro nouis ritibus veteres abijcere sed victum et hospicium et queque necessaria ei tribuit et predicandi licentiam. Qua et ipse cum socijs suis, quos fere quadraginta habuit, libere vsus vbique verbum dei disseminans gentem Anglorum et ipsum regem sociat numero angelorum ipso cooperante, qui viuit et regnat, deus in secula seculorum. Amen.
℟ Confitebuntur vel Celitus electe.
Ⱥ Exultet in hac die fidelium ecclesia, in qua Anglis est leticia, alleluya, consonet plebs Anglica; Augustinus en transiuit et cum Christo semper viuit, alleluya, consonet plebs Anglica; iam beatus audit: “Euge, super pauca fidelissime,” alleluya, consonet plebs Anglica; aue nostrum, aue dulce desiderium, pro seruis tuis ora dominum, alleluya, consonet plebs Anglica, alleluya.
Psalmus Benedictus.
DE SANCTO GERMANO EPISCOPO ET CONFESSORE
Ⱥ Confessor domini bb.iij.
Psalmus Magnificat vel Filie Hierusalem kk.v.
Oratio
Deus, qui hunc diem in beati Germani, confessoris tui atque pontificis, depositione consecrasti, da ecclesie tue de eius natalicio semper gaudere, vt apud misericordiam tuam exemplis eius protegamur et meritis. Per.
Inuitatorium Exultent kk.v.
Psalmi Beatus vir. Quare fremuerunt. Domine, quid.
665 | ll.viij.℣ Gaudete.
Lectio prima.
Beatus igitur Germanus, Parrhisiorum pontifex, territorij Augustudunensis indigena, patre Eleuterio, matre quoque Eusebia, honoratisque parentibus procreatus fuit. Cuius genitrix pro eo, quod hunc post alterum intra breue spacium concepisset in vtero, pudore mota muliebri cupiebat ante partum infantem extinguere.
℟ Confitebuntur.
Lectio secunda.
Et accepta potione, vt abortiuum proijceret, dum nocere non posset, incubabat in ventre, vt pondere prefocaret, quoniam venena ledere non valebant. Sed ad sancti preconium quanta laudatio hec est, vt ineffabiliter multa et stupenda sub momento fierent.
℟ In seruis suis.
Lectio tertia.
Ceterum elemosinis quantum fuerit prodigus explicari verbis non poterit, nec si totius populi vox in vno se glutinet.glutinet] glutient breviarium Qui frequenter contentus vna casula vel tunica quicquid erat residui nudus pauperem vestiebat, vt inops calefaceret largitorem algentem. Quanta etiam fuit redemptionis effusio nullatenus explicabitur nec loco nec numero.
℟ Lux perpetua.
IN FESTIUITATE SANCTE PETRONILLE UIRGINIS NON MARTYRIS
Ⱥ Ista est virgo sapiens cc.j.
Oratio
Omnipotens sempiterne deus, auctor virtutis et amator virginitatis, fac nos, quesumus, sancte Petronille virginis placitis tibi meritis commendari, cuius vita merito castitatis tibi complacuit. Per.
Inuitatorium Regem virginum cc.j.
Hymnus Uirginis proles cc.j.
Nocturna dicatur.
Lectio prima.
De conuersatione beate Petronille et de eiusdem exitu. Confessor Christi Marcellus a symoniaci erroris nigromantia per beatum Petrum reuocatus inter quedam, que Nereo et Achilleo de laude Petri delegauerat, hec interserit: Petronillam bene nostis voluntate Petri apostoli clinicam factam, de qua nobis presentibus, cum reficeremur, Titus ait apostolo: “Cum vniuersi per te saluentur, quare Petronillam non saluas?” Apostolus ait: “Sic expedit ei.”
℟ Diffusa est gratia cc.j.
Lectio secunda.
Uerum vt beati Petri virtus claresceret, cunctis audientibus ait ei Petrus: “Surge, Petronilla, et ministra nobis.” Que statim sana surrexit. Ministerio autem expleto iussit eam iterum redire ad grabatum. Uerum vbi ipsa in dei timore cepit esse perfecta, ipsa non solum salua facta est, verumetiam et plurimos restituit sanitati.
℟ Propter veritatem.
Lectio tertia.
Quoniam hec virgo speciosa erat nimis, Flaccus comes eam 666concupiscens vxorem ducere volebat. Cui ipsa dixit, vt post triduum matronas nobiles et virgines pro ea mittat. Ipsa autem interim cum sancta Felicula, collactanea sua, ieiunijs vacans et orationibus tertia die a beato Nicomede inter mysteria Christi communicata post sacramentum acceptum declinans se in lectulum emisit spiritum. Et misse matrone et virgines exequias celebrabant, non nuptias.
℟ Pulchra facie cc.j.
Ⱥ Simile est regnum celorum homini cc.ij.
MARCELLINI ET PETRI MARTYRUM
Ⱥ Uidi ciuitatem vel Fulgebunt iusti.
Oratio
Deus, qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri solennitate letificas, presta, quesumus, vt quorum gaudemus meritis, prouocemur exemplis. Per.
Inuitatorium Exultent vel Mirabilem deum.
Psalmi Uerba mea c.v. Domine dominus noster a.ij. Conserua a.iiij.
℣ Clamauerunt iusti.
℟ Preciosa. In seruis. Ego sum.
Extra tempus paschale.
℟ Absterget. Uiri sancti. Iustorum anime.
Ⱥ Cum audieritis bb.iiij.
DE SANCTO ERASMO EPISCOPO ET MARTYRE
Ⱥ Iste sanctus.
℣ Gloria et honore.
Oratio
Deus, qui beatum Erasmum, martyrem tuum atque pontificem, tormentis ereptum angelico pane satiasti, presta supplicibus tuis, vt eius meritis et precibus ab omnibus hostibus anime et corporis triumphare valeamus et eterna dulcedine perfrui mereamur. Per.
In matutinis
Ⱥ Beatus vir Erasmus, talentorum aa.7.
DE SANCTO BONIFACIO EPISCOPO ET MARTYRE
In euangelio Ⱥ Filie Hierusalem kk.v. vel Sancti martyres aa.v.
Oratio
Deus, qui multitudinem populorum beati Bonifacij, martyris tui atque pontificis, instantia ad agnitionem tui sancti nominis vocare dignatus es, concede propicius, vt cuius solennia colimus, etiam patrocinia sentiamus. Per.
In matutinis
Inuitatorium Exultent vel Iustus florebit.
Psalmi In domino confido a.iij. Domine, quis habitabit a.iiij. Domine, in virtute a.vj.
℣ Confitebuntur.
Lectio prima.
Sanctus Bonifacius antiquorum Saxonum prosapia ortus cum in Anglia pueritie et adolescentie annos inter cenobitas peregisset, iam iuuenis factus mare transiuit et in Frisia verbum domini predicauit. Sed cum infructuosus ibi labor existeret, reuersus in patriam cenobio, vbi prius fuerat, hyemauit.
℟ Preciosa kk.v. vel Iste cognouit aa.vij.
Lectio secunda.
Anno vero altero Romam iuit et sancte memorie Gregorium papam adijt et ostensis sibi commendatorijs litteris, quas a suo episcopo ceperat, colloquium cum eo de fide habere cepit. Deinde ab 667 | mm.j.eo auctoritate data trans Alpes reuersus in Turingia verbum domini predicauit. Cumque ibi per eum maxima multitudo credidisset, audita morte Rodboderi, Frisonum regis, illuc iterum nauigio rediens multa milia hominum baptizauit.
℟ In seruis suis vel Domine, preuenisti.
Lectio tertia.
Sed cum dies, quo eis differret manus imponere, quia vnum omnibus presignauit, illuxisset, tunc versa vice pro amicis inimici adueniunt et sanctum Bonifacium cum suis gladijs perimendo Christi martyrem efficiunt. Corpus vero beati pontificis ac sociorum eius translatum est ad vrbem, que dicitur Trecht, ibique sepultum, donec a Maguncia fratres venientes, quos Lullo episcopus miserat, illud ad monasterium Fulde deduxerunt, quod diuino nutu ammoniti post paucos dies Magunciam transtulerunt ibique cum summo honore die tricesimo martyrij sui sepulture tradiderunt.
℟ Ego sum vel Sanctissimi martyris.
Ⱥ Lux perpetua vel Beatus vir N, talentorum.
MEDARDI ET GILDARDI EPISCOPORUM
Ⱥ Isti sunt viri sancti bb.vij.
Oratio
Deus, qui sanctam nobis huius solennitatem in honore sanctorum confessorum tuorum atque pontificum Medardi et Gildardi consecrasti, adesto familie tue precibus et dona, vt quorum festa celebramus, eorum meritis et auxilijs subleuemur. Per.
Inuitatorium Regem confessorum.
Hymnus Eterna Christi munera aa.vij.
Lectiones in communi cum his responsorijs Sancti mei, qui bb.ij. Tanquam aurum bb.ij. Iusti in perpetuum bb.j.
Ⱥ Sint lumbi vestri bb.viij.
PRIMI ET FELICIANI MARTYRUM
Ⱥ Gaudent in celis aa.vij.
Oratio
Fac nos, quesumus, domine, sanctorum martyrum tuorum Primi ‹et› Feliciani semper festa sectari, quorum suffragijs protectionis tue dona sentiamus. Per.
Inuitatorium Mirabilem deum.
Lectio prima.
Temporibus Diocletiani et Maximiani Primus et Felicianus accusati apud eos a pontificibus templorum in carcere detruduntur sed statim ab angelo confortati sunt et soluti. Presentati vero presidi cum superari non possent, ab inuicem separantur. Cum autem Felicianus molliri non posset, iussit clauos in manibus et pedibus eius figi et sic triduo pendenti in stipite nichil penitus ministrari et post in carcerem est retrusus.
℟ Tradiderunt corpora bb.j.
Lectio secunda.
Sequenti die iussit Primum adduci et dixit ei: “Ecce tuus frater consentiens imperatoribus magnus est in palatio ipsorum; vide, quod socius eius sis.” 668Respondit Primus: “Dicente ad me angelo noui, quid de Feliciano fecisti. Utinam merear ei iungi.” Tunc iratus preses iussit post multa supplicia plumbum bulliens in os eius infundi astante Feliciano, vt terreretur.
℟ Hec est vera fraternitas.
Lectio tertia.
Post hec iussit eos in theatrum simul duci et duos leones immitti. Qui statim ad pedes eorum corruentes eis ceperunt blandiri. Ad hoc spectaculum plusquam duodecim milia hominum conuenerunt, quorum quingenti cum suis omnibus crediderunt. Tunc videns preses se eos non posse deuincere iussit eos extra amphiteatrum decollari.
℟ Iusti in perpetuum.
Ⱥ Absterget bb.ij.
BARNABE APOSTOLI
Ad primas vesperas
Ⱥ Tradent enim aa.j. cum ceteris.
Capitulum Iam non estis.
℟ Qui sunt isti.
Hymnus Preco benigne.
Hymnus Annue, Christe.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Dum steteritis.
Oratio
Ecclesiam tuam, domine, quesumus, in omni prosperitate custodi et beati Barnabe, apostoli tui, suffultam patrocinijs supernis dignam exhibe gaudijs. Per.
Ad matutinas
Omnia de communi.
Lectio prima.
Sanctus Barnabas Ciprius genere, vnus de septuaginta Christi discipulis, sanctum Paulum nouiter conuersum duxit ad apostolos et narrauit eis, quomodo conuersus fuerat. Tantam autem habuit gratiam Christi, quod a spiritu sancto electus apostolus cum beato Paulo gentibus predicauit et multa miracula fecit.
Lectio secunda.
Cum autem esset in Iconio ciuitate, visu apparuit dominus Ioanni, discipulo et consobrino eius, dicens: “Constans esto, Ioannes, quia ammodo non Ioannes sed Marcus, id est ‘excelsus’, vocaberis.” Quod cum euigilans sancto Barnabe indicasset, respondit ei: “Caue, ne alicui dicas, quod vidisti. Nam et michi apparuit dominus hac nocte dicens: ‘Constans esto, Barnaba, quia premia eterna percipies, eo quod gentem tuam reliquisti et animam tuam pro meo nomine tradidisti.'”
Lectio tertia.
Cum ergo sanctus Barnabas cum Paulo in Antiochia predicasset et ad partes occidentis cum Paulo causa predicationis ire disponeret, rogabat Paulum sanctus Barnabas, vt prius irent Cyprum ad visitandum parentes suos et postea in Hierusalem simul irent.
Lectio quarta.
Inter ea angelus apparuit sancto Paulo dicens: “Ne tardes venire in Hierusalem, quia quidam fratres te ibi expectant.” Quod cum sanctus Paulus beato Barnabe dixisset, respondit: “Fiat voluntas dei. Nunc autem Cyprum vado et ibi vitam finiens 669 | mm.ij.te amplius non videbo. Tamen ora pro me ad dominum, vt amplius placeat ei ministerium meum.”
Lectio quinta.
Cum autem flens ad pedes eius se volutaret, compatiens ei Paulus dixit: “Noli flere, frater, quia sic est voluntas dei. Nam et michi apparuit dominus hac nocte dicens: ‘Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quia multos illuminabit ibi et martyrium consummabit.'” Et cum sic ab inuicem discessissent, beatus Barnabas et Ioannes, discipulus eius, properantes in Ciprum multos in itinere conuerterunt. Secum autem ferens euangelium beati Matthei super egros illud ponebat et continuo sanabantur.
Lectio sexta.
De Cypro autem exeuntes inuenerunt Barieu maleficum, quem Paulus dudum ad tempus lumine priuauerat sed precibus Sergij proconsulis sanauerat, et ab eo prohibiti intrare Paphum venerunt ad locum, vbi gentiles viri et femine nudi ludendo currebant. Unde indignatus sanctus Barnabas maledixit templum et statim pars templi cecidit et occidit plurimos paganorum.
Lectio septima. Secundum Lucam xxij.
In illo tempore: Facta est contentio inter discipulos Iesu, quis eorum videretur esse maior, et reliqua.
Cum ergo inde exissent, venerunt in Salaminam ciuitatem et cepit apostolus synagogam Iudeorum per euangelium sancti Mathei ad Christi gratiam introducere. Dum autem predicando ibi multos conuertissent, comperiens hoc Barieu seditionem excitauit et comprehensum eum multis iniurijs afflictum querebat tradere iudici ciuitatis.
Lectio octaua.
Cognito autem, quod Eusebius, vir magnus et prepotens de genere Neronis imperatoris, qui illuc aduenerat, eriperet eum de manibus eorum, ligantes funem in collo eius dilaceratum penis a synagoga in ypodromum traxerunt et deinde foris portam et ibi eum circundantes crudeliter combusserunt.
Lectio nona.
Impij autem Iudei non sic satiati de nece eius tulerunt ossa eius et in scrinio plumbeo ponentes in mare precipitare volebant. Interim Ioannes, discipulus eius, cum duobus alijs nocte rapuerunt ea et sepelierunt in eadem cripta et ibi latuerunt vsque ad tempus Neronis imperatoris et Gelasij pape, vsque ad annos domini quingentos, et tunc ipso reuelante reperta sunt.
COMMEMORATIO DE MARTYRIBUS BASILIDO ET CIRINO ET CETERIS
Ⱥ Fulgebunt iusti aa.viij.
℣ Letamini.
Oratio
670Sanctorum martyrum tuorum Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarij, quesumus, domine, natalicia nobis votiua resplendeant, et quod illis contulit excellentia sempiterna, fructibus nostre deuotionis accrescat. Per.
Inuitatorium Uenite adoremus Regem martyrum dominum.
Psalmus Uenite.
Lectio prima.
Sub rabie persequutionis, que per Neronem exercitata est, Anolinus beatum Nazarium diu afflictum in carcere apud Mediolanum, et cum ipso Celsum puerum, quem idem nutrierat, gladio feriri iussit. Quorum corpora christiani furati kalendis Augusti sepelierunt foras portam, que dicitur Romana, in proprijs hortis. Latuerunt vero vsque ad tempus Archadij et Honorij imperatorum.
℟ Tradiderunt cum ceteris bb.j.
Lectio secunda.
Beatus autem Ambrosius domino reuelante ipsos reperit. Patefacto vero sepulchro sancti Nazarij viderunt sanguinem ita recentem, quasi ipsa die esset effusus, caput etiam ipsius, quod abscisum fuerat, integrum et incorruptum cum capillis et barba. Tanto etiam odore repleti sunt, vt omnium iste odor aromatum vinceret suauitatem.
℟ Hec est vera fraternitas.
Lectio tertia.
Leuato igitur beato Nazareno perrexit sanctus episcopus ad martyrem Celsum, qui in eodem horto erat, et vtrosque transtulit ad basilicam apostolorum, que est in Roma. Inuenti autem et translati sunt pridie idus Iunij; festiuitas vero de martyrio agitur quinto kalendas Augusti. Hodie quoque apud Mediolanum natale beatorum martyrum Basilidis, Cirini et Naboris celebratur.
℟ Iusti in perpetuum.
Ⱥ Absterget deus.
BEATI BASILII EPISCOPI ET CONFESSORIS
Ⱥ Confessor domini bb.iij.
Oratio
Deus, qui perennem gloriam sanctissimi Basilij, confessoris atque pontificis, anime contulisti, tribue, quesumus, eius nos apud te patrocinijs sublimari, vt cum eo vitam possideamus eternam. Per.
Solita commemoratio.
Inuitatorium Unum deum in trinitate bb.iij.
Lectio prima.
Beati Basilij hec fuerunt sanctitatis exordia, quod super eum baptizatum in Iordane a Maximino episcopo spiritussanctus in columbe specie visus est. Transeunte vero tempore in Cesarea ordinatus est episcopus. Cuius temporibus Iulianus apostata ad Persas pergens tribus panibus ordeaceis ab eo acceptis minas remittit, quod a Persis rediens ciuitatem suam deuastaret.
℟ Euge serue bb.iij cum ceteris.
Lectio secunda.
Indicto igitur triduano ieiunio vidit episcopus in somnis 671 | mm.iij.multitudinem celestis militie et beatam Mariam virginem dicentem: “Uocate michi Mercurium, vt interficiat Iulianum.” Euigilans igitur episcopus arma explorat martyris nec inuenit. Unde certior factus de miraculo mortem Iuliani omni retulit populo. Et reuersus in ecclesiam lanceam martyris inuenit infectam sanguine.
℟ Ecce sacerdos.
Lectio tertia.
Sanctitatem autem beati Basilij audiens sanctus Effrem abbas in Siria a deo sibi reuelari postulat, qualis esset magnus Basil‹i›us. Et visa est ei columna ignis celum vsque pertingens et desuper vocem ‹audiuit› dicentem: “Effrem, Effrem, talis est magnus Basilius.” Et respondens dixit: “Uere magnus est Basilius, in cuius ore loquitur spiritussanctus,” cui laus et gloria in seculorum secula. Amen.
℟ Ecce vir prudens.
Ⱥ Ecce adest bb.v.
Solita commemoratio.
SANCTORUM UITI ET MODESTI
Ⱥ Sanctum est verum lumen aa.viij.
Oratio
Deus, qui beatum Uitum in puerili adhuc etate triumphantem coronasti et Modestum et Crescentiam eius meritis coequasti, concede propicius, vt quorum solennia veneranda colimus, eorum etiam pia consolatione respiremus. Per.
Solita commemoratio.
Inuitatorium Regem martyrum.
Lectio prima.
Beatus Uitus in puerili etate virtutibus maturus primum a patre suo sacrilego Hyla, vt a cultura dei discederet, tentatus est. Sed in fide permanens a Ualerio iudice ceditur. Inde redditus patri cum penis illum affligere meditaretur. Monitu angeli nauem conscendit comitantibus secum Modesto et Crescentia nutritoribus; ad Tangritarium territorium peruenit. Inde propter filiam Diocletiani a demone vexatam quesitus et inuentus ipsam eius filiam oratione curat.
℟ Uerbera carnificum bb.j. cum ceteris.
Lectio secunda.
Preponuntur ergo dona et promittuntur plurima, vt fidem abneget, sed in fide permanens cum Modesto et Crescentia primo carceri includitur, deinde in ollam pice et resina plenam, post autem in plumbum bulliens cum socijs proiectus hymnum trium puerorum decantat.
℟ O veneranda.
Lectio tertia.
Hinc igitur sanctis martyribus egressis illesis leo dimittitur, qui dum prestat obsequium, multi fidem suscipiunt. Indignatus Diocletianus catastam parat et cesos martyres desuper extendit. Ubi dum ipsi reddunt spiritum, facto tonitruo atque terre motu templa deorum corruerunt et multitudo 672deprimitur. Corpora vero sanctorum Florentia, nobilissima femina, collegit et aromatibus condita sepeliuit.
℟ O constantia martyrum.martyrum] martyrum de breviarium
Ⱥ O veneranda martyrum.
Solita commemoratio.
BEATI BOTULPHI ABBATIS ET CONFESSORIS
Ⱥ A progenie.
Oratio
Deus, omnium gubernator regnorum, qui famulis tuis annuam beati Botulphi abbatis festiuitatem celebrare largiris, nostrorum, quesumus, dele cicatrices vulnerum patrieque celestis donis refice sempiternis. Per.
Inuitatorium Adoremus Christum regem.
Cetera in communi vnius confessoris non pontificis bb.v.
Lectio prima.
Beatus Botulphus in transmarinis partibus monachus factus dum ad fidem ampliandam repatriare deliberat, regi Ethelmundo a duabus sororibus eius transmare in religione commorantibus pro antiquo loco religioni apto sibi donando mandatum defert precatorium.
Lectio secunda.
Hanc autem petitionem cum sancto Botulpho rex Achelerus et Athelwoldus, regis Ethelmundi propinqui, et prosequuntur et obtinent. Dum igitur sancto patri de loco postulato libera datur electio, nullum de predijs volens amouere paternis quendam heremum a christicolis derelictam et a demonibus possessam eligit.
Lectio tertia.
Cum igitur vir sanctus heremum ingreditur, ante faciem eius fumus exalat teterrimus et turba demonum horridis personat clamoribus: “Locum hunc, Botulphe, longo incoluimus tempore et in sempiternum putauimus incolere. Cur nos alium non habentes his depellis sedibus? Inhumane agis, qui nos miseros ab hac perturbas solitudine.”
Lectio quarta.
Beatus vero Botulphus constanter inanem compescit turbam, edito crucis signo in fugam compulit. Ibidem aulam diuini incolatus construens congregat ibidem viros religiosos et in vinea domini excolenda fortis instat operarius.
Lectio quinta.
Relatum est sepius ab his, qui eius instituti sunt discipuli, qui eius, dum viueret, vsi sunt presentia, quantis miraculorum signis, quanto prophetie spiritu veridicus vates claruit, vt interdum futura, ac si iam preterita, a deo edoctus enunciauerit, quanta etiam infirmitate pressus in gratiarum actione cum beato Iob patientissimus perstiterit.
Lectio sexta.
Appropinquante autem vite sue termino longa detentus 673 | mm.iiij.valitudine senex gloriosus carnis solutus est ergastulo discipulis eius egressum celestibus exequijs et dignis lamentis prosequentibus. Sepultus est igitur in eodem, quod construxerat, monasterio quintodecimo kalendas Iulij ad laudem et gloriam omnipotentis dei, qui viuit in secula seculorum. Amen.
Euangelium Dixit Symon Petrus ad Iesum et cetera bb.vj.
Ⱥ Ad te clamantes bb.v.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Iste est, qui ante bb.vij.
COMMEMORATIO DE MARTYRIBUS
Ⱥ Isti sunt sancti, qui pro aa.viij.
℣ Exultent iusti.
Oratio
Sanctorum martyrum tuorum nos, domine, Marci et Marcelliani natalicia tueantur, quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus, quanto frequentius martyrum benedictionibus confouemur. Per.
Solita commemoratio.
Inuitatorium Mirabilem deum.
Lectio prima.
Marcelliano et Marco, geminis fratribus, capitali sententia damnatis impetrauerunt amici triginta dierum inducias, vt eos interim ad sacrificandum idolis emollirent. Accedentes igitur mater et pater et coniuges cum filijs nitebantur eos modis, quibus poterant, emollire. Uerum ipsi confortati verbis beati Sebastiani non solum non acquierunt ipsis sed et, cum liberati a Nicostrato possent fugere, noluerunt.
℟ Sancti tui, domine cum ceteris bb.ij.
Lectio secunda.
Tandem ambo fratres ligati ad stipitem in manibus acutos acceperunt clauos. Et dicebat Fabianus prefectus: “Tandiu stabitis fixis plantis, quousque dijs reddatis debitum officium.” Tunc ambo in vno ligno confixi psallebant dicentes: “Ecce quam bonum et quam iocundum habitare, fratres, in vnum,” et dixerunt Fabiano: “Nunquam tam bene epulati sumus; modo enim cepimus esse fixi in amore dei.”
℟ Tanquam aurum.
Lectio tertia.
Et iterum dixerunt: “Utinam nos sic esse permittas, quandiu corporis huius tegimur indumento.” Cunque transisset vna dies et vna nox et illi in hymnis et psalmis perseuerarent, iussit eos lanceis per latera transuerberari. Sepulti autem sunt secundo miliario ab vrbe, vbi omnes laudis titulos et sanctorum triumphos, qui in Christo gloriati sunt, matutinis horis qui affuerunt, audierunt.
℟ Propter testamentum.
Ⱥ Cum audieritis.
Solita commemoratio.
GERUASII ET PROTHASII MARTYRUM
Ⱥ Hec est vera fraternitas aa.8.
Oratio
Deus, qui nos annua sanctorum martyrum tuorum Geruasij 674et Prothasij solennitate letificas, concede propicius, vt quorum gaudemus meritis, accendamur exemplis. Per.
Solita commemoratio.
Lectio prima.
Geruasius et Prothasius filij fuerunt gemelli sanctorum Uitalis et Ualerie, quibus succedentes domum propriam et res vniuersas parentum vendentes precium dederunt pauperibus et familie sue, quam etiam ingenuam fecerunt. In vno cenaculo se concluserunt per decem annos lectionibus, orationibus et ieiunijs vacantes.
℟ Sancti mei, qui in bb.ij. cum ceteris.
Lectio secunda.
Audiens autem Nero famam eorum iussit eos inquiri. Inuenti vero adducti sunt et in carcerem reclusi. Uolente autem Nerone post triduum eos producere venit ad eos angelus domini dicens: “Nolite timere, per vos enim confundetur Nero.”
℟ In circuitu tuo, domine.
Lectio tertia.
Cum autem post triduum adducti essent coram Nerone, tenebre facte sunt super faciem eius et sanctorum facies vise sunt sicut sol. Admirantes autem ministri dixerunt: “Dij nostri obscurauerunt Cesarem et lux christianorum illuminauit eos.” Nero vero repletus ira dixit: “Malefici, propter vos patior tempestatem a dijs meis.” Cum enim nec blandicijs nec terroribus nec promiss‹ib›us flecti possent, ab Anolino preside Prothasius cesus est plumbatis, Geruasius vero primo fustibus cesus, inde decollatus est.
℟ Fulgebunt.
Ⱥ Absterget deus.
Solita commemoratio.
LEOFREDI ABBATIS
Ⱥ Iustum deduxit.
Oratio
Deus, qui de diuersis nationum populis preclaros vere fidei constituisti ministros, concede, quesumus, vt omnes, qui ad sanctissimi confessoris tui atque abbatis Leofredi festa conuenerunt, presentis gaudium prosperitatis et future consequantur. Per.
Solita commemoratio.
Inuitatorium Regem confessorum.
Nocturna cum suis dicatur antiphonis.
Lectio prima.
Quadam nocte dum quidam e fratribus surgunt, vt orent, secretius adest immundus spiritus sancti Leofredi abbatis sedem occupans velut eius indutus effigie. Quod dum narratur abbati, fenestras et ostia signo crucis muniens hostem flagellis afficit.
℟ Iste homo perfecit bb.6.
Lectio secunda.
Fugam igitur querit hostis sed vbique crucem reperit, donec cuiusdam campane fune innixus funem comburit et campanam defert, quam quodam demersam aggere per spiritum reuelatam sanctus ad templum reuehit.
℟ Iste est de sublimibus.
Lectio tertia.
Quodam etiam tempore dum spinas et tribulos euellit cum fratribus, 675 | mm.v.cuiusdam fratris ferrum euolat de manibus et prosiliens amne dimergitur sed vir domini ligno porrecto ferrum reuocat et fratri resignat. Hec facta sunt Leofredo adhuc in carne viuente, in cuius transitu cecus quidam recepto gaudet lumine et ceca quedam ad sepulchrum eius illuminata est, que candelam offerebat, et plurimi demoniaci per ipsum a demone liberati sunt ad laudem dei omnipotentis.
℟ Sancte N, confessor.
Ⱥ Euge serue bone bb.v.
Commemoratio solita.
SANCTI ALBANI MARTYRIS
Ⱥ Iste sanctus aa.v. cum ceteris.
Oratio
Deus, qui hunc diem beati Albani martyrio consecrasti, tribue, quesumus, vt cuius annuo gratulamur officio, eius continuo foueamur auxilio. Per.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Regem martyrum.
Lectio prima.
Sanctus Albanus paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum christianos seuirent, clericum persecutores fugientem hospitio recepit. Qui cum aliquot diebus apud Albanum hospitaretur, ad aures peruenit iudicis, qui ira succensus est nimia dixitque Albano: “Quecunque illi debentur supplicia, tu soluere habes, si dijs magnis sacrificare nolueris.” At vbi iudex illum tormentis superare non posse persensit, capite eum plecti iussit.
℟ Hic est vere martyr.
Lectio secunda.
Cum autem beatus Albanus duceretur ad mortem, carnifex, qui eum percussurus erat, diuino admonitusadmonitus] admonibus breviarium instinctu proiecto ense, quem manu tenuerat, pedibus eius aduolutus, desiderans, vt cum martyre vel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti. Cum ergo carnifex ille factus esset ex persecutore collega veritatis et fidei, sanctus Albanus montem ascendit darique sibi a deo aquam rogauit statimque ante pedes eius fons perennis exortus est, vt omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse.
℟ Hic est vir.
Lectio tertia.
Decollatus itaque martyr ille fortissimus ibidem accepit coronam vite, quam repromisit deus diligentibus se. Sed ille, qui pijs ceruicibus impias manus intulit, gaudere super mortuo non est permissus. Oculi namque eius in terram vna cum beati martyris capite deciderunt. Decollatus est etiam cum sancto Albano miles ille, qui eum antea superno nutu 676correptus ferire recusauit.
℟ Miles Christi.
Ⱥ Beatus vir, qui suffert.
IN UIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTE
matutine cum horis diurnalibus ferialiter agantur cum homilia subsequenti et oratione de vigilia, nisi fuerit dominica. Ad tertiam vero et sextam oratio dominicalis habeatur.
Lectio prima. Secundum Lucam j.
Fuit in diebus Herodis, regis Iudee, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et vxor illius de filiabus Aaron et nomen eius Elizabeth, et reliqua.
Homilia venerabilis Bede presbiteri.
Uenturus in carne dominus et redemptor noster multos dispensationis sue testes premisit et nuncios, qui diuersis temporibus diuersis Israelitice plebis patribus orti non diuersa fide sed vno eodemque per omnia sensu incarnationis eius mysterium prophetando precinerent.
Lectio secunda.
Horum vltimus et quasi limes quidam legis et euangelij, figure et veritatis Ioannes apparuit domino astante, qui ait: “Lex et prophete vsque ad Ioannem; ex eo regnum dei euangelizatur.” Unde etiam plusquam propheta dictus est, quia quem ceteri a longe prophetando solum predixerant, ille et primo venturum prophetando signauit et mox venientem ostendendo monstrauit.
Lectio tertia.
Qui certe gratia dispensationis non solum iustus sed et de pontificali stirpe ortus parentibus natus asseritur. De sacerdotali prosapia ortus est, vt eo potentius imitationem sacerdotij preconaretur, quo ipsum ad sacerdotale genus pertinere claresceret.
Ad primas vesperas
Ⱥ super psalmos Omnia laudate.
Descendit angelus domini ad Zachariam dicens: “Accipe puerum in senectute tua et habebit nomen Ioannes baptista.”
Psalmus Laudate, pueri, dominum.
Ⱥ Nazareus vocabitur puer iste, vinum et siceram non bibet et omne immundum non manducabit ex vtero matris sue.
Ⱥ Ipse preibit ante illum in spiritu et virtute Helie parare domino plebem perfectam.
Ⱥ Pro eo, quod non credidisti verbis meis, eris tacens et non poteris loqui vsque in diem natiuitatis eius.
Ⱥ Tu, puer, propheta altissimi vocaberis; preibis ante dominum parare vias eius.
Capitulum Hieremie j.
Priusquam te formarem ex vtero, noui te, et antequam exires de vulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus dedi te.
℟ Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne baptista, Qui viam domino preparauit in heremo.
℣ Fuit homo missus a deo, cui nomen Ioannes erat. Qui viam.
Hymnus
Ut queant laxis resonare fibris
mira gestorum famuli tuorum,
solue polluti labij reatum,
sancte Ioannes.
Nuncius celso veniens Olimpo
te patri magnum fore nasciturum,
nomen et vite seriem gerende
ordine promit.
Ille promissi dubius superni
677 | mm.vj.perdidit prompte modulos loquele
sed reformasti genitus perempte
organa vocis.
Uentris obstruso positus cubili
senseras regem thalamo manentem;
hinc parens nati meritis vterque
abdita pandit.pandit] pendit breviarium
Laudibus ciues celebrant superni
te, deus simplex pariterque trine,
supplices et nos veniam precamur,
parce redemptis.
Gloriam patri resonemus omnes
et tibi, Christe, genite superne,
cum quibus sanctus simul et creator
spiritus regnat. Amen.
℣ Gloria et honore.
Ⱥ Ingresso Zacharia templum domini apparuit ei Gabriel angelus stans a dextris altaris incensi.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Presta, quesumus, omnipotens deus, vt familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis precursoris hortamenta sectando ad eum, quem predixit, secura perueniat dominum.
Completorium more solito peragatur post confessionem his versibus adiunctis.
℣ Gloria et honore. Posuisti, domine. Corona aurea.
Ad matutinas
Inuitatorium Regem precursoris dominum Uenite adoremus.
Psalmus Uenite.
Hymnus
Antra deserti teneris sub annis
ciuium turmas fugiens petisti,
ne leui saltem maculare vitam
famine posses.
Prebuit hirtum tegimen camelus
artubus sacris, stropheum bidentes,
cui latex haustum, sociata pastum
mella locustis.
Ceteri tantum cecinere vatum
corde presago iubar affuturum;
tu quidem mundi scelus auferentem
indice prodis.
Non fuit vasti spacium per orbis
sanctior quisquam genitus Ioanne,
qui nephas secli meruit lauantem
tingere limphis.
Laudibus ciues.
Gloriam laudis.
In primo nocturno
Ⱥ Priusquam te formarem in vtero, noui te et antequam exires, sanctificaui te.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Ad omnia, que mittam te, dicit dominus, ibis, ne timeas, et que mandauero tibi, loqueris ad eos.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, dicit dominus.
Psalmus Domine, quid.
℣ Gloria et honore coronasti.
Lectio prima.
Beatus baptista Ioannes, cuius nunc festiuitate letamur, sterili ab vtero hodie natus gaudium mundo inuexit. In tantum autem specialis in eo Christi prefulsit electio, vt ante mereretur annunciare dominum, quam nascendi initium vel linguam, que nunciare posset, acciperet.
℟ Descendit angelus domini ad Zachariam dicens: “Accipe puerum in senectute tua Et habebit nomen Ioannes baptista.”
℣ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est oratio tua et Elizabeth, vxor tua, pariet tibi filium. Et habebit.
Lectio secunda.
678Uerum hic omnium beatissimus paruulorum, qui intra adhuc viscera materna conclusus adesse saluatorem mundi, quod necdum sermone poterat, prophetico gaudio reuelauit. Nullus ignorat, charissimi, omnem paruulum materno ab vtero prodeuntem inter ipsa lucis exordia mestis concrepare gemitibus; solus tamen baptista domini vltra legem nascentium natiuitatem suam letitia preuenit.
℟ Gabriel angelus apparuit Zacharie dicens: “Nascetur tibi filius, nomen eius Ioannem vocabis Et multi in natiuitate eius gaudebunt.”
℣ Erit enim magnus coram domino, vinum et siceram non bibet. Et.
Lectio tertia.
Et hoc decuit, fratres, vt de matre sterili nasceretur, qui fecunditatem virginis reuelaret, quatenus mirabilem partum mirabiliter natus ostenderet. Denique Elizabeth illa vetus mulier et noua mater, que ante partum suum de futuri filij sui letabatur officio, venienti ad se beate Marie in ipso salutationis occursu ait: “Ex quo facta est vox salutationis tue in auribus meis, exultauit in gaudio infans in vtero meo.”
℟ Ipse preibit ante illum in spiritu et virtute Helie, Ut conuertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum, parare domino plebem perfectam.
℣ Erit enim magnus coram domino et spiritu sancto replebitur. Ut.
In secundo nocturno
Ⱥ Misit dominus manum suam et tetigit os meum et prophetam in gentibus dedit me dominus.
Psalmus Cum inuocarem.
Ⱥ Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te super gentes et regna.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Dominus ab vtero vocauit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei.
Psalmus Domine dominus noster.
℣ Posuisti.
Lectio quarta.
Istud etiam quam stupendum, quam magnificum, quod Zacharias sacerdos, pater futuri prophete, quia hoc ipsum, quod gerebatur, angelo loquenti non credidit, vsum loquendi amisit, donec promissione completa natiuitas noui hominis paterne lingue vincula reseraret. Ecce quid hac, fratres, religione gloriosius? Quid hac insignius fide, in qua sterilis concepit, virgo parturit, mutus loquitur et in secreto maternorum viscerum paruuli totius mundi gaudia futura preludunt?
℟ Fuit homo missus a deo, cui nomen Ioannes erat; hic venit, vt testimonium perhiberet de lumine Et parare domino plebem perfectam.
℣ Erat Ioannes in deserto predicans 679 | mm.vij.baptismum penitentie. Et.
Lectio quinta.
Nec poterat veteri sub lege ordinem suum mortalis seruare natura‹m›, quando per nouamquando per nouam] nouam quando per breviarium diuinitatis gratiam nouum salutis omnium mysterium parabatur. Hic ergo est Ioannes, de quo prophetauit Esaias dicens: “Uox clamantis in deserto: ‘Parate vias domini, rectas facite semitas dei nostri.'” “Uox,” inquit, “clamantis.” Quam bene vox dicitur, qui venientem de celestibus in carne hominis vnigenitum dei pleno letus ore clamabat.
℟ Elizabeth Zacharie magnum virum genuit, Ioannem baptistam, precursorem domini, Qui viam domini preparauit in heremo.
℣ Fuit homo missus a deo, cui nomen Ioannes erat. Qui viam.
Lectio sexta.
Recte Ioannes vox dicitur, cuius intonante preconio sacramentum redemptionis humane surda dudum cepit audire mortalitas. Ut enim venerandus baptista muto patri aperuit linguam, ita aures hominum salutaris gratie innouauit auditum. Nascitur enim Ioannes, quia instat iam natiuitas Christi, surrexit nouus lucifer, quia iubar iam vere lucis erupit, dat vocem preco, quia adest iudex. Clamat tuba, quia rex venit et quia processurus est deus, angelus iam precedebat. Uere quia quod supra hominem est referre homo non sufficit, virtutem nascentis angeli angelus loquebatur.
℟ Innuebant patri eius, quem vellet vocari eum, et postulans pugillarem scripsit dicens: “Ioannes est nomen eius.”
℣ Apertum est os Zacharie et prophetauit dicens: “Ioannes est.”
In tertio nocturno
Ⱥ Posuit os meum dominus quasi gladium acutum, in vmbra manus sue protexit me.
Psalmus Domine, quis a.iiij.
Ⱥ Formans me ab vtero seruum sibi dominus in lucem gentium, vt sim salus eius ab extremis terre.
Psalmus Domine, in virtute a.vj.
Ⱥ Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt dominum deum tuum, qui elegit te.
Psalmus Bonum est confiteri f.viij.
℣ Magna est gloria.
Secundum Lucam j.
In illo tempore: Elizabeth impletum est tempus pariendi et peperit filium, et reliqua.
Precursoris domini natiuitas, ‹sicut› sacratissima lectionis euangelice prodit historia, multa miraculorum sublimitate refulget, quia nimirum decebat, vt ille, quo maior inter natos mulierum nemo surrexit, pre ceteris sanctis in ipso mox ortu virtutum iubare claresceret.
℟ Hic est precursor directus et lucerna lucens ante dominum; ipse est enim Ioannes, 680qui viam domino preparauit in heremo Sed et agnum dei demonstrauit et illuminauit mentes hominum.
℣ Fuit Ioannes in deserto predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum. Sed.
Lectio octaua.
Senes ac diu infecundi parentes dono nobilissime prolis exultant. Ipsi patri, quem incredulitas mutum reddiderat, ad salutandum nouum preconem gratie os et lingua reseratur. Nec solum facultas deum benedicendi restituitur sed de eo etiam prophetandi virtus augetur. Excitati fama facti omnes vicini ammiratione ac metu percelluntur; omnium, qui audiere, circunquaque ad aduentum noui prophete corda preparantur.
℟ Precursor domini venit, de quo ipse testatur: “Nullus maior inter natos mulierum Ioanne baptista.”
℣ Hic etenim propheta et plusquam propheta, de quo idem ait: “Nullus.”
Lectio nona.
Unde merito etiam sancta per orbem ecclesia, que tot beatorum martyrum victorias, quibus ingressum regni celestis meruere, frequentat, huius tantummodo post dominicum etiam natiuitatis diem celebrare consueuit. Quod nullatenus sine euangelica auctoritate et consuetudine venisse credendum est sed attentius animo recondendum, quia, sicut nato domino pastoribus apparens angelus ait: “Ecce euangeliso vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est hodie saluator, qui est Christus dominus,” ita etiam angelus nasciturum Zacharie predicens Ioannem, “Et erit,” inquit, “gaudium tibi et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram domino.”
℟ Inter natos vt supra ad vesperas.
℣ Corona aurea.
In laudibus
Ⱥ
Elizabeth Zacharie magnum virum genuit, Ioannem baptistam, precursorem domini.
Ⱥ Innuebant patri eius, quem vellet vocari eum, et scripsit dicens: “Ioannes est nomen eius.”
Ⱥ Ioannes vocabitur nomen eius et in natiuitate eius multi gaudebunt.
Ⱥ Ioannes est nomen eius, vinum et siceram non bibet et multi in natiuitate eius gaudebunt.
Ⱥ Iste puer magnus coram domino, nam et manus eius cum ipso est.
Capitulum Hieremie j.
Audite, insule, et attendite, populi, de longe: dominus ab vtero vocauit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei.
Hymnus
O nimis felix meritisque celsi,
nesciens labem niuei pudoris,
prepotens martyr heremique cultor,
maxime vatum.
Serta ter denis alios coronant
aucta crementis, duplicata quosdam,
trina centeno cumulata 681 | mm.viij.fructu
te, sacer, ornant.
Nunc potens nostri meritis opimis
pectoris duros lapides repelle
asperum planans iter et reflexos
dirige calles.
Ut pius mundi sator et redemptor
mentibus pulsa liuione puris
riterite] vite breviarium dignetur veniens sacratos
ponere gressus.
Laudibus ciues.
Gloria patri.
℣ Letabitur iustus.
Ⱥ Apertum est os Zacharie et prophetauit dicens: “Benedictus deus Israel.”
Psalmus Benedictus.
Oratio
Deus, qui presentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis baptiste natiuitate fecisti, da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis eterne. Per.
Ad tertiam
Capitulum Hieremie j.
Ad omnia, que mittam te, ibis et vniuersa, que mandauero tibi, loqueris; ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum et eruam te, dicit dominus.
℟ Gloria et honore.
℣ Posuisti.
Ad sextam
Capitulum ibidem.
Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te hodie super gentes et super regna, vt euellas et destruas et dissipes et edifices et plantes, dicit dominus omnipotens.
℟ Posuisti.
℣ Corona aurea.
Ad nonam
Capitulum Hieremie j.
Misit dominus manum suam et tetigit os meum et prophetam in gentibus dedit me.
℟ Corona aurea.
℣ Magna est gloria.
Ad secundas vesperas
Antiphone de laudibus cum psalmis Dixit. Confitebor. Beatus vir. Laudate, pueri. Laudate dominum, omnes gentes.
Capitulum Esaie xlix.
Hec dicit dominus formans me ex vtero seruum sibi: Dedi te in lucem gentium, vt sis salus mea vsque ad extremum terre.
℟ Inter natos.
Hymnus Ut queant laxis.
℣ Gloria et honore.
Ⱥ Hodie veri solis ortum precurrens lucifer ortus est mundo, hodie angelus domini Sabaoth, vox precedens verbum prodijt in mundum, hodie legis summa gratie preco Ioannes baptista de sterili matre genitus patris muti linguam resoluit in prophetia; hinc per orbem solennis ecclesia deo leta canit, alleluya, alleluya.
Psalmus Magnificat.
Cum autem dominica infra octauas occurrerit, loco suo cum pleno officio reseruetur et memoria de sancto Ioanne habeatur.
In crastino autem post festum
Ad matutinas
Inuitatorium Regem precursoris.
Hymnus Antra deserti.
Ⱥ Priusquam te.
Psalmus Beatus vir cum ceteris.
℣ Gloria et honore.
Lectio prima.
Illustrem natiuitatem beatissimi Ioannis, cum sanctum euangelium legeretur, audiuimus. Hinc attendat charitas vestra, quam magna sit Ioannis natiuitas. Nam tales dies carnis nulli patriarcharum, nulli prophetarum, nemini apostolorum celebrauit ecclesia: solos duos natales celebrat, huius et Christi. Tempora ipsa, quibus nati sunt ambo, magnum mysterium prefigurant. Ioannes magnus erat homo, sed homo. Tam magnus autem erat homo, vt quicquid plus illo esset, deus esset.
℟ Priusquam te formarem in vtero, 682noui te, et antequam exires de ventre, sanctificaui te Et prophetam in gentibus dedi te.
℣ Ad omnia, que mittam te, ibis, et que mandauero tibi, loqueris. Et.
Lectio secunda.
Qui post me venit, maior me est. Si maior te est, quid est ipsum maiorem te esse? Audiamus dicentem: “In natis mulierum non surrexit maior Ioanne baptista.” Si nemo hominum est maior, quid est ille, qui te maior est? Quid sit, vis audire? In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum.
℟ Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, dicit dominus, Ut euellas et destruas et edifices et plantes in nomine domini.
℣ Antequam exires de ventre, sanctificaui te et prophetam in gentibus dedi te. Ut.
Lectio tertia.
Et quomodo verbum dei est deus, per quod facta sunt omnia, quod natum est sine initio temporis, per quod facta sunt tempora, natalem inuenit in tempore? Quomodo, inquam, verbum, per quod facta sunt tempora, diem natalem inuenit in tempore? Queris quomodo? Audi ipsum euangelium: Et verbum caro factum est et habitauit in nobis. Natalis Christi natalis est carnis, non verbi. Sed ideo natalis est verbi, quia verbum caro factum est. Natum est verbum sed in carne natum est, non in se. In se autem natum est quidem a patre sed diem natalem non habet in tempore.
℟ Ioannes vocabitur nomen eius, vinum et siceram non bibet Et multi in natiuitate eius gaudebunt.
℣ Ipse preibit ante illum in spiritu et virtute Helye. Et multi.
Ⱥ Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quis, putas, puer iste erit?” Etenim manus domini erat cum illo et Zacharias, pater eius, repletus est spiritu sancto et prophetauit dicens: “Benedictus deus Israel, quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.”
Psalmus Benedictus.
Oratio
Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Ioannis baptiste solennia colimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per.
Hec oratio quotidie infra octauas dicenda est ad omnes horas. Hore vero diurnales sicut in die sancto habeantur.
IN NATALITIO SANCTORUM MARTYRUM IOANNIS ET PAULI
Ⱥ Isti sunt due oliue et duo candelabra lucentia ante dominum; habent potestatem claudere celum nubibus et aperire portas eius, quia lingue eorum claues celi facte sunt.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Quesumus, omnipotens deus, vt nos geminata letitia hodierne festiuitatis 683 | nn.j.excipiat, que de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. Per.
Commemoratio de sancto Ioanne.
Ⱥ Ex vtero senectutis et sterili Ioannes natus est precursor domini.
℣ Inter natos.
Oratio Concede, quesumus, omnipotens deus.
Inuitatorium Mirabilem deum aa.vij.
Lectio prima.
Iulianus factus imperator, audiens quod Paulus et Ioannes, corpore et spiritu fratres, ex opibus, quas Constantia reliquerat, pauperes recrearent, mandauit eis, vt sicut Constantino et Constantio,Constantio] Cunstantio breviarium sic sibi adhererent. Qui responderunt: “Quia reliquisti religionem virtutibus plenam, ab imperij tui societate nos omnino subtraximus, quia veri christiani sumus.”
℟ Isti sunt duo viri misericordie, qui assistunt ante dominum Dominatorem vniuersi terre.
℣ Isti sunt due oliue et duo candelabra lucentia ante dominum. Dominatorem.
Lectio secunda.
Iulianus vero dixit eis: “Ego clericatum in ecclesia obtinui sed considerans vanum esse inertiam sectari bellicis rebus anumum dedi. Uos igitur in aula regia nutriti, venite, vt vos primos habeam in meo palacio. Quod si contemnitis, agam, vt non contemnatis. Undecima die aut amicos vos habeam aut vt hostes puniam.” Cui sancti: “Quod tunc facturus es, hodie perfice.”
℟ Paulus et Ioannes dixerunt ad Terencianum: “Si tuus dominus est Iulianus, habeto partem cum illo; nobis alius non est nisi dominus Iesus Christus.”
℣ Semel enim a facie dei proiectus vult et alios secum in interitum deuenire. Si.
Lectio tertia.
Cum ergo sacrificare nollent, tertia noctis hora transacta Terentianus, vt iuxta placitum Iuliani sine strepitu puniret eos, foueam intra domum eorum fieri fecit ibique decollatos abscondit diuulgans, quod iussu Cesaris in exilium missi fuissent. Nec multo post Iulianus in bello interficitur. Terentianus autem, cuius filius ad corpora sanctorum mundatus est, ad fidem conuertitur, a quo etiam descripta est hec passio sanctorum.
℟ Beati martyres Christi Ioannes et Paulus dixerunt Iuliano: “Nobis autem alius non est nisi vnus deus, Pater et filius et spiritus sanctus.”
℣ Una fides, vnum baptisma erat in eis. Pater.
In laudibus
Ⱥ
Paulus et Ioannes dixerunt ad Iulianum: “Nos vnum deum colimus, qui fecit celum et terram.”
Psalmus Dominus regnauit.
Ⱥ Paulus et Ioannes dixerunt ad Terentianum: “Si tuus est dominus Iulianus, habeto partem cum illo; nobis alius non est 684nisi dominus Iesus Christus.”
Ⱥ Ioannes et Paulus cognoscentes tyrannidem Iuliani facultates suas pauperibus erogare ceperunt.
Ⱥ Sancti spiritus et anime iustorum, hymnum dicite deo ineternum.
Ⱥ Ioannes et Paulus dixerunt ad Gallicanum: “Fac votum deo celi et eris victor melior quam fuisti.”
Ⱥ Astiterunt iusti ante dominum et ab inuicem non sunt separati, calicem domini biberunt et amici dei appellati sunt.
Psalmus Benedictus.
Commemoratio de sancto Ioanne.
Ⱥ Elizabeth Zacharie.
℣ Fuit homo missus.
Oratio Concede.
Ad vesperas
Ⱥ Elizabeth.
Psalmi de die.
Capitulum, quod in die sancto dicebatur.
Ad secundas vesperas
Hymnus Ut queant.
℣ Gloria et honore.
Ⱥ Puer, qui natus est nobis, plusquam propheta est; hic est enim, de quo saluator ait: “Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne baptista.”
Psalmus Magnificat.
Ad matutinas
Inuitatorium, hymni, antiphone cum psalmis et laudes et hore diurnales sicut in crastino post diem sanctum notatum est.
℣ Posuisti, domine.
Lectio prima.
In natis enim mulierum nemo exurrexit maior Ioanne baptista. Solus ei prelatus est, per quem creatus est. Mira quippe res facta est, vt eum nascendo precederet, sine cuius opere omnino nasci non potuit. Merito iste vox, ille verbum. Nam iste dixit: Ego vox clamantis in deserto. De illo autem dictum est: In principio erat verbum. Ille in principio verbum ante mundum, iste in vltimo vox ante verbum. Uerbum promitur post intellectum, vox post silentium.
℟ Fuit homo.
Lectio secunda.
Itaque Maria Christum pariendo credit, Zacharias Ioannem generaturus obmutuit. Denique ille natus est de iuuencula florente, iste de senecta deficiente. Illum oportet crescere, me autem minui. Nam omnis legalis et prophetica pronunciatio ante Christum emissa tanquam vox ante verbum vsque ad Ioannem fuit, in quo vltime figure cessauerunt.
℟ Elizabeth Zacharie.
Lectio tertia.
Quicquid est humane iusticie, quousque homo possit proficere, consummatum fuerat in Ioanne. Isto ergo amplior nemo posset esse homo. Uerum quia in gratia christiana id precipue commendatur, id discitur, vt nemo glorietur in homine, sed qui gloriatur in domino glorietur, homo de deo, seruus de domino. Deus quidem in seipso nec minuitur nec augetur. Sed in hominibus quanto magis magisque vera pietate proficimus, crescit diuina gratia, minuitur humana potentia, donec ad illam perfectionem perducatur templum dei, quod est in membris omnibus Christi, vt euacuato omni principatu et potestate et virtute sit deus omnia in omnibus, qui est benedictus in omnibus seculis. Amen.
℟ Innuebant patri eius, quem vellet vocari eum, Et postulans pugillarem scripsit dicens: “Ioannes 685 | nn.ij.est nomen eius.”
℣ Uicini quoque et cognati eius venerunt circuncidere puerum et sciscitati sunt eum, quo nomine vocaretur. Et.
Ⱥ Nazareus vocabitur puer iste, vinum et siceram non bibet et omne immundum non manducabit ex vtero matris sue.
Psalmus Benedictus.
Ad vesperas
Omnia ferialiter habeantur propter vigiliam sequentis diei.
Post Benedicamus commemoratio de sancto Leone confessore et episcopo.
Hymnus.
Ⱥ Confessor domini bb.iij.
Oratio
Deus, qui beatum Leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coequasti, concede propitius, vt qui commemorationis eius festa percolimus, vite quoque imitemur exempla. Per.
Postea de Ioanne.
Ⱥ Inter natos mulierum nemo sacratissimo maior natus est Ioanne, celi regis preuio, cuius ope delictorum condonetur venia et perennis vite summa capiamus premia.
℣ Fuit homo.
Postea solite commemorationes.
Matutine ferialiter cantentur cum horis diurnalibus cum homilia sequenti.
Lectio septima. Secundum Ioannem xxj.
In illo tempore: Dixit Iesus Symoni Petro: “Symon Ioannis, diligis me plus his?” Dicit ei: “Etiam, domine, tu scis, quia amo te,” et reliqua.
Homilia venerabilis Bede presbiteris.
Uirtutem nobis perfecte dilectionis presens sancti euangelij lectio commendat. Perfecta etenim dilectio est, qua deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nosmetipsos diligere iubemur. Et neutra harum dilectionum sine altera valet esse perfecta, quia nec deus vere sine proximo nec sine deo vere potest proximus amari.
Lectio octaua.
Unde totiens dominus interrogato Petro, an se diligeret, et ille respondente, quod eum ipso teste diligeret, adiungebat per singula ita concludens: “Pasce oues meas,” siue, “pasce agnos meos,” acsi aperte diceret: Hec sola et vera est probatio integri in dominum amoris, si erga fratresfratres] fratris breviarium studueris curam solliciti exercere laboris.
Lectio nona.
Quicunque ergo fratri opus pietatis, quod valet, impendere negligit, minus se conditorem diligere ostendit, cuius mandatum in sustentanda proximi necessitate contemnit.contemnit] contenuit breviarium Que profecto charitas, quoniam sine diuine gratie inspiratione minime possit haberi, tacite quodammodo dominus insinuat, qui Petrum de illa interrogans Symonem eum Ioannis, quod nunquam alias, cognominat. “Symon,” inquit, “Ioannis, diligis me plus his?” Qui ergo ceteris fragrantius dominum amare probatur, filius Ioannis cognominatur, quia nimirum virtus eiusdem 686amoris non nisi per gratiam spiritus concipitur.
Commemoratio de sancto Leone.
Ⱥ Ecce adest.
Et de sancto Ioanne.
Ⱥ Innuebant.
℣ Inter natos.
Oratio Concede.
Et commemorationes solite.
Nona de futuro habeatur festo.
Si hec vigilia in dominica euenerit, officij eius penitus nulla mentio agatur.
DE SANCTO PETRO
Ad primas vesperas
Antiphone super Omnia laudate
Petrus ad se reuersus dixit: “Nunc scio vere, quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudeorum.”
Psalmus Laudate, pueri.
Ⱥ Cunque vidisset ventum validum venientem, timuit, et cum cepisset mergi, clamauit dicens: “Domine, saluum me fac.”
Ⱥ “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas.” Et extendens Iesus manum apprehendit eum et dixit Iesus: “Modice fidei, quare dubitasti?”
Ⱥ “Quem dicunt homines esse filium hominis?” dixit Iesus discipulis suis. Respondens Petrus dixit: “Tu es Christus, filius dei viui.” “Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.”
Ⱥ Solue iubente deo terrarum, Petre, cathenas, qui facis, vt pateant celestia regna beatis.
Capitulum Apocalipsis xj.
Isti sunt due oliue et duo candelabra lucentia ante dominum; habent potestatem claudere celum nubibus et aperire portas eius, quia lingue eorum claues celi facte sunt.
℟ Cornelius centurio, vir religiosus ac timens deum, vidit manifeste angelum dei dicentem sibi: “Corneli, mitte et accersi Symonem, qui cognominatur Petrus: hic dicet tibi, quid te oporteat facere.”
℣ Cum orasset Cornelius nondum in Christo renatus, apparuit ei angelus dicens: “Corneli.”
Hymnus
Felix per omnes festum mundi cardines
apostolorum prepollet alacriter
Petri beati, Pauli sacratissimi,
quos Christus almo consecrauit sanguine,
ecclesiarum deputauit principes.
Hij sunt oliue due coram domino
et candelabra luce radiantia,
preclara celi duo luminaria,
fortia soluunt peccatorum vincula,
portas Olimpi reserant fidelibus.
Habent supernas potestatem claudere
sermone sedes, pandere splendentia
lumina poli super alta sidera,
lingue eorum claues celi facte sunt,
laruas repellunt vltra mundi limitem.
Petrus beatus cathenarum laqueos
Christo iubente rupit mirabiliter,
custos ouilis et doctor ecclesie
pastorque gregis, conseruator omnium
arcens luporum truculentam rabiem.
Quodcunque vinclis super terram strinxerit,
erit in astris religatum fortiter,
et quod resoluit in terris arbitrio,
erit solutum super celi radium,
in fine mundi iudex erit seculi.
Non impar 687 | nn.iij.Paulus huic, doctor gentium,
electionis templum sacratissimum
in morte compar, in corona particeps,
ambo lucerne et decus ecclesie
in orbe claro choruscant vibramine.
O Roma felix, que tantorum principum
es purpurata precioso sanguine,
excellis omnem mundi pulchritudinem
non laude tua sed sanctorum meritis,
quos cruentatis iugulasti gladijs.
Uos ergo modo, gloriosi martyres,
Petre beate, Paule mundi lilium,
celestis aule triumphales milites,
precibus almis vestris nos ab omnibus
munite malis, ferte super sidera.
Gloria deo per immensa secula,
sit tibi, nate, decus et imperium,
honor, potestas sanctoque spiritui,
sit trinitati salus indiuidua
per infinita seculorum secula. Amen.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Cum esset Petrus in cruce, orabat dominum dicens: “Gratias ago tibi, pastor bone, qui me ad hanc gloriam perducere dignatus es; peto ergo, vt oues, quas tradidisti michi, participentur mecum de gratia tua in sempiternum.”
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui nobis beatorum apostolorum Petri et Pauli natalitia gloriosa preire concedis, tribue, quesumus, eorum nos semper beneficijs preueniri et orationibus adiuuari. Per.
Inuitatorium Tu es pastor ouium, princeps apostolorum; Tibi tradidit deus claues regni celorum.
Psalmus Uenite.
Hymnus Felix per omnes.
In primo nocturno
Ⱥ In plateis ponebantur infirmi in lectulis, vt veniente Petro saltem vmbra illius obumbraret quemquam illorum et liberarentur ab infirmitatibus suis.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ Ait Petrus principibus sacerdotum: “Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno, hunc deus suscitauit et principem ac saluatorem exaltauit ad dandam penitentiam in remissionem peccatorum.
Psalmus Benedicamus c.iij.
Ⱥ Petrus apostolus dixit paralitico: “Enea, sanet te dominus Iesus Christus: surge et sterne tibi,” qui continuo surrexit et omnes, qui viderunt, conuersi sunt ad dominum.
Psalmus Eructauit c.8.
℣ In omnem terram.
Lectio prima.
Simon Petrus, filius Ioannis, prouincie Galilee, vico Bethsaida, frater Andree apostoli et princeps apostolorum, post episcopatum Anthiocensis ecclesie et predicationem dispersionis eorum, qui de circuncisione crediderant, in Ponto, Galacia, Capadocia, Asya, Bithinia, secundo Claudij anno ad expugnandum Symonem magum Romam venit.
℟ Symon Petre, antequam de naui vocarem te, 688noui te et super plebem meam principem constitui te Et claues regni celorum tradidi tibi.
℣ Quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in celis, et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in celis. Et claues.
Lectio secunda.
Ibi quoque viginti annis cathedram sacerdotalem tenuit vsque ad vltimum annum Neronis, id est quartumdecimum. Et affixus cruci martyrio coronatus est capite ad terram verso et in sublime pedibus eleuatis asserens indignum se, quod sic crucifigeretur, vt dominus suus.
℟ “Si diligis me, Symon Petre, pasce oues meas.” “Domine, tu nosti, quia amo te Et animam meam pono pro te.”
℣ Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Et animam meam.
Lectio tertia.
Scripsit autem duas epistolas, que canonice nominantur, quarum secunda a plerisque eius negatur propter stili cum priore distantiam. Sed et euangelium eius iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit, huius dicitur. Sepultus autem est Rome in Uaticano iuxta viam triumphalem et totius orbis veneratione celebratur.
℟ Petre, amas me quere supra in cathedra Petri hh.vij.
In secundo nocturno
Ⱥ Factum est, vt quedam discipula nomine Thabita, plena operibus bonis et elemosinis, infirmata moreretur; miserunt autem apostoli ad Petrum rogantes: “Ne pigriteris venire vsque ad nos.”
Psalmus Om‹n›es gentes d.j.
Ⱥ Adueniente Petro circunsteterunt illum omnes vidue flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat illis Dorchas.
Psalmus Exaudi, deus, deprecationem d.v.
Ⱥ Ponens Petrus genua sua orabat et conuersus ad corpus dixit: “Tabita, surge,” at illa aperuit oculos et viso Petro resedit, dansque illi manum erexit eam et sanctis ac viduis assignauit viuam.
Psalmus Exaudi, deus, orationem meam d.v.
℣ Constitues.
Lectio quarta.
Porro Linus papa describens eius passionem dicit: Qui cum ad preces eius Symon magus simulans se velle volare precipitatus expirasset, Nero, qui familiaris mago fuerat, dedit preceptum de morte eius. Cum autem ad preces fidelium vrbem egrederetur, occurrit ei dominus, quem adorans ait: “Domine, quo vadis?” Cui dominus: “Uenio Romam iterum crucifigi.”
℟ “Quem dicunt homines esse filium hominis?” dixit Iesus discipulis suis. Respondens Petrus dixit: “Tu es Christus, filius dei viui.” “Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.”
℣ Beatus es, 689 | nn.iiij.Symon Bariona, quia caro ‹et› sanguis non reuelauit tibi sed pater meus, qui in celis est. Et ego.
Lectio quinta.
Intelligens autem Petrus, quod esset voluntas dei, vt in Roma crucifigeretur, reuersus narrauit hec fratribus. Superuenientes vero quatuor apparitores statuerunt eum coram Agrippa prefecto, vbi facies eius facta est sicut sol. Cum autem positus fuisset in cruce versis pedibus sursum et capite deorsum, vt ipse rogauit, cepit de cruce populum consolari. Et viderunt qui legerunt angelos stantes cum coronis de floribus et Petrum erectum accipientem librum a Christo et inde que loquebatur legentem.
℟ Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et porte inferi non preualebunt aduersus eam Et tibi dabo claues regni celorum.
℣ Quodcunque ligauerisligaueris] ligaueritis breviarium super terram, erit ligatum et in celis, et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in celis. Et tibi.
Lectio sexta.
Uidens autem, quod demonstrata esset gloria sua fidelibus, gratias egit deo et commendans ei gregem suum oratione deuota, cum omnes respondissent:respondissent] respondissens breviarium “Amen,” migrauit ad Christum. Mox autem apparuerunt viri sancti nimio splendore amicti, quos nemo vnquam viderat, qui dixerunt ad populum: “Gaudete, quia intercessorem magnum et continuum meruistis habere apud Christum.” Et cum Marcello sepelierunt eum.
℟ Quodcunque ligauerisligaueris] ligaueritis breviarium quere supra in cathedra ii.j.
In tertio nocturno
Ⱥ Cornelius centurio, vir religiosus ac timens deum, vidit manifeste angelum dei dicentem sibi: “Corneli, mitte et accersi Symonem, qui cognominatur Petrus; hic dicet tibi quid te oporteat facere.”
Psalmus Confitebimur e.ij.
Ⱥ Aperiens Petrus os suum dixit: “In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente qui timet deum et operatur iustitiam acceptus est illi.
Psalmus Dominus regnauit, exultet.
Ⱥ Adhuc loquente Petro cecidit spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis et magnificantes deum; tunc Petrus iussit eos baptizari in nomine domini Iesu Christi.
Psalmus Dominus regnauit, irascantur f.iij.
℣ Dedisti hereditatem.
Lectio septima.
In illo tempore: Uenit Iesus in partes Cesaree Philippi hh.viij.
℟ “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas,” et extendens manum apprehendit eum Et dixit Iesus: “Modice fidei, quare dubitasti?”
℣ Cunque vidisset ventum validum venientem, timuit, 690et cum cepisset mergi, clamauit dicens: “Domine, saluum me fac!” Et dixit.
℟ Tu es pastor ouium, princeps apostolorum, tibi tradidit deus omnia regna mundi Et ideo tradite sunt tibi claues regni celorum.
℣ Tibi enim a domino collata est potestas ligandi atque soluendi. Et.
℟ Cornelius centurio supra ad vesperas.
Te deum.
℣ Annunciauerunt opera dei.
In laudibus
Ⱥ
Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
Ⱥ Argentum et aurum non est michi; quod autem habeo, hoc tibi do.
Ⱥ Dixit angelus ad Petrum: “Circunda tibi vestimentum tuum et sequere me.”
Ⱥ Misit dominus angelum suum et liberauit me de manu Herodis, alleluya.
Ⱥ Solue iubente deo terrarum, Petre, catenas, qui facis, vt pateant celestia regna beatis.
Capitulum Actuum xij.
Petrus quidem seruabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad deum pro eo.
Hymnus
Aurea luce et decore roseo,
lux lucis, omne perfudisti seculum
decorans celos inclito martyrio
hac sacra die, queque] qua breviarium dat reis veniam.
Ianitor celi, doctor orbis pariter,
iudices secli, vera mundi lumina,
per crucem alter, alter ense triumphans
vite senatum laureati possident.
Iam bone pastor, Petre clemens, accipe
vota precantum et peccati vincula
resolue tibi potestate tradita,
qua cunctis celum verbo claudis, aperis.
Doctor egregie, Paule, mores instrue
et mente polum nos transferre satage,
donec perfectum largiatur plenus
euacuato, quod ex parte gerimus.
Oliue bine pietatis vnice,
fide deuotos, spe robustos maxime,
fonte repletos charitatis gemine
post mortem carnis impetrate viuere.
Sit trinitati sempiterna gloria,
honor, potestas atque iubilatio
in vnitate, cui manet imperium
ex tunc et modo per eterna secula. Amen.
℣ Nimis honorati.
Ⱥ Hodie illuxit nobis letus dies, in quo summi regis senatores, apostolorum principes Petrus et Paulus, ad supernam angelorum curiam, alter cruce, alter gladio, peruenere, quapropter leto ore dicamus omnes alleluya.
Psalmus Benedictus.
Oratio
Deus, qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da ecclesie tue eorum in omnibus sequi preceptum, per quos religionis sumpsit exordium. Per dominum.
Ad tertiam
Capitulum Actuum xij.
Angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere 691 | nn.v.Petri excitauit eum dicens: “Surge velociter,” et ceciderunt catene de manibus eius.
℟ In omnem terram vt supra de apostolis.
℣ Constitues.
Ad sextam
Capitulum Actuum xij.
Exiens Petrus sequebatur eum et nesciebat, quia verum est, quod fiebat per angelum.
℟ Constitues.
℣ Annunciauerunt.
Ad nonam
Capitulum ibidem.
Transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream, que ducit ad ciuitatem, que vltro aperta est eis.
℟ Annunciauerunt.
℣ Nimis honorati.
Ad secundas vesperas
Ⱥ super psalmos Iurauit dominus vt supra aa.iij. cum ceteris.
Capitulum Zacharie iiij.
Uidi candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et due oliue super illud, vna a dextris et vna a sinistris eius.
℟ Cornelius centurio.
Hymnus Felix per omnes.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Hodie Symon Petrus ascendit crucis patibulum, hodie clauicularius regni gaudens migrauit ad Christum, hodie Paulus apostolus, luminare orbis terre, inclinato capite martyrio coronatus est, alleluya.
Psalmus Magnificat.
In crastino.
Inuitatorium Laudemus deum nostrum In solennitate apostoli Pauli.
Psalmus Uenite.
Hymnus Eterna Christi aa.ij.
Antiphone cum psalmis et versiculis, responsoria cum laudibus habeantur vt in die conuersionis eiusdem vt supra gg.vj.
Lectio prima.
Cum Paulus venisset Romam, conduxit hospicium extra vrbem, vbi cum Luca et Tyto, quos ibidem eum expectantes letus inuenit, et cum alijs fratribus tractabat de verbo dei. Fama vero eius insignijs et doctrina, que iam in toto orbe sonuerat, per vrbem et regionem vicinam diffundebatur et ad predicationem eius multitudo maxima adiungebatur fidei, philosophos reuincebat. Institutor etiam Neronis factus est ei amicus, quamuis se mutuo videre non auderent.
Lectio secunda.
Tandem cum Patroclus, pincerna regis, quem cadentem de fenestra, cum eius predicationem audiret, mortuum resuscitauerat Paulus, et alij quidam de ministris eius coram Cesare recognoscerent se esse de militibus Christi regis inuicti, iratus rex fecit huiusmodi milites inquiri. Inter quos Paulus catenatus, dux eorum et aliorum, adductus est. Cum autem Nero diceret ei, quomodo ausus esset de regno suo milites alij regi colligere, respondit Paulus: “Non solum in tuo angulo sed de toto orbe colligimus milites eterno regi.” Hac ergo occasione innumerabiles christiani sunt interempti et ipse tanquam reus maiestatis sententiam decollationis accepit.
Lectio tertia.
692Porro de passione eius scribit Dionysius ad Timotheum in hunc modum: Saluto te, diuinum discipulum et filium spiritualis patris, qui fuit pater patrum, doctor doctorum et pastor pastorum, abyssum sapientie, fistulam altissonam, predicatorem veritatis infatigabilem, Paulum, dico, nobilissimum apostolum, qui ecclesias illuminauit, confirmauit christianos, confregit portas peccati, deiecit idolorum templa, aras deiecit et humiliauit habitacula demonum et cessare fecit solennitates eorum.
Lectio quarta.
In hora autem illa tristicie, frater mi dilecte, dicente carnifice Paulo: “Collum para,” suspexit in celum muniens frontem et pectus signo crucis et dixit: “Domine mi Iesu Christe, in manus tuas commendo spiritum meum.” Et tunc extendit collum et suscepit coronam. Ue michi, quoniam in illa hora intuitus sum corpus sanctum sanguine innocenti cruentatum. Heu michi, pater mi spiritualis et magister, quo ibo te querere, gloria christianorum? O lux veritatis, quid dicam discipulis tuis aut quis eorum vtilis erit tibi, et mittam eum ad te sed de cetero nemine indiges. Nam introisti ad deum tuum, quem toto corde desiderasti.
Lectio quinta.
Sit tibi notum insuper, quod cum Paulum decollauerunt, caput separauerunt de corpore proijcientes in vallem. Post multum autem tempus, cum mundaretur fossa, proiectum est caput sancti Pauli cum alijs purgamentis. Quidam autem pastor iuxta locum iter faciens leuauit illud in virga sua et fixit iuxta caulas ouium suarum. Uidit autem in eadem nocte super caput illud lucem et gloriam ineffabilem et hoc per tres noctes continuas. Et ingressus vrbem significauit domino suo, quod viderat.
Lectio sexta.
Egressus autem dominus suus vidit, vt pastor viderat, et nunciauit Fabellio, patriarche Romano, et omnibus presbiteris et principibus populi. Et egressi portauerunt illud super mensam auream et posuerunt caput ad pedes corporis petentes misericordiam domini, vt, si caput hoc abscisum est ab hoc corpore, conuertatur corpus et iungatur capiti, et firmata est sententia hec ad arbitrium patriarche; et dum orarent, versum est corpus et caput coniunctum est in iunctura colli in locum suum. Et omnes, qui viderant, admirati sunt dantes gloriam altissimo.
Lectio septima. Secundum Matheum xix.
In illo tempore: Dixit Symon Petrus ad Iesum: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te,” vt supra bb.vj.
693 | nn.vj.Ad laudes
Capitulum Galatarum j.
Fratres, notum facio vobis euangelium, quod euangelizatum est a me, quia non est secundum hominem neque ego ab homine accepi illud neque didici sed per reuelationem Iesu Christi.
Hymnus Exultet celum.
℣ Nimis honorati.
Ⱥ Ego enim iam delibor et tempus mee resolutionis instat; bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui, reposita est mihi corona iusticie, quam reddet michi dominus in illa die, iustus iudex.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli predicatione docuisti, da nobis, quesumus, vt cuius natalicia colimus, eius patrocinia sentiamus. Per.
Commemoratio de sancto Petro.
Ⱥ Beatus Petrus apostolus vidit sibi Christum occurrere; adorans eum ait: “Domine, quo vadis?” “Uenio Romam iterum crucifigi.”
℣ Tu es Petrus.
Oratio vt in cathedra habeatur, vt supra hh.vij.
Ad tertiam
Capitulum Galatarum ij.
Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et michi inter gentes et cognouerunt gratiam, que data est michi a Christo domino.
℟ In omnem terram.
℣ Constitues eos.
Ad sextam
Capitulum ij Thimotei j.
Scio, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem iustus iudex.
℟ Constitues.
℣ Annunciauerunt.
Ad nonam
Capitulum Galatarum vij.
Michi Christus viuere est et mori lucrum, gloriari me oportet in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem michi mundus crucifixus est et ego mundo.
℟ Annunciauerunt.
℣ Nimis.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Iurauit cum ceteris.
Capitulum Fratres, notum facio.
℟ Magnus sanctus Paulus gg.vij.
Hymnus Exultet aa.iij.
℣ In omnem.
Ⱥ O gloriosum lumen.
Commemoratio de sancto Ioanne.
Ⱥ Ingresso Zacharia aa.8.
℣ Fuit homo.
Oratio Deus, qui presentem.
Postea de sancto Petro.
Ⱥ Tu es pastor hh.7.
℣ Tu es Petrus.
Oratio Deus, qui beato Petro hh.7.
IN CRASTINO
Ad matutinas
inuitatorium, hymnus, antiphone super psalmos cum ipsis psalmis et versiculis et alia omnia vsque ad fine‹m› matutinarum peragantur cum horis diurnalibus vt in die sancto cum tribus lectionibus et his responsorijs:
℟ Hic est precursor mm.7.
℟ Precursor.
℟ Inter natos.
Ⱥ Factum est in die octauo, venerunt circuncidere puerum et vocauit eum nomine patris sui Zachariam; et respondens mater eius dixit: “Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.”
Psalmus Benedictus.
Oratio Deus, qui presentem.
Commemoratio de apostolis.
Ⱥ Gloriosi principes terre, quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati.
℣ Nimis honorati.
Oratio Deus, qui hodiernam.
Quando autem hec festiuitas in dominica occurrit, matutine cum horis diurnalibus cum ceteris de sancto Ioanne pleniter peragantur cum nouem lectionibus sicut in die sancto.
Lectio prima.
694Ad illuminandum humanum genus, quod per inuidiam diaboli perierat, scire et intelligere debemus, dilectissimi fratres, quia dominus et saluator noster multas lucernas accendere dignatus est in mundo: primum patriarchas, deinde prophetas. Inter quos maxime sanctus Ioannes sicut sol inter omnia sidera clarior lucescit in celo et ita maior spiritu prophetie apparuit in mundo.
Lectio secunda.
Qui primus baptista fuit in mundo et precursor domini, qui natus est transactis annis ab origine mundi quinque milia et centum viginti octo et mensibus sex Octauiano imperium mundi tenente, qui secundus imperator de Romanis fuit. Regnauerat enim ante eum Iulius Cesar, qui primum abstulerat regnum a Grecis. Inde igitur acceperunt Romani imperium mundi. Et ille Octauianus omnes partes terre primus scire voluit et prouincias et linguas et ciuitates et postea ponere habitatores in eis et censum.
Lectio tertia.
In huius quidem diebus natus est Ioannes baptista, qui antequam in vtero conciperetur, predictus quidem fuerat parentibus suis ab angelo nunciante ad Zachariam, patrem eius, in templo, sicut euangelista explanat dicens: Ingressus est Zacharias in templum domini, vt incensum poneret, id est adoraret, circa altaria dei. Et ecce angelus domini apparuit illi stans a dextris altaris incensi et dicebat ei: “Ecce euangelizo tibi, quia filium habebis et vocabis nomen eius Ioannem. Et erit tibi gaudium magnum et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt.”
Lectio quarta.
Solius domini et Marie et beati Ioannis dies natiuitas in vniuerso mundo celebratur et colitur. Magnus est igitur vir, fratres karissimi, cuius dies natiuitatis, sicut natalis domini et beate Marie, ab omni ecclesia colitur, quod nulli patriarcharum, nulli prophetarum, nulli apostolorum, nulli sanctorum meminimus esse attributum. Magnus est ergo sanctus Ioannes et egregius, de cuius magnitudine et excellentia saluator testimonium dulcedinis perhibet dicens: “Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne baptista.”
Lectio quinta.
Antecedit enim prophetas, supergreditur patriarchas, eminet vniuersis, precellit cunctos et quicunque de muliere nascitur, inferior est Ioanne. Sed fortasse aliquis dicit: “Si inter natos mulierum maior est Ioannes, maior est saluatore.” Absit hoc credi a fidelibus. Ioannes enim natus est mulieris, Christus autem 695 | nn.vij.virginis. De cuius excellentia idem Ioannes testimonium perhibuit dicens: “Me oportet minui, illum autem crescere,” et iterum: “Qui post me venit, ante me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere.”
DE UISITATIONE MARIE
Ad primas vesperas
Antiphone de laudibus.
Psalmus Laudate per omnia.
Capitulum Ecclesiastici xxiiij.
Ego quasi therebintus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratie; ego quasi vitis fructificaui suauitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis.
℟ Beatam me dicent vt infra, responsorium nonum.
Hymnus Aue maris stella cc.viij.
℣ Diffusa.
Ⱥ Hodie Ioannes spiritu sancto repletus dominum, quem verbis laudare non potuit, corporis obsequio recognouit; beata Elizabeth, quam mater domini visitauit, vt Ioannes in vtero suo spiritum sanctificationis accipiens precursoris officium inchoaret.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Deus, cuius vnigenitus vtero adhuc virginis clausus Ioannem baptistam Maria salutante spiritusancto, priusquam nasceretur, impleuit, da ecclesie tue, vt quos spirituali regeneratione concepit, purificatos tibi filios pariat adoptionis. Per eundem et eiusdem. Completorium solito more fiat de beata virgine cum versiculis post confessionem:
℣ Aue Maria.
℣ Post partum.
℣ Speciosa.
Ad matutinas
Inuitatorium Hodie beatus Ioannes vtero parentis inclusus Christi euangelizauit aduentum, Uenite adoramus dominum.
Psalmus Uenite.
Hymnus Quem terra cc.viij.
In primo nocturno
Ⱥ Repletus spiritusancto Ioannes nondum seipsum sentiens virginis matris presensit aduentum.
Psalmus Domine dominus.
Ⱥ Adueniente, que Christum gestabat in vtero, Ioannes exiliens in occursum eius gestiuit erumpere.
Psalmus Celi enarrant a.vj.
Ⱥ In ipso salutationis occursu infans in vtero virtutem venientis expertus gaudio et exultatione repletur.
Psalmus Domini est terra b.ij.
℣ Diffusa.
Lectio prima.
Hodierne festiuitatis ratio atque causa, dilectissimi, deuotionem vestram latere non potest. Quippe quam euangelicus sermo singulis vertentibus annis tam luculenter ‹et› aperte percenset, vt ignorare fas non sit, quod totiens fuerit in omnium auribus claris ecclesie vocibus repetitum. Uerum quoniam res diuinis mysterijs plena est et multis ac magnis fecunda sacramentis, audebo equidem de diuina largitate confisus aliquid loqui, vt quod pro fidei pietate factum esse credidistis, eterno dei consilio non ab re sic fuisse faciendum admiremini, et in communi gaudio tanto sit huius diei pietas religiosior, quanto 696amplius fuerit singulis solennitas intellecta.
℟ Ut audiuit Elizabeth salutationem Marie, exultauit infans in vtero eius, Et audiens verba domini per os virginis pertonantis in occursum eius gestiuit erumpere.
℣ Uadam et videbo visionem hanc magnam, quare rubus non comburatur et ardeat. Et.
Lectio secunda.
Unigenitus igitur dei filius quamprimum in vtero intemerate virginis mortalitatis nostre dignatus est inire consortium, renouationis humane cepit sacramenta contexere. Nam licet intra maternorum viscerum lateret angustias, potentiam tamen, quam habet cum patre communem, neque assumpte carnis infirmitas neque parentis vteri potuit artitudo perstringere, quin salutis nostre iam tum fundamenta disponens clausum quoque parentis vtero materna Ioannem visitatione delegit, qui sui aduentus factus precursor et preco noui testamenti populum antecederet atque, vt tanquam strennuus dux exercitus domini aduersus visibiles et inuisibiles hostes christianitatis vexilla deferret intrepidus, intra viscera adhuc parentis inclusum armis hunc insuperabilibus insigniuit.
℟ In ipso salutationis occursu infans in vtero gaudio et exultatione repletur et Elizabeth voce magna clamauit: “Unde hoc michi, vt veniat mater domini mei ad me?”
℣ Tu gloria Hierusalem, tu leticia Israel, tu honorificentia populi nostri. Unde hoc.
Lectio tertia.
Decebat enim illum, qui primus omnium in clientela Christi accitus est et tam noua tamque insolita ratione insertus corpori eius, cunctis mortalibus non modo sanctitate verumetiam officio ac dignitate prestare, vt ex eo iam tempore credamus eum singularem illam prerogatiuam consecutum, que non cuiuslibet sed dei atque hominis testimonio omnibus meruit hominibus anteferri Christo ipso dicente: “Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne baptista.”
℟ Unde hoc michi, vt veniat mater domini ad me, Que dum me verbo salutat, virtute sanctificat?
℣ Que est ista, que ascendit quasi aurora consurgens, pulchra vt luna, electa vt sol, terribilis vt castrorum acies ordinata? Que dum. Gloria. Que.
In secundo nocturno
Ⱥ Ut salutantis vox salutate pulsauit auditum, spiritus latens ventris interiora penetrauit.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Reclusus ventre miles cognouit regem suum et in vtero parentis exiliens domini prophetauit aduentum.
Psalmus Deus noster d.j.
Ⱥ Quia verbis salutantem se resalutare non potuit, spiritu exultante recognouit.
Psalmus Fundamenta e.viij.
℣ 697 | nn.viij.Specie tua.
Lectio quarta.
Facta autem sunt hec visitante Maria Elizabeth. Nam in ipso salutationis occursu, quemadmodum euangelica patefacit historia, infans in vtero virtutem venientis expertus gaudio et exultatione repletur. Magnum sane stupendumque miraculum et quod omnia firme nostre salutis sacramenta complectitur. Ergo huic apostolica sedes non ab re festa celebranda constituit, vt vno eodemque religionis officio tametsi ratione diuerso visitanti et visitate ac vtriusque pignoribus digni hodie a fidelibus deferantur honores.
℟ Felix Marie vox, Que dum corporis tetigit aures, intus spiritum sanctificationis immisit.
℣ Sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis. Que.
Lectio quinta.
Uerum imminente tunc in ecclesia dei magna quadam scissura, que Christi membra varijs sub pontificibus et longo quidem tempore vehementer afflixit, non ab omnibus vniuersim suscepta festiuitas est. Nec potuit in noticiam singularum ecclesiarum tam sancta atque salubris institutio peruenire neque officium fuit psallendum in ecclesijs ordinatum, quod, vt par erat, tante festiuitatis mysteria rationibus congruis et verbis sufficientibus explicaret. Quas ob res Sixtus, huius nominis quartus Romanus pontifex, cui ea vel maxime deuotio cordi est, inuiolate virginis festa sacris condecorare muneribus pietatemque fidelium ad ea celebranda indulgentiarum elargitione prouocare ad exornandam festiuitatem istam pietate religionis accensus sedulo conuertit affectum.
℟ A cuius matre Ioannes audiuit et vidit, Et quem verbis salutare non potuit, prophetico gaudio recognouit.
℣ Insinuauit illi gratia, que natura nequiuit attingere. Et quem.
Lectio sexta.
Hec itaque Sixtus pontifex maximus sedulo animaduertens omnium beate virginis festiuitatum hanc vnam merito precipuam existimauit, que pro ratione mysterij et significatione sacramenti ad implorandum eius auxilium imminentibus ecclesie necessitatibus pre alijs conueniret. Quamobrem pie ac religiose de communi filiorum salute sollicitus auctoritate apostolica vniuersis eam ecclesijs statuit inserendam. Et omnibus, qui illam cum deuotione suscipient et quotannis christiana pietate celebrauerint 698atque coluerint, si tamen primum lachrimis ac penitentia salutari errata diluerint, de illius misericordia et largitate confisus, cuius vices in terris gerit singulis interessentibus vtriusque vesperis, matutinis et misse die solenni pro singulis predictarum horarum quinque annos et totidem quadragenos, centum vero dies pro vnaquaque reliquarum horarum de vera indulgentia et peccatorum remissione concessit. Et ne octaue fructu spiritualis commercij fraudarentur, dimidium earum indulgentiarum, quas in die concesserat, in singulis etiam octauarum diebus vberioris gratie largitatis distribuit.
℟ Reclusus ventre miles cognouit regem suum Et in vtero parentis exiliens domini euangelizauit aduentum.
℣ Uix enim erat illi spiritus vite et iam inerat spiritus gratie. Et.
In tertio nocturno
Ⱥ Elizabeth autem repleta spiritusancto miraculum sentiens, mysterium recognoscens magna voce clamauit.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.ij.
Ⱥ Sub vmbra illius, quam desiderabam, sedi et fructus eius dulcis gutturi meo.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Adiuuabit eam.
Lectio septima. Secundum Lucam j.
In illo tempore: Exurgens autem Maria abijt in montana cum festinatione, in ciuitatem Iude et intrauit in domum Zacharie et salutauit Elizabeth, et reliqua.
Homilia beati Ambrosij episcopi de eadem lectione.
Morale est omnibus, vt qui fidem exigunt, fidem astruant et ideo angelus cum abscondita nunciaret, vt fides astrueretur exemplo senioris femine sterilisque, conceptum virgini Marie nunciauit, vt deo possibile omne, quod placuerit, ei assereret. Ubi audiuit hoc Maria, non quasi incredula de oraculo nec quasi incerta de nuncio nec quasi dubitans de exemplo sed quasi leta pro voto, religiosa pro officio, festina pro gaudio in montana perrexit. Quo cum iam deo plena, nisi ad superiora cum festinatione conscenderet? Nescit tarda molimina spiritussancti gratia.
℟ Duplici miraculo, licet honore diuerso prophetant matres spiritu paruulorum Et alter gratiam infudit in alterum, alter infusam ab altero recognouit.
℣ Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Et alter.
Lectio octaua.
Discite et vos, sancte mulieres, sedulitatem, quam pregnantibus debeatis exhibere cognatis. Mariam, que ante sola in intimis penetralibus versabatur, non a publico virginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio prolixitas itineris retardauit. In 699 | oo.j.montana virgo cum festinatione, virgo officij memor, iniurie immemor, affectu vigens, non sexu relicta perrexit domo. Discite, virgines, non circuncursitare per alienas edes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in domo sera, festina in publico mansit apud cognatam suam tribus mensibus.
℟ Ueteri sub lege ordinem suum non potuit seruare natura, Quoniam per nouam diuinitatis gratiam nouum saluti omnium mysterium parabatur.
℣ Ultra legem nascentium baptista domini natiuitatem suam gaudio et exultatione preuenit. Quoniam.
Lectio nona.
Etenim que propter officium venerat, inherebat officio. Mansit tribus mensibus, non quod domus eam delectaret aliena sed quia frequentius videri in publico displicebat. Didicistis, virgines, pudorem Marie: discite humilitatem. Uenit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem; nec solum venit sed etiam prior salutauit. Decet enim, vt quanto castior virgo, tanto humilior. Nouerit deferre honorem senioribus. Sit magistramagistra] in gratia breviarium humilitatis, in qua est professio castitatis, est et causa pietatis, est etiam et causa doctrine.
℟ Beata me dicent omnes generationes, Quia fecit michi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.
℣ Et misericordia eius a progenie et in progenies timentibus eum. Quia fecit. Gloria. Quia.
Psalmus Te deum.
℣ Benedicta tu in mulieribus, sancta dei genitrix, Et benedictus fructus ventris tui.
Ad laudes
Ⱥ
Ut vox Marie Elizabeth pulsauit auditum, vltra legem nascentium baptista domini natiuitatem suam gaudio et exultatione preuenit.
Psalmus Dominus regnauit cum ceteris a.vij.
Ⱥ Natiuitatem suam prophetando preuenit presentia domini sanctificatus antequam natus.
Ⱥ Nondum senserat spiritum vite et loquente Maria datus est illi spiritus gratie.
Ⱥ Insinuauit illi gratia, que natura nequiuit attingere, et latentem in vtero regem parentis euangelizauit eloquio.
Ⱥ Ex secreto maternorum viscerum duo paruuli totius mundi gaudia futura preludunt.
Capitulum Ego quasi terebintus.
Hymnus Fit porta quere supra in conceptione eiusdem, ad laudes ee.vij.
℣ Elegit eam.
Ⱥ Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni; sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis, que dum aures mei corporis tetigit, latenti intra viscera puero spiritum sanctificationis infudit.
Psalmus Benedictus.
Oratio vt supra.
Ad tertiam
Capitulum Ego quasi terebintus.
℟ Diffusa est gratia.
℣ Specie 700tua.
Ad sextam
Capitulum Ecclesiastici xxiiij.
In me gratia omnis vie et veritatis, in me omnis spes vite et virtutis; transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.
℟ Specie tua.
℣ Adiuuabit eam.
Ad nonam
Capitulum ibidem
Spiritus enim meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et fauum, memoria mea in generatione seculorum.
℟ Adiuuabit.
℣ Elegit eam.
In secundis vesperis
Antiphone de laudibus.
Psalmi Dixit dominus. Confitebor. Beatus vir. De profundis. Memento.
Hymnus Aue maris stella.
Ⱥ Beata sterilis, que precursorem domini senio ingrauescente concepit, beatior virgo, que deum atque hominem genuit; vtraque miraculum sentit, mysterium recognoscit sed Elizabeth suum vertit in preconia visitantis, Maria vtrumque refert in gloriam conditoris.
Psalmus Magnificat.
Fiet commemoratio Processi et Martiniani.
Ⱥ Isti sunt viri sancti, quos elegit.
℣ Exultent iusti.
Oratio
Deus, qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessonibus gloriosis circundas et protegis, da nobis et eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. Per.
Commemoratio de apostolis.
Ⱥ Petrus apostolus et Paulus, doctor gentium, ipsi nos docuerunt legem tuam, domine.
℣ In omnem terram.
Oratio Deus, qui hodiernam nn.4.
SECUNDA DIE OCTAUARUM LEGENDA
Lectio prima.
Porro pretereundum esse non arbitror in hac festiuitate quatuor singulares personas, matres videlicet duas, suo vtramque cum pignore, vna sub celebritate venerari. Et quamuis inter eas diuersa ratio fuerit variaque proportio, nam pro diuersitate mensure gratiarum atque virtutum iura quoque in eis variantur honorum, in his tamen omne decus ecclesie, ornamentum omne ac velut in summa vniuersum specimen sanctitatis inspicitur.
Lectio secunda.
Quippe hic saluator est et primitie saluandorum. Et tu quidem, si puritatem innocentum queris, habeto Ioannem. Si candorem virgineum, mater domini adest. Si denique iuuat mansuetudinem, continentiam atque modestiam consectari, Elizabeth respice, in qua patriarcharum quoque pietas et religio commendatur. Uis postremo prophetarum spiritum cernere et admirari lumen, quo diuinarum abdita rerum et ipsi pertingere et nobis patefacere potuerunt, Ioannem animaduertito etiam in vtero prophetantem, cui neque apostolici ordinis decus neque euangelistarum gloria defuit, confessorque almus 701 | oo.ij.et annunciator futurus veritatis, immaculatam vitam impijssimi regis seuo mucrone finiturus.
Lectio tertia.
Quid plura? Sane hic noui ac veteris testamenti sacramenta si perscrutari libet, cum maxime liceat, inuenire perfacile est. Nam et vmbram illius et veritatem istius vt amborum vtique limes vna existens festiuitas ista complectitur. Quippe ad sacrum diuinitatis archanum siue per fidem, quamdiu peregrinamur a domino, siue per speciem, quando peregrinatione consumata tandem reducti in patriam veniemus, nusquam nobis nisi per Mariam aditus patet. Quando igitur ratio tota atque causa festiuitatis huius ab eius ineffabili salutatione proficiscitur, Mariam inuocantes in humilitate fundati et radicati ab ipsa et a salutante angelo dicenti principium faciamus.
Post Benedicamus de martyribus.
Ⱥ Absterget deus bb.ij.
De apostolis.
Ⱥ Gloriosi principes nn.vj.
Ad vesperas
fiet commemoratio de translatione sancti Martini.
Ⱥ O Martine, o pie bb.3.
Oratio
Deus, qui populo tuo eterne salutis beatum Martinum ministrum concessisti, presta, quesumus, vt quem doctorem vite habuimus in terris, intercessorem semper habere mereamur in celis. Per.
Commemoratio de apostolis.
Ⱥ Inseparabilis fides passioque germana laudabiles eos perpetuam transmisit ad vitam, quoniam doctrinam suam morte fortissima consecrarunt.
℣ In omnem terram.
TERTIA DIE OCTAUARUM
Lectio prima
Igitur celestis ille paranimphus Gabriel, qui e toto celorum exercitu pro sui nominis atque virtutis prerogatiua electus est, qui diuine incarnationis sacramenta per omnes temporum vices sub vtroque testamento reuelaret, ille, inquit, fortissimus angelorum, archangelorum vertex et vniuerse militie celestis vel ex hoc muneremunere] munire breviarium facile princeps, cum ad virginem destinatus legationis paterne officio fungeretur, oraculum cernens mentis virginis superare ad humiliora sermonem declinans fidem dictorum studuit ex sensibilibus persuadere.
Lectio secunda.
Potuit enim meminisse, scire potuit ille Rebecce vel denique Rachelis aut postremo Anne illius, que lachrimis sterilitate superata offerendum domino genuerit Samuelem. Uerum hec antiqua admodum erat et que nisi mens credat, ratio non demonstrat. Que enim assunt et quorum perfacile periculum facere in nostra potestate constitutum vehementius mouent, et quoniam negare nequeunt, facillime possunt astruere de alijs pocioribus fidem et mentem firmiter stabilire credentium.
Lectio tertia.
702Eapropter ad roborandam credentis fidem angelus Elizabeth concepisse denunciat. Cui tamen nature vicium et intempesta etas spem prorsus procreandorum ademerat filiorum et vtrum impedimentum angelus ingerit, quod senio videlicet confecta esset et sterilis haberetur, vt alterum ex altero ostendat difficilius, et non exigua hec sed vberi munerum coaceruata congestu diuina beneficia persuadeat.
Post Benedicamus commemoratio de sancto Martino.
Ⱥ O beatum pontificem, qui totis visceribus diligebat Christum regem et non formidabat imperij principatum, o Martine, dulcedo, medicamentum et medice, o sanctissima anima, quam etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrij non amisit.
De apostolis.
Ⱥ Gloriosi principes nn.vj.
Ad vesperas
Ⱥ O gloriosi apostoli aa.j.
QUARTA DIE
Lectio prima.
Audiens autem Maria cognatam grauidam leta quidem pro voto sed multo letior pro miraculo continuo de illius obsequio cogitauit. Subijt enim mentem eius cognate anus arescentibus pro etate membris exhausta virtus subiere languoreslanguores] langnores breviarium crebri, quos vteri onus solet afferre pregnantibus, et quamquam vegeto calentique animo esset, vt proprij corporis morbos fouere vtrumque posset. Quoniam tamen in fluctibus aliene maius semper remigium queritur et optatur pietatis, debitum censuit leuamina consolationis pregnanti exhibere cognate.
Lectio secunda.
Cumque ferueret in ea gratia dei, flagraret charitas et obsequendi auiditas emineret, ad propinquam proxima, ad anum iuuencula, ad ventris onere pregrauatam que nulla sensit fastidia ventris cum festinatione perrexit. Sed secretiori virtute ab eo citato ferebatur cursu, quem ventris armario deferebat. Festinabat quippe dominus in vtero constitutum sanctificare Ioannem replereque spiritusancto, vt a ventris parentis exorsus precursoris officium inchoaret atque in hoc Maria officium exhiberet. Et plena deo foras odorem videretur spirare celestem virtutemque simul cum voce depromere, ad proximam cum festinatione concessit, vt dextram contingeret dextra et viuas possent sibi mutuo edere et reddere voces.
Lectio tertia.
Hinc vero Mariam neque asperitas neque itineris longiusculi discrimina retardare ab instituto potuerunt, quippe agebatur spiritusancto, 703 | oo.iij.et quando indefessi amoris igne succensa ad cor altum accedens humane vite consuetudinem videbatur excedere, nimirum si corpore spiritum consequente facile concaua vallium et montium iuga abruptaque transcenderet. Uadit ergo, Hierusalem petit, Zacharie domum subit. Cognatam querit et licet more maiorum potiores ab inferioribus salutari deberent, nichilominus mater ipsa dei puri hominis matrem ac subinde ancillam domina humilitate preueniens in domino salutauit.
De apostolis.
Ⱥ In regeneratione aa.iij.
ULTIMO DIE APOSTOLORUM
Ad vesperas
Super psalmos de die Ⱥ Hoc est preceptum aa.iij.
Capitulum.
Hi sunt ecclesiarum columne, quos vita sanctissima venerabilem duxit ad mortem, et gloriosus occasus fecit illos esse perpetuos.
Hymnus Felix per omnes nn.ij.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Isti sunt due oliue vt supra Ioannis et Pauli mm.8.
Oratio
Deus, cuius dextera beatum Petrum apostolum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberauit, exaudi nos propicius et concede, vt amborum meritis eternitatis gloriam consequamur. Per.
Commemoratio de visitatione
Ⱥ Adueniente nn.7.
Ad matutinas
Hymnus Felix per omnes.
Cetera vt in communi suffragio apostolorum habeantur cum homilia infrascripta.
Lectio prima.
Adueniente autem terribili tempore consummationis sanctorum apostolorum Petri et Pauli, cum separarentur ab inuicem, ligauerunt columnas mundi non vtique absque fratrum gemitu et ploratu.
Lectio secunda.
Tunc inquit Paulus Petro: “Pax tecum, fundamentum ecclesiarum et pastor ouium et agnorum Christi.” Petrus autem ad Paulum, “Uade,” inquit, “in pace, predicator beatorum et mediator et dux salutis iustorum.”
Lectio tertia.
Cum autem elongassent eos ab inuicem, sequutus sum magistrum meum. Non enim in eodem vico occiderunt eos. Ue michi, ammodo cessauit concursus discipulorum vestrorum Romam venientium et querentium vos.
Lectio quarta.
Iam nemo dicturus est: “Eamus et videamus doctores nostros et interrogemus, qualiter nos regere oporteat ecclesias nobis commissas, et interpretabuntur nobis precepta domini nostri Iesu Christi et eloquia prophetarum.”
Lectio quinta.
704Hierusalem et Roma praua amicicia equales facte sunt in malo. Hierusalem crucifixit dominum nostrum Iesum Christum. Roma vero eius apostolos interemit. Hierusalem seruit ei, quem crucifixit. Roma autem solennizando glorificat, quos interemit.
Lectio sexta.
Attende miraculum, vide prodigium, frater, dilecte dei, victimationes eorum. Nam presto fui in tempore separationis eorum. Et post mortem illorum vidi eos inuicem manu ad manum introeuntes portas vrbis indutos vestes luminis et coronis claritatis et lucis ornatos.
Lectio septima. Secundum Matheum xiiij.
In illo tempore: Iussit Iesus discipulos suos ascendere in nauiculam et precedere eum trans fretum,trans fretum] transfretum breviarium donec dimitteret turbas, et reliqua.
Homilia beati Augustini episcopi.
Cum sanctum euangelium legeretur, audiuimus nauiculam periclitantem, Christum periclitantibus subuenientem, Petrum venienti Christo occurrentem, in quibus omnibus miraculum expectamus, mysterium requiramus.
℟ Isti sunt duo viri require Ioannis et Pauli nn.j.
Lectio octaua.
Ascendit ergo dominus noster Iesus Christus in montem solus orare. Mons altitudo est. Quidnam in hoc mundo altius celo? Quis vero in celum ascendit, optime nouit fides nostra. Cur autem solus ascendit? Quia nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo, filius hominis, qui est in celo. Nam et in fine, cum venerit et suos secum in celum leuauerit, etiam tunc solus ascendit, quia caput cum corpore suo vnus est Christus.
℟ Isti sunt due oliue et duo candelabra lucentia ante dominum; habent potestatem claudere celum nubibus et aperire portas eius, Quia lingue eorum claues celi facte sunt.
℣ In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Quia.
Lectio nona.
Nunc autem solum caput ascendit mediator dei et hominum, Christus Iesus ipse ascendit solus orare, quia ipse ad patrem pro nobis interpellat. Uerumtamen, karissimi, cum ipse orat in excelso, nauicula turbatur fluctibus in profundo. Nauicellam istam, fratres, ecclesiam cogitate, turbulentum mare hoc seculum, quia surgente fluctu potest hec nauicula turbari, sed quia Christus orat, non potest submergi. A qua submersione ipse eam ineternum liberet, qui viuit et regnat in secula seculorum. Amen.
℟ Ciues apostolorum aa.iij.
Psalmus Te deum.
℣ Annunciauerunt.
Ad laudes
Ⱥ Hoc est preceptum meum aa.iij.
Capitulum Hi sunt ecclesiarum.
Hymnus Aurea luce nn.iiij.
℣ Nimis honorati.
Ⱥ Isti sunt viri sancti aa.viij.
Ad tertiam
Capitulum Ecclesiastici xliiij.
705 | oo.iiij.Hi sunt viri misericordie, quorum iusticie obliuionem non acceperunt, cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotes eorum.
Ad sextam
Ibidem
Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et nomina eorum viuent in secula.
Ad nonam
Ibidem
Sapientiam eorum narrabunt omnes populi et laudem eorum pronunciat omnis ecclesia sanctorum.
Quando vero hec dies in dominica occurrerit, vespertinum officium cum nocturnali necnon et diurnali pleniter cum nouem lectionibus agatur de eisdem apostolis, quemadmodum in suffragio apostolorum notantur, istis tamen adiunctis, que in vltimo die octauarum describuntur.
Cum dominica fuerit infra octauas visitationis.
Lectio prima.
At vero vt salutantis vox salutate pulsauit auditum, res dictu mirabilis, mirabilis item cogitatu, spiritualis virtus in cor audientis illapsa est. Ille quidem ignis, qui pauloante a summa celi arce demissus per os Gabrielis aurem virginis penetrauerat, rursus virginis ore Elizabeth precordijs infunditur atque ad paruulum vsque perueniens matrem ac sobolem amore aduenientis accendit. Tunc autem repletus est spiritusancto Ioannes. Non enim fuerat ante repletus, non emundatus a labe, que omnes filios Ade vna eademque lege tenet obnoxios, donec assisteret, que Christum gerebat in vtero.
Lectio secunda.
Nec mora quidem aduentus Marie et domini presentie mysteria reserantur, nam vt vox salutantis insonuit, exultauit infans in vtero salutate. Siquidem salutantis verba prior Elizabeth audiuit sed gratie munus exhausit prior ipse Ioannes. Precessit illa ordine temporis, ordine perfectionis iste preuenit, quoniam illa Marie tantum, iste autem et matris et filij sensit aduentum. Acutius parente propheta intuetur sublimiusque audit prophetatumque mirabilius consalutat. Uerum quoniam verbis refundere nequit, saltat in vtero et, quod maximum est, exultat in gaudio.
Lectio tertia.
Quis, queso, nouit vnquamvnquam] vni quam breviarium tripudium natiuitate antiqui‹u›s? Nempe insinuauit illi tunc gratia que nature ignota erant, vt inclusus ventre miles dominum ac regem suum non oculis corporis sed spiritu recognosceret. Audiuit namque verba domini per os virginis pertonantis et in vtero matris exiliens in occursum eius gestiuit erumpere. Elizabeth autem, mulier quidem senex sed mater noua, spiritusancto repleta est. Etenim de plenitudine filij in parentem plenitudo manauit. Donaque celestia intra cordis archanum 706continere non valens spiritu feruentissimo magnam erupit in vocem: “Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui.”
Lectio quarta.
Eadem enim voce Maria ab Elizabeth atque ab angelo benedicitur, vt angelis simul et hominibus veneranda monstretur. Et vere sola inter mulieres benedicta perhibetur, que omnibus sub maledicto natis ac nascituris benedictionem atque salutem erat viris ac mulieribus paritura. Nulla enim pura creatura tante particeps gratie fuit nec futura est, quandoquidem ceteris per partes sed huic vni tot sese infudit gratie plenitudo. Cui enim aliquando non iam hominum dixerim, sed etiam angelorum dictum legimus: “Aue gratia plena, dominus tecum,” et rursum: “Spiritussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi.”
Lectio quinta.
Nempe conditor celi terreque hanc solam elegit, quam in terris iure posset appellare parentem, huic se subditum prestitit filium coniunxque facta est patris eterni communem cum eo habens vnicum natum. Nam quem genuit ille in eternitate sine matre, ista in tempore sine patre concepit. Mater ergo dei est, genitrix verbi vtero illum gestans, qui vniuersa palmo complectitur. Et alie quidem mulieres filios gignunt peccato infectos, ire obnoxios. Hinc dicitur: Et benedictus fructus ventris tui, quoniam sine ardore concupiscentie genitus, absque labe conceptus, inuiolato claustri pudore nasciturus erat.
Lectio sexta.
Porro aliarum mulierum soboles cum suscepto semine generentur, manibus tribuuntur. Iste solus fructus materni ventris dici merito potuit, quem sine semine de spiritusancto mater sola virgoque concepit. Hic, inquam, fructus ille est, in quo gentibus omnibus longe ante fuerat repromissa benedictio, et de quo propheta in psalmo preloquitur: Ecce hereditas domini: filij, merces, fructus ventris. Hunc ergo fructum nondum tamen excisum ab arbore, priusquam legeretur, e virga, que de radice Iesse preclaram traxit originem, Elizabeth spiritu erudiente recognouit et ait: “Unde hoc michi, vt veniat mater domini mei ad me?”
De sancto Thoma.
Ⱥ Hic est vir, qui non est aa.v.
Ad matutinas
‹Ⱥ› Beatus vir N, talentorum aa.vj.
Oratio
Deus, qui nobis translationem beati Thome, martyris tui atque pontificis, celebrare 707 | oo.v.concedis, te supplices exoramus, vt eius precibus et meritis a vicijs ad virtutes et a carcere transferamur ad regnum. Per.
SANCTORUM IN SELIO
Ad primas vesperas
Ⱥ Gaude, felix Hybernia, tue regine gloria mundi regnum spernentis, qua patrona Noruegie freta cum turma socia nutu dei viuentis.
Psalmi de die.
Ⱥ Ex Hybernis proscriberis, dum pro fide catholica tu cum tuis zelaris, fac nos fermenti veteris extorres, deo supplica, que tot auxiliaris.
Ⱥ Cum sis profecta peregre, fide mereris patriam repromissam, renatis iunge nos, deus, integre per vite sanctimoniam monte martyrizatis.
Ⱥ In hac sancta familia tu princeps, virgo regia, Bergensium patrona, que domans in ieiunio carnem mundo, demonio victis fulges corona.
Ⱥ Spirituales nuptie Christi martyrum hodie in celis celebrantur, licet nobis sint annue tibi, Iesu, continue duc nos, vbi letantur.
Capitulum Si coram hominibus aa.viij.
℟ O summe mira constantia, quam non mouet regnandi gloria nec horrenda frangunt exilia, Spaciosa nec terrent maria.
℣ Hanc immensa sequens familia nulla flecti valet iniuria. Spaciosa. Gloria. Spaciosa.
Hymnus
Eterna Christi munera
lauda, mater ecclesia,
qui martyrum per vulnera
te stola vestit regia.
Regum descendens stipite
celi scandit ad atria
sacro stipata milite
Sunniua, regis filia.
Carnem domant cilicio
quondam vestiti mollibus,
delitias exilio
crebrisque risum fletibus.
In his rosa cum lilio
nupta felici copula
sacro rubet martyrio
ruga carens et macula.
Trino deo et simplici
laus, honor, virtus, gloria,
qui martyres multiplici
glorificat victoria. Amen.
℣ Letamini.
Ⱥ Adest dies immensi gaudij, quo cum turma miri martyrij reginarum decus et gloria regum regis intrat palacia.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Supplicationibus nostris, domine, aures tue pietatis inclina, vt qui beate Sunniue, virginis et martyris, sociorumque eius merita recolimus, eorum tueamur precibus et ab omnibus liberemur aduersis. Per.
Inuitatorium Ad Seliensium sacra solennia Plaudat fidelium mater ecclesia.
Psalmus Uenite.
In primo nocturno
Ⱥ Secus decursus fluminum plantat iustorum vineam, qui martyrum et virginum aptat agoni lauream.
Psalmus Beatus vir.
Ⱥ Sors felix huius populi migrantis monte Selio, qui spreuit plausum seculi, plaudit in dei filio.
Psalmus Quare fremuerunt.
Ⱥ Uiperarum genimina oderunt sanctos 708dei, quos virtus intermina eterne requiei.
Psalmus Cum inuocarem h.ij.
℣ Letamini.
Lectio prima.
Tempore magnifici imperatoris Ottonis primi erat in partibus Hybernie regali stirpe progenita beatissima Sunniua, que patre mortuo regnum iure hereditario regendum suscepit. Hec studio boni patris in fide Christi instructa populum sibi subiectum vigilanter retrahebat a noxis sanctitate quoque vite et morum honestate ad exercitia bonorum operum inuitabat. Erat ei erga cultum religionis catholice ecclesiarumque subsidium affectio maxima, erga oppressos et pauperes mira compassio. Et deuotionem, quam in iunioribus annis sub patris potestate mens Christo sacrata conceperat, iam ad annos maturiores perueniens suique iuris effecta sanctis exemplis et pijs operibus monstraret dignam reputans, quod sicut alijs honore prestabat, ita et virtutum exercitijs et misericordie operibus quasi lux preuia anteiret.
℟ Manum virgo mittit ad fortia, spernit opes, spreuit imperia Sed et thori spreuit consortia cum turma socia.
℣ Pollens virtutibus et pellens vicia paternis vrbibus prefert exilia. Sed.
Lectio secunda.
Sanctitatis eius et generis, forme quoque et rerum fama late diffusa ad cuiusdam tyranni notitiam peruenit. Hic a maligno instigatus terram virginis hostiliter inuadens, violenter etiam opprimens iure nephario deuastabat. Tandem promittit varia et blandis persuasiuisque sermonibus eam alloquitur, vt ei, qui sic potens et strennuusstrennuus] strennuuis? breviarium erat, thori consortium non negaret. Minabatur quippe se totam terram cum indigenis, si sue voluntati non acquiesceret, ad vltimum exterminium deducturum. Illa vero diuino amore succensa, non illecta blandicijs nec minis perterrita, considerans etiam periculum diuitiarum labentium magis elegit exilium, quam viro sacrilego copulari.
℟ Freta dei consilio cum suis virgo regia dum tristem locum Selio post transitum per maria intrat pro patris solio Sub vita solitaria.
℣ Frigus, estus, sitis, ieiunia sanctos probant in patientia. Sub vita.
Lectio tertia.
Illa vero cum suis consilio inito requirit quid e duobus eligerent: aut causa seruande sacre fidei ‹et› continentie secum patriam relinquere aut ibi viuentes perniciter sub maligni tyranni dominio permanere. Cum 709 | oo.vj.ergo multi dono dei preuenti famule dei, domine sue, tam morum imitationis quam comitatus itineris, elegerint prebere solatia, ipsa cum socijs sue tribulationis, quampluribus viris, mulieribus et paruulis, vitans huius seculi fluctus fluctuum maris se committens discrimini, cum tribus nauiculis versus partes aquilonares tendens inter vndas iter arripuit. Uoluntati diuine se suaque committens sine remis et alijs nauis vtensilibus mare simul et exilium confidenter ingreditur. Ceterum mirabilis deus, in altis dominus, cui venti et mare obediunt, in se confidentes ab inaniab inani] abinani breviarium periculo et a mirabilibus elationibus maris illesos et incolumes reseruauit.
℟ O summe supra ad vesperas.
In secundo nocturno
Ⱥ Hi orthodoxi latria, scuto benignitatis fulgent fidei gratia, spei et charitatis.
Psalmus Uerba mea c.v.
Ⱥ Hi montibus sub insule sunt sancti comminuti sed supra montem specule congaudent constituti.
Psalmus Domine dominus noster a.ij.
Ⱥ Cedunt in fine finibus vt Abraham de paternis, pro mundanis affectibus gratulantur eternis.
Psalmus Conserua me, domine a.iiij.
℣ Exultent iusti.
Lectio quarta.
Tandem cum post transacta longa maris spacia ad partem illam Noruegie, que a vulgo Ferdorum prouincia nuncupatur, gloriosa illa comitiua domino ducente peruenit. Huius prouincie incole, rationis alieni, cultu siluestres, moribus incompositi, videntes sanctos dei finibus suis appropinquare continuo congregato exercitu tanquam ad latrones cum gladijs et fustibus exeuntes cum eos comprehendere non possent, procul a terra cum sagittis et lapidibus expulerunt. Erant enim gentilitatis errore excecati et lumen veritatis infirmis oculis aspicere non valebant. Iterato igitur sancti dei pelagi coguntur inire discrimina, tempestate exorta corporali presentia separantur, qui mente et spirituspiritu] spiritum breviarium separari non norunt.
℟ Huius sacri palacij patrona imploraris, ad preces gregis anxij libens sollicitaris, Ne manus hostis impij nos turbet, tuearis.
℣ Nec reos nos iudicij, consilij, incendij sis via salutaris. Nec manus hostis impij.
Lectio quinta.
Beata igitur Sunniua fluctuum turbatione sedata cum maiorum parte sociorum ad insulam, cui nomen Selio, applicuit ibique mansiunculam 710faciens in speluncis et cauernis terre pre timore gentium habitauit. Reliqui vero socij ad aliam insulam applicantes, que Kyn a vulgo nomen accepit, simili modo manserunt ex captione piscium vite sibi necessaria acquirentes. Eo tempore comes Haquinus de Ladum, omni tyranno crudelior, in populum sibi subiectum deseuiens sceptra regni Noruegie violenter adeptus est. Sub hoc principe tempus non modicum in predictis insulis sancti dei commorantes domino Iesu Christo in multa abstinentia et paupertate, castitate et vite sanctitate seruiebant. In his insulis nondum indigenarum habitatio erat, sed qui in terra adiacenti degebant, pecora sua in pascuis ibi habuerunt. Contigit autem sepe pecora non omnia a possessoribus inueniri, furtiue a sanctis frustra suspicantur ablata, multas iniurias eis intulerunt. Et venientes ad predictum comitem rogabant, vt superueniens cum exercitu famulos dei trucidaret.
℟ Olim vestita mollibus Sunniua cum familia post hec ciliciata, In quam iactis lapidibus ex inaudita furia gens seuit insensata.
℣ Uirgo degit sub rupibus in fame voluntaria et carne macerata. In.
Lectio sexta.
Malignus igitur comes, filius iniquitatis, membrum diaboli, ad flagitia velox, iniquis petitionibus acquiescens, cum armato exercitu ad prefatam insulam properabat, vt sanctos dei, si inuenire posset, extingueret. Sancti hec videntes specus suos intrabant orantes cum lachrimis dominum, vt animabus suis requiem eternam daret, sepulturam vero corporibus sub scopulis super eos cadentibus angelico preberet officio. Sicque factum est. Scopuli martyres oppresserunt et sanctorum animas malefactorum subtractas iniurijs celo reddiderunt.reddiderunt] reddidit breviarium Sicque regis filia et eius comites, qui fuerunt socij tribulationis, consortes effecti gaudij de cauernis petrarum adducuntur ad palatium regis sempiterni. Predictus tyrannus cum multitudine paganorum explorata diligenter insula sanctos non inuenientes obstupefacti cum ammiratione non minima recesserunt.
℟ Innocentes deuote viuere captant, querunt desertum propere, Quos infestant coloni temere, credunt lupos sub agni vellere.
℣ Saluat verbum incarnatum hos agentes celibatum. Quos.
In tertio nocturno
Ⱥ 711 | oo.vij.Caput sub luce proditum preter vires nature prodit locum incognitum sanctorum sepulture.
Psalmus Domini est terra b.ij.
Ⱥ His ex viuis palmitibus dat fructus gratiosos vitis tollens fidelibus excessus scelerosos.
Psalmus Beati, quorum c.ij.
Ⱥ Te decet, rex, hymnidicishymnidicis] hymnudicis breviarium laudibus adorari, qui sanctos de te reficis calice salutari.
Psalmus Te decet.
℣ Mirabilis.
Lectio septima. Secundum Mattheum x.
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nichil opertum est, quod ‹non› reuelabitur, et occultum, quod non scietur,” et reliqua.
Prefatus comes transacto tempore a seruo suo miserabiliter interimitur accipiens a summo iudice dignam meritis suis sententiam. Regnum regendum Noruegie post hoc suscepit christianissimus rex Olauus filius Tryggonis regis, cuius industria gens Noruegie abiecta idolorum seruitute per venerabilem virum Siguardum episcopum christiane fidei sacramenta percepit. Accidit eo tempore, cum quidam mercatores circa predictam insulaminsulam] insusam breviarium Selio nauigarent, viderunt in litore maris quasi columnam clare lucis vsque ad celum porrectam fulgere. Admirantur appropinquantes columne lucis, caput humanum sub ipsa luce choruscare inueniunt, de quo mire fragrantie odorem sentiunt redolere.
℟ Turbare turbam virginum comes Haquinus nititur, feralia libidinum edicta amplectitur, Membrum mortis, vir sanguinum frustratus spe confunditur.
℣ Dum hec preces ad dominum fudit, virgo protegitur spe, fide, sponso virginum sponsa cum suis iungitur. Membrum.
Lectio octaua.
Ceperunt mercatores thesaurum tam venerabilem omnibus mercimonijs suis incomparabilem sacrum caput. Et cum timore et reuerentia inde nauigantes versus Trondemiam regem gloriosissimum inuenerunt. Erant autem pagani mercatores predicti sed dulcis verbis dei ammonitionibus per regem se libenter obedire vouebant. Instructi in fide baptizabantur per prefatum pontificem et in presentia venerabilis antistitis christianissimo regi de columna lucis, quam viderant, et de capite, quod inuenerant, fideliter narrauerunt. Iussu regis caput allatum est, quod reuerendus pontifex sacris manibus deuote suscipiens in magna veneratione cum sanctorum reliquijs recondebat.
℟ Ne fedet furor gentium concentum innocentium, 712ad montem properatur, subit vltro martyrium, Uirgo sub mole montium cum suis victimatur.
℣ Post cursum presens stadium celeste per obsequium Sunniua laureatur. Uirgo.
Lectio nona.
Fiunt plures martyrum Christi testes iamque sue sanctitatis inter preces dignantur habere, quos antea persecutores infestissimos habuerunt. Plures enim de eadem insula venientes ad regem id, quod priores viderant, se quoque vidisse sepius asserebant. Hortatu igitur beati pontificis rex deuotus ad memoratam insulam cum multitudine fidelium nauigio deueniens inuenit montem in occidentali plaga non modicum ante corruisse. Hunc locum rex et episcopus perscrutantes inter saxa boni odoris ossa reperiunt. Constructa ibi ecclesia ac consecrata signa ac virtutes operatur deus per merita sanctorum suorum vsque in presentem diem. Christiani vero cum sedule ossa sanctorum, qua reperiri poterant, congregarent, inueniunt integrum corpus beate Sunniue, virginis et martyris, quod tandem cum magno honore in scrinio collocatum est anno gratie nongentesimo nonagesimo sexto. Transacto multo tempore venerabilis memorie Paulus, Bergensis episcopus, reliquias sancte Sunniue de insula Selio ad ciuitatem Bergensem transtulit anno domini millesimo centesimo septuagesimo. Et in cathedrali ecclesia eiusdem ciuitatis septimo idus Septembris collocate sunt ad laudem dei omnipotentis.
℟ Hi sancti tabernaculum sunt dei cum hominibus, quod Iesus consecrauit, Per quod nobis piaculum deletur debitoribus et hostis exulauit.
℣ O sublime spectaculum, quam libenter in talibus rex Iesus triumphauit. Per quod. Gloria patri.
Psalmus Te deum.
℣ Iustorum anime.
In laudibus
Ⱥ
Per murum matris gremio cadens extinctus cernitur, parenti puer Selio per sanctos viuus redditur.
Psalmus Dominus regnauit.
Ⱥ In Sunniue basilica pernoctans ceca nata, gaudens luce mirifica virgo redit sanata.
Ⱥ Uir turris cono corruit, sancti saluant cadentem, muro turbo reposuit fenestras facientem.
Ⱥ Matrona paralitica ad hos sanctos accessit, domum ope dominica incolumis recessit.
Ⱥ Carybdi nauis leditur, Sunniua imploratur, onusta manat, mergitur, dum hec euacuatur.
Capitulum Si coram hominibus.
Hymnus
Deuotum fide populum
713 | oo.viij.educauit Hibernia,
qui Seliensem scopulum
petit pro domo regia.
Uolens subit exilia
intrando solitudinem,
vt sit nobis lux preuia,
dat eternam dulcedinem.
Per hos fame, vigilijs
libertas carnis teritur
et sedulis suspirijs
mens in superna rapitur.
Hos de tyranni manibus
ruina montis eripit
et iubilans in laudibus
celestis aula suscipit.
Trino deo et simplici
laus, honor, virtus, gloria,
qui martyris multiplici
glorificat victoria. Amen.
℣ Exultabunt sancti.
Ⱥ Ponte cadens virgo colliditur, vt curetur a sanctis petitur, recidiuat dum votum frangitur, voto sospes grato regreditur.
Psalmus Benedictus.
Ⱥ Ex Hybernis superna bonitas sanctos misit per maris semitas, vnde nobis fidei veritas crescit, cessat erroris cecitas.
Psalmus Magnificat.
IN OCTAUA UISITATIONIS BEATE MARIE
Lectio prima.
Non ignorabat Elizabeth operationem esse spiritussancti, quod eam mater domini visitaret. Uerum hoc non sui meriti sed diuini muneris esse cognoscens, “Unde,” inquit, “hoc michi?” Hoc est: qua iustitia, quibus meritis? Miraculum sentio, mysterium recognosco, sacrarium trinitatis aduenit, templum spiritussancti adest. Presto est spectaculum angelorum, spes vnica mundi refulget, cuius me incredibiliter consolatur aspectus, obtutus recreat, verba reficiunt. Nam vt facta est vox salutationis eius in auribus meis, exultauit in gaudio infans in vtero meo.
Lectio secunda.
Quid enim hoc miraculi, fratres? Que tanta nouitas gaudiorum? Nemo in hoc mundo nascitur ridens. Nemo limen vite nisi cum lachrimis auspicatur et quasi malorum primitias lachrymis degustamus. Inter ipsa quoque cunabula nascentis infantie et in ipso vite vestibulo quid, queso, nobis de mundo nisi fletus occurrit? Et tamen baptista domini vltra legem nascentium natiuitatem suam gaudio et exultatione preuenit. Quis vidit vnquam tale aut quis audiuit huic simile?
Lectio tertia.
Uerum sensus iste totum pene detrahit quicquid dignitatis atque ammirationis habet diuini operis magnitudo. Cum tamen exultationem istam inusitatam fuisse ac nouam et admirabilem nemo non videat, quandoquidem in vtero facta est et in eius aduentu, que omnium saluatorem fuerat paritura. Quocirca veram 714exultationem fuisse et tanquam matri domini redditam resalutationem proculdubio fatendum. Sed an sacra fuerit diuinitus in infante vel humanitus ab infante maximo illi ac prope diuino viro Augustino diffinire non placuit, tametsi vtrumque possibile et inter diuina miracula censeat computandum.
Lectio quarta.
Sed hic ordinem suum veteri sub lege non potuit natura seruare, quoniam per nouam diuinitatis gratiam nouum saluti omnium mysterium parabatur. Quamobrem refellenda prorsus eorum sententia est, qui exultationem hanc infantis in vtero talem arbitrati sunt, qualem non paruulis modo verumetiam in pecoribus euenire sepe videmus, que neque ex fide neque ex religione aut quauis rationabili conditione proficiscitur, ad quem sensum detorquere contendunt, quod Elizabeth non inquit, “exultauit in fide” vel “religione,” sed “exultauit in gaudio infans in vtero meo.”
Lectio quinta.
At vero quoniam per temporum incrementa pleraque nobis ecclesie auctoritate patuerunt, quorum veritas non satis fuerat superioribus temporibus explorata. Iam nunc incunctanter vtrumque teneamus, et quod puer ille diuinitus motus sit et quod ipse diuinum in se motum fuerit etiam humanitus consecutus. Aperuit enim illi dominus autem, vt propheta inquit: et ipse non contradixit, retrorsum non abijt, quin ventris sub tentorio licet occlusus, credendo et confitendo non verbo sed re in vtero virignis Christum recubantem dominum recognouit. Hic, si ratio queritur, nichil est admirabile, si exemplum poscitur, nichil est singulare, fateamur deum, qui de nichilo condidit hominem, accelerare potuisset rationis et voluntatis vsum in homine, vt prius deo quam sibi viuens vel ad breuissimum temporis morulam cognoscere, credere, confiteri dominum posset euenire.
Lectio sexta.
Atque vt Gabrielis archangeli ad Mariam loquentis exemplum imitemur, qui credentis fidem preeuntis attestatione miraculi confirmauit. Nos quoque huius miraculi fidem ex alijs miraculis astruamus. Et primum quidem meminisse iuuat nichil minus habere miraculi, si homo vita iam defunctus rursum vite restituatur humane, quam si vsu accelerato rationis ante diuinum spiritum ceperit, 715 | pp.j.quam editus vtero vitales hauserit auras. Et tamen illud Helisei ossa sua fecere contactu, vt sacra libri regum historia refert. Quis ergo non videat multo amplius hoc presentiam facere potuisse Marie, que verbo feta, deo plena virtutem in voce latentis diuinitatis obduxit.
Lectio septima. Secundum Lucam j.
In illo tempore: Exurgens autem Maria nn.8.
Ut in die cum homilia sequente lectionis eiusdem.
Magnificat anima Marie dominum et exultauit spiritus eius in deo, eo quod et anima et spiritu patri filioque deuota vnum deum, ex quo omnia, et vnum deum, per quem omnia, pio veneretur affectu. Nec ociosum videtur, quod et ante Ioannem Elizabeth prophetat et Maria ante domini generationem. Serpunt enim iam tentamenta salutis humane. Nam sicut peccatum a mulieribus cepit, ita etiam bona a mulieribus inchoantur, vt feminefemine] femnie breviarium quoque muliebria opera deponentes infirmitati renuncient et anima, que non habet sexum, vt Maria, que nescit errorem, religioso imitetur studio castitatem.
Lectio octaua.
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam. Bene inducitur Maria sancta et exhibuisse officium et mysticum numerum custodisse. Non enim sola familiaritatis est causa, quod diu mansit, sed etiam tanti vatis profectus. Nam si primo ingressu tantus processus extitit, vt ad salutationem Marie exultaret infans in vtero, repletur spiritu sancto mater infantis, quantum eis vsu tanti temporis sancte Marie addidisse presentiam. Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus. Ungebatur itaque et quasi bonus athleta exercebatur, vngebatur in vtero matris propheta, amplissimo virtus eius certamini parabatur.
Lectio nona.
Denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elizabeth pariendi tempus impleret. Quod si diligenter aduertas, inuenies hoc nusquam positum nisi in generationibus iustorum. Denique impleti sunt dies, vt pareret Maria, impletum tempus, vt pareret Elizabeth, impletum est tempus vite, cum sancti viri ex hoc vite curriculo demigrarent. Plenitudinem vite iusti habent, inanes autem dies sunt impiorum.
SEPTEM FRATRUM
Ad vesperas
In euangelio Ⱥ Hec est vera fraternitas aa.viij.
Oratio
Fraterna nos, domine, martyrum corona letificet, vt et fidei nostre prebeat incitamenta 716virtutum et multiplici nos suffragio consoletur. Per.
Solita fiat commemoratio.
Inuitatorium Uenite adoremus.
Lectio prima.
Beata Felicitas septem filios habuit, quos sic post se timuit viuos relinquere in carne, sicut carnales parentes solent metuere, ne mortuos premittant. In persecutionis enim labore deprehensa filiorum corda in amorem superne patrie predicando roborauit et parturiuit spiritu, quos carne pepererat mundo.
℟ Hec est vera fraternitas bb.j. cum ceteris.
Lectio secunda.
Timuit viuentibus, gauisa est morientibus, optauit nullum post se relinquere, ne si quem superstitem haberet, non posset habere consortem. Filios non poterat sine dolore videre morientes sed erat vis amoris interior, que dolorem vinceret carnis, et pro amore celestis patrie mori coram se voluit, quos amauit.
℟ Propter testamentum.
Lectio tertia.
Fuerunt autem isti septem fratres Ianuarius, Felix, Philippus, Siluanus, Alexander, Uictor et Marcialis, sub prefecto vrbis Publio, tempore Antonini principis primum auditi, deinde per varios iudices varijs supplicijs laniati. Ex quibus Ianuarius post verbera virgarum et carcerem plumbatis occisus.
℟ O veneranda martyrum.
Ⱥ Isti sunt angelica solidati charitate martyres incliti,incliti] inclita breviarium sancti septem fratres, quorum germanitas a Christo inter immania fuit fulcita tormenta; omnes ergo precamur, vt eorum intercessionibus ad dominum subleuemur.
Commemoratio solita.
TRANSLATIO SANCTI BENEDICTI
Ⱥ Confessor domini bb.iij.
Oratio
Intercessio nos, quesumus, domine, beati Benedicti abbatis tibi commendet, vt quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequamur. Per.
Inuitatorium Regem confessorum.
℟ Iste est, qui ante deum bb.vj. Magnificauit. Iustum deduxit.
Ⱥ Euge serue bone bb.v.
Lectio prima.
Abbas Fioriacensis monasterij, nomine Nummolus, reperit in libro beati pape Gregorij, quomodo sanctus pater Benedictus in Beneuentana prouincia cursum vite feliciter consummauit. Et quia idem venerabilis pater predixerat ipsum monasterium funditus esse euertendum, cupiens itaque opere implere, que sibi in spiritu premonstrata fuere, misit vnum ex commilitonibus suis, nomine Aguilfum, ad supradictum locum, vt inde transferret 717 | pp.ij.corpus patris Benedicti. Fuit itaque ipse Aguilfus vir venerabilis ac deo in omnibus deseruiens.
Lectio secunda.
Igitur Aguilfus venerabilis patris preceptis obtemperans peruenit ad locum, qui vocatur Cassinum. Ibique prouidente diuina clementia nocteque data celitus indicio mane inuenire meruit, quod quesiuit. Pre foribus autem petre superposite prefixa nomina inuenit, quorum exequie intus latebant. Interea illis celeriter repedantibus eadem hora papam Romanum per visum quidam taliter affatur: “Cur tu, piger, somno pressus custodiam tue negligis habere prouincie? Nam scias te carere patrocinijs eximiorum sancti Benedicti atque Scolastice, quorum corpora quidam a Gallijs venientes illic humanda ferunt.” Quo audito antistes Romanus iunctis socijs persequitur fugientes sed mox eos tetra nubis inuoluit, ita vt facultatem eos inueniendi auferret. Famulus ergo domini Aguilfus ceptum carpebat iter sicque demum peruenit ad prediolum nomine Benodium, vbi quidam cecus ab vtero matris lumen recepit et quidam debilis proprium statum.
Lectio tertia.
Post hoc ergo peruenit ad aliud prediolum, Noua Uilla cognomine. Ibique alio ceco illuminato occurrerunt ei agmina monachorum cum populo Aurelianensi in vico, qui dicitur Floriacus, et illic cum maximo honore exceperunt corpora sancti Benedicti atque Scolastice et solennitatem susceptionis peregerunt in laudem dei. Tactuque sanctorum corporum iacentium mortuorum corpora pristinam receperunt vitam. Post hec vir dei Nummolus cum Aguilfo reliquias sancti Benedicti in basilica sancti Petri apostoli ad custodiendum deposuerunt. Conferebant tandem mutuo, quo loco humarent. Uidit prefatus Nummolus intempeste noctis silentio lucem celitus emissam ante sancte dei genitricis basilicam in modum facis ardentis et ibidem cum ingenti honore sepeliuit, vbi multa patrata sunt miracula ad laudem dei omnipotentis, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
IN DIUISIONE APOSTOLORUM
Super psalmos de die Ⱥ Conuocatis aa.iiij.
Capitulum de apostolis.
℟ Qui sunt isti aa.j.
Hymnus Annue, Christe aa.j.
℣ In omnem terram.
Ⱥ Dum steteritis.
Oratio
Sacrosancta, domine, beatorum apostolorum tuorum solennia celebrantes clementiam tuam deprecamur, omnipotens deus, vt eorum interuentu scelerum nostrorum 718enormitas deleatur, quorum scientia et doctrina a nocte perfidie totus mundus illuminatur. Per. Inuitatorium Regem apostolorum.
Hymnus Eterna Christi.
Antiphone super psalmos Conuocatis Iesus cum ceteris de euangelistis.
℣ In omnem.
Lectio prima.
Ecce ego mitto vos sicut oues in medio luporum. Contraria sunt ista animalia, ita vt alia ab alijs deuorentur, sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit. Et ideo isti discipuli non in predam sed ad gratiam diriguntur.
Responsoria de apostolis.
Lectio secunda.
Sollicitudo quidem boni pastoris efficit, vt lupi in agnos nichil audere possint, quia vacantem et a bono opere torpentem occupatum deglutiunt contra cautum et prudentem nichil habentes virium.
Lectio tertia.
Lupi quid significare videntur, debemus aduertere: bestie nanque sunt, que insidiantur ouibus, circa pastorales versantur caulas, habitacula pastorum intrare non audent, solum canum absentiam aut desidiam pastoris explorant.
Lectio quarta.
Lupi fere rapaces idemque natura rigidiores, vt ad se facile non possunt inflecti. Impetu quodam suo feruntur et ideo sepe leduntur. Propterea, si quem viderint priores, vocem eius quadam nature vi feruntur eripere.
Lectio quinta.
Si autem homo prius eos vidit exagitari, memorantur, et ideo cauendum michi est, ne, si in hodierno tractatu spiritualium mysteriorum gratia potuit refulgere, lupi me prius vidisse credantur et solenne vocis extorsisse suffragium.
Lectio sexta.
Nonne lupi isti hereticis comparandi sunt, qui insidiantur ouilibus Christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore, quam diurno? Semper enim perfidis nox est, qui lucem Christi sue nebulis interpretationis obducere et, quantum in ipsis est, fuscare conantur. Uersantur ergo circa caulas, stabula tamen Christi intrare non audent. Nam ipse ouile protegit, qui ouem ad ouile reportauit, Iesus Christus, dominus noster cum patre et spiritusanctospiritusancto] spiritussancto breviarium in secula seculorum. Amen.
Homilia Conuocatis Iesus quere in quinta feria penthecostes Q.j.
Ad laudes
Ⱥ Hoc est preceptum de apostolis.
In euangelio Ⱥ Conuocatis Q.j. cetera vt in communi de apostolis.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Iurauit cum ceteris antiphonis. Egressi 719 | pp.iij.ibidem, pentechostes.
COMMEMORATIO DE TRANSLATIONE SANCTI SUITHUNI EPISCOPI ET CONFESSORIS
Ⱥ Confessor domini.
Oratio
Deus, qui hunc diem sanctissimi confessoris tui Suithuni translatione decorasti, fac nos eius meritis in sanctorum tuorum societatem transferri. Per.
Inuitatorium Unum deum.
Cetera in communi.
In tertio nocturno
℟ Iste homo perfecit. Iste est de prepotentibus. Sancte N.
In euangelio Ⱥ Beatus N, talentorum.
Lectio prima.
Ut auditores in amorem catholice religionis maior desiderij feruor accendat, beati Suithuni miracula veniant in medium. Post transitum eius de mundo ad patrem, antequam de terra corpus leuaretur, quidam cecus quinque annis Rome visum postulans nec impetrans post vnius noctis vigilias ad eius corpus illuminatus est.
Lectio secunda.
Quidam etiam innocens de latrocin‹i›o accusatus et damnatusdamnatus] dannatus breviarium lumine priuatur, manus truncantur et naribus abscisis et auulsis auribus tantum ei cum pedibus vita relinquitur, et sic oculis reductis in orbem miseros dies duxit ab epiphania domini vsque ad letaniam maiorem neque videns neque audiens, quoniam fenestras auditus sanguinis affluentia repleuerat. Hic in beati presulis basilica pernoctans visum et auditum percepit.
Lectio tertia.
Prepositus etiam Albadunensis monasterij, nomine Birferdus, effectus est cecus per interuallum quindecim annorum. Qui audiens, quanta mirabilia dominus per suum famulum dignatus est prebere languentibus, Uintoniam nudis veniens vestigijs ad sancti pontificis corpus accessit cum precibus assiduis et eadem nocte lucem conspicere meruit atque sospes domum rediens omnipotentem dominum in sancto suo benedixit.
Lectio quarta.
Oua nonnulla vt ad forum vendenda deferret, pater puero commiserat. Sed casu labitur puer, oua quassantur. Timens iuuenis verbera patris sanctum inuocat et oua recipit integra, quorum precium simul cum euentu refert ad patrem.
Lectio quinta.
Erat cuiusdam nobilis quidam iuuenis dilectissimus, qui dominum suum comitatus ad conuiuium et elapsus ab equo crure confracto et brachio ab omnibus desperatus est. Ruit igitur in lachrimas nobilis ille et sanctum inuocat et in breui puer ille sanitate recepta 720equum ascendit et dominum sequitur ita plene saluti restitutus, acsi nichil mali perpessus fuisset.
Lectio sexta.
Quedam a natiuitate vsque ad senectutem ceca mutam quandam ductricem habuit et in breui post celebratas vigilias ceca vidit et muta loquitur. Diffunditur autem ex frequentia miraculorum fama huius sancti presulis per multa climata. Unde simul ex diuersis Anglorum Saxonumque finibus centum viginti quatuor multiplicibus constricti languoribus in duarum reuolutione hebdomadarum vigilijs expletis et ieiunijs sani redeunt deum in sancto suo glorificantes, cuius nomen benedictum ineternum maneat et vltra. Amen.
In secundis vesperis
In euangelio Ⱥ Iste est, qui ante.
ALEXIS CONFESSORIS NON PONTIFICIS
Ⱥ Iustum deduxit quere omnia in communi bb.v.
Oratio
Deus, qui nos annua beati Alexis, confessoris tui, festiuitate letificas, da nobis eius interuenientibus meritis et perpetua protectione muniri et salutari gaudere profectu. Per.
Commemoratio solita.
Inuitatorium Regem confessorum.
Lectio prima.
Temporibus Honorij et Archadij imperatorum beatus Alexis Rome a preclaris parentibus editus, cuius pater Eufemianus, mater vero Aglaes dicta est. Puer autem tenellus annis infantie maturus erat morum probitate et docilis intelligentie. Porro diabolus totius boni inuidus eum per opera vasalorum suorum impugnare non cessabat.
℟ Beatus vir N, qui post.
Lectio secunda.
Quidam enim clientum in silentio noctis viro dei illudebant: alij alapas illi dabant, nonnulli in faciem eius spuebant, multi crines capitis eius vellebant, quamplurimi aquam de lauandis catinis defluentem super illum iaciebant. At beatus Alexis, cuius conuersatio erat in celis, hec omnia patientissime tolerabat et pro infestantibus dominum exorabat.
℟ Amauit eum dominus.
Lectio tertia.
Cum autem intellexisset beatus Allexis finem laboris sui imminere, a ministro sibi deputato pugillari postulato cursum vite sue scripsit ex ordine: qualiter scilicet Romam reliquerit, que in mari et terris passus fuerit, quomodo annulum aureum et balteo palliolo purpureo inuoluto sponse dederit. Quibus peractis disponente deo corpus eius sepultum est in ecclesia beati Bonifacij martyris cum veneratione digna quintodecimo die mensis Iulij ad 721 | pp.iiij.laudem dei omnipotentis, cui honor et gloria in secula seculorum. Amen.
℟ Uir Israelita, gaude.
Ⱥ Euge serue bone.
MARGARETE UIRGINIS ET MARTYRIS
Ⱥ Prudens et vigilans cc.j.
Oratio
Deus, qui beatam virginem tuam Margaretam hodierna die ad celos per martyrij palmam venire fecisti, concede nobis, quesumus, vt eius exempla sequentes ad te peruenire mereamur. Per.
Inuitatorium Adoremus regem cetera in communi cc.j.
Lectio prima.
Beata Margareta Antiochie ex gentilibus et nobilibus orta tradita est nutrici, apud quam christiana effecta est et virginitatis concepit amorem. Cunque pater illam exosam haberet propter christianitatem, mortua matre in domum nutricis se contulit et oues eius pascebat. Accidit autem, vt Olibrius prefectus iter faciens raptus eius pulchritudine eam sibi sisti iuberet.
Lectio secunda.
Tunc dixit ei prefectus: “Dic nobis nomen tuum et genus et religionem.” Illa respondit: “Margareta vocor, genere sum nobilis, religione christiana.” Preses dixit: “Duo prima conuenientia sunt sed tertium absurditas est.” Cum autem eum in responsis suis confunderet, iussit eam in carcere recludi, vt de se melius consilium haberet.
Lectio tertia.
Altera die presidi presentatur. Ad quam preses ait: “Aut sacrifica dijs et digna eris thalamis nostris aut diris cruciatibus consumeris.” Illa respondit: “Fac, quod potes, quia quod vis, ego non faciam.” Ad hec exuitur, suspenditur, verberatur virgis acerrimis, sanguinis riui fluunt nec suspirat illa.
Lectio quarta.
Tunc preses ait: “Miserere pulchritudinis tue.” At illa respondit: “Misereor pulchritudinis anime mee, ne decorem perdam imaginis diuine.” Tunc preses irridens ait: “Adhibeatur vngula, que carnem scindat, ossa denudet, viscera pandet, vna ne nos puella superabit.” Dixit et facta sunt omnia. Flent circumstantes miserantes tenere cruciatum puelle.
Lectio quinta.
Cum autem illa nec suspiraret, traditur iterum in carcere tenebroso sed lux diuina sole clarior statim ibi refulget. Antiquus vero hostis in specie draconis quasi deuoraturus eam aggreditur sed signo crucis opposito euanescit. Deinde in forma hominis carcerem ingreditur. At virgo intelligens demonem crinem eius apprehendens deiecit eum ad terram pede sancto caput impium calcans.
Lectio sexta.
Tunc demon eiulans, “Per 722mitte me,” ait, “Margareta, discedere nunquam vltra tibi appropinquaturum.” Uirgo dixit: “Fatere prius, ad quid venisti.” At ille ait: “Ueneram, vt quasi consulens saluti tue persuaderem tibi parere voluntati presidis. Iam nunc iube, vt habeam, quia satis lusisti de me.” Tunc virgo pedem leuans, “Fuge,” inquit, “miser.” At ille velut fumus euanuit.
Euangelium Simile est regnum celorum thesauro cc.ij.
Lectio septima.
Sequenti die adducitur coram preside, qui dixit illi: “Magna est circa te deorum patientia.” At illa ait: “Tanta est eorum patientia, vt nullus sit in eis dolor vel sensus.” Ad hec ad clamorem presidis exuitur, apponitur ignis, ardentes lampades iunguntur ad latera. Quod cum fieret, dicebat: “Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam.”
Lectio octaua.
Deinde ponitur in dolio aque pleno ligatis manibus et pedibus. Sed ecce terre motus illico factus est magnus, vincula eius rumpuntur ipsaque nichil lesa egreditur laudans Christum. Quod videntes populi crediderunt in Christum fere duodecim milia, quos varijs mortibus preses transmisit ad celum.
Lectio nona.
Demum iussa gladio feriri spiculatore iubente eam ceruicem parare, impetrato spacio orandi cor et manum dirigens ad deum dixit: “Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, qui certamen meum ad victoriam perduxisti. Conserua, queso, credentes in te et nondum credentes conuerte. Eorumque, qui me persequuntur, miserere et eos, qui per me fuerint deprecati, exaudi propicius et iam spiritum meum in pace suscipe.” Et hoc dicto genua flexit, ceruicem exerit et lictor vno ictu caput amputauit.
Ⱥ Simile est regnum celorum homini.
Ad secundas vesperas
Ⱥ Uirgo Christo amabilis cc.iij.
COMMEMORATIO DE SANCTA PRAXEDE UIRGINE NON MARTYRE
Ⱥ Ista est virgo sapiens cum ceteris in communi cc.j.
℣ Adiuuabit eam.
Oratio
Assit plebi tue, omnipotens deus, beate virginis tue Praxedis supplicatio, vt quicunque eius gaudent honore, tuo protegantur auxilio. Per.
Inuitatorium Regem virginum dominum.
Lectio prima.
Uirgo venerabilis Praxedis rogauit beatum Pium episcopum, vt in termis Nouati, qui erat locus spaciosus, edificaret ecclesiam. Quod placuit episcopo et in nomine eiusdem virginis edificata est. Postea facta est persecutio magna christianorum. Ipsa vero feruens 723 | pp.v.spiritu multos occultauit in eodem titulo, quos cibo pascebat et verbo sancti spiritus.
℟ Propter veritatem.
Lectio secunda.
Tunc diuulgatum est Antonio imperatori, quod conuentus fieret in titulo Praxedis. Qui mittens tenuit multos et sine interrogatione puniri gladio precepit in eodem titulo. Horum vero corpora beata Praxedis collegit et sepeliuit in cimiterio Priscille. Et in afflixione constricta orauit, vt transiret ex hoc mundo.
℟ Dilexisti iusticiam.
Lectio tertia.
Huius vero orationes et lachrime ad dominum peruenerunt. Peractis igitur trigintaquatuor diebus post necem sanctorum supradictorum migrauit ad dominum duodecimo kalendas Augusti. Cuius corpus ego pastor, presbiter sepeliui iuxtaiuxta] iuxto breviarium patrem suum in cimiterio Priscille Uia Salaria, vbi hodie florent orationes sanctorum.
℟ Non eris.
Ⱥ Simile est regnum celorum decem virginibus.
Solita commemoratio.
BEATE MARIE MAGDALENE
Ad primas vesperas
Super psalmos de die Ⱥ Maria ergo vnxit pedes Iesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore vnguenti.
Capitulum O quam pulchra est casta vt supra de sancta Anna ee.viij.
℟ Ualde mane die dominice resurrectionis Maria Magdalene perrexit ad sepulchrum redemptoris portans secum vnguentum, Quo refoueret corpus Christi positum in monumento.
℣ Quem dilexerat viuentem, requirebat mortuum in sepulchro iacentem. Quo.
Hymnus Magno salutis gaudio.
℣ Sex ante.
℣ Nardi Maria.
℣ Honor, decus require supra, dominica palmarum ad vesperas.
℣ Diffusa.
Ⱥ Eterni regis immensam collaudemus pietatem, que Marie Magdalene contulit felicitatis eternitatem et eternitatis felicem iocunditatem.
Psalmus Magnificat.
Oratio
Largire nobis, clementissime pater, quo sicut beata Maria Magdalena dominum nostrum Iesum Christum super omnia diligendo suorum obtinuit veniam peccaminum, ita nobis apud misericordiam tuam sempiternam impetret beatitudinem. Per.
Commemoratio de sancto Wandregisillo.
Ⱥ Iustum deduxit bb.v.
℣ Amauit eum dominus.
Oratio
Largire nobis, quesumus, domine, beati Wandregisilli, confessoris tui atque abbatis, precibus stipendia eterne salutis, vt casta semper pectora baiulantes clementie tue laudes humiliter referamus letantes. Per.
Inuitatorium Adoremus conditorem cunctorum, Qui Mariam Magdalenam ditauit honore polorum.
Psalmus Uenite.
Hymnus Magno salutis.
In primo nocturno
Ⱥ Adest preclara Marie festiuitas Magdalene, que dominum multum diligendo et ab eo diligi et suorum criminum veniam obtinere promeruit.
Psalmus Domine dominus.
Ⱥ Hec mulier sancta Christi domini 724pedes lachrimis rigauit, capillis tersit et vnguento perunxit.
Psalmus Celi enarrant.
Ⱥ Alabastrum vnguenti Maria super pedes domini effudit, hanc dominus gratia sancti spiritus perfudit.
Psalmus Domini est terra.
℣ Diffusa est.
Lectio prima.
Beata Maria Magdalena et Martha et Lazarus ex nobili et regali progenie, Syro patre et Eucharia matre, nati a beato Maximino, discipulo domini, baptizati fuerunt. Et Magdalum castrum, quod est secundo miliario a Genezareth, et Bethania, que est iuxta Hierusalem, et magnam Hierosolimorum partem possidentes ista sibi inuicem diuiserunt, quod Maria Magdalum, a quo et Magdalena nuncupata est, et Lazarus partem vrbis Hierusalem et Martha Bethaniam possiderent.
℟ Gloriosa es, Maria Magdalene, que Christum mundi redemptorem studiose quesisti Ideoque videre prima resurgentem meruisti.
℣ Sancti immensitas amoris exaggerabat studium pie inquisitionis. Ideoque.
Lectio secunda.
Cum autem Maria delicijs corporis se totam exponeret et Lazarus militie plus vacaret, Martha prudens partes fratris et sororis sue suo sensu et probitate gubernans militibus et famulis suis copiose necessaria ministrabat. Et dominum cum discipulis et alios pauperes sustentauit et post ascensionem domini residuum ante pedes apostolorum in commune diuisit.
℟ O magni meriti Maria, o magne venie forma imitanda et pia, Exora pro nobis Christum, dilectum tuum, deum et dominum nostrum et tuum.
℣ Ut a peccatis cunctis absoluti mereamur possidere gaudia lucis. Exora pro nobis.
Lectio tertia.
Illo vero tempore, quo dominus predicabat, Maria sic erat exposita corporee voluptati, quod iam non solum nomen sed etiam cognomen suum perdiderat et peccatrix consueuerat appellari. Cum vero post missionem spiritus paracleti crescente numero fidelium cresceret infidelis crudelitas Iudeorum, intantum vt eos multis modis affligerent et a terra per mare sine velis et remis et ceteris alimentis expellerent, beatus Maximinus cum Lazaro et sororibus eius et multis alijs transfretantes regente domino Marsiliam deuenerunt.
℟ Perfecto corde Maria retinens dei omnipotentis amorem Exteriorem penitus relinquebat actionem.
℣ Ut ad videndam faciem sui creatoris tota posset assurgere. Exteriorem.
In secundo nocturno
Ⱥ Contemplatiue vite magna contemplatrix, condescende et nos emunda peccatis.
Psalmus Eructauit c.viij.
Ⱥ Exemplum venie Mariam imitemur, vt pro nostris offensis veniam impetremus.
Psalmus Deus noster d.j.
Ⱥ Hanc ergo toto corde deprecemur, 725 | pp.vj.vt nobis apud dominum semper auxilio esse dignetur.
Psalmus Fundamenta e.8.
℣ Specie tua.
Lectio quarta.
Postmodum, cum Aquensem ciuitatem cum adiacenti prouincia verbis et miraculis conuertissent, beata Maria Magdalena soli deo vacare cupiens in quadam rupe excelsa quatuordecim fere miliaribus a Marsilia plusquam triginta duobus annis hominibus ignota permansit. Horis vero septem canonicis quotidie ibi manibus angelicis in ethera ferebatur et sic post angelicas melodias dei laudibus plenissime satiata ad locum illum ab angelis reportabatur.
℟ Dixit dominus Marie Magdalene: “Fides tua saluam te fecit; vade in pace.”
℣ O quam dulcem vocem suam, quam suauem Maria audire promeruit. Fides.
Lectio quinta.
Tunc temporis cum quidam heremita penitentie datus iuxta rupem predictam cellulam collocasset, vidit angelos ad rupem illam descendentes et beatam Magdalenam in altum leuatam post hore spacium referentes. Cum autem illuc admirans accessisset, inuenit eam. Ipsa autem quenam esset eidem indicans rogauit eum, vt narraret beato Maximino et rogaret, vt sequenti dominica hora matutinarum ecclesiam suam solus intraret et ibi eam inueniret subuectam manibus angelorum.
℟ Relinquens Maria actiuam vitam, que multis probatur intenta, Contemplatiue vite dulcedine pasci cupiebat, que vno et summo bono videtur contenta.
℣ Optimam partem, que non valet auferri, Maria eligens. Contemplatiue.
Lectio sexta.
Ueniens ille narrauit omnia beato Maximino. Ille mirans et gaudens hora predicta ingreditur ecclesiam et beatam Magdalenam a terra duobus cubitis eleuatam inter angelos intuetur. Cum autem accedere trepidaret, iussu eius alios conuocauit; accipiens sacram communionem ab episcopo, ante altare orans cum lachrimis cunctis videntibus expirauit.
℟ Maria Magdalene vt cognouit Christum dominum in domo Symonis leprosi sedentem, Mox properauit, domum intrauit, ad Christi pedes se prostrauit, lachrimis rigauit, capillis siccauit.
℣ Optans suorum Maria lauare maculas delictorum. Mox properauit.
In tertio nocturno
Ⱥ Lauit Maria lachrimis pedes domini, lauit dominus illius maculas cordis et corporis.
Psalmus Cantate j f.ij.
Ⱥ Solennitatem Magdalene celebri deuotione veneremur, vt illius obtentu a peccatis absoluamur et summo regi coniungi mereamur.
Psalmus Dominus regnauit, exultet f.iij.
Ⱥ Magdalenam sua crimina confitentem 726Christus dominus suscepit et emundatam in pace abire precepit.
Psalmus Cantate ij f.iij.
℣ Adiuuabit.
Lectio septima. Secundum Lucam.
In illo tempore: Rogabat Iesum quidam phariseus require feria sexta quatuor temporum in autumno U.viij.
℟ Pectore sincero, Maria, Christum dilexisti, supra cuius pedes vnguentum fudisti, Oscula sancta impressisti, veniam peccaminum obtinuisti.
℣ Quem te petimus pro nobis deprecari, vt et nos per eum mereamur saluari. Oscula.
℟ O mulier sancta, lachrimarum fonte decorata, funde pro nobis pios affectus, Ut nos miserorum valeamus carere eterno fletu.
℣ Mole peccatorum grauati petimus releuari precibus tuis sanctis. Ut.
℟ O diligens Christum et a Christo dilecta Maria, tua festa celebrantibus adesto mente benigna, Ut qui peccatorum mole grauamur, tuis auxilijs releuari valeamus.
℣ Compatiens nobis pietatis affectu offer pro nobis Christo sancta libamina precum. Ut.
℣ Dimissa sunt ei peccata multa.
℟ Quoniam dilexit multum.
Ad laudes
Ⱥ
Intrauit Maria in domum Symonis ibique se prostrauit ad pedes domini.
Ⱥ Dixit dominus Symoni: “Aquam manibus meis non dedisti, hec autem lachrimis lauit pedes meos.”
Ⱥ Michi osculum non dedisti, mulier hec, ex quo intraui huc, non cessauit osculari pedes meos.
Ⱥ Oleo caput meum non vnxisti, Magdalena vnguento vnxit caput meum.
Ⱥ Ideoque dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Capitulum Mulierem fortem vt supra de sancta Anna ff.ij.
Hymnus
Eterne deus, omnium
spes et vita fidelium,
per Magdalene merita
nostra solue peccamina.
Hec tibi soli cognita
dum ferret adoramina,
in cena tui filij
pedes rigauit lachrymis.
Huius effusis crinibus
laxatis culpis omnibus
nos eius munda meritis
in his sacris solennijs.
Que cum dilexit nimium,
dilecta tulit premium,
exemplum mundo prebuit,
ne desperarent miseri.
Sit laus patri cum filio,
sancto simul paracleto,
qui Mariam propicius
sacris iunxit virginibus. Amen.
℣ Elegit eam.
Ⱥ In diebus illis mulier, que erat in ciuitate peccatrix, vt cognouit, quod Iesus accubuisset in domo Symonis leprosi, attulit alabastrum vnguenti et stans retro secus pedes domini Iesu lachrymis cepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et vnguento vngebat.
Psalmus Benedictus.
Ⱥ Euge serue bone bb.v.
℣ Iustus vt palma.
Oratio vt supra.
Ad tertiam
Capitulum Prouerbiorum xiij.
Accinxit fortitudine lumbos suos et roborauit brachium suum; gustauit et vidit, 727 | pp.vij.quia bona est negociatio eius, non extinguetur in nocte lucerna eius.
℟ Diffusa est.
Ad sextam
Capitulum ibidem.
Manum suam misit ad fortia et digiti eius apprehenderunt fusum, manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes.
Ad nonam
Capitulum ibidem.
Fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die nouissimo, os suum aperuit sapientie et lex clementie in lingua eius.
Ad secundas vesperas
Capitulum ibidem.
Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens deum ipsa laudabitur.
Ⱥ O Maria, mater pia, venie exemplum, sancti amoris preclarum documentum, tibi persoluimus festum, tu nobis esto firmum adiumentum ad regnum obtinendum eternum.
Psalmus Magnificat.
COMMEMORATIO DE SANCTO APPOLLINARE EPISCOPO ET MARTYRE
Ⱥ Iste sanctus quere omnia vt supra de vno martyre aa.v.
℣ Gloria et honore.
Oratio
Clementiam tuam quesumus, omnipotens deus, vt intercedente pro nobis beato Appollinare, martyre tuo atque pontifice, veniam omnium consequamur peccatorum et vitam capere valeamus eternam. Per.
Inuitatorium Regem martyrum.
Lectio prima.
Appollinaris, discipulus beati Petri apostoli, iussu eius venit Rauennam, vbi verbis et miraculis refulgens tribunum cum magna eius familia baptizauit. Propter quod dux patrie fecit eum duci ad templum Iouis, vbi, cum dixisset argentum et aurum illic appensum ante demones melius esse dari pauperibus, eijcitur extra vrbem et semiuiuus relictus a discipulis in domo cuiusdam vidue sex mensibus refouetur.
℟ Iste sanctus.
Lectio secunda.
Postmodum vero, cum multos conuertisset, in quadam ciuitate fustibus cesus est et nudis pedibus stare supra laminam ardentem et post inde eiectus est. Cum autem filiam Rufi patricij Rauenne resuscitasset, ipsa cum matre et familia magna baptizata virgo permansit. Deinde post multa tormenta catenatus missus est in carcerem, vbi, cum nihil sibi ministraretur, angelus eum confortauit.
℟ Iustus germinabit.
Lectio tertia.
Quo comprehenso missus est in exilium per nauem. Orta vero tempestate alijs pereuntibus ipse solus euasit cum duobus militibus, quos etiam baptizauit. Regressus vero Rauennam de exilio post tres annos ductus est a paganis ad templum. Quod ipso orante corruit, propter quod accusatus est apud Uespasianum a pontificibus et tandem a paganis cesus vsque ad mortem et septem diebus superuixit ad monendum fideles 728et sic migrauit ad dominum.
℟ Gloria et honore.
Ⱥ Hic est vere martyr.
Commemoratio solita.
IN UIGILIA BEATI IACOBI APOSTOLI
Uespere et matutine cum horis diurnalibus ferialiter cantentur habita commemoratione de beata virgine et martyre Christina ad vesperas cum hac Ⱥ Accinxit fortitudine cc.j.
℣ Diffusa.
Oratio
Quesumus, omnipotens deus, vt nostrorum habitacula cordium delictis euacuata sanctitatis luce resplendeant et intercessio beate Christine, quam virginitas coronat et passio, celestis aule nos faciat esse participes. Per.
Ad matutinas
Ⱥ Simile est regnum celorum homini cc.iiij.
Nona de futuro festo.
Ad primas vesperas
Omnia de communi apostolorum.
In euangelio Ⱥ Estote fortes aa.j.
Oratio de vigilia.
Lectio prima.
Iacobus apostolus cum predicasset per Iudeam et Samariam, predicationem suam vsque ad Galaciam extendit et ibi nouiter discipulos eligens, cum paucissimos conuertisset, duos ibi causa predicandi reliquit et septem alios secum adducens Iudeam redijt, vbi cum predicaret, Hermogenes magus misit ad eum Philetum, discipulum suum, vt ipse Philetus coram Iudeis assereret, quod Iacobi predicatio falsa esset. Sed cum a Iacobo per omnia vinceretur, redijt ad magistrum suum Iacobi doctrinam et miracula predicans et discipulum eius se velle esse contestans.
Lectio secunda.
Tunc iratus Hermogenes ligauit Philetum dicens: “Nunc videbis, si Iacobus te soluerit.” Iacobus autem misit ei sudarium suum, ad cuius tactum statim eius vincula sunt soluta et ad Iacobum perrexit. Unde iratus Hermogenes arte sua demones excitauit iubens eis, vt Iacobum cum Phileto ad se perducerent. Uenientes autem demones ad Iacobum vlulare in aere ceperunt. Quibus ait Iacobus: “Ut quid aduenistis?”
Lectio tertia.
Dixerunt demones: “Hermogenes misit nos ad te, vt te cum Phileto duceremus ad eum, sed mox vt ad te venimus, ab angelis catenis igneis ligati cruciamur.” Dixit eis Iacobus: “Nunc ad eum redite et eum vinctum ad me sed illesum perducite.” Qui abeuntes ligatis manibus ad tergum duxerunt eum ad Iacobum. Quem cum Iacobus increparet et demones eius et suam vltionem expeterent, ait eis Iacobus: “Ecce Philetus ante vos stat. Cur eum non tenetis?”
Lectio quarta.
Demones dixerunt: “Nos non possumus nec formicam contingere, que in cubiculo tuo est.” Et ait Iacobus ad Philetum: “Hermogenes te ligauit; tu eum solue, quia docuit nos dominus, vt pro malis 729 | pp.viij.bona reddamus.” Solutus Hermogenes confusus stetit et dixit ei Iacobus: “Uade liber vbi volueris; non enim vult dominus, vt inuitus aliquis conuertatur.” Cum autem timeret Hermogenes demonum maliciam, dedit ei Iacobus suum baculum ob securitatem et abiens in domum suam libros artis sue magice cum zabernis ad Iacobum detulit et consilio eius in mare proiecit et ita cepit esse in dei timore perfectus, vt etiam virtutes plurime per eum fierent.
Lectio quinta.
Uisa ergo conuersione Hermogenis et aliorum multorum Abiathar pontifex seditionem in populo excitauit et fune misso in collo apostoli fecit eum duci ad palacium Herodis Agrippe. Cumque iussu eius duceretur ad decollationem, paraliticum quendam ad se venientem sanauit in via. Quod videns Iosias scriba, qui funem in collo miserat, procidens ad pedes eius veniam postulabat. Abiathar autem hoc videns missa relatione impetrauit ab Herode, vt simul cum Iacobo decollaretur.
Lectio sexta.
Cum autem venisset ad locum decollationis, lagenam aque petijt, et cum Iosiam baptizasset, cum eo protinus decollatur. Primus inter apostolos martyrium compleuit ipsa die et hora, qua dominus passus est, scilicet octauo kalendas Aprilis, vt dicit Calixtus papa, qui libellum composuit de miraculis eius. Discipuli vero eius nocte corpus eius in nauem posuerunt, quod voluntate dei delatum est in Hispaniam, ad locum quendam prope Compostellam, vbi primo sepultum, deinde translatum est apud Compostellam die hodierna cum gaudio et veneratione, propter quod festum eius hodie agitur ad laudem dei omnipotentis. Amen.
Lectio septima. Secundum Matheum xx.
In illo tempore: Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei cum filijs suis adorans et petens aliquid ab eo, et reliqua.
Homilia beati Hieronymi presbiteri.
Unde opinionem regni habebat mater filiorum Zebedei, vt cum dominus dixit: “Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum,” et ignominiam passionis timentibus discipulis nunciauerit, illa gloriam postulat triumphantis.
Lectio octaua.
Hac, vt reor, causa, quia in fine dixerat dominus, “et tertia die resurget.” Putauit enim mulier post resurrectionem illico regnaturum et quod in secundo aduentu promittitur primo esse complendum et auiditate feminea presentia cupit immemor futurorum.
Lectio nona.
Postulat autem mater filiorum Zebedei muliebri et pietatis affectu nesciens quid peteret. Nec mirum, si ista arguatur imperitie, cum de Petro dicatur, quando tria vult facere tabernacula, ‘nesciens 730quid diceret’. Respondens autem Iesus dixit eis: “Nescitis quid petatis.” Mater postulat sed dominus discipulis loquitur intelligens preces eius ex filiorum descendere voluntate.
Oratio
Esto, domine, plebi tue sanctificator et custos, vt apostoli tui Iacobi munita presidijs et conuersatione tibi placeat et secura deseruiat. Per.
Ad secundas vesperas
Omnia de communi.
COMMEMORATIO DE MARTYRIBUS CHRISTOFORO ET CUCUFATE
Ⱥ Gaudent in celis aa.viij.
℣ Letamini in domino.
Oratio
Sanctorum martyrum tuorum, domine, Christofori et Cucufatis natalicia celebrantes supplices te rogamus, vt quos in celesti gloria sublimasti, tuis concedas adesse fidelibus. Per.
Inuitatorium Regem martyrum quere in communi de martyribus ibidem.
Lectio prima.
Sanctus Cucufas voce publica Christum confitens coram Maximiano in craticula comburendus ponitur, aceto et sinapi perfunditur. Sed cum nec sic a fide mutatur, cardis ceditur. Inter hec Maximianus currum ascendens ab ipso delapsus vitam exalat et idola corruunt et populi credunt. Unde quidam Rufinus Cucufatem et per ipsum conuersos capitali sententia damnat.
℟ Uerbera carnificum.
Lectio secunda.
Beato Christoforo adhuc pagano permanente ostensum est, vt ipse baptismum percipiens multos ad fidem conuerteret. Baptizatus ergo gentes hactenus in fide reddidit fructiferas. Quo audito rex Dagnus ad eum tenendum ducentos mittit milites, qui eo viso perterriti dum nil agentes redeunt, adduntur et alij ducenti, quos ipse dum vsque ad regem sequitur, ipsi arma proijciunt deum confitentes, quem Christoforus predicat, qui etiam statim martyrio coronati sunt.
℟ O veneranda martyrum.
Lectio tertia.
De hinc Christoforus virgis ceditur igneis et galeam ignitam suscipit in capite et caminum sustinet in corpore. Que dum omnia sibi sunt quasi refrigerium, ligatus ad stipitem sagittis impetitur, que in aere suspense dum ipsum non lederent, vna retro conuersa oculum eruit iudicis. Cui sanctus ait: “Cras coronam suscipiam martyrij et tu veniens luto et sanguine meo oculum tuum liniens in oculo et anima saluaberis.” Et verbum effectus sequitur: nam in crastino et sanctus martyrium et iudex fidem suscepit et oculum.
℟ O constantia.
Ⱥ Cum audieritis.
Solita commemoratio.
SANCTORUM SEPTEM DORMIENTIUM
Ⱥ Fulgebunt iusti in communi de martyribus quere omnia aa.8.
Oratio Deus, qui gloriosos resurrectionis 731 | qq.j.eterne precones septem dormientes magnifice coronasti, presta, quesumus, vt eorum precibus sanctam resurrectionem, que in eis mirabiliter preostensa est, consequamur. Per.
Solita commemoratio.
Inuitatorium Mirabilem deum.
Nocturna dicatur.
Lectio prima.
Temporibus Decij deprehenduntur in fide Malchus, Maximianus, Dionysius, Constantinus, Ioannes, Serapion et Martinianus. Unde a facie Decij recedentes, in monte Celij latentes Malchum ministrum constituunt. Quo comperto spelunca lapidibus obstruitur et martyrium eorum a Theodoro et Rufino in spelunca secreto deponitur. Ipsis vero sopor immittitur.
℟ Sancti tui, domine, mirabile.
Lectio secunda.
Interim possessor montis Celij casu speluncam aperit. Deus autem quos soporauerat, excitat et Malchus, vt panes emat, emittitur. Qui nomen dei audiens et ciuitatem signo crucis munitam intuens pro panibus emendis dum stupens nummisma porrigit, de thesauro reperto accusatur. Demum episcopo presentatus et proconsuli, qui per ipsos examinatus dum querit, vbi sit Decius, et responsum accepit, quod hodie non sit in terra Decius, narrat, quomodo ipse et socij eius a facie Decij fugerint.
℟ Tanquam aurum.
Lectio tertia.
Adeunt igitur ad speluncam cum ciuitatis vniuersitate proconsul et episcopus et socios eius et martyrium eorum in lamina plumbea inuenientes insculptum deum glorificant imperatoriimperatori] imparatori breviarium mandatum mittentes, vt veniat. Deposito ergo veste lugubri imperator a Constantinopoli descendit Ephesum. Cui sancti martyres occurrunt et dicunt: “Imperium tuum in pace maneat et scias nos ante diem magnum suscitatos, vt credas, quia est resurrectio mortuorum.” Et inter hec Christo reddunt animas, quorum corpora imperator veste texit purpurea.
℟ Propter testamentum.
Ⱥ Absterget deus.
Solita commemoratio.
IN UIGILIA SANCTI OLAUI
teneatur ferialiter cum nocturno et videas rubricam post secundas vesperas in die sancto.
Habeasque commemorationem de martyribus Simplicio, Faustino et ceteris et de beato Panthaleone.
Ad vesperas
Ⱥ Sanctum est verum lumen aa.viij.
℣ Letamini in domino.
Oratio
Presta, quesumus, domine, vt sicut populus christianus martyrum tuorum Felicis, Simplicij et Faustini et Beatricis atque Panthaleonis temporali solennitate congaudet, ita perfruatur eterna, et quod votis celebrat, comprehendat effectum. Per.
Commemoratio de martyribus.
Ⱥ Sint lumbi vestri bb.viij.
℣ Exultabunt.
Boken er utgitt av Nasjonalbiblioteket
Last ned hele boken til mobil/nettbrett i .epub-format eller som .mobi. Du kan også skrive ut boken som .pdf eller html.
Breviarium Nidrosiense and Missale Nidrosiense appeared in print in 1519 and were the first books to be printed for Norwegian use. The books were printed on the initiative of Archbishop Erik Valkendorf in Nidaros, and were meant to provide a standardised liturgy for the Catholic province of Nidaros – which at that time comprised Norway, Iceland, and the Faroes – and to replace the old, handwritten books which were difficult to read and whose content had become obsolete. The content of the two books reflects 500 years of liturgical development in Norway.
The missal was meant to be used in all churches of the province, whereas the breviary was intended for the clergy and their daily celebration of the divine office on the eight canonical hours. The two books supplemented each other and covered the central parts of the liturgy.
For denne boken finnes det også faksimiler tilgjengelig:
Fyll ut e-posten din under så vi kan varsle deg når nye verk publiseres.