Missale Nidrosiense

[part 1]


1MISSALE PRO USU TOTIUS REGNI NORUEGIE SECUNDUM RITUM SANCTE METROPOLITANE NIDROSIENSIS ECCLESIE, CORRECTUM ATQUE CUM DILIGENTIA UISUM, CASTIGATUM ET REUISUM, INCIPIT IN NOMINE DOMINI.

Missale_s1

2Reuerendissimus in Christo pater, dominus Ericus Walkendorff, dei gracia archiepiscopus Nidrosiensis et apostolice sedis legatus, considerans totam diocesim et prouinciam suam defectu librorum missalium laborare, preterea eos, qui quotidie in manibus sunt, antiquissimos eiusmodi codices inusitatis et desuetis characteribus scriptos vix legibiles esse, non paucis item mendis et erroribus subinde respersos, atque ob id complures secularium sacerdotum cisterciensium, predicatorum et minorum ordinum lecturas celebrando obseruare, quum tamen singule ecclesie prouinciales metropolitanam ecclesiam legendo et cantando iure imitari teneantur, necessarium nedum vtile pro sua singulari et incomparabili prudentia existimauit huic tanto defectui subuenire et opitulari volens missarum solemnia per totam suam diocesim et prouinciam Noruegie eodem ore et vno concentu celebrari. Missale itaque volumen secundum ritum alme metropolitane ecclesie Nidrosiensis opera et exactissimo studio venerabilium virorum magistri Olaui Engelberti, prefate Nidrosiensis ecclesie decani, et domini Petri Siguardi, cantoris eiusdem, reuisum, correctum, auctum, emendatum et diligentissime castigatum, mihi Paulo Reff, canonico Haffnensi, formandum et limatissime imprimendum demandauit. Omnibus igitur et singulis deo deuotis, qui inter celebrandum hoc exemplari vsi tuerint xl dierum indulgentiam de thesauro militantis ecclesie idem religiosissimus pontifex impartitur ad immortales dei et omnium sanctorum eius honorem et gloriam sempiternam. Amen.


3KL Ianuarius habet dies xxxi. Luna xxx.

iijAIanuarijCircumcisio domini. Summum.
biiijOctaua sancti Stephani. Tres lectiones.
xiciijOctaua sancti Ioannis. Tres lectiones.
dijOctaua sanctorum innocentum. Tres lectiones.
xixeNonisOctaua Thome. Commemoratio.Uigilia.
viijfviijEpiphaniaepiphania] epiphanie missale domini. Summum.
gvii
xviAvi
vbv
ciiij
xiijdiij
ijeij
fIdibusOctaua epiphanie. Semiduplex. Hilarij et Remigij episcoporum. Commemoratio.
xgxix Kalendas FebruarijFelicis in pincis. Tres lectiones. Commemoratio solita.
AxviijMauri abbatis. Tres lectiones. Nocturna.
xviijbxvijMarcelli pape et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vijcxviAnthonij confessoris. Tres lectiones. Nocturna.
dxvPrisce virginis et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xvexiiijHenrici episcopi et martiris. Simplex. Marij et Marthe martirum. Commemoratio.
iiijfxiijFabiani et Sebastiani martirum. Simplex.
gxijAgnetis virginis et martyris. Simplex.
xijAxiUincentij martiris. Simplex.
ibx
cixBabille episcopi et martiris. Tres lectiones. Nocturna.
ixdviijConuersio Pauli apostoli. Duplex. Preiectipreiecti] proiecti missale martiris. Commemoratio.
evijPolicarpi episcopi et martiris. Tres lectiones. Nocturna.
xvijfvi
vigvOctaua Agnetis. Tres lectiones. Commemoratio solita.
Aiiij
xiiijbiij
iijcij

4KL Februarius habet dies xxviij. Luna xxix.

dFebruarijBrigidebrigide] birgide missale virginis non martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xieiiijPurificatio sancte Marie. Summum.
xixfiijBlasij episcopi et martiris. Tres lectiones. Nocturna.
viijgij
ANonisAgathe virginis et martiris. Simplex.
xvibviijDorothee virginis et martiris. Simplex. Uedasti et Amandi episcoporum. Hic cantetur de confessoribus. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vcvij
dvi
xiijevApollonie virginis et martiris. Commemoratio solita.
ijfiiijScolastice virginis non martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
giij
Aij
bIdibus
xviijcxvi Kalendas MartijUalentini martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vijdxvSigfridi episcopi et confessoris. Simplex.
exiiijIuliane virginis et martyris. Tres lectiones. Nocturna.
xvfxiij
iiijgxij
Axi
xijbx
icix
dviijCathedra sancti Petri apostoli. Semiduplex.
ixevijUigilia.
fviMathie apostoli. Duplex.
xvijgv
viAiiij
biij
xiiijcij

5KL Martius habet dies xxxi. Luna xxx.

dMartij
evi
xifv
giiij
xixAiij
viijbij
cNonisThome confessoris. Simplex. Perpetue et Felicitatis virginum. Commemoratio.
xvidviij
vevii
fvi
xiijgv
ijAiiijGregorij pape et confessoris. Duplex.
biij
xcij
dIdibus
xviijexvij Kalendas Aprilis
vijfxviGertrudis virginis non martiris. Simplex. Patricius episcopi et confessoris. Commemoratio.
gxv
xvAxiiij
iiijbxiijCuthberti episcopi et confessoris. Simplex.
cxijBenedicti abbatis. Simplex.
xijdxi
iex
fix
ixgviijAnnunciatio sancte Marie. Summum.
Avij
xvijbvi
vicv
diiij
xiiijeiij
iijfij

6KL Aprilis habet dies xxx. Luna xxix.

gAprilis
xiAiiij
biij
xixcijAmbrosij episcopi et confessoris. Semiduplex.
viijdNonis
xvieviij
vfvij
gvi
xiijAv
ijbiiij
ciij
xdij
eIdibus
xviijfxviij Kalendas MaijTiburtij et Ualeriani martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vijgxvij
AxviMagni martiris. Duplex.
xvbxv
iiijcxiiij
dxiij
xijexij
ifxi
gx
ixAixGeorgij martiris. Tres lectiones cum sequentia.
bviij
xvijcvijMarci euangeliste. Semiduplex. Letania maior.
vidvi
ev
xiiijfiiijUitalis martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
iijgiijPetri martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
Aij

7KL Maius habet dies xxxi. Luna xxx.

xibMaijPhilippi et Iacobi apostolorum. Duplex.
cvi
xixdvInuentio sancte crucis. Summum. Alexandri pape et martiris. Hic cantetur de martiribus. Tres lectiones. Commemoratio solita.
viijeiiij
fiij
xvigijIoannis ante portam Latinam. Semiduplex.
vANonisIoannis Beuerlacensis episcopi et confessoris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
bviij
xiijcvij
ijdviGordiani et Epimachi martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
ev
xfiiijNerei, Achillei et Pancratij martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
giij
xviijAij
vijbIdibusHaluardi martiris. Duplex.
cxvij Kalendas Iunij
xvdxvi
iiijexvErici regis et martyris. Semiduplex.
fxiiijDunstani episcopi et confessoris. Tres lectiones.
xijgxiij
iAxij
bxi
ixcx
dix
xvijeviijUrbani pape et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vifvijAugustini episcopi et confessoris, Anglorum apostoli. Tres lectiones. Commemoratio solita.
gvi
xiiijAvGermani episcopi et confessoris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
iijbiiij
ciij
xidijPetronille virginis non martiris. Tres lectiones. Nocturna.

8KL Iunius habet dies xxx. Luna xxix.

eIunij
xixfiiijMarcellini et Petri martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
viijgiijErasmi episcopi et martiris. Commemoratio.
xviAij
vbNonisBonifacij episcopi et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
cviij
xiijdvij
ijeviMedardi et Gildardi episcoporum, confessorum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
fvPrimi et Feliciani martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xgiiij
AiijBarnabe apostoli. Semiduplex.
xviijbijBasillidis sociorumque eius. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vijcIdibus
dviij Kalendas IulijBasilij episcopi et confessoris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xvexvijUiti et Modesti. Tres lectiones. Nocturna.
iiijfxvi
gxvBotulphi abbatis. Simplex.
xijAxiiijMarci et Marcelliani martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
ibxiijGeruasij et Prothasij. Tres lectiones. Commemoratio solita.
cxij
ixdxiLeofredi abbatis. Tres lectiones. Nocturna.
exAlbani martyris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xvijfixEdeldride virginis non martiris. Commemoratio in missa tantum.Uigilia.
vigviijNatiuitas sancti Ioannis baptiste. Summum.
Avij
xiiijbviIoannis et Pauli martirum. Tres lectiones.
iijcv
diiijLeonis pape et confessoris. Commemoratio.Uigilia.
xieiijPetri et Pauli apostolorum. Maius duplex.
fijCommemoratio Pauli apostoli. Semiduplex.

9KL Iulius habet dies xxxi. Luna xxx.

xixgIulijOctaua Ioannis baptiste. Tres lectiones.
xviijAviUisitatio Marie. Summum. Processi et Martiniani martirum. Hic fiat commemoratio de martiribus.
bv
xviciiijTranslatio Martini episcopi et confessoris. Commemoratio.
vdiij
eijOctaua Petri et Pauli apostolorum. Tres lectiones.
xiijfNonisTranslatio Thome archiepiscopi, martiris. Commemoratio.
ijgviijSanctorum in Selio martyrum. Maius duplex.
AvijOctaua visitationis Marie. Semiduplex.
xbviSeptem fratrum martyrum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
cvTranslatio Benedicti abbatis, cum sequentia. Tres lectiones.
xviijdiiij
vijeiij
fij
xvgIdibusDiuisio apostolorum. Semiduplex. Translatio Swithuni episcopi et confessoris. Semiduplex.
iiijAxvij Kalendas Augusti
bxviAlexis confessoris non pontificis. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xijcxv
idxiiij
exiijMargarete virginis et martyris. Simplex.
ixfxijPraxedis virginis non martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
gxiMarie Magdalene. Semiduplex. Uandregisili abbatis. Commemoratio.
xvijAxApollinaris episcopi et martyris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vibixCristine virginis et martiris. Commemoratio.Uigilia.
cviijIacobi apostoli. Duplex. Christofori et Cucuphatis martirum. Hic cantetur de martiribus. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xiiijdvij
iijeviSeptem dormientium. Tres lectiones. Commemoratio solita. Dedicatio summi altaris.
fvPanthaleonis martiris. Hic fiat commemoratio de martiribus.Uigilia.
xigiiijOlaui regis et martyris. Summum.
AiijAbdon et Sennen martyrum. Commemoratio.
xixbijGermani episcopi et confessoris. Tres lectiones. Commemoratio solita.

10KL Augustus habet dies xxxi. Luna xxx.

viijcAugustiAd vincula Petri. Semiduplex. Machabeorum martirum. Commemoratio.
xvidiiijStephani pape et martyris. Commemoratio.
veiijTranslatio Olaui. Summum. Inuentio Stephani. Tres lectiones. Commemoratio solita.tres lectiones commemoratio solita] so. iij. com. missale
fij
xiijgNonisOctaua Olaui regis. Semiduplex. Oswaldi martyris. Commemoratio.
ijAviijTransfigurationis domini. Simplex. Sixti pape. Tres lectiones. Commemoratio solita.tres lectiones commemoratio solita] so. iij. com. missale
bvijDonati episcopi et martyris. Tres lectiones. Nocturna.
xcviCiriaci sociorumque eius. Tres lectiones. Commemoratio solita.
dvUigilia.
xviijeiiijLaurentij martyris. Duplex.
vijfiijTiburtij martyris. Tres lectiones.
gij
xvAIdibusIpoliti sociorumque eius martyrum. Tres lectiones.
iiijbxix Kalendas SeptembrisEusebij episcopi et confessoris. Commemoratio.Uigilia.
cxviijAssumptio beate Marie. Summum.
xijdxvij
iexviOctaua sancti Laurentij martyris. Tres lectiones.
fxv
ixgxiiij
Axiij
xvijbxij
vicxiOctaua assumptionis. Semiduplex. Thimothei et Simphoriani. Tres lectiones. Commemoratio.
dx
xiiijeixBartholomei apostoli. Duplex. Audoeni episcopi et confessoris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
iijfviij
gvij
xiAviHermetis martyris.
xixbvAugustini episcopi et confessoris. Semiduplex.
ciiijDecollatio Ioannis baptiste. Simplex. Sabine virginis. Commemoratio.
viijdiijFelicis et Adaucti martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
eij

11KL September habet dies xxx. Luna xxx.

xvifSeptembrisEgidij abbatis. Simplex. Prisci martiris. Commemoratio.
vgiiij
Aiij
xiijbijTranslatio Cuthberti episcopi et confessoris. Tres lectiones.
cNonisBertini abbatis. Tres lectiones. Commemoratio solita.
dviij
xevij
fviNatiuitas Marie. Summum. Adriani episcopi et confessoris. Tres lectiones. Nocturna.
xviijgvGorgonij martyris. Commemoratio. Audomari episcopi et confessoris. Commemoratio.
vijAiiij
biijProthi et Iacincti martirum. Commemoratio.
xvcijSusceptio sanguinis domini. Simplex.
iiijdIdibus
exviij Kalendas OctobrisExaltatio crucis. Maius duplex. Cornelij et Cipriani martirum. Commemoratio.
xijfxvijOctaua Marie. Semiduplex. Nicomedis martyris. Commemoratio.
igxviEufemie virginis et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
AxvLamberti episcopi et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
ixbxiiij
cxiij
xvijdxijUigilia.
viexiMathei apostoli et euangeliste. Duplex.
fxMauricius sociorumque eius. Simplex.
xiiijgix
iijAviij
bvijFirmini episcopi et martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xicvi
xixdvCosme et Damiani martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
eiiij
viijfiijMichaelis archangeli. Maius duplex.
gijHieronimi presbiteri et confessoris. Semiduplex.

12KL October habet dies xxxi. Luna xxix.

xviAOctobrisRemigij et Germani episcoporum et confessorum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vbviLeodegarij episcopi et martyris. Tres lectiones. Nocturna.
xiijcv
ijdiiijFrancisci leuite et confessoris. Semiduplex. Nouem lectiones.
eiij
xfijFidis virginis et martiris. Tres lectiones. Nocturna. Eskilli episcopi et martiris. Commemoratio.
gNonisBirgitte vidue. Semiduplex. Marci pape. Commemoratio solita. Marcelli et Apulei. Commemoratio solita.
xviijAviijDemetrij. Tres lectiones. Commemoratio solita.
vijbvijDionisij episcopi sociorumque eius. Simplex.
cviGereonis cum socijs eius martirum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xvdv
iiijeiiij
fiijFestum reliquiarum. Maius duplex.
xijgijCalixti pape et martyris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
iAIdibus
bxvij Kalendas Nouembris
ixcxviMarthe virginis non martiris. Tres lectiones cum sequentia.
dxvLuce euangeliste. Semiduplex. Iusti martiris. Commemoratio.
xvijexiiij
vifxiij
gxijUndecim milium virginum. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xiiijAxi
iijbxSeuerini episcopi et confessoris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
cix
xidviijCrispini et Crispiniani martirum. Tres lectiones. Nocturna.
evij
xixfviUigilia.
viijgvSimonis et Iude apostolorum. Duplex.
Aiiij
xvibiij
vcijQuintini martyris. Tres lectiones. Nocturna.

13KL Nouember habet dies xxx. Luna xxx.

dNouembrisFestiuitas omnium sanctorum. Summum.
xiijeiiijCommemoratio animarum. Eustachi et sociorum eius de martiribus. Tres lectiones. Nocturna.
ijfiij
gij
xANonis
bviijLeonardi abbatis. Simplex.
xviijcvijUillehadi episcopi et confessoris. Tres lectiones. Nocturna.
vijdviQuatuor coronatorum. Octaua omnium sanctorum. Semiduplex. Tres lectiones. Commemoratio solita.
evSpinee corone. Maius duplex. Theodori martyris. Commemoratio solita.
xvfiiij
iiijgiijMartini episcopi et confessoris. Menne martyris. Tres lectiones. Nocturna.
Aij
xijbIdibusBrictij episcopi et confessoris. Tres lectiones.
icxviij Kalendas Decembris
dxvij
ixexviEadmundi episcopi et confessoris. Commemoratio solita.
fxv
xvigxiiijOctaua sancti Martini episcopi. Tres lectiones.
viAxiijElizabeth vidue. Commemoratio solita.
bxijEadmundi regis et martyris. Simplex.
xiiijcxiPresentatio Marie virginis. Maius duplex.
iijdxCecilie virginis et martiris. Semiduplex.
eixClementis pape et martyris. Simplex. Felicitatis virginis et martiris. Commemoratio.
xifviijCrisogoni martiris. Tres lectiones. Commemoratio solita.
xixgvijKatherine virginis et martyris. Semiduplex.
Avi
viijbv
ciiij
xvidiijSaturnini martyris. Commemoratio.Uigilia.
veijAndree apostoli. Maius duplex.

14KL December habet dies xxxi. Luna xxix.

xiijfDecembris
ijgiiij
Aiij
xbijBarbare virginis et martiris. Simplex.
cNonis
xviijdviijNicolai episcopi et confessoris. Duplex.
vijevijOctaua sancti Andree apostoli. Tres lectiones.
fviConceptio Marie virginis. Summum.
xvgvSancte Anne matris Marie. Semiduplex.
iiijAiiij
biijUictorici et Fusciani martirum. Cantetur de martyribus. Commemoratio de sancto Damaso.
xijcij
idIdibusLucie virginis et martiris. Simplex. Translatio Magni martiris. Commemoratio.
exix Kalendas IanuarijNichasij sociorumque eius. Commemoratio.
ixfxviij
gxvij
xvijAxviO sapientia duplicabitur Ⱥ ad Magnificat.
vibxv
cxiiij
xiiijdxiijUigilia.
iijexijThome apostoli. Duplex.
fxi
xigxTorlaci episcopi et confessoris. Simplex.
xixAixUigilia.
bviijNatiuitas domini. Summum. Anastasie virginis et martiris. Commemoratio tantum in secunda missa.
viijcvijStephani protomartiris. Maius duplex.
dviIoannis apostoli et euangeliste. Maius duplex.
xvievSanctorum innocentum martirum. Duplex.
vfiiijThome episcopi et martiris. Duplex.
giij
xiijAijSiluestri pape et confessoris. Simplex.

15Notata omnium mensium.

Nota: infra octauas Epiphanie ad primam preces Et ego ad te domine dicantur adiunctis versiculis Reges Tharsis et cetera. Et oratione Omnipotens deus, dirige in fine et cetera.

Nota: in anno bisextili festum Mathie apostoli eodem ordine celebratur sicut in alijs annis communibus, sic quod dies superaddita post festum Mathie imponatur et non ante secundum consuetudinem ecclesie Nidrosiensis et ordinarium.

Nota: in ebdomada Paschali et Penthecostes primi quatuor dies sub officio duplici, tres vero sequentes sub officio simplici celebrentur.

Nota: in ebdomada paschali prima canatur cum oratione vt in die sancto, tertia, sexta et nona cum oratione diei.

Nota: omnes dominice a festo Pasche vsque ad festum Ascensionis sub duplici officio celebrantur. Sed dominica infra octauas Ascensionis simplex festum seruetur.

Nota: in ebdomada Penthecostes prima peragatur cum oratione Deus, qui hodierna die corda et cetera. Et in fine Omnipotens sempiterne deus, dirige. Item omnia festa, que in hac ebdomada occurrunt, in sequentem ebdomadam transferantur.

Nota, quod infra octauas Corporis Christi prima absque precibus cum oratione Domine sancte pater et Omnipotens sempiterne deus, dirige in fine. In octaua die eiusdem festi semiduplex celebratur.

Nota, quod festum Reliquiarum statutum est die dominica, queque] qui missale proximior fuerit festo sancti Calixti pape ante vel post, solemniter deinceps celebrari.

Nota: et festa Natiuitatis domini vsque ad Epiphaniam prima absque precibus peragatur cum versiculo Uerbum caro factum est et oratione Concede, quesumus, omnipotens deus et Omnipotens sempiterne deus, dirige in fine.


16Oratio ante missam dicenda

Da mihi, domine, lachrimas internas, que peccatorum meorum possint soluere maculas et celesti iocunditate semper repleant animam meam. Rogo te, Iesu, per benignissimas lachrimas tuas, vt des mihi gratiam lachrimarum, quam sine dono tuo non possum habere; da mihi fontem irriguum lachrimarum, vt sint mihi lachrime mee panes die ac nocte. Prepara hanc mensam famulo tuo in conspectu tuo et da mihi eam in potestatem vt quotiens volo satier ex ea. Per te, Iesu Christe, qui viuis.


Oratio post missam

Gratias ago immensi maiestati ac sempiterne pietati tue, domine sancte pater, omnipotens deus, qui me, indignum famulum tuum ac miserum peccatorem, nullis meis meritis exigentibus sed tuis miserationibus multis et magnis saturare es dignatus corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi. Precorque, vt hec sacrosancta communio non sit mihi reatus ad penam sed intercessio salutaris ad veniam, sit mihi armatura fidei et scutum bone voluntatis, sit vitiorum meorum omnium euacuatio, concupiscentie et libidinis exterminatio, humilitatis, caritatis, patientie, castitatis, obedientie omniumque virtutum atque totius sanctitatis et salutis augmentatio, contra insidias omnium inimicorum meorum firma defensio, motuum meorum tam corporalium quam spiritualium perfecta quietatio, in te, viuo deo et vero, firma adhesio, et finis mei felix consummatio. Sit, queso, mitissime deus, hoc sacramentum corporis et sanguinis dilecti filij tui, domini nostri Iesu Christi, suauitas et dulcedo anime mee, salus et sanctitas in omni tentatione, pax et gaudium in omni tribulatione, lumen et virtus in omni verbo et opere, solatium et tutela finalis in morte affectuosissime flagitans, vt hoc tam salutari viatico in extremo vite mee articulo me refici concedas, atque nunc refectum vsque tunc sine intermissione conseruare et ad illud conui‹ui›um per sanctos angelos tuos perducere digneris, vbi tuipse es sanctis tuis lux vera, iocunditas consumata et gaudium sempiternum. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui.


17 | a.i.DOMINICA PRIMA ADUENTUS

Officium

AD TE LEUAUI animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam neque irrideant me inimici mei, etenim vniuersi, qui te expectant, non confundentur.

Psalmus Uias tuas, domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me. Gloria patri.

Collecta Excita, quesumus, domine, potentiam tuam et veni, vt ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante saluari. Qui viuis et regnas.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Scientes, quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox precessit, dies autem appropinquabit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitijs,inpudicitijs] in pudicitijs missale non in contentione et emulatione, sed induimini dominum nostrum Iesum Christum.

Graduale Uniuersi, qui te expectant, non confundentur, domine.

Uias tuas, domine, notas fac mihi et semitas tuas edoce me.

Alleluia.

Ostende nobis, domine B.xix.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum appropinquasset Iesus Hierosolimis et venisset Bethphage ad montem Oliueti, tunc misit duos discipulos dicens: “Ite in castellum, quod contra vos est, et statim inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea; soluite et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite, quia dominus hijs opus habet, et confestim dimittet eos.” Hoc autem totum factum est, vt adimpleretur, quod dictum est per prohetam dicentem: Dicite, filie Syon: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus 18sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Euntes autem discipuli fecerunt, sicut precepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum et imposuerunt super eos vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba strauerunt vestimenta sua in via. Alij autem cedebant ramos de arboribus et sternebant in via. Turbe autem, que precedebant et que sequebantur, clamabant dicentes: “Osanna filio Dauid, benedictus, qui venit in nomine domini.”

Offertorium Ad te, domine, leuaui animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam neque irrideant me inimici mei, etenim vniuersi, qui te expectant, non confundentur.

Secreta Hec sacra nos, domine, potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. Per dominum nostrum.

Prefatio quotidiana tam dominicis quam ferijs dicatur.

Communio Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fruc‹t›um suum.

Complenda Suscipiamus, domine, misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostre ventura solemnia congruis honoribus precedamus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Patientes estote vsque ad aduentum domini. Ecce agricola expectat preciosum fructum terre patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote et vos et confirmate corda vestra, quoniam aduentus domini appropinquabit. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, vt non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. Exemplum accipite, fratres, laboris et patientie prophetarum, qui locuti sunt in nomine domini nostri Iesu Christi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Uenit Ioannes baptista predicans in diserto Iudee et dicens: “Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum.” Hic est enim, de quo dictum est per Esaiam prophetam: Uox clamantis in deserto: Parate 19 | a.ij.viam domini, rectas facite semitas eius. Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos eius. Esca autem eius erat locusta et mel siluestre. Tunc exibat ad eum Hierosolima et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem. Et baptizabantur ab eo confitentes peccata sua.


Initium sancti euangelij secundum Marcum.

Initium sancti euangelij Iesu Christi filij dei. Sicut scriptum est in Esaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui preparabit viam tuam ante te. Uox clamantis in deserto: Parate viam domini, rectas facite semitas eius. Fuit Ioannes in deserto baptizans et predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum. Et egrediebatur ad illum omnis Iudee regio et Hierosolimite vniuersi et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine confitentes peccata sua. Et erat Ioannes vestitus pilis cameli et zona pellicea circa lumbos eius et locustas et mel siluestre edebat et predicabat dicens: “Uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam eius. Ego baptizo vos aqua, ille vero baptizabit vos in spiritu sancto.”


FERIA SEXTA

Secundum Lucam.

In illo tempore: Dicebat Ioannes ad turbas, que exiebant, vt baptizarentur ab ipso: “Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos penitentie et ne ceperitis dicere, quia patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Iam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.” Et interrogauerunt eum turbe dicentes: “Quid ergo faciemus?” Respondens autem dicebat illis: “Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat.” Uenerunt autem et publicani, vt baptizarentur, et dixerunt ad illum: “Magister, quid faciemus?” At ille dixit 20eis: “Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.” Interrogauerunt eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?” Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenticontenti] contempti missale estote stipendijs vestris.” Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset christus, respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos, venit autem fortior me, cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamentorum eius. Ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igne. Cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam et congregabit triticum in horrea sua. Paleas autem comburet igni inextinguibili.” Multa quidem et alia exhortans euangelizabat populo.


DOMINICA SECUNDA ADUENTUS

Officium

Populus Syon, ecce dominus veniet ad saluandas gentes et auditam faciet dominus gloriam vocis sue in letitia cordis vestri.

Qui regis Israel, intende, qui reducis velud ouem Ioseph. Gloria patri.

Collecta Excita, domine, corda nostra ad preparandas vnigeniti tui vias, vt per eius aduentum purificatis tibi mentibus seruire mereamur. Qui tecum viuit et regnat.


Lectio epistole beati Pauli ad Romanos.

Fratres: Quequmque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, vt per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Deus autem patientie et solatij det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Ihesum Christum, vt vnanimes vno ore honorificetis deum et patrem domini nostri Iesu Christi. Propter quod suscipite inuicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem dei. Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam honorare deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Letamini, 21 | a.iij.gentes, cum plebe eius. Et iterum: Laudate, omnes gentes, dominum et magnificate eum, omnes populi. Et rursum Esaias ait: Exit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, vt abundetis in spe et virtute spiritussancti.

Graduale Ex Syon species decoris eius, deus manifeste veniet.

Congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia.

Alleluia.

Letatus sum in hijs, que dicta sunt mihi, in domum domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in atrijs tuis, Hierusalem.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum arescentibus hominibus pre timore et expectatione, que superuenient vniuerso orbi, nam virtutes celorum mouebuntur. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. Hijs autem fieri incipientibus respicite et leuate capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra.” Et dixit illis similitudinem: “Uidete ficulneam et omnes arbores: cum producunt iam ex se fructum, scitis, quoniam prope est estas. Ita et vos cum videritis hec fieri, scitote, quoniam prope est regnum dei. Amen dico vobis, quia non preteribit generatio hec, donec omnia fiant. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transient.”

Offertorium Deus, tu conuertens viuificabis nos et plebs tua letabitur in te; ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

Secreta Placare, quesumus, domine, humilitatis nostre precibus et hostijs et vbi nulla suppetunt suffragia meritorum, tue nobis indulgentie succurre presidijs. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Hierusalem, surge et sta in excelso et vide iocunditatem, que veniet tibi a deo tuo.

Complenda Repleti cibo spiritualis alimonie supplices te, domine, 22deprecamur, vt huius participatione misterij doceas nos terrena despicere et amare celestia. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium.


FERIA QUARTA

Lectio Malachie prophete.

Hec dicit dominus deus: Ecce ego mitto angelum meum et preparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum dominator, quem vos queritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce veniet, dicit dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem aduentus eius? Aut quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Leui et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in iusticia. Et placebit domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies seculi et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarij et humiliant viduas et pupillos et qui opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit dominus. Ecce ego mittam vobis Heliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Et conuertet corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum, dicit dominus exercituum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen dico vobis: non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne baptista. Qui autem minor est in regno celorum, maior est illo. A diebus autem Ioannis baptiste vsque nunc regnum celorum vim patitur et violenti rapiunt illud. Omnes enim prophete et lex vsque ad Ioannem prophetauerunt. Et si vultis recipere, ipse est Helias, qui venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat.”


FERIA SEXTA

Lectio Michee prophete.

Hec dicit dominus deus: In illa die congregabo claudicantem et eum, quem eieceram, colligam, et quem afflixeram, consolabor. Et ponam claudicantem in reliquias et eum, qui laborat, in gentem robustam. 23 | a.iiij.Et regnabit dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et vsque ineternum. Et tu, Bethleem Effrata, paruula non es in milibus Iuda: ex te enim egredietur, qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus eternitatis. Et stabit et pascet in fortitudine domini, in sublimitate nominis dei sui et magnificabitur vsque ad terminos vniuerse terre. Et pax erit in terra nostra, dum venerit, ait dominus exercituum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Ioannes testimonium perhibuit de domino et clamabat dicens: “Hic est, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Deum nemo vidit vnquam nisi vnigenitus filius, qui est in sinu patris. Ipse narrabit omnia.”


DOMINICA TERTIA ADUENTUS

Gaudete in domino semper. Iterum dico: gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope est, nihil solliciti sitis, sed in omni oratione petitiones vestre innotescant apud deum.

Psalmus Et pax dei, que exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat.

Collecta Aurem tuam, quesumus, domine, precibus nostris accommoda et mentis nostre tenebras gratie tue visitationis illustra. Qui viuis et regnas cum deo patre in vnitate.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Chorinthios.

Fratres: Sic nos existimet homo, vt ministros Christi et dispensatores misteriorum dei. Hic iam queritur inter dispensatores, vt fidelis quis inueniatur. Mihi autem pro minimo est, vt a vobis iudicer aut ab humano die sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et 24manifestabit consilia cordium et tunc laus erit vnicuique a deo.

Graduale Qui sedes, domine, super cherubin, excita potentiam tuam et veni.

Qui regis Israel, intende, qui deducis velud ouem Ioseph.

Alleluia.

Excita, domine, potentiam tuam et veni, vt saluos facias nos.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum audisset Ioannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi: “Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?” Et respondens Iesus ait illis: “Euntes renunciate Ioanni que vidistis et audistis: ceci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.” Illis autem abeuntibus cepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis: et plus quam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui preparabit viam tuam ante te.”

Offertorium Benedixisti, domine, terram tuam, auertisti captiuitatem Iacob, remisisti iniquitatem plebis tue.

Secreta Deuotionis nostre tibi, domine, quesumus, hostia iugiter immoletur, que et sacri peragat instituta misterij, et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. Per dominum nostrum.

Communio Dicite: Pusillanimes, confortamini et nolite timere, ecce deus noster veniet et saluabit nos.

Complenda Imploramus, domine, clementiam tuam, vt hec diuina subsidia a vitijs expiatos ad festa ventura nos preparent. Per dominum.


FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM

Officium

Rorate, celi, desuper et B.ij. Non dicitur Dominus vobiscum.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt redemptionis nostre ventura solemnitas et presentis nobis vite subsidia conferat et eterne beatitudinis premia largiatur. Per dominum.


25 | a.v.Lectio Esaie prophete.

In diebus illis: Dixit Esaias propheta: Erit in nouissimis diebus preparatus mons domus domini in vertice montium et eleuabitur super colles. Et fluent ad eum omnes gentes et ibunt populi multi et dicent: Uenite et ascendamus ad montem domini et ad domum dei Iacob. Et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius. Quia de Syon exibit lex et verbum domini de Hierusalem. Et iudicabit gentes et arguet populos multos. Et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur vltra ad prelium. Domus Iacob, venite et ambulemus in lumine domini dei nostri.

Graduale Tollite portas, principes B.iij.

Collecta Festina, quesumus, domine, ne tardaueris, et auxilium nobis superne virtutis impende, vt aduentus tui consolationibus subleuentur, qui in tua pietate confidunt. Qui viuis et regnas in vnitate.

Epistola Locutus est dominus ad Achaz B.ij.

Graduale Prope est dominus omnibus inuocantibus eum, omnes, qui inuocant eum in veritate.

Laudem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum eius.

Euangelium Missus est Gabriel angelus B.iij.

Offertorium Aue Maria, gratia plena B.iij.

Secreta Accepta tibi sint, domine, quesumus, nostra ieiunia, que et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. Per dominum.

Communio Ecce virgo concipiet B.iij.

Complenda Salutaris tui, domine, munere saciati supplices deprecamur, vt cuius letamur gustu, renouemur affectu. Per dominum.


FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM

Prope esto, domine, et omnes vie tue veritas, initio cognoui de testimonijs tuis, quia ineternum tu es.

Psalmus Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.

Collecta Excita, quesumus, domine, potentiam tuam et veni, vt hij, qui in tua pietate confidunt, ab omni citius aduersitate liberentur. Qui viuis.


26Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: Egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilij et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis et replebit eum spiritus timoris domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet sed iudicabit in iusticia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre. Et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eius.

Graduale Ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

Benedixisti, domine, terram tuam, auertisti captiuitatem Iacob.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Exurgens Maria abijt in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda et intrauit domum Zacharie et salutauit Elizabet. Et factum est, vt audiuit salutationem Marie Elizabeth, exultauit in gaudio infans in vtero eius. Et repleta est spiritu sancto Elizabeth et exclamauit voce magna et dixit: “Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et vnde hoc mihi, vt veniat mater domini mei ad me? Ecce enim vt facta est vox salutationis tue in auribus meis, exultauit in gaudio infans in vtero meo. Et beata, que credidisti, quoniam perficientur ea, que dicta sunt tibi a domino.” Et ait Maria: “Magnificat anima mea dominum et exultauit spiritus meus in deo, salutari meo.”

Offertorium Deus, tu conuertens viuificabis nos et plebs tua letabitur in te; ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

Secreta Muneribus nostris, quesumus, domine, precibusque susceptis et celestibus nos munda misterijs et clementer exaudi. Per dominum.

Communio Ecce dominus veniet et omnes sancti eius cum eo et erit in die illa lux magna.

Complenda Tui nos, domine, sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate 27 | a.vi.purgatos, vt misterij salutaris faciat transire consortium. Qui viuis et regnas.


SABBATO QUATUOR TEMPORUM

Officium

Ueni et ostende nobis faciem tuam, domine, qui sedes super cherubin, et salui erimus.

Psalmus Qui regis Israel, intende, qui deducis velud ouem Ioseph. Nota quod hic non dicitur Dominus vobiscum sed tantum

Oremus Deus, qui conspicis, quia ex nostra prauitate affligimur, concede propicius, vt ex tua visitatione consolemur. Qui viuis.


Lectio Esaie prophete.

In diebus illis: Clamabunt ad dominum a facie tribulantis et mittet eis saluatorem et propugnatorem, qui liberet eos. Et cognoscetur dominus ab Egipto et cognoscent Egiptij dominum in die illa et colent eum in hostijs et muneribus et vota vouebunt et soluent. Et percutiet dominus Egiptum plaga et sanabit eam. Et reuertentur ad dominum et placabitur eis et sanabit eos dominus deus noster.

Graduale A summo celo egressio eius et occursus eius vsque ad summum eius.

Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

Oremus Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui sub peccati iugo ex vetusta seruitute deprimimur, expectata vnigeniti filij tui noua natiuitate liberemur. Qui tecum viuit et regnat.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: Letabitur deserta et inuia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Germinans germinabit et exultabit letabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Ipsi videbunt gloriam domini et decorem dei nostri. Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite: Pusillanimes, confortamini et nolite timere, ecce deus vester vltionem adducet retributionis, deus ipse veniet et saluabit vos.vos] nos missale Tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus et aperta erit lingua mutorum, quia scisse sunt in deserto aque et torrentes in solitudine, et que erit arida, in 28stagnum et sitiens in fontes aquarum, ait dominus omnipotens.

Graduale In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.

A summa celo egressio eius et occursus eius vsque ad summum eius.

Oremus Indignos nos, quesumus, domine, famulos tuos, quos actionis proprie culpa contristat, vnigeniti filij tui aduentum letifica. Qui tecum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus: Super montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Syon, exalta in fortitudine vocem tuam, qui euangelizas Hierusalem, exalta, noli timere. Dic ciuitatibus Iude: Ecce deus vester, ecce dominus deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur. Ecce merces eius cum eo et opus illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo leuabit eos dominus deus noster.

Graduale Domine deus virtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam et salui erimus.

Excita, domine, potentiam tuam et veni, vt saluos facias nos.

Oremus Presta, quesumus, omnipotens deus, vt filij tui ventura solemnitas et presentis nobis vite remedia conferat et premia eterna concedat. Per eundem dominum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus: Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, vt subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et porte non claudentur. Ego ante te ibo et gloriosos terre humiliabo, portas ereas conteram et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos et archana secretorum, vt scias, quia ego dominus, qui inuoco nomen tuum, deus Israel. Propter seruum meum Iacob et Israel electum meum et vocaui te nomine tuo, assimilaui te et non cognouisti me. Ego dominus et non est alius, extra me non est deus. Accinixi te et non cognouisti me, vt sciant hij, qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est deus. Ego dominus et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Ego dominus faciens 29 | a.vij.omnia hec. Rorate, celi, desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet saluatorem et iusticia oriatur simul; ego dominus creaui eum.

Graduale Excita, domine, potentiam tuam et veni, vt saluos facias nos.

Qui regis Israel, intende, qui deducis velud ouem Ioseph, qui sedes super cherubin, appare coram Effraim, Beniamin et Manasse.

Oremus Preces populi tui, quesumus, domine, clementer exaudi, vt qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pietatis tue visitatione consolemur. Qui viuis et regnas.


Lectio Danielis prophete.

Angelus domini descendit cum Azaria et socijs eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Flamma autem diffusa est super fornacem cubitis quadraginta nouem et incendit quos repperit iuxta fornacem de Caldeis, ministros regis, qui eam incendebant. Illos autem omnino non tetigit ignis neque contristauit nec quicquam molestie intulit. Tunc hij tres quasi vno ore hymnum dicebant, laudabant et glorificabant et benedicebant deum in fornace dicentes: “Benedictus es, domine deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in secula. Et benedictum nomen glorie tue sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus seculis. Benedictus es in templo sancto glorie tue et superlaudabilis et supergloriosus in secula. Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in secula. Benedictus es, qui intueris abissos et sedes super cherubin, et laudabilis et superexaltatus in secula.”

Diuisio.

Benedictus es in firmamento celi et laudabilis et gloriosus in secula.

Benedicite, omnia opera domini, domino, benedicite, celi, domino, benedicite, angeli domini, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, aque, que super celos sunt, domino, benedicite, omnes virtutes domini, domino, benedicite, sol et luna, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, 30stelle celi, domino, benedicite, ymber et ros, domino, benedicite, omnis spiritus dei, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, ignis et estus, domino, benedicite, noctes et dies, domino, benedicite, tenebre et lumen, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, frigus et cauma, domino, bernedicite, pruina et niues, domino. Benedicite, fulgura et nubes, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicat terra domino, benedicite, montes et colles, domino, benedicite, omnia nascentia terre, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, maria et flumina, domino, benedicite, fontes, domino, benedicite et omnia, que mouentur in aquis, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, volucres celi, domino, benedicite, bestie et vniuersa pecora, domino, benedicite, filij hominum, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicat Israel domino, benedicite, sacerdotes domini, domino, benedicite, serui domini, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, spiritus et anime iustorum, domi‹n›o, benedicite, sancti et humiles corde, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, Anania, Azaria, Misael, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.


Hymnus

Benedictus es, domine deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosus in secula.

E‹t› benedictum nomen glorie tue, quod est sanctum et laudabile et gloriosum in secula.

Benedictus es in templo sancto glorie tue et laudabilis.

Benedictus es super sceptrum diuinitatis tue et laudabilis et gloriosus.

Benedictus es in throno sancto regni tui et laudabilis et gloriosus.

Benedictus es, qui sedes super cherubin intuens abissos, et laudabilis.

Benedictus es, qui ambulas super pennas ventorum, et laudabilis.

Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in secula.

Benedicant te celum, terra, mare et omnia, que in eis sunt, et laudent te.

Gloria patri et filio et spiritui sancto et 31 | a.viij.laus et honor et potestas et imperium,

Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen. Et laus et honor.

Benedictus es, domine.

Dominus vobiscum.

Oremus Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propicius, vt nos, famulos tuos, non exurat flamma vitiorum. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: Rogamus vos per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostre congregationis in idipsum, vt non cito moueamini a vestro sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies domini. Ne quis vos seducat vllo modo, quoniam nisi venerit dissensio primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita vt in templo dei sedeat ostendens se, tanquam sit deus. Non retinetis, quod cum adhuc essem apud vos, hec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, vt reueletur in suo tempore. Nam misterium iam operatur iniquitatis, tantum vt qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui.

Tractus Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ouem Ioseph.

Qui sedes super cherubin, appare coram Effraim, Beniamin et Manasse.

Excita, domine, potentiam tuam et veni, vt saluos facias nos.


Initium sancti euangelij secundum Lucam.

Anno quintodecimo imperij Tiberij Cesaris procurante Pontio Pylato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Yturee et Traconitidis regionis et Lysania Abiline tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum domini super Ioannem, Zacharie filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Iordanis predicans 32baptismum penitentie in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Esaie prophete: Uox clamantis in deserto: Parate viam domini, rectas facite semitas eius. Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt praua, indirecta et aspera in vias planas. Et videbit omnis caro salutare dei.

Offertorium Exulta satis, filia Syon, predica, filia Hierusalem: ecce rex tuus venit tibi sanctus et saluator.

Secreta Ecclesie tue, domine, munera sanctifica et concede, vt per hec veneranda misteria pane celesti refici mereamur. Per dominum nostrum.

Communio Exultauit vt gigas ad currendam viam a summo celo, egressio eius et occursus eius vsque ad summum eius.

Complenda Quesumus, domine deus noster, vt sacrosancta misteria, que pro reparationis nostre munimine contulisti, et presens nobis remedium esse facias et futurum. Per dominum.


DOMINICA QUARTA ADUENTUS

Officium

Memento nostri, domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo ad videndum in bonitate electorum tuorum, in leticia gentis tue, vt lauderis cum herediteate tua.

Psalmus Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericoriam eius. Gloria patri.

Collecta Excita, domine, potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre, vt per auxilium gratie tue, quod nostra peccata prepediunt, indulgentia tue propiciationis acceleret. Qui viuis.


Lectio euangelij beati Pauli apostoli ad Philippenses.

Fratres: Gaudete in domino semper. Iterum dico: gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus, dominus prope est. Nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestre innotescant apud deum. Et pax dei, que exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Prope est dominus omnibus inuocantibus eum, omnibus, qui inuocant eum in veritate.

Laudem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum eius.

Alleluia.

Ueni, domine, et noli tardare, relaxa facinora plebis tue.


Secundum Ioannem.

33 | a.ix.In illo tempore: Miserunt Iudei ab Hierosolimis sacerdotes et leuitas ad Ioannem, vt interrogarent eum: “Tu quis es?” Et confessus est et non negauit. Et confessus est, quia “Non sum ego Christus.” Et interrogaueruntinterrogauerunt] interrogauit missale eum: “Quid ergo? Helyas es tu?” Et dixit: “Non sum.” “Propheta es tu?” Et respondit: “Non.” Dixerunt ergo ei: “Quis es, vt responsum demus hijs, qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?” Ait: “Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam domini, sicut dixit Esaias propheta.” Et qui missi fuerant, erant ex phariseis. Et interrogauerunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Helyas neque propheta?” Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, vt soluam eius corrigiam calciamenti.” Hec in Bethania facta sunt trans Iordanem, vbi erat Ioannes baptizans.

Offertorium Confortamini et iam nolite timere; ecce enim deus noster retribuet iudicium, ipse veniet et saluos nos faciat.

Secreta Sacrificijs presentibus, quesumus, domine, placatus intende, vt et deuotioni nostre proficiant et saluti. Per dominum nostrum.

Communio Ecce virgo concipiet B.iij.

Complenda Sumptis, domine, muneribus quesumus, vt cum frequentatione misterij crescat nostre salutis effectus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Unum hoc non lateat vos, quia vnus dies apud deum sicut mille anni et mille anni sicut dies vnus. Non tardat dominus promissa sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad penitentiam reuerti. Adueniet autem dies domini vt fur, in quo celi magno impetu transient, elementa vero calore soluentur. Cum hec igitur omnia soluenda sint, quales esse oportet vos in sanctis conuersationibus et pietatibus expectantes et properantes in aduentu dei, per quem 34celi ardentes soluentur et elementa ignis ardore tabescent? Nouos vero celos et nouam terram et promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. Propter quod, charissimi, hec expectantes satagite immaculati et inuiolati ei inueniri in pace.


Secundum Marcum.Marcum] Matheum missale

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uidete, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit seruis potestatem cuiusque operis et ianitori precepit, vt vigilet, vigilate ergo (nescitis enim, quando dominus domus veniet: sero an media nocte an gallicantu an mane), ne, cum venerit repente, inueniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate.”


IN UIGILIA NATIUITATIS DOMINI

Hodie scietis, quia veniet dominus et saluabit vos, et mane videbitis gloriam eius.

Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et vniuersi, qui habitant in eo.

Collecta Deus, qui nos redemptionis nostre annua expectatione letificas, presta, vt vnigenitum tuum, quem redemptorem leti suscipimus, venientem quoque iudicem securi videamus, dominum nostrum Iesum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus: Spiritus domini super me, propter quod vnxit me, euangelizare pauperibus misit me, vt mederer contritos corde et predicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem, vt predicarem annum placabilem domino et diem vltionis deo nostro, vt consolarer omnes lugentes et ponerem fortitudinem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudij pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris. Et vocabuntur in ea fortes iustitie, plantatio domini, ad glorificandum. Ecce dominus auditum fecit in extremis terre. Dicite filie Syon: ecce saluator tuus venit, ecce merces eius cum eo et opus illius coram illo. Et vocabunt eos populus sanctus, redempti a domino deo nostro.”


35 | a.x.Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Paulus, seruus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui predestinatus est filius dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christi, domini nostri, per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, in quibus estis et vos vocati, Iesu Christi, domini nostri.

Graduale Hodie scietis, quia veniet dominus et saluabit nos, et mane videbitis gloriam eius.

Qui regis Israel, intende, qui deducis velud ouem Ioseph, qui sedes super cherubin, appare coram Effraim, Beniamin et Manasse. Alleluia non cantabitur, nisi fuerit dominica.

Alleluia.

Crastina die delebitur iniquitas terre et regnabit super nos saluator mundi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in vtero habens de spiritu sancto. Ioseph autem, vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Hec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.”

Offertorium Tollite portas principes vestras et eleuamini, porte eternales, et introibit rex glorie.

Secreta Da nobis, quesumus, omnipotens deus, vt sicut adoranda filij tui natalicia preuenimus, sic eius sempiterna munera capiamus gaudentes. Qui tecum viuit er regnat.

Communio Reuelabitur gloria domini et videbit omnis caro salutare dei nostri.

Complenda Da nobis, domine, quesumus, vnigeniti filij tui recensita natiuitate respirare, cuius celesti misterio pascimur et potamur. Per eundem dominum nostrum.


IN GALLICANTU

Officium

36Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Psalmus Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Gloria patri.

Collecta Deus, qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere, da, quesumus, vt cuius lucis misteria in terra cognouimus, eius quoque gaudijs in celo perfruamur. Qui viuit.


Esaie prophete.

Hec dicit dominus: Populus gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Habitantibus in regione vmbre mortis, lux orta est eis. Paruulus enim natus est nobis et filius datus est nobis. Et factus est principatus super humerum eius et vocabitur nomen eius ammirabilis consiliarius, deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis. Super solium Dauid et super regnum eius sedebit, vt confirmet illud et corroboret in iudicio et iusticia ammodo et vsque in sempiternum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tytum.

Charissime: Apparuit gratia dei, saluatoris nostri, omnibus hominibus erudiens nos, vt abnegantes impietatem et secularia desideria sobrie et iuste et pie viuamus in hoc seculo expectantes beatam spem et aduentum glorie magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, vt nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Hec loquere et exhortare in Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Tecum principium in die virtutis tue, in splendoribus sanctorum, ex vtero ante luciferum genui te.

Dixit dominus domino meo: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.”

Alleluia.

Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu, ego hodie genui te.”


Secundum Lucam.

In illo tempore: Exijt edictum a Cesare Augusto, vt describeretur vniuersus orbis. Hec descriptio prima facta est a preside Syrie Cyrino. Et ibant omnes, vt profiterentur, singuli in suam ciuitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilea de ciuitate Nazareth 37 | a.xi.in Iudeam, ‹in› ciuitatem Dauid, que vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia Dauid, vt profiteretur cum Maria, desponsata sibi vxore pregnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, vt pareret. Et peperit filium suum primogenitum. Et pannis eum inuoluit et reclinauit eum in presepio, quia non erat illi locus in diuersorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus domini stetit iuxta illos et claritas dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: “Nolite timere. Ecce enim euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est nobis hodie saluator, qui est Christus dominus, in ciuitate Dauid. Et hoc vobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in presepio.” Et subito facta est cum angelo multitudo militie celestis laudantium deum et dicentium: “Gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis.”

Credo dicitur ad omnes missas.

Offertorium Letentur celi et exultet terra ante faciem domini, quoniam venit.

Secreta Accepta tibi sit, domine, quesumus, hodierne festiuitatis oblatio, vt tua gratia largiente per hec sacrosancta commertia in illius inueniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. Qui tecum.

Prefatio Quia per incarnati cum suo Communicantes dicitur ad omnes missas.

Communio In splendoribus sanctorum ex vtero ante luciferum genui te.

Complenda Da nobis, quesumus, domine deus noster, vt qui natiuitatem domini nostri Iesu Christi nos frequentare gaudemus dignis conuersationibus, ad eius peruenire mereamur consortium. Qui tecum viuit et regnat.


IN AURORA DIEI

Lux fulgebit hodie super nos, quia natus est nobis dominus et vocabitur admirabilis deus, princeps pacis, pater futuri seculi, cuius regni non erit finis.

Psalmus Dominus regnauit, decorem indutus est; indutus est dominus fortitudinem et precinxit se.

Collecta 38Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui noua incarnati verbi tui luce perfundimur, hoc in nostro resplendeat opere, quod per fidem fulget in mente.

Collecta Da nobis, omnipotens deus, vt qui beate Anastasie, martiris tue, solemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per dominum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: Propter Syon non tacebo et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur vt splendor iustus eius et saluator eius vt lampas accendatur. Et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen nouum, quod os domini nominauit. Et eris corona glorie in manu domini et dyadema regni in manu dei tui. Non vocaberis vltra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitabitur, quia complacuit domino in te.


Lectio epistole beati Pauli ad Titum.

Charissime: Apparuit benignitas et humanitas saluatoris nostri dei non ex operibus iusticie, que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauachrum regenerationis et renouationis spiritussancti, quem effudit in nos habunde per Iesum Christum saluatorem nostrum, vt iustificati gratia ipsius heredes sumus secundum spem vite eterne. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Benedictus, qui venit in nomine domini, deus dominus, et illuxit nobis.

A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.

Alleluia.

Dominus regnauit, decorem induit; induit dominus fortitudinem et precinxit se virtute.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Pastores loquebantur adinuicem: “Transeamus vsque Bethleem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod dominus ostendit nobis.” Et venerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in presepio. Uidentes autem cognouerunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt et de his, que dicta erant a pastoribus 39 | a.xij.ad ipsos. Maria autem conseruabat omnia verba hec conferens in corde suo. Et reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes deum in omnibus, que audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

Offertorium Deus enim firmauit orbem terre B.iiij.

Secreta Munera nostra, quesumus, domine, natiuitatis hodierne misterijs apta proueniant, vt sicut homo genitus idem refulsit deus, sic nobis hec terrena substantia conferat quod diuinum est.

Alia secreta Accipe, quesumus, domine, munera dignanter oblata et beate Anastasie suffragantibus meritis ad nostre salutis auxilium prouenire concede. Per dominum.

Communio Exulta, filia Syon, lauda, filia Hierusalem: ecce rex tuus venit sanctus et saluator mundi.

Complenda Huius nos, domine, sacramenti semper nouitas natalis instauret, cuius natiuitas humanam repulit vetustatem.

Complenda Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, eius semper interuentione nos refoue, cuius solemnia celebramus. Per dominum.


IN DIE NATIUITATIS CHRISTI AD SUMMAM MISSAM

Officium

Puer natus est nobis et filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius, et vocabitur nomen eius magni consilij angelus.

Psalmus Cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt nos vnigeniti tui noua per carnem natiuitas liberet, quos sub peccati iugo vetusta seruitus tenet. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia egoipse, qui loquebar, ecce assum. Quam pulchri supra montes pedes euangelizantis et predicantis pacem, annunciantis bonum, predicantis salutem, dicentis: Syon, regnabit deus tuus. Uox speculatorum tuorum, leuauerunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum conuerterit dominus Syon. Gaudete et laudate simul deserta Hierusalem, quia consolatus est dominus 40populum suum, redemit Hierusalem. Parauit dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terre salutare dei nostri.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

Fratres: Multipharie multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis nouissime diebus istis locutus est nobis in filio, quem constituit heredem vniuersorum, per quem fecit et secula. Qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius portansque omnia verbo virtutis sue, purgationem peccatorum faciens sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius pre illis nomen hereditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum: “Filius meus es tu, ego hodie genui te,” et rursum: “Ego ero illi in patrem et ipse erit mihi in filium.” Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terre, dicit: “Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.” Ad filium autem: “Thronus tuus, deus, in seculum seculi, virga equitatis virga regni tui. Dilexisti iusticiam et odisti iniquitatem; propterea vnxit te deus, deus tuus, oleo exultationis pre participibus tuis. Et tu in principio, domine, terram fundasti et opera manuum tuarum sunt celi. Ipsi peribunt, tu autem permanebis et omnes sicut vestimentum veterascent. Et velut amictum mutabis eos et mutabuntur. Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient.”

Graduale Uiderunt omnes fines terre salutare dei nostri, iubilate deo, omnis terra.

Notum fecit dominus salutare suum, ante conspectum gentium reuelauit iusticiam suam.

Alleluia.

Dies sanctificatus illuxit nobis; venite, gentes, et adorate dominum, quia hodie descendit lux magna super terram.


Secundum Ioannem.

In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. Hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso, vita erat. Et vita erat lux 41 | a.xiij.hominum. Et lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium, vt testimonium perhiberet de lumine, vt omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed vt testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognouit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, hijs, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex deo nati sunt. Et verbum caro factum est et habitauit in nobis et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre, plenum gracie et veritatis.

Offertorium Tui sunt celi et tua est terra, orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti, iusticia et iudicium preparatio sedis tue.

Secreta Oblata, domine, munera noua vnigeniti tui natiuitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per eum dominum.

Communio Uiderunt omnes fines terre salutare dei nostri.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt natus hodie saluator mundi, sicut diuine nobis generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor. Qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritus.


DE SANCTO STEPHANO PROTHOMARTYRE

Officium

Etenim sederunt principes et aduersum me loquebantur et iniqui persecuti sunt me, adiuua me, domine deus meus, quia seruus tuus exercebatur in tuis iustificationibus.

Psalmus Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.

Collecta Da nobis, quesumus, domine, imitari quod colimus, vt discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus, qui nouit etiam pro persecutoribus exorare. Dominum nostrum Iesum.


Lectio Actuum apostolorum.

42In diebus illis: Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de synagoga, que appellatur Libertinorum et Syrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano. Et non poterant resistere sapientie et spiritui, qui loquebatur. Audientes autem hec dissecabantur in cordibus suis et stridebant dentibus in eum. Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto, intendens in celum vidit gloriam dei et Iesum stantem a dextris dei et ait: “Ecce video celos apertos et filium hominis stantem a dextris virtutis dei.” Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt vnanimiter in eum. Et eicientes eum extra ciuitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus. Et lapidabant Stephanum inuocantem et dicentem: “Domine Iesu, accipe spiritum meum.” Positis autem genibus clamauit voce magna dicens: “Domine, ne statuas illis hoc peccatum.” Et cum hoc dixisset, obdormiuit in domino.

Graduale Sederunt principes et aduersum me loquebantur et iniqui persecuti sunt me.

Adiuua me, domine deus meus, saluum me fac propter misericordiam tuam.

Alleluia.

Uideo celos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis dei.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dicebat Iesus turbis Iudeorum et principibus sacerdotum: “Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis in sinagogis vestris et persequimini de ciuitate in ciuitatem, vt veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti vsque ad sanguinem Zacharie, filij Barachie, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis: venient hec omnia super generationem istam. Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te 43 | a.xiiij.missi sunt! Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis: Non me videbitis ammodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine domini.”

Credo non dicitur, nisi fuerit dominica.

Offertorium Elegerunt apostoli Stephanum leuitam plenum fide et spiritu sancto, quem lapidabant Iudei orantem et dicentem: “Domine Iesu, accipe spiritum meum,” alleluia.

Secreta Suscipe, domine, munera pro tuorum commemoratione sanctorum, vt sicut illos passio fecit gloriosos, ita nos deuotio reddat innocuos. Per dominum.

Prefatio Quia per incarnati.

Communio Uideo celos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis dei; domine Iesu, accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt, quid faciunt.

Complenda Auxilientur nobis, domine, quesumus, sumpta misteria et intercedente beato Stephano, prothomartyre tuo, sempiterna nos protectione confirment. Per dominum.


DE SANCTO IOANNE EUANGELISTA

Officium

In medio ecclesie aperuit os eius et impleuit eum dominus spiritu sapientie et intellectus, stola glorie induit eum.

Psalmus Iocunditatem et exultationem thesaurisauit super eum.

Collecta Ecclesiam tuam, quesumus, domine, benignus illustra, vt beati Ioannis, apostoli tui et euangeliste, illuminata doctrinis ad dona perueniat sempiterna. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Qui timet deum, faciet bona, et qui continens est iusticie, apprehendet eam et obuiabitobuiabit] obuiauit missale illi quasi mater honorificata. Cibabit illum pane vite et intellectus et aqua sapientie salutaris potabit illum. Et firmabitur in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur et exaltabit illum apud proximos suos. In medio ecclesie aperietaperiet] aperuit missale os eius et implebit eum spiritu sapientie et intellectus et stola glorie 44induetinduet] induit missale eum. Iocunditatem et exultationem thezaurizabitthezaurizabit] thezaurizauit missale super eum et nomine eterno hereditabit illum dominus deus noster.

Graduale Exijt sermo inter fratres, quod discupulus ille non moritur.

Sed sic eum volo manere, donec veniam, tu me sequere.

Alleluia.

Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de hijs, et scimus, quia verum est testimonium eius.


Sedundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus Petro: “Sequere me.” Conuersus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “Domine, quis est, qui tradet te?” Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?” Dicit ei Iesus: “Sic eum volo manere, donec veniam, quid ad te? Tu me sequere.” Exijt ergo sermo iste inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus, quia “non moritur,” sed “sic eum volo manere, donec veniam, quid ad te?” Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de hijs et scripsit hec. Et scimus, quia verum est testimonium eius.

Offertorium Iustus vt palma A.xviij.

Secreta Suscipe, domine, munera, que in eius tibi solemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per dominum.

Communio Exijt sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur, et non dixit Ihesus: “Non moritur,” sed “sic eum volo manere, donec veniam.”

Complenda Refecti cibo potuque celesti, deus noster, te supplices exoramus, vt in cuius hec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per dominum.


IN DIE SANCTORUM INNOCENTUM

Officium

Ex ore infantium, deus, et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos.

Psalmus Domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in vniuersa terra. Hic non dicitur Gloria in excelsis, nisi fuerit dominica.

Collecta Deus, cuius hodierna die preconium innocentes martyres non loquendo 45 | a.xv.sed moriendo confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, vt fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. Per dominum.


Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Uidi supra montem Syon agnum stantem et cum eo centum quadraginta quatuor milia habentes nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis. Et audiui vocem de celo tanquam vocem aquarum multarum et tanquam vocem tonitrui magni. Et vocem, quam audiui, sicut cytharedorum cytharizantium in cytharis suis. Et cantabant quasi canticum nouum ante sedem dei et ante quatuor animalia et seniores. Et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor milia, qui empti sunt de terra. Hij sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hij sequuntur agnum, quocunque ierit. Hij empti sunt ex hominibus primitie deo et agno et in ore ipsorum non est inuentum mendatium. Sine macula sunt ante thronum dei.

Graduale Anima nostra A.x.

Alleluia non dicitur, nisi fuerit dominica, et similiter Credo.

Laus tibi, Christe.

Te martyrum candidatus laudat exercitus, Christe.

Alleluia.

Hodie sancti innocentes meruerunt pro Christo pati, gaudeamus in eorum solemnitate.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ecce angelus domini apparuit in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Egiptum et esto ibi, vsque dum dicam tibi. Futurum est enim, vt Herodes querat puerum ad perdendum eum.” Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Egiptum et erat ibi vsque ad obitum Herodis, vt adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: Ex Egipto vocaui filium meum. Tunc Herodes videns, quia illusus esset a magis, iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a 46bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. Tunc adimpletum est, quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Uox in Rama audita est, ploratus et vllulatus multus, Rachel plorans filios suos. Et noluit consolari, quia non sunt.

Offertorium Anima nostra sicut A.xiij.

Secreta Sanctorum tuorum nobis, domine, pia non desit oratio, que et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per dominum.

Communio Uox in Rama audita est, ploratus et vllulatus, Rachel plorans filios suos; noluit consolari, quia non sunt.

Complenda Uotiua, domine, dona percepimus, que sanctorum tuorum nobis precibus et presentis, quesumus, vite pariter et eterne tribue conferre subsidium. Per dominum.


IN DIE SANCTI THOME EPISCOPI CANTHUARIENSIS

Officium

Gaudeamus omnes in domino A.xx.

Collecta Deus, pro cuius ecclesia gloriosus pontifex Thomas gladijs impiorum occubuit, presta, quesumus, vt omnes, qui eius implorant auxilium, petitionis sue salutarem consequantur effectum. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Thimoteum.

Charissime: Dominus mihi astitit et confortauit me, vt per me predicatio augeatur, vt audiant omnes gentes, quia liberatus sum de ore leonis. Liberauit me dominus ab omni opere malo et saluum faciet in regnum suum celeste. Ipsi gloria et imperium in secula seculorum.

Graduale Domine, preuenisti A.xvi.

Alleluia.

Iustus germinabit A.xvi.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Mercenarius autem et qui non est pastor, cuius non sunt oues proprie, vidit lupum venientem et dimittit oues et fugit. Et lupus rapit et dispergit oues. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ouibus. Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me mee. Sicut nouit me pater, et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ouibus meis. 47 | a.xvi.Et alias oues habeo, que non sunt ex hoc ouili, et illas oportet adducere et vocem meam audient. Et fiet vnum ouile et vnus pastor.”

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Munera tibi, domine, dicata sanctifica et intercedente beato Thoma, martyre tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Communio Magna est gloria A.ij.

Complenda Adiuuet nos, quesumus, omnipotens et misericors deus, per hec sancta, que sumpsimus, beati Thome, martyris tui atque pontificis, intercessio veneranda, qui pro tui nominis honore glorioso meruit martyrio coronari. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


DOMINICA INFRA OCTAUAS NATIUITATIS CHRISTI

Officium

Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, domine, de celis a regalibus sedibus venit.

Dominus regnauit, exultet terra, letentur insule multe.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, vt in nomine dilecti filij tui mereamur bonis operibus abundare. Qui tecum.

Epistola Quanto tempore B.iij.

Graduale Speciosus forma B.iij.

Alleluia.

Dominus regnauit a.xi.

Euangelium Erat Ioseph B.iij.

Offertorium Deus enim firmauit B.iiij.

Secreta Concede, quesumus, domine, vt oculis tue maiestatis munus oblatum et gratiam nobis deuotionis obtineat et effectum beate perhennitatis acquirat. Per dominum.

Communio Tolle puerum et B.iiij.

Complenda Per huius, domine, operationem misterij et vitiavitia] initia missale nostra purgentur et iusta desideria compleantur. Per dominum.


DE SANCTO SILUESTRO

Officium

Sacerdotes tui, domine A.xiij.

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt beati Siluestri, confessoris tui atque pontificis, veneranda solemnitas et deuotionem nobis augeat et salutem. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos A.xiiij.

Graduale Ecce sacerdos A.xvi.

Alleluia.

Inueni Dauid A.xvi.

Euangelium Homo quidam peregre A.xvi.

Offertorium In 48ueni Dauid A.xviij.

Secreta Sacrificia, domine, que immolamus, placatus intende, interuenientibus sancti confessoris tui atque pontificis meritis salutaria nobis esse concede. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt perceptis muneribus gratias exhibentes et intercedente beato Siluestro, confessore tuo atque pontifice, beneficia potiora sumamus. Per dominum.


IN CIRCUMCISIONE DOMINI

Officium

Puer natus est a.xij.

Collecta Deus, qui nobis nati saluatoris diem celebrare concedis octauum, fac nos, quesumus, eius perpetua diuinitate muniri, cuius sumus carnali commertio reparati. Qui tecum viuit.

Epistola Apparuit gratia dei saluatoris a.x.

Graduale Uiderunt omnes a.xij.

Alleluia.

Dies sanctificatus a.xij.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Postquam consummati sunt dies octo, vt circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in vtero conciperetur.

Credo dicitur.

Offertorium Tui sunt celi a.xiij.

Secreta Presta, quesumus, domine, vt per hec munera, que domini nostri Iesu Christi archane diuinitatis misterio gerimus, purificate mentis intelligentia consequamur. Per eundem.

Communio Uiderunt omnes a.xiij.

Complenda Presta, quesumus, domine, vt quod saluatoris nostri iterata solemnitate percepimus, perpetue nobis redemptionis conferat medicinam. Per eundem dominum.


IN UIGILIA EPIPHANIE

Officium

Dum medium silentium a.xvi.

Collecta Corda nostra, quesumus, domine, venture festiuitais splendor illustret, quo mundi huius tenebris carere valeamus et perueniamus ad patriam claritatis eterne. Per dominum.

Epistola Apparuit benignitas a.xi.

Graduale. Speciosus forma B.iij.

Alleluia.

Dominus regnauit a.xi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Defuncto Herode ecce angelus domini apparuit in somnis Ioseph in Egipto dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel. Defuncti sunt enim, 49 | a.xvij.qui querebant animam pueri.” Qui consurgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Audiens autem, quod Archelaus regnaret in Iudea pro Herode, patre suo, timuit illo ire. Et ammonitus in somnis secessit in partes Galilee. Et veniens habitauit in ciuitate, que vocatur Nazareth, vt adimpleretur quod dictum est per prophetam, quoniam Nazareus vocabitur.

Offertorium Deus enim firmauit B.iiij.

Secreta Tribue, quesumus, domine, vt eum presentibus immolemus sacrificijs et sumamus, quem venture solemnitatis pia munera preloquuntur. Qui tecum.

Communio Tolle puerum B.iiij.

Complenda Illumina, quesumus, domine, populum tuum et splendore gratie tue cor eius semper accende, vt saluatoris mundi stella famulante manifestata natiuitas mentibus eorum reueletur semper et crescat. Per dominum.


IN DIE EPIPHANIE

Officium

Ecce aduenit dominator dominus et regnum in manu eius et potestas et imperium.

Psalmus Deus, iudicium tuum regi da et iusticiam tuam filio regis.

Collecta Deus, qui hodierna die vnigenitum tuum gentibus stella duce reuelasti, concede propicius, vt qui iam te ex fide cognouimus, vsque ad contemplandam speciem tue celsitudinis perducamur. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.


Lectio Esaie prophete.

Surge, illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum et gloria domini super te orta est. Quia ecce tenebre operient terram et caligo populos. Super te autem orietur dominus et gloria eius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Leua in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Filij tui de longe venient et filie tue de latere surgent. Tunc videbis et efflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conuersa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te, dromedarij Madian et Epha. Omnes de Saba venient 50aurum et thus deferentes et laudem domino annunciantes.

Graduale Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem domino annunciantes.

Surge et illuminare, Hierusalem, quia gloria domini super te orta est.

Alleluia.

Uidimus stellam eius in oriente et venimus cum muneribus adorare dominum.


Secundum Matheum.

Cum natus esset Iesus in Bethleem Iude in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolimam dicentes: “Ubi est, qui natus est, rex Iudeorum? Uidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum.” Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolima cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis, vbi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: “In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethleem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.” Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stelle, que apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: “Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renunciate mihi, vt et ego veniens adorem eum.” Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, vsque dum veniens staret supra vbi erat puer. Uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria, matre eius. Et procidentes adorauerunt eum. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera: aurum, thus et mirrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reuersi sunt in regionem suam.

Offertorium Reges Tharsis et insule munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terre, omnes gentes seruient ei.

Secreta Ecclesie tue, quesumus, domine, dona propicius intuere, quibus non iam aurum, thus et mirrha profertur, sed quod eisdem muneribus declaratur, immolatur et sumitur, Iesus Christus dominus noster.

Communio Uidimus stellam eius in oriente et venimus cum muneribus adorare dominum.

Complenda 51 | a.xviij.Presta, quesumus, omnipotens deus, vt que solemni celebramus officio, purificate mentis intelligentia consequamur. Per dominum.


DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM

In excelso throno vidi sedere virum, quem adorat multitudo angelorum psallentium in vnum, ecce cuius imperij numen est ineternum.

Psalmus Iubilate deo, omnis terra, seruite domino in letitia.

Collecta Uota, quesumus, domine, supplicantis populi celesti pietate prosequere, vt et que agenda sunt, videant et adimplenda, que viderint, conualescant. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Obsecro vos per misericordiam dei, vt exhibeatis corpora vestra hostiam viuentem, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic seculo sed reformamini in nouitate sensus vestri, vt probetis, que sit voluntas dei bona et beneplacens et perfecta. Dico enim per gratiam, que data est mihi, omnibus, quiqui] que missale sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem et vnicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. Sicut enim in vno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi vnum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Benedictus dominus deus Israel, qui facis mirabilia magna solus a seculo.

Suscipiant montes pacem populo tuo et colles iustitiam.

Alleluia.

Iubilate deo, omnis terra, seruite domino in letitia.


Secundum Lucam.

Cum factus esset Iesus annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolimam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognouerunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et querebant eum inter cognatos et notos. Et non inuenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. Et factum est, post 52triduum inuenerunt eum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes querebamus te.” Et ait ad illos: “Quid est, quod me querebatis? Nesciebatis, quia in hijs, que patris mei sunt, oportet me esse?” Et ipsi non intellexerunt verbum, quod loquutus est ad illos. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conseruabat omnia verba hec conferens in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et etate et gratia apud deum et homines.

Offertorium Iubilate deo, omnis terra, iubilate deo, omnis terra, seruite domino in letitia, intrate in conspectu eius in exultatione, quia dominus ipse est deus.

Secreta Concede, quesumus, domine, vt oculis tue maiestatis munus oblatum et gratiam nobis deuotionis obtineat et effectum beate perhennitatis acquirat. Per dominum nostrum Iesum.

Communio “Fili, quid fecisti nobis sic? Ego et pater tuus dolentes querebamus te.” “Et quid est, quod me querebatis? Nesciebatis, quia in hijs, que patris mei sunt, oportet me esse?”

Complenda Per huius, domine, operationem misterij et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. Per dominum nostrum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Gratia vobis et pax a deo, patre vestro, et domino Iesu Christo. Primum quidem gratias ago deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annunciatur in vniuerso mundo. Testis est enim mihi deus, cui seruio in spiritu meo in euangelio filij eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in omnibus orationibus meis obsecrans, si quomodo tandem aliquando per spiritum iter habeam in voluntate dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos, vt aliquid impertiar vobis gratie spiritualis ad confirmandum vos, id est, simul consolari in vobis, per eam, que inuicem 53 | a.xix.est, fidem vestram atque meam. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Uenit Iesus a Galilea in Iordanem ad Ioannem, vt baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: “Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me?” Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iusticiam.” Tunc dimisit eum. Baptizatus autem Iesus confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei celi et vidit spiritum dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de celo dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Non enim est personarum acceptio apud deum. Quicunque enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt. Et quicunque per legem peccauerunt, per legem iudicabuntur. Non enim auditores legis iusti sunt apud deum sed factores legis iustificabuntur. Cum enim gentes, que legem non habent, naturaliter ea, que legis sunt, faciunt huiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, quiqui] que missale ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibuscogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus] cogitationum accusantium aut etiam defendentium missale in die, quo iudicabit deus occulta hominum secundum euangelium meum per Iesum Christum, dominum nostrum.


Initium sancti euangelij secundum Matheum.

In illo tempore: Cum audisset Iesus, quod Ioannes traditus esset, secessit in Galileam. Et relicta ciuitate Nazareth venit et habitauit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Neptalim, vt adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: Terra Zabulon et terra Neptalim, via maris trans Iordanem Galilee gentium. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam et sedentibus in regione vmbre mortis, lux orta est eis. Exinde cepit Iesus predicare et dicere: 54“Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum.”


IN OCTAUA EPIPHANIE

Officium

Ecce aduenit a.xvij.

Collecta Deus, cuius vnigenitus in substantia nostre carnis apparuit, presta, quesumus, vt per eum, quem similem nobis foris agnouimus, intus reformari mereamur. Qui tecum viuit.


Lectio Esaie prophete.

Domine deus meus, honorificabo te, laudem tribuam nomini tuo, qui facis mirabiles res. Consilium tuum antiquum verum fiat. Domine, excelsum est brachium tuum, deus Sabaoth, corona spei, que ornata est gloria. Exultet desertum et exultent solitudines Iordanis. Et populus meus videbit altitudinem domini et maiestatem dei et erit congregatus et redemptus per deum. Et venit in Syon cum laude et letitia sempiterna super caput eius, laus et exultatio. Et aperiam in montibus flumina, in medijs campis fontes disrumpam et terram sitientem sine aqua confundam. Ecce puer meus exaltabitur et eleuabitur et sublimis erit valde. Haurietis aquas in gaudio de fontibus saluatoris et dicetis in illa die: “Confitemini domino et inuocate nomen eius.” Notas facite in populis virtutes eius, cantate domino, quia mirabilia fecit. Annunciate hoc in vniuersa terra, dicit dominus omnipotens.

Graduale Omnes de Saba a.xvij.

Alleluia.

Uidimus stellam a.xvij.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Uidit Ioannes Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. Et ego nesciebam eum, sed vt manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.” Et testimonium perhibuit Ioannes dicens, quia “Uidi spiritum descendentem quasi columbam de celo et mansit super eum. Et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua, ille dixit mihi: Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto. Et ego 55 | a.xx.vidi et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.”

Offertorium Reges Tharsis a.xvij.

Secreta Hostias tibi, domine, pro nati filij tui apparitione deferimus suppliciter exorantes, vt sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ita sit misericors et susceptor Iesus Christus, dominus noster, qui tecum.

Communio Uidimus stellam a.xvij.

Complenda Celesti lumine, quesumus, domine, semper et vbique nos preueni, vt misterium, cuius nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. Per dominum.


DOMINICA PRIMA POST OCTAUAS EPIPHANIE

Officium, quod bis, si opus fuerit, repeti potest

Omnis terra adoret te, deus, et psallat tibi; psalmum dicam nomini tuo altissimo.

Psalmus Iubilate deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui celestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. Per dominum.


Lectio beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Habentes dominationes secundum gratiam, que data est nobis, differentes, siue prophetiam secundum rationem fidei, siue ministerium in ministrando, siue qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui preest in sollicitudine, qui miseretur in hylaritate. Dilectio sine simulatione, odientes malum, adherentes bono, charitatecharitate] charitatem missale fraternitatis inuicem diligentes, honore inuicem preuenientes, sollicitudine non pigri, spiritu feruentes, domino seruientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus idipsum inuicem sentientes, non alta sapientes sed humilibus consentientes.

Graduale Misit dominus verbum suum et sanauit eos et eripuit eos de interitu eorum.

56 Confiteantur domino misericordie eius et mirabilia eius filijs hominum.

Alleluia.

Laudate deum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Nuptie facte sunt in Chana Galilee et erat mater Iesu ibi. Uocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum: “Uinum non habent.” Dicit ei Iesus: “Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea.” Dicit mater eius ministris: “Quodcunque dixerit vobis, facite.” Erant autem ibi lapidee hydrie sex posite secundum purificationem Iudeorum capientes singule meretras binas vel ternas. Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua.” Et impleuerunt eas vsque ad summum. Et dicit eis Iesus: “Haurite nunc et ferte architriclino.” Et tulerunt. Ut autem gustauit architriclinus aquam vinum factamfactam] factum missale et non sciebat vnde esset (ministri autem sciebant, qui hauserant aquam) vocat sponsum architriclinus et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem seruasti bonum vinum vsque adhuc.” Hoc fecit initium signorum Iesus in Chana Galilee et manifestauit ibi gloriam suam. Et crediderunt in eum discipuli eius.

Offertorium Iubilate deo, vniuersa terra, iubilate deo, vniuersa terra, psalmum dicite nomini eius; venite et audite et narrabo vobis, omnes, qui timetis deum, quanta fecit dominus anime mee.

Secreta Oblata, domine, munera sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Communio Dicit dominus: “Implete hydrias aqua et ferte architriclino.” Dum gustasset architriclinus aquam vinum factam,factam] factum missale dicit sponso: “Seruasti vinum bonum vsque adhuc.” Hoc signum fecit Iesus primum coram discipulis suis.

Complenda Augeatur in nobis, domine, quesumus, tue virtutis operatio, vt diuinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo munere preparemur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Colocenses.

Fratres: Audistis dispensationem 57 | a.xxi.dei, que data est mihi in vobis, vt impleam verbum dei. Misterium, quod absconditum fuit a seculis et generationibus, nunc autem manifestum est sanctis eius, quibus voluit deus notas facere diuitias glorie sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, in vobis spes glorie, quem nos annunciamus corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, vt exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Egressus Iesus venit in patriam suam et sequebantur eum discipuli eius. Et die sabbatorum cepit in synagoga docere. Et multi audientes ammirabantur in doctrina eius dicentes: “Unde huic hec omnia? Et que est sapientia, que data est illi, et virtutes tales, que per manus eius efficiuntur? Nonne iste est fabri filius et Marie, frater Iacobi et Ioseph et Iude et Symonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt?” Et scandalizabantur in illo. Et dicebat eis Iesus, quia “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua.” Et non poterat ibi virtutem vllam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curauit. Et mirabantur propter incredulitatem illorum.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Thimoteum.

Charissime: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Iesus Christus venit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, vt in me primo ostenderet Christus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam eternam. Regi autem seculorum immortali, inuisibili, soli deo honor et gloria in secula seculorum. Amen.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Regressus est Iesus in virtute spiritus in Galileam et fama exijt per vniuersam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. Et venit Nazareth, vbi erat nutritus, et intrauit secundum consuetudinem 58suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est ei liber Esaie prophete, et vt reuoluit librum, inuenit locum, vbi scriptum erat: Spiritus domini super me, propter quod vnxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, predicare captiuis remissionem et cecis visum, dimittere confractos in remissionem, predicare annum domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cepit autem dicere ad illos, quia: “Hodie impleta est hec scriptura in auribus vestris.” Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur de verbis gratie, que procedebant de ore ipsius.


DOMINICA SECUNDA POST OCTAUAS EPIPHANIE

Officium, quod bis vel ter repeti potest

Adorate deum, omnes angeli eius; audiuit et letata est Syon et exultauerunt filie Iude.

Psalmus Dominus regnauit, exultet terra, letentur insule multe.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, infirmitatem nostram propicius respice atque ad protegendum nos dexteram tue maiestatis extende. Per dominum nostrum.


Ad Romanos.

Fratres: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, prouidentes bona non tantum coram deo sed etiam coram hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum ire. Scriptum est enim: Mihi vindicta,vindicta] vindictam missale ego retribuam, dicit dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, potum da illi. Hoc autem faciens carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo sed vince in bono malum.

Graduale Timebunt gentes nomen tuum, domine, et omnes reges terre gloriam tuam.

Quoniam edificauit dominus Syon et videbitur in maiestate sua.

Alleluia.

Dominus regnauit, exultet terra, letentur insule multe.


59 | a.xxij.Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum descendisset Iesus de monte, secute sunt eum turbe multe. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare.” Et extendens manum Iesus tetigit eum dicens: “Uolo mundare,” et confestim mundata est lepra eius. Et ait illi Iesus: “Uide nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod precepit Moyses in testimonium illis.” Cum autem introisset in Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: “Domine, puer meus iacet in domo paraliticus et male torquetur.” Et ait illi Iesus: “Ego veniam et curabo eum.” Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, vt intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Et dico huic: ‘Uade,’ et vadit, et alio: ‘Ueni,’ et venit, et seruo meo: ‘Fac hoc,’ et facit.” Audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: non inueni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis, quia multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Ysaac et Iacob in regno celorum. Filij autem regni huius eijcientur in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium.” Et dixit Iesus centurioni: “Uade, et sicut credidisti, fiat tibi.” Et sanatus est puer in illa hora.

Offertorium Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltauit me; non moriar sed viuam et narrabo opera domini.

Secreta Hec hostia, domine, quesumus, emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per dominum.

Communio Mirabantur omnes de hijs, que procedebant de ore dei.

Complenda Quos tantis, domine, largiris vti misterijs, quesumus, vt effectibus eorum veraciter nos aptare digneris. Per dominum nostrum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli ad Hebreos.

Fratres: Considerate apostolum et pontificem 60confessionis nostre Iesum, qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo illius. Amplioris enim gratie iste pro Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricauit illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Qui autem omnia creauit, deus. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo illius tanquam famulus in testimonium eorum, que dicenda erant. Christus vero tanquam filius in domo sua. Que domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei vsque in finem firmam teneamus.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Introiuit Iesus in synagogam et erat ibi homo manum habens aridam. Et obseruabant eum, si sabbatis curaret, vt accusarent eum. Et ait homini habenti manum aridam: “Surge in medium.” Et dicit eis: “Licet sabbatis benefacere an male? Animam saluam facere an perdere?” At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira contristatus super cecitatem cordis eorum dicit homini: “Extende manum tuam.” Et extendit et restituta est manus illi.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

Fratres: Nolite deficere benefacientes. Quod si quis non obedit verbo vestro per epistolam, hunc notate, vt non commisceamini cum illo, vt confundatur. Et nolite quasi inimicum existimare sed corripite vt fratrem. Ipse autem dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco cum omnibus vobis.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Uenit ad Iesum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: “Si vis, potes me mundare.” Iesus autem misertus est eius: extendit manum suam et tangens eum ait illi: “Uolo mundare.” Et cum hoc dixisset, statim discessit ab eo lepra et mundatus est. Et comminatus est ei statimque eiecit illum et dicit ei: “Uide nemini dixeris, sed vade, ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua, que precepit Moyses in testimonium illis.”


61 | a.xxiij.DOMINICA TERTIA

Collecta Deus, qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere, da nobis salutem mentis et corporis, vt ea, que pro peccatis nostris patimur, te adiuuante vincamus. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Nemini quicquam debeatis nisi vt inuicem diligatis. Qui enim diligit proximum, legem impleuit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui. Et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Secundum Matheum.

In illo tempore: Ascendente Iesu in nauiculam sequuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita vt nauicula operiretur fluctibus. Erat autem ventus contrarius illis. Ipse vero dormiebat. Et accesserunt discipuli eius et suscitauerunt eum dicentes: “Domine, salua nos, perimus.” Et dicit eis: “Quid timidi estis, modice fidei?” Tunc surgens Iesus imperauit ventis et mari et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic? Quia venti et mare obediunt ei.”


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Sicut per vnius delictum omnes homines in condamnationem mortis, sic per vnius iusticiam omnes homines in iustificationem vite sunt computati. Sicut enim per inobedientiam vnius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per vnius obedientiam iusti constituentur multi. Lex enim subintrauit, vt habundaret delictum. Ubi autem habundauit delictum, superabundauit et gratia, vt sicut regnauit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per iusticiam in vitam eternam, per Iesum Christum dominum nostrum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Factum 62est euntibus illis in via, dixit quidam ad Iesum: “Sequar te, quocunque ieris.” Et ait illi Ihesus: “Uulpes foueas habent et volucres celi nidos, vbi requiescant. Nam filius hominis non habet, vbi caput reclinet.” Ait autem ad alterum: “Sequere me.” Ille autem dixit: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum.” Dixit autem ei Iesus: “Sine, vt mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuncia regnum dei.” Et ait alter: “Sequar te, domine, sed primum permitte me renunciare hijs, que domi sunt.” Et ait ad illum Iesus: “Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro aptus est regno dei.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Orationi instantes, vigilantes in ea in gratiarum actione, orantes simul et pro vobis, vt deus aperiat vobis hostium sermonis ad loquendum misterium Christi. Propter quod etiam vinctus sum, vt manifestem illud, ita vt oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, vt sciatis, quomodo oporteat vos vnicuique respondere. In Christo Ihesu domino nostro.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Dicebat Iesus discipulis suis: “Uidete quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. Qui enim habet, dabitur illi, et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab illo.” Et dicebat: “Sic est regnum dei, quemadmodum si iaciat sementem in terram et dormiat et exurgat nocte ac die et semen germinat et increscat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificet primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.” Et dicebat: “Cui assimilabimus regnum dei? Aut cui parabole comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, que sunt in terra, et 63 | a.xxiiij.cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus oleribus et facit ramos magnos, ita vt possi‹n›t sub vmbra eius aues celi habitare.” Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire. Sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.


DOMINICA QUARTA

Collecta Familiam tuam, quesumus, domine, continua pietate custodi, vt que in sola spe gratie celestis innititur, tua semper protectione muniatur.muniatur] minuatur missale Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Induite vos sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordie, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam supportantes inuicem et donantes vobismetipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam: sicut et dominus donuait nobis, ita et nos. Super omnia autem hec charitatem continuam habentes, quod est vinculum perfectionis. Et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in vno corpore, et grati estote, vt verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis et in hymnis et canticis spiritalibus, in gratia cantantes et psallentes in cordibus vestris deo. Omnia quecunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi facite gratias agentes deo et patri, per Iesum Christum dominum nostrum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum celorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminauit zizania in medio tritici et abijt. Cum autem aruisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem serui patrisfamilias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?” Et dixit ad illos: “Inimicus homo hoc fecit.” Serui autem dixerunt ei: “Uis 64imus et colligimus ea?” Et ait: “Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite vtraque crescere vsque ad messem et in tempore messis dicam messoribus: ‘Colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad comburendum. Triticum autem congregate in horreum meum.'”


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Uidete vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed que stulta sunt mundi huius elegit deus, vt confundat sapientes. Et infirma mundi elegit deus, vt confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia elegit deus et que non sunt, vt ea, que sunt, destrueret, vt non glorietur omnis caro coram illo. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est a deo nobis sapientia et iusticia et sanctificatio et redemptio, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur in domino, glorietur.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Egressus est Iesus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos. Et cum preteriret, vidit Leui Alphei sedentem ad theloneum et ait illi: “Sequere me.” Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipuli‹s› eius. Erant autem multi et qui sequebantur eum. Et scribe et pharisei videntes, quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis suis: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?” Hoc audito Iesus ait illis: “Non necesse habent sani medicum sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos sed peccatores.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalo‹ni›censes.

Fratres: De charitate fraternitatis non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim vos a deo didicistis, vt diligatis inuicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in vniuersa ecclesia. Rogamus 65 | b.i.autem vos, vt abundetis magis et operam detis, vt quieti sitissitis] scitis missale et vt vestrum negocium agatis ‹et› operemini manibus vestris, sicut precepimus vobis, et vt honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et vt nullius aliquid desideretis. Gratia domini nostri Iesu Christi sit vobiscum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Surgens Iesus de synagoga introiuit in domum Symonis. Socrus autem Symonis tenebatur magnis febribus et rogauerunt illum pro ea. Et stans super illam imperauit febri et dimisit eam. Et continuo surgens ministrabat illis. Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos varijs languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens curabat eos. Exibant autem etiam demonia a multis clamantia et dicentia, quia: “Tu es filius dei.” Et increpans non sinebat ea loqui, quia scieba‹n›t Iesum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe sequebantur eum. Et venerunt vsque ad ipsum et detinebant eum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait, quia: “Et alijs ciuitatibus oportet me euangelizare regnum dei.”


DOMINICA QUINTA

Oratio Conserua, domine, populum tuum, deus, et tuo nomini fac deuotum, vt diuinis subiectus officijs et temporalia vtiliter et eterna dona percipiat. Per dominum.


Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Charissimi: Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex deo natus est. Et omnis, qui diligit eum, qui genuit, diligit eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligimus ex deo natos, cum deum diligimus et mandata eius facimus. Hec enim est charitas dei, vt mandata eius custodiamus, et mandata eius grauia non sunt. Per Iesum Christum dominum nostrum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, domine, pater celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea a paruulis. Ita, pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia michi tradita sunt a patre meo. Et nemo nouit filium 66nisi pater neque patrem quis nouit nisi filius, et cui voluerit filius reuelare. Uenite ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suaue est et onus meum leue.

Secreta Hec nos oblatio, domine, mundet et renouet, gubernat et protegat. Per dominum.

Complenda Celestibus, domine, pasci delitijs, quesumus, vt semper eadem, per que veraciter viuimus, appetamus. Per dominum.


DOMINICA IN SEPTUAGESIMA

Officium

Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me et in tribulatione mea inuocaui dominum et exaudiuit de templo sancto suo vocem meam.

Psalmus Diligam te, domine, fortitudo mea; dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.

Collecta Preces populi tui, quesumus, domine, clementer exaudi, vt qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Nescitis, quod hij, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed vnus accipit brauium? Sic currite, vt comprehendatis. Omnis enim, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem vt corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum. Sic pugno, non quasi aerem verberans. Sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte cum alijs predicauerim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et omnes eandem escam spiritualem manducauerunt et omnes eundem potum spiritualem biberunt. Biberunt autem de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus.

Graduale Adiutor in oportunitatibus, in tribulatione sperent in te, qui nouerunt te, quoniam non derelinquis querentes te, domine.

67 | b.ij.Quoniam non in finem obliuio erit pauperis, patientia pauperum non peribit ineternum; exurge, domine, non preualeat homo.

Tractus De profundis clamaui ad te, domine; domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tue intendentes in orationem serui tui.

Si iniquitates obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit?

Quia apud te propiciatio est et propter legem tuam sustinui te, domine.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum celorum homini patrifamilias, qui exijt primo mane conducere operarios in vineam suam. Conuentione autem facta cum operarijs ex denario diurno misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro ociosos et illis dixit: “Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit, dabo vobis.” Illi autem abierunt. Iterum autem exijt circa sextam et nonam horam et fecit similiter. Circa vndecimam vero exijt et inuenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die ociosi?” Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit.” Dicit illis: “Ite et vos in vineam meam.” Cum sero autem factum esset, dicit dominus vinee procuratori suo: “Uoca operarios et redde illis mercedem incipiens a nouissimis vsque ad primos.” Cum venissent ergo qui circa vndecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Uenientes autem et primi arbitrati sunt, quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant aduersus patremfamilias dicentes: “Hij nouissimi vna hora fecerunt et pares illos nobis fecisti, qui portauimus pondus diei et estus.” At ille respondens vni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario conuenisti mecum? Tolle quod tuum est et vade. Uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?” Sic erunt nouissimi primi et primi nouissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

68Offertorium Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo, altissime.

Secreta Muneribus nostris, quesumus, domine, precibusque susceptis et celestibus nos munda misterijs et clementer exaudi. Per dominum.

Communio Illumina faciem tuam super seruum tuum et saluum me fac in tua misericordia, domine, non confundar, quoniam inuocaui te.

Complenda Fideles tui, deus, per tua dona firmentur, vt eadem et percipiendo requirant et querendo sine fine percipiant. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

Fratres: Festinemus ingredi in illam requiem, vt ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Uiuus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens vsque ad diuisionem anime ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis et non est vlla creatura inuisibilis in conspectu eius. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetrauit celos, Iesum filium dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum glorie eius, vt misericordiam consequamur et gratiam inueniamus in auxilio oportuno. Per Iesum Christum dominum nostrum.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Profectus Iesus pretergradiebatur Galileam nec volebat quemquam scire. Docebat autem discipulos suos et dicebat illis, quoniam “Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.” At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare. Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: “Quid in via tractabatis?” At illi tacebant, siquidem in via se disputauerant, quis esset illorum maior. Et residens vocauit duodecim et ait illis: “Si 69 | b.iij.quis vult primus esse, erit omnium nouissimus et omnium minister.” Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset, ait illis: “Quisquis vnum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit. Et quicumque me susceperit, non me suscipit sed eum, qui me misit. Qui habet aures audiendi, audiat.”


FERIA SEXTA

Ad Hebreos.

Fratres: Eramus igitur natura filij ire, sicut et ceteri. Deus autem, qui diues est in misericordia, propter nimiam suam charitatem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui in peccatis, conui‹ui›ficauit nos Christo, cuius gratia saluati estis, et conresuscitauit et consedere fecit in celestibus in ipso Iesu, vt ostenderet in seculis superuenientibus abundantes diuitias glorie sue. In Christo Iesu domino nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Factum est, dum complerentur dies assumtionis Iesu, et ipse faciem suam firmauit, vt iret in Hierusalem. Et misit nuncios ante conspectum suum. Et euntes intrauerunt in ciuitatem Samaritanorum, vt pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Hierusalem. Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicimus, vt ignis descendat de celo et consumat illos, sicut Helyas fecit?” Et conuersus increpauit illos dicens: “Nescitis, cuius spiritus estis? Filius hominis non venit animas perdere sed saluare.” Et abierunt in aliud castellum.


DOMINICA IN SEXAGESIMA

Officium

Exurge; quare obdormis, domine? Exurge et ne repellas in finem. Quare faciem tuam auertis, obliuisceris tribulationem nostram? Adhesit in terra venter noster; exurge, domine, adiuua nos et libera nos.

Psalmus Deus, auribus nostris audiuimus, patres nostri annunciauerunt nobis.

Collecta Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra actione confidimus, concede propicius, vt contra aduersa omnia doctoris gentium protectione muniamur. Per dominum.


70Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Chorinthios.

Fratres: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim, si quis vos in seruitutem redigit, si quis deuorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cedit. Secundum ignobilitatemignobilitatem] ignobibilitatem missale dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientiainsipientia] insipientiam missale dico), audeo et ego. Hebrei sunt, et ego. Israelite sunt, et ego. Semen Abrahe sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego: vt minus sapiens dicam, plus ego, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudeis quinquies quadragenas vna minus accepi. Ter virgis cesus sum, semel lapidatus sum. Ter naufragium feci: nocte ac die in profundo maris fui. In itineribus sepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In labore et erumna, in vigilijs multis, in fame et siti, in ieiunijs multis, in frigore et nuditate. Preter illa, que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor? Quis scandalizatur et ego non vror? Si gloriari oportet, que infirmitatis mee sunt, gloriabor. Deus et pater domini nostri Iesu Christi scit (qui est benedictus in secula), quod non mentior. Damasci prepositus gentis Arethe regis custodiebat ciuitatem Damascenorum, vt me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et sic effugi manus eius. Si glorari oportet, non expedit quidem, veniam autem ad visiones et reuelationes domini: scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (siue in corpore, siue extra corpus nescio, deus scit) raptum huiusmodi vsque ad tertium celum. Et scio huiusmodi hominem (siue in corpore, siue extra corpus nescio, deus scit), quoniam raptus est in paradisum et audiuit archana 71 | b.iiij.verba, que non licet homini loqui. Pro huiusmodi gloriabor; pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Non et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me existimet supra id, quod vidit in me, aut aliquid auditaliquid audit] audit aliquid missale ex me. Et ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mee, angelus sathane, qui me colaphizet. Propter quod ter dominum rogaui, vt discederet a me, et dixit mihi: “Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur.” Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, vt inhabitet in me virtus Christi.

Graduale Sciant gentes, quoniam nomen tibi deus, tu solus altissimus super omnem terram.

Deus meus, pone illos vt rotam et sicut stipulam ante faciem venti.

Tractus Commouisti, domine, terram et conturbasti eam.

Sana contritiones eius, quia mota est.

Ut fugiant a facie arcus, vt liberentur electi tui.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Cum turba plurima conueniret ad Iesum et de ciuitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: “Exijt, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres celi comederunt illud. Et aliud cecidit supra petram et natum aruit, quia non habebat humorem. Et aliud cecidit inter spinas et simul exhorte spine suffocauerunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum.” Hec dicens clamabat: “Qui habet aures audiendi, audiat!” Interrogabant eum discipuli eius, que esset hec parabola. Quibus ipse dixit: “Uobis datum est nosse misterium regni dei, ceteris autem in parabolis, vt videntes non videant et audientes non intelligant. Est autem hec parabola: Semen est verbum dei. Qui autem secus viam, hij sunt, qui audiunt, deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salui fiant. Nam qui supra petram, qui, cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum, et hij radices non habent, quia ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt. 72Quod autem in spinis cecidit, hij sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et diuitijs et voluptatibus vite euntes suffocantur et non referunt fructum. Quod autem in terram bonam, hij sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in pacientia.”

Offertorium Perfice gressus meos in semitis B.xx.

Secreta Oblatum tibi, domine, sacrificium viuificet nos semper et muniat. Per dominum.

Communio Introibo ad altare dei, ad deum, qui letificat iuuentutem meam.

Complenda Supplices te rogamus, omnipotens deus, vt quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deseruire concedes. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

Fratres: Recogitate dominum Iesum Christum, qui talem sustinuit a peccatoribus aduersus semetipsum contradictionem, vt non fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim vsque ad sanguinem restitistis aduersus peccatum repugnantes et obliti estis consolationis, que vobis tanquam filijs loquitur dicens: “Fili mi, noli negligere disciplinam domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit dominus, castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit.” In disciplina perseuerate; tanquam filijs vobis offert se deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti estis? Omnes ergo adulteri et non filij estis. Deinde patres quidem carnis nostre habuimus eruditores et reuerebamur eos, num multo magis obtemperabimus patri spirituum et viuemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos, hic autem ad id, quod vtile est in recipiendo sanctificationem eius. In Christo Iesu domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus phariseis: “Qui non est mecum, contra me est. Et qui non congregat mecum, spargit. Ideo 73 | b.v.dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemiablasphemia] blasphemie missale non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. Qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex habundantia cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala. Dico autem vobis, quod omne verbum ociosum,ociosum] occisum missale quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicij. Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: Nos desolati a vobis ad tempus ‹h›ore, aspectuaspectu] a spiritu missale non corde, abundantius festinauimus faciem vestram videre cum multo desiderio, quoniam voluimus venire ad vos sed impediuit nos sathanas. Que est enim nostra spes aut gaudium aut corona glorie? Nonne vos ante dominum Iesum Christum estis in aduentu eius? Uos enim estis gloria nostra et gaudium. In Christo Iesu domino nostro.

Euangelium Egressus Iesus venit in patriam a.xxi.


DOMINICA IN QUINQUAGESIMA

Officium

Esto mihi in deum protectorem et in locum refugij, vt saluum me facias, quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me.

Psalmus In te, domine, speraui, non confundar ineternum, in iusticia tua libera me. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat.

Collecta Preces nostras, quesumus, domine, clementer exaudi atque a peccatorum nostrorum vinculis absolutos ab omni nos aduersitate custodi. Per dominum nostrum.

74Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velud es sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et nouerim misteria omnia et omnem scientiam et si habuero omnem fidem, ita vt montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ita vt ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non emulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambiciosa, non querit que sua sunt. Non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate; congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet; charitas nunquam excidit siue prophetie euacuabuntur, siue lingue cessabunt, siue scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Cum essem paruulus, loquebar vt paruulus, sapiebam vt paruulus, cogitabam vt paruulus. Quando autem factus sum vir, euacuaui que erant paruuli. Uidemus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hec. Maior autem his est charitas.

Graduale Tu es deus, qui facis mirabilia, solus notam fecisti in gentibus virtutem tuam.

Liberasti in brachio tuo populum tuum, filios Israel et Ioseph.

Tractus Iubilate domino, omnis terra, seruite domino in letitia.

Intrate in conspectu eius in exultatione.

Scitote, quoniam ipse est deus.

Ipse fecit nos et non ipsi nos.

Nos autem populus eius et oues pascue eius.


Initium sancti euangelij secundum Lucam.

In illo tempore: Assumpsit Iesus duodecim discipulos suos 75 | b.vi.et ait illis: “Ecce ascendimus Hierosolimam et consummabuntur omnia, que scripta sunt per prophetas de filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur. Et postquam flagellauerunt, occident eum et tertia die resurget.” Et ipsi nihil horum intellexerunt. Erat autem verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur. Factum est autem, cum appropinquaret Hierico, cecus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiuit turbam pretereuntem, interrogabat, quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret. Et clamauit dicens: “Iesu, fili Dauid, miserere mei!” Et qui preibant increpabant eum, vt taceret. Ipse vero multomagis clamabat: “Fili Dauid, misere‹re› mei!” Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogauit eum dicens: “Quid tibi vis faciam?” At ille dixit: “Domine, vt videam.” Et Iesus dixit illi: “Respice. Fides tua te saluum fecit.” Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans deum. Et omnis plebs vt vidit, dedit laudem deo.

Offertorium Benedictus es, domine, doce me iustificationes tuas; benedictus es, domine, doce me iustificationes tuas, in labijs meis pronunciaui omnia iudicia oris tui.

Secreta Hec hostia, domine, quesumus, emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per dominum.

Communio Manducauerunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis dominus, non sunt fraudati a desiderio suo.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt qui celestia alimenta percepimus, per hec contra omnia aduersa muniamur. Per dominum.


FERIA QUARTA IN CAPITE IEIUNII

Misereris omnium, domine, et nihil odisti eorum, que fecisti, dissimulans peccata hominum propter penitentiam et parcens illis, quia tu es dominus deus noster.

Psalmus Miserere mei, deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.

Dominus vobiscum. Oremus. 76Flectamus genua.

Collecta Presta, quesumus, domine, fidelibus tuis, vt ieiuniorum veneranda solemnia et congrua pietate suscipiant, et secura deuotione percurrant. Leuate. Per dominum.


Lectio Iohelis prophete.

Hec dicit dominus deus: Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et conuertimini ad dominum deum vestrum, quia benignus et misericors est et patiens et multum misericors, prestabilis super malicia. Quis scit, si conuertat et ignoscat deus et relinquat post se benedictionem? Sacrificium et libamen domino deo nostro; canite tuba in Syon, sanctificate ieiunium, vocate cetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate ‹senes›, congregate paruulos et sugentes vbera. Egredietur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo. Inter vestibulum et altare plorabant sacerdotes, ministri domini, et dicent: “Parce, domine, parce populo tuo, et ne des her‹ed›itatem tuam in opprobrioum, vt non dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est deus eorum?” Zelatus est dominus terram suam, et pepercit populo suo. Et respondit dominus et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, vinumvinum] vinum vinum missale et oleum et replebimini in eis. Et non dabo vos vltra opprobrium in gentibus, dicit dominus omnipotens.

Graduale Miserere mei, deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.

Misit de celo et liberauit me, dedit in opprobrium conculcantes me.

Tractus iste dicatur omni secunda et quarta feria per totam quadragesimam:

Tractus Domine, non secundum peccata nostra facias nobis neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.

Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordie tue, quia pauperes facti sumus nimis.

Adiuua nos, deus, salutaris noster, et propter gloriam nominis, domine, libera nos et propicius esto peccatis nostris propter nomen tuum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum 77 | b.vij.ieiunatis, nolite fieri sicut hipocrite tristes. Demoliuntur enim facies suas, vt pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem cum ieiunas, vnge caput tuum et faciem laua, ne videaris hominibus ieiunans sed patri tuo, qui est in abscondito. Et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, vbi erugo et tinea demolitur et vbi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis tesauros in celo, vbi neque erugo neque tinea demolitur et vbi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Offertorium Exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me; domine, clamaui ad te et sanasti me.

Secreta Fac nos, quesumus, domine, hijs muneribus offerendis conuenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti celebramus exordium. Per dominum.

Communio Qui meditabitur in lege domini die ac nocte dabit fructum suum in tempore suo.

Complenda Accepta nobis, domine, prebeant sacramenta subsidium, vt et tibi grata sint nostra ieiunia, et nobis proficiant ad medelam. Per dominum. Oremus. Inclinate capita vestra deo.

Super populum Inclinantes se, domine, maiestati tue propiciatus intende, vt qui diuino munere sunt refecti, celestibus semper nutriantur auxilijs. Qui viuis et regnas in vnitate spiritus sancti deus per omnia secula seculorum.


FERIA QUINTA

Officium

Dum clamarem ad dominum, exaudiuit vocem meam ab his, qui appropinquant mihi, et humiliauit eos, qui est ante secula et manet ineternum. Iacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet.

Psalmus Exaudi, deus, orationem meam et ne despexeris deprecationem meam, intende mihi et exaudi me.

Oremus. Flectamus genua.

Collecta Deus, qui culpa offenderis, penitentia placaris, preces populi tui supplicantis propicius respice et flagella tue iracundie, que pro peccatis nostris mereamur, auerte.

Leuate. Per dominum.


Lectio Esaie prophete.

In diebus illis: Egrotauit Ezechias vsque ad 78mortem, et introiuit ad eum Esaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: “Hec dicit dominus: Dispone domui tue, quia morieris tu et non viues.” Et conuertit Ezechias faciem suam ad parietem, et orauit ad dominum et dixit: “Obsecro, domine, memento, queso, quomodo ambulauerim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis, fecerim.” Et fleuit Ezechias fletu magno. Factumque est verbum domini ad Esaiam dicens: Uade et dic Ezechie: Hec dicit dominus deus Dauid patris tui: Audiui orationem tuam et vidi lachrimas tuas. Ecce ego adijciam super dies tuos quindecim annos: et de manu regis Assyriorum eruam te et ciuitatem istam et protegam eam, dicit dominus omnipotens.

Graduale Iacta cogitatum tuum in domino, et ipse te enutriet.

Dum clamarem ad dominum, exaudiuit vocem meam ab hijs, qui appropinquant mihi.

Euangelium Cum descendisset Iesus de monte a.xxij.

Offertorium Ad te leuaui animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei, etenim vniuersi, qui te expectant, non confundentur.

Secreta Sacrificijs presentibus, domine, quesumus, intende placatus, vt et deuotioni nostre proficiant et saluti. Per dominum.

Communio Acceptabis sacrificium iusticie, oblationes et holocausta super altare tuum, domine.

Complenda Celestis doni benedictione percepta supplices te, deus omnipotens, deprecamur, vt hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. Per dominum.

Super populum Parce, domine, parce populo tuo et dignis flagellationibus castigatus in tua semper miseratione respiret. Qui tecum viuit.


FERIA SEXTA

Officium

Audiuit dominus et misertus est mihi, dominus factus est adiutor meus.

Psalmus Exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me.

Flectamus genua.

Collecta Inchoata ieiunia, quesumus, domine, benigno fauore prosequere, vt obseruantiam, quam corporaliter exhibemus, mentibus etiam sinceris exercere valeamus.

Leuate. Per dominum nostrum Iesum.


79 | b.viij.Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum. Me etenim de die in diem querunt et scire vias meas volunt quasi gens, que iusticiam fecerit et que iudicium dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iusticie et appropinquare deo volunt. Quare ieiunauimus et non aspexisti, humiliauimus animas nostras et nescisti? Ecce in die ieiunij vestri inuenitur voluntas vestra et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut vsque ad hanc diem, vt audiatur in excelso clamor vester. Nunquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Nunquid extorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere? Nunquid istud vocaui ieiunium et diem acceptabilem domino? Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? Dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur. Et anteibit faciem tuam iusticia tua et gloria domini colliget te. Tunc inuocabis et dominus exaudiet, clamabis et dicet: Ecce assum, quia misericors sum dominus deus tuus.

Graduale Unam petij a domino, hanc requiram: vt inhabitem in domo domini.

Ut videam voluntatem domini et protegar a templo sancto eius.

Tractus iste dicatur in omni sexta feria quadragesime:

Tractus Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me.

Miserere mihi, domine, quoniam infirmus sum.

Sana me, domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea.

Et anima mea turbata est valde, sed tu, domine, vsquequo.

Conuertere, domine, et eripe animam meam, saluum 80me fac propter misericordiam tuam.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Audistis, quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, bene facite hijs, qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, vt filij patris vestri sitis, qui in celis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaueritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester celestis perfectus est. Attendite, ne iusticiam vestram faciatis coram hominibus, vt iudicemini ab eis. Alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in celis est. Cum ergo facis elemosinam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis et in vicis, vt honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam. Te faciente elemosinam nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, vt sit elemosina tua in abscondito. Et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocrite, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, vt videantur ab hominibus. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. Et pater tuus, qui videt in abdcondito, reddet tibi.

Offertorium Domine, viuifica me secundum eloquium tuum, vt sciam testimonia tua.

Secreta Sacrificium, domine, obseruantie quadragesimalis offerimus; presta, quesumus, vt tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentie promptioris nobis tribuat facultatem. Per dominum.

Communio Seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam, ne pereatis de via iusta.

Complenda Tribue nobis, omnipotens deus, vt dona celestia, que debito frequentamus obsequio, salutaria nobis iugiter 81 | b.ix.sentiamus. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Tuere, domine, populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit aduersitas, si nulla dominetur iniquitas. Per dominum.


SABBATO IN CAPITE IEIUNII

Officium

Esto mihi cum graduali absque tractibus cum offertorio et communione vt supra in dominica quinquagesime b.v. Oremus. Flectamus.

Collecta Adesto, domine, supplicationibus nostris et concede, vt hoc solemne ieiunium, quod animabus corporibusque curandis salubriter institutum est, deuoto seruitio celebremus.

Leuate. Per dominum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus: Si abstuleris de medio tui cathenam et digitum desieris extendere et loqui quod non prodest, cum effunderis esurienti animam tuam et animam afflictam repleueris, orietur in tenebris lux tua et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem dabit tibi dominus deus tuus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit. Et erit quasi ortus irriguusirriguus] irrigīs missale et sicut fons aquarum, cuius non deficient aque. Et edificabuntur in te deserta seculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis edificator sepium auertens semitas iniquitatum. Si auerteris a sabbato pedem tuum et desieris facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocauerisvocaueris] vocaberis missale sabbatum delicatum et sanctum domini gloriosum et glorificaueris eum, dum non facis vias tuas, et non inuenietur voluntas tua, vt loquaris sermonem, tunc delectaberis in domino et sustollam te super altitudinem terre et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim domini locutum est hoc.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum sero esset factum, erat nauis in medio mari et Iesus solus in terra et videns discipulos laborantes in remigando. Erat enim ventus contrarius eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat preterire eos. At illi, vt viderunt eum ambulantem super mare, putauerunt fantasma esse et exclamauerunt. Omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Et statim locutus est cum 82eis et dixit illis: “Confidite: ego sum, nolite timere.” Et ascendit ad illos in nauim et cessauit ventus et plus magis intra se stupebant. Non enim intellexerant de panibus: erat enim cor eorum excecatum. Et cum transfretassent, peruenerunt in terram Genazareth et applicuerunt. Cumque egressi essent de naui, continuo cognouerunt eum. Et percurrentes vniuersam regionem illam ceperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, vbi audiebant eum esse. Et quocumque introibant in vicos vel in villas aut ciuitates, in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum, vt vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quotquot tangebant eum, salui fiebant.

Secreta Suscipe, domine, sacrificium, cuius voluisti dignanter immolatione placari; presta, quesumus, vt huius operatione mundati beneplacitum tibi nostre mentis offeramus effectum. Per dominum.

Complenda Celestis vite munere vegetati quesumus, domine, vt quod est nobis in presenti vita misterium, fiat eternitatis auxilium. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita vestra deo. Da populo tuo, quesumus, omnipotens deus, et eterne promissionis gaudia querere et quesita citius inuenire. Per dominum.


DOMINICA PRIMA IN QUADRAGESIMA

Officium

Inuocauit me et ego exaudiam eum, eripiam eum et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum.

Psalmus Qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei celi commorabitur.

Collecta Deus, qui ecclesiam tuam annua quadragesimali obseruatione purificas, presta familie tue, vt quod a te obtinere abstinendo nititur, hoc bonis operibus exequatur. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Chorinthios.

Fratres: Hortamur vos, ne in uacuum gratiam dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudiui te et in die salutis adiuui te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes 83 | b.x.vllam offensionem, vt non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustijs, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigilijs, in ieiunijs, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute dei, per arma iusticie, a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, vt seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce viuimus, vt castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes.

Graduale Angelis suis mandauit de te, vt custodiant te in omnibus vijs tuis.

In manibus portabunt te, ne vnquam offendas ad lapidem pedem tuum.

Tractus Qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei celi commorabitur.

Dicet domino: Susceptor meus es tu et refugium meum, deus meus, sperabo in eum.

Quoniam ipse liberauit me de laqueo venantium et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis eius sperabis.

Scuto circundabit te veritas eius, non timebis a timore nocturno.

A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et demonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille et decem milia, a dextris tuis tibi autem non appropinquabit.

Quoniam angelis suis mandauit de te, vt custodiant te in omnibus vijs tuis.

In manibus portabunt te, ne vnquam offendas ad lapidem pedem tuum.

Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem.

Quoniam in me sperauit, liberabo eum, protegam eum, quoniam cognouit nomen meum.

Inuocauit me et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione.

Eripiam eum et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum et ostendam illi salutare meum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ductus est Iesus in desertum a spiritu, vt temptaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esurijt. Et accedens temptator 84dixit ei: “Si filius dei es, dic, vt lapides isti panes fiant.” Qui respondens dixit: “Scriptum est: Non in solo pane viuit homo sed in omni verbo, quod procedit de ore dei.” Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam ciuitatem et statuit eum super pinnaculum templi et dixit ei: “Si filius dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim, quia: Angelis suis mandauit de te et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.” Ait illi Iesus rursum: “Scriptum est: Non temptabis dominum deum tuum.” Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dixit illi: “Hec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me.” Tunc dixit ei Iesus: “Uade, sathanas. Scriptum est enim: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies.” Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.

Offertorium Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis eius sperabis, scuto circundabit te veritas eius.

Secreta Sacrificium, domine, quadragesimalis initij solemniter immolamus te, domine, deprecantes, vt cum epularum restrictione carnalium a noxijs quoque voluptatibus temperemur. Per dominum.

Communio Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis eius sperabis, scuto circundabit te veritas eius.

Complenda Tui nos, domine, sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in misterij salutaris faciat transire consortium. Per dominum.


FERIA SECUNDA

Officium

Sicut oculi seruorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; miserere nobis, domine, miserere nobis.

Psalmus Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in celis.

Oremus. Flectamus.

Collecta Conuerte nos, deus, salutaris noster, et vt nobis ieiunium quadragesimale proficiat, mentes nostras celestibus instrue disciplinis. Leuamus. Per dominum.


Lectio Ezechielis prophete.

Hec dicit dominus deus: Ecce ego ipse requiram oues meas et visitabo illas, sicut pastor visitat gregem suum in die, quando fuerit in medio ouium suarum dissipatarum. Sic visitabo 85 | b.xi.oues meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus disperse fuerant in die nubis et caliginis. Et educam eas de populis et congregabo eas de terris. Et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in riuis et in cunctis sedibus terre. In pascuis vberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascue earum. Ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Ego pasco oues meas et eas accubare faciam, dicit dominus deus. Quod perierat, requiram, et quod abiectum fuerat, reducam, et quod confractum fuerat, alligabo, et quod infirmum fuerat, consolidabo, et quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio et iusticia, dicit dominus omnipotens.

Graduale Protector noster, aspice, deus, et respice seruos tuos.

Domine deus virtutum, exaudi preces seruorum tuorum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue. Et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eas ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab hedis, et statuit oues quidem a dextris suis, hedos autem a sinistris. Tunc dicet rex hijs, qui a dextris eius erunt: ‘Uenite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim et dedistis mihi manducare. Sitiui et dedistis mihi bibere. Hospes eram et collegistis me. Nudus et operuistis me. Infirmus et visitastis me. In carcere eram et venistis ad me.’ Tunc respondebunt ei iusti dicentes: ‘Domine, quando te vidimus esurientem et pauimus, sitientem et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem et collegimus te? Aut nudum et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?’ Et respondens rex dicet illis: ‘Amen dico vobis, quandiu fecistis vni de hijs fratribus meis minimis, mihi fecistis’. Tunc dicet et hijs, qui a sinistris erunt: ‘Discedite a me, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est diabolo 86et angelis eius. Esuriui enim et non dedistis mihi manducare. Sitiui et non dedistis mihi potum. Hospes eram et non collegistis me. Nudus et non operuistis me. Infirmus et in carcere et non visitastis me.’ Tunc respondebunt et ipsi dicentes: ‘Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministrauimus tibi?’ Tunc respondebit illis dicens: ‘Amen dico vobis, quandiu non fecistis vni de minoribus hijs, nec mihi fecistis.’ Et ibunt hij in supplicium eternum, iusti autem in vitam eternam.”

Offertorium Leuabo oculos meos et considerabo mirabilia tua, domine, vt doceas me iusticiam tuam; da mihi intellectum, vt discam mandata tua.

Secreta Munera, quesumus, domine, oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Communio Uoce mea ad dominum clamaui et exaudiuit me de monte sancto suo, non timebo milia populi circundantis me.

Complenda Salutaris tui, domine, munere satiati supplices exoramus, vt cuius letamur gustu, renouemur effectu. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Absolue, quesumus, domine, nostrorum vincula peccatorum, vt quicquid pro eis meremur, propiciatus auerte. Per dominum.


FERIA TERTIA

Officium

Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie, a seculo et in seculum tu es.

Psalmus Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis, a seculo et in seculum tu es deus.

Collecta Oremus. Flectamus. Respice, quesumus, domine, familiam tuam et presta, vt apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat, que se carnis maceratione castigat. Leuate. Per dominum.


Lectio Esaie prophete.

In diebus illis: Locutus est Esaias propheta dicens: Querite dominum, dum inueniri potest, inuocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et reuertatur ad dominum et miserebitur eius et ad deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes mee cogitationes vestre neque vie mee vie vestre, 87 | b.xij.dicit dominus, quia sicut exaltantur celi a terra, sic exaltate sunt vie mee a vijs vestris et cogitationes mee a cogitationibus vestris. Et quomodo descendit imber et nix de celo et illic vltra non reuertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem commedenti, sic erit verbum meum, quod egreditur de ore meo. Non reuertetur ad me vacuum sed faciet quecunque volui et prosperabitur in his, ad que misi illud, ait dominus omnipotens.

Graduale Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, domine.

Eleuatio manuum mearum sacrificium vespertinum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum intrasset Iesus Hierosolimam, commota est vniuersa ciuitas dicens: “Quis est hic?” Populi autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilee.” Et intrauit Iesus in templum dei, et eijciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas euertit et dicit eis: “Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Uos autem fecistis illam speluncam latronum.” Et accesserunt ad eum ceci et claudi in templo et sanauit eos. Uidentes autem principes sacerdotum et scribe mirabilia, que fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Osanna filio Dauid,” indignati sunt et dixerunt ei: “Audis, quid isti dicunt?” Iesus autem dixit eis: “Utique. Nunquid legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?” Et relictis illis abijt foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique docebat eos de regno dei.

Offertorium In te speraui, domine, dixi: “Tu es deus meus, in manibus tuis tempora mea.”

Secreta Oblatis, domine, quesumus, placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. Per dominum.

Communio Cum inuocareminuocarem] iuuocarem missale te, exaudisti me, deus, iusticie mee in tribulatione dilatasti me; miserere mihi, domine, et exaudi orationem meam.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt illius salutaris capiamus effectum, cuius per hec misteria pignus accepimus. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita vestra deo. 88Ascendant ad te, domine, preces nostre et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

Reminiscere miserationum tuarum, domine, et misericordie tue, que a seculo sunt, ne vnquam dominentur nobis inimici nostri; libera nos, deus Israel, ex omnibus angustijs nostris.

Psalmus Ad te, domine, leuaui animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam.

Dominus vobiscum non dicitur. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Preces nostras, quesumus, domine, clementer exaudi et contra cuncta nobis aduersantia dexteram tue maiestatis extende. Leuate. Per dominum nostrum.


Lectio libri Exodi.

In diebus illis: Dixit dominus ad Moysen: “Ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi duas tabulas lapideas et legem ac mandata, que scripsi, vt doceas filios Israel.” Surrexerunt Moyses et Iosue, minister eius. Ascendensque Moyses in montem dei senioribus ait: “Expectate hic, donec reuertamur ad vos. Habetis Aaron et Ur vobiscum: si quid natum fuerit questionis, referetis ad eos.” Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem et habitauit gloria domini super Synai tegens illum nube sex diebus. Septimo autem die vocauit eum dominus de medio caliginis. Erat autem species glorie domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. Ingressusque Moyses medium nebule ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Graduale Tribulationes cordis mei dilatate sunt, de necessitatibus meis eripe me, domine.

Uide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea.

Hic dicetur Dominus vobiscum. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Deuotionem populi tui, quesumus, domine, benignus intende, vt qui per abstinentiam macerentur in corpore, per fructum boni operis reficiantur in mente. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Regum.

89 | b.xiij.In diebus illis: Uenit Helyas in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum et perrexit in desertum via vnius diei. Cunque venisset et sederet subter vnam iuniperum, petiuit anime sue, vt moreretur, et ait: “Sufficit mihi, domine, tolle animam meam. Neque enim melior sum quam patres mei.” Proiecitque se et obdormiuit in vmbra iuniperi. Et ecce angelus domini tetigit eum dixitque illi: “Surge, commede.” Et respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aque. Commedit ergo et bibit et rursum obdormiuit. Reuersusque angelus domini secundo et tetigit eum dixitque illi: “Surge, commede, grandis enim tibi restat via.” Qui cum surrexisset, commedit et bibit et ambulauit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus vsque ad montem dei Oreb.

Tractus De necessitatibus meis eripe me, domine, vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea.

Ad te, domine, leuaui animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei.

Etenim vniuersi, qui te expectant, non confundentur; confundantur omnes facientes vana.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum scribe et pharisei dicentes: “Magister, volumus a te signum videre.” Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei nisi signum Ione prophete. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terre tribus diebus et tribus noctibus. Uiri Niniuite surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia penitentiam egerunt in predicatione Ione. Et ecce plus quam Iona hic. Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca 90arida querens requiem et non inuenit. Tunc dicit: ‘Reuertar in domum meam, vnde exiui.’ Et veniens inuenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi. Et sunt nouissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessime.” Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foras querentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant querentes te.” At ipse respondens dicenti sibi ait: “Que est mater mea et qui sunt fratres mei?” Et extendens manum in discipulos suos ait: “Ecce mater mea et fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, soror et mater est.”

Offertorium Meditabor in mandatis tuis, que dilexi valde, et leuabo manus meas ad mandata tua, que dilexi.

Secreta Hostias tibi, domine, placationis offerimus, vt et delicta nostra miseratus absoluas et nutantia corda tu dirigas. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Intellige clamorem meum, intende voci orationis mee, rex meus et deus meus, quoniam ad te orabo, domine.

Complenda Tui, domine, perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidijs. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Mentes nostras, quesumus, domine, lumine tue claritatis illustra, vt videre possimus que agenda sunt et que recta sunt agere valeamus. Per dominum.


FERIA QUINTA

Officium

Confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius.

Psalmus Cantate domino canticum nouum, cantate domino, omnis terra. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui in obseruatione ieiunij et elemosinarum largitione posuisti nostrorum remedia peccatorum, concede nos mente et 91 | b.xiiij.corpore semper tibi esse deuotos. Leuate. Per dominum.


Lectio Ezechielis prophete.

In diebus illis: Factus est sermo domini ad me dicens: Quid est, quod inter vos parabolam vertitis in prouerbium istud in terra Israel dicentes: “Patres commederunt vnam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt?” Uiuo ego, dicit dominus deus, si erit vobis vltra parabola hec in prouerbium in Israel. Ecce omnes anime mee sunt. Ut anima patris, ita et anima filij mea est. Anima, que peccauerit, ipsa morietur. Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iusticiam in montibus, non commederit et oculos suos non leuauerit ad ydola domus Israel et vxorem proximi sui non violauerit et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non contristauerit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento, ad vsuram non commodauerit, et amplius non acceperit, ab iniquitate auerterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum et in preceptis meis ambulauerit et iudicia mea custodierit, vt faciat veritatem, hic iustus est et vita viuet, ait dominus omnipotens.

Graduale Custodi me, domine, vt pupillam oculi, sub vmbra alarum tuarum protege me.

De vultu tuo iudicium meum prodeat, oculi tui videant equitates.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dicebat Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudeos: “Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos.” Responderunt ei: “Semen Abrahe sumus et nemini seruiuimus vnquam. Quomodo tu dicis, ‘liberi eritis’?” Respondit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis, quia omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati. Seruus autem non manet in domo ineternum, filius autem manet ineternum. Si ergo vos filius liberauerit, vere liberi eritis. Scio, quia filij Abrahe estis sed queritis me interficere, quia 92sermo meus non capit in vobis. Ego quod vidi apud patrem meum loquor et vos que vidistis apud patrem vestrum facitis.” Responderunt et dixerunt ei: “Pater noster Abraham est.” Dicit eis Iesus: “Si filij Abrahe estis, opera Abrahe facite. Nunc autem queritis me interficere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis, quam audiui a deo. Hoc Abraham non fecit, vos facitis opera patris vestri.” Dixerunt itaque ei: “Nos ex fornicatione non sumus nati, vnum patrem habemus deum.” Dixit ergo eis Iesus: “Si deus pater vester esset, diligeretis vtique me. Ego enim ex deo processi et veni. Neque enim a meipso veni sed ille me misit. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Uos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit, quia non est veritas in eo. Cum loquitur, mendacium ex proprijs loquitur, quia mendax est et pater eius. Ego autem, qui veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare vos non creditis mihi? Qui ex deo est, verba dei audit.”

Offertorium Immittit angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos: gustate et videte, quoniam suauis est dominus.

Secreta Sacrificia, domine, quesumus, propicius ista nos saluent, que medicinalibus sunt instituta ieiunijs. Per dominum.

Communio Panis, quem ego dedero, caro mea est pro seculi vita.

Complenda Tuorum nos, domine, largitate donorum et temporalibus attolle presidijs et renoua sempiternis. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate.

Super populum Oremus. Inclinate capita vestra deo. Da, quesumus, domine, populis christianis et que profitentur agnoscere et celeste munus diligere, quod frequentant. Per dominum.


FERIA SEXTA

Officium

De necessitatibus meis eripe me, domine, vide humilitatem meam et laborem 93 | b.xv.meum et dimitte omnia peccata mea.

Psalmus Ad te, domine, leuaui animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Esto, domine, propicius plebi tue, et quam tibi facis esse deuotam, benigno refoue miseratus auxilio. Leuate. Per dominum.


Lectio Ezechielis prophete.

Hec dicit dominus: Anima, que peccauerit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filij. Iusticia iusti super eum erit et impietas impij erit super eum. Si autem impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis, que operatus est, et custodierit vniuersa precepta mea et fecerit iudicium et iusticiam, vita viuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iusticia sua, quam operatus est, viuet. Nunquid voluntatis mee est mors impij, dicit dominus deus, et non vt conuertatur a vijs suis et viuat? Si autem auerterit se iustus a iusticia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationes, quas operari solet impius, nunquid viuet? Omnis iusticie eius, quas fecerat, non recordabuntur. In priuaricatione, qua priuaricatus est, et in peccato suo, quod peccauit, in ipsis morietur. Et dixit: ‘Non est equa via domini.’ Audite, domus Israel! Nunquid via mea non est equa et non magis vie vestre praue sunt? Cum autem auerterit se iustus a iusticia sua et fecerit iniquitatem, morietur in ea. In iniusticia sua, quam operatus est, morietur. Et cum auerterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iusticiam, ipse animam viuificabit. Considerans enim et auertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita viuet et non morietur, dicit dominus omnipotens.

Graduale Saluum fac seruum tuum, deus meus, sperantem in te.

Auribus percipe orationem meam.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Erat dies festus Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolimam.Est autem Hierosolimam post Hierosolimam inseruit missale 94Est autem Hierosolimis probatica piscina, que cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. In his ergo iacebat multitudo magna languentium – cecorum, claudorum, aridorum – expectantium aque motum. Angelus autem domini secundum tempus descendebat in piscinam et mouebatur aqua. Et qui prius descendisset in piscinam post motionem aque, sanus fiebat a quacunque tenebatur infirmitate. Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognouisset, quia multum iam tempus haberet, dicit ei: “Uis sanus fieri?” Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, vt cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam. Dum venio enim ego, alius ante me descendit.” Dicit ei Iesus: “Surge, tolle grabatum tuum et ambula.” Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. Dicebant Iudei illi, qui sanatus fuerat: “Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.” Respondit eis: “Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: ‘tolle grabatum tuum et ambula.'” Interrogauerunt ergo eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: ‘tolle grabatum tuum et ambula’?” Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus autem declinauit se a turba constituta in loco. Postea inuenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.” Abijt ille homo et nunciauit Iudeis, quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.

Offertorium Benedic, anima mea, domino et noli obliuisci omnes retributiones eius et renouabitur sicut aquile iuuentus tua.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, munera nostris oblata seruitijs et tua propicius dona sanctifica. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritus sancti deus.

Communio Erubescant et conturbentur omnes inimici mei, auertantur retrorsum et erubescant valde velociter.

Complenda 95 | b.xvi.Per huius, domine, operationem misterij et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Exaudi nos, misericors deus, et mentibus nostris gratie tue lumine ostende. Per dominum.


SABBATO

Officium

Intret oratio mea in conspectu tuo, inclina aurem tuam ad precem meam, domine.

Psalmus Domine deus salutis mee, in die clamaui et nocte coram te.

Ad istas quinque orationes non dicatur Dominus vobiscum sed tantum Oremus. Flectamus.

Collecta Populum tuum, domine, quesumus, propicius respice atque ab eo flagella tue iracundie clementer auerte. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Deutronomij.

In diebus illis: Locutus est Moyses ad dominum dicens: “Respice, domine, de sanctuario tuo et de excelso celorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terre, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris dare terram lacte et melle manantem. Audi, Israel. Hodie dominus deus tuus precepit tibi, vt facias mandata eius atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua. Dominum elegisti hodie, vt sit tibi deus et ambules in vijs eius et custodias cerimonias illius et mandata atque iudicia et obedias eius imperio. Et dominus elegit te hodie, vt sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, vt custodias omnia precepta eius et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas creauit in laudem et nomen et gloriam suam. Et sis populus sanctus domini dei tui, sicut locutus est tibi.”

Graduale Protector b.xi. Oremus. Flectamus.

Collecta Deus, qui nos in tantis periculis constitutos pro humana s‹c›is fragilitate non posse subsistere, da nobis salutem mentis et corporis, vt ea, que pro peccatis nostris patimur, te adiuuante vincamus. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Deutronomij.

In diebus illis: Dixit Moyses filijs Israel: “Si custodieritis mandata, que ego 96precipio vobis, et feceritits ea, vt diligatis dominum deum vestrum et ambuletis in omnibus vijs eius adherentes ei, disperdet dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas, que maiores et fortiores vobis sunt. Omnis locus, quem calcauerit pes vester, vester erit. A deserto et Libano et flumine magno Eufrate vsque ad mare occidentale erunt termini vestri. Nullus stabit contra vos, terrorem vestrum et formidinem dabit dominus deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis dominus deus vester.”

Graduale Propicius esto, domine, peccatis nostris, ne quando dicant gentes: “Ubi est deus eorum?”

Adiuua nos, deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, domine, libera nos. Oremus. Flectamus.

Collecta Protector noster, aspice, deus, vt qui malorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia libera tibi mente famulemur. Leuamus. Per dominum.


Lectio libri Machabeorum.

In diebus illis: Orationem faciebant sacerdotes, dum offerrent sacrificium pro populo Israel, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus et dicentibus: “Benefaciat vobis deus et meminerit testamenti sui, quod ad Abraham et Ysaac et Iacob locutus est seruorum suorum fidelium. Et det vobis cor omnibus, vt colatis eum et faciatis eius voluntatem. Adaperiat cor vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem. Exaudiat orationem vestram et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo dominus deus noster.

Graduale Diligatur oratio mea b.xij. Oremus. Flectamus.

Collecta Adesto, quesumus, domine, supplicationibus nostris, vt esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter aduersa securi. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Miserere nostri, deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Et immitte timorem tuum super gentes, que non exquisierunt te, vt cognoscant, quia non est deus nisi tu, vt enarrent mirabilia 97 | b.xvij.tua. Alleua manum tuam super gentes alienas, vt videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in illis, vt cognoscant te, sicut et nos cognouimus, quoniam non est deus preter te, domine. Innoua signa et immuta mirabilia. Glorifica manum et brachium dexterum. Excita furorem et effunde iram. Extolle aduersarium et afflige inimicum. Festina tempus et memento finis, vt enarrent vniuersa mirabilia tua, domine deus noster.

Graduale Saluum fac populum tuum, domine, et benedic hereditati tue.

Ad te, domine, clamaui, deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum. Oremus. Flectamus.

Collecta Actiones nostras, quesumus, domine, aspirando preueni et adiuuando prosequere, vt cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te incepta finiatur. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate.


Lectio Danielis prophete.

Angelus domini descendit a.vij.


Hymnus

Benedictus es, domine, in firmamento celi et laudabilis et gloriosus in secula.

Benedicite, opera domini, domino, benedicite, celi, domino, benedicite, angeli domini, domino: Hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Benedicite, aque, que super celos sunt, domino, benedicite, omnes virtutes domini, domino, benedicite, sol et luna, domino: Himnum.

Benedicite, stelle celi, domino, benedicite, ymber et ros, domino, benedicite, omnis spiritus, domino: Hymnum.

Benedicite, ignis et estus, domino, benedicite, noctes et dies, domino, benedicite, tenebre et lumen, domino: Hymnum.

Benedicite, frigus et cauma, domino, benedicite, pruina et niues, domino, benedicite, fulgura et nubes, domino: Hymnum.

Benedicat terra domino, benedicite, montes et colles, domino, benedicite, omnia nascentia, domino: Hymnum.

Benedicite, maria et flumina, domino, benedicite, fontes, domino, benedicite, cete et omnia, que mouentur in aquis, domino: Hymnum.

Benedicite, volucres celi, domino, benedicite, bestie et vniuersa pecora, domino, benedicite, filij hominum, domino: Hymnum.

Benedicat Israel domino, benedicite, sacerdotes domini, domino, benedicite, serui domini, domino: Himnum.

98Benedicite, spiritus et anime iustorum, domino, benedicite, sancti et humiles corde, domino: Hymnum dicite.

Benedicite, Anania, Azaria, Misael, domino: Hymnum dicite.

Benedictus es.

Dominus vobiscum.

Collecta Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propicius, vt nos, famulos tuos, non exurat flamma viciorum. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: Rogamus vos, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Uidete, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in inuicem et in omnes. Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Hec est enim voluntas dei in Christo Iesu in omnibus vobis. Spiritum nolite extinguere, prophetias nolite spernere, omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos. Ipse autem deus pacis sanctificet vos per omnia, vt integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in aduentu domini nostri Iesu Cristi seruetur.

Tractus Laudate dominum, omnes gentes, et collaudate eum, omnes populi.

Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas domini manet ineternum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eos. Et resplenduitresplenduit] resplendiuit missale facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuit illis Moyses et Helyas cum eo loquentes. Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi vnum, Moysi vnum et Helye vnum.” Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbrauit eos et ecce vox de nube dicens: “Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Ipsum audite.” Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque illis: “Surgite et nolite timere.” Leuantes 99 | b.xviij.autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum. Et descendentibus illis de monte precepit Iesus dicens: “Nemini dixeritis visionem, donec filius hominis a mortuis resurgat.”

Offertorium Domine deus salutis mee, in die clamaui et nocte coram te, intret oratio mea in conspectu tuo, domine.

Secreta Presentibus sacrificijs, domine, nostra ieiunia sanctifica, vt quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur. Per dominum.

Communio Domine deus meus, in te speraui, libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me.

Complenda Sanctificationibus tuis, omnipotens deus, et vitia nostra curentur et remedia eterna proueniant. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Adesto, quesumus, domine, supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos aduersitate custodi. Per dominum.


DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA

Officium

Reminiscere b.xij.

Collecta Deus, qui conspicis omni nos virtute destitui, interius exteriusque custodi, vt ab omnibus aduersitatibus muniamur in corpore et a prauis cogitationibus mundemur in mente. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: Rogamus vos et obsecramus in domino Iesu, vt quemadmodum accepistis a nobis, quomodo oporteat ambulare et placere deo, sic et ambuletis et abundetis magis. Scitis enim que precepta dederim vobis per dominum Iesum. Hec est enim voluntas dei, sanctificatio vestra, vt abstineatis vos a fornicatione, vt sciat vnusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderij sicut et gentes, que ignorant deum. Et ne quis supergrediatur neque circumueniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est dominus de his omnibus, sicut prediximus vobis et testificati sumus. Non enim vocauit nos deus in immunditiam sed in sanctificationem. In Christo Iesu domino nostro.

Tractus De necessitatibus habeatur hic pro Graduali, require in b.xiij.

Tractus Dixit dominus mulieri Chananee: “Non est bonum sumere panem 100filiorum et mittere canibus ad manducandum.”

At illa dixit: “Etiam, domine, nam et catelli edunt de micis, que cadunt de mensa dominorum suorum.”

Ait illi Iesus: ” O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi sicut petisti.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Egressus Iesus secessit in partes Tyri et Sydonis. Et ecce mulier Chananea a finibus illis egressa clamauit dicens ei: “Miserere mei, domine fili Dauid! Filia mea male a demonio vexatur.” Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos.” Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oues, que perierunt, domus Israel.” At illa venit et adorauit eum dicens: “Domine, adiuua me.” Qui respondens ait: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.” At illa dixit: “Etiam, domine. Nam et catelli edunt de micis, que cadunt de mensa dominorum suorum.” Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi sicut vis.” Et sanata est filia illius ex illa hora.

Offertorium Meditabor b.xiij.

Secreta Sacrificijs presentibus, domine, quesumus, intende placatus, vt et deuotioni nostre proficiant et saluti. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit.

Communio Intellige clamorem b.xiij.

Complenda Supplices te rogamus, omnipotens deus, vt quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deseruire concedas. Per dominum.


FERIA SECUNDA

Officium

Redime me, domine, et miserere mei, pes enim meus stetit in via recta, in ecclesijs benedicam dominum.

Psalmus Iudica me, domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in domino sperans non infirmabor. Oremus. Flectamus.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt familia tua, que se affligendo carne ab alimentis abstinet, sectando iusticiam a culpa ieiunet. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum.


Lectio Danielis prophete.

101 | b.xix.In diebus illis: Orauit Daniel ad dominum dicens: “Domine deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Egipti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccauimus, iniquitatem fecimus, domine, in omnem iusticiam tuam. Auertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a ciuitate tua Hierusalem et a monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Nunc ergo exaudi, deus noster, orationem serui tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est. Propter temetipsum inclina, deus meus, aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et ciuitatem, super quam inuocatum est nomen tuum. Neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. Exaudi, domine, placare, domine, attende et fac. Ne morieris propter temetipsum, deus meus, quia nomen tuum inuocatum est super ciuitatem et super populum tuum, domine deus noster.”

Graduale Adiutor meus et liberator meus esto, domine, ne tardaueris.

Confundantur et reuereantur inimici mei, qui querunt animam meam.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudeorum: “Ego vado et queritis me et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.” Dicebant ergo Iudei: “Quo iturus est hic, quia non inueniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?” Dicebant ergo: “Nunquid interficiet semetipsum, quia dicit: ‘Quo ego vado, vos non potestis venire’?” Et dicebat eis: “Uos de deorsum estis, ego de superius sum. Uos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccato vestro.” Dicebant ergo ei: “Tu quis es?” Dixit eis Iesus: “Principium, qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et iudicare, sed qui misit me, verax est. Et que 102ego audiui ab eo, hec loquor in mundo.” Et non cognouerunt, quia patrem eius dicebat deum. Dixit ergo eis Iesus: “Cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis, quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, hec loquor. Et qui me misit mecum est et non reliquit me solum, quia ego que placita sunt ei, facio semper.”

Offertorium Benedicam dominum, qui tribuit mihi intellectum, prouidebam deum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commouear.

Secreta Hec hostia, quesumus, domine, placationis et laudis tua nos propiciatione dignos efficiat. Per dominum.

Communio Domine deus noster, quam admirabile est nomen tuum in vniuersa terra.

Complenda Hec nos communio, domine, purget a crimine et celestis remedij faciat esse consortes. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Adesto supplicationibus nostris, omnipotens deus, et quibus fiduciam sperande pietatis indulges, consuete misericordie tribue benignus effectum. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.


FERIA TERTIA

Officium

Tibi dixit cor meum: “Quesiui vultum tuum, vultum tuum, domine, requiram, ne auertas faciem tuam a me.”

Psalmus Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo. Oremus. Flectamus.

Collecta Perfice, quesumus, domine, benignus in nobis obseruantie sancte subsidium, vt que te auctore facienda cognouimus, te operante impleamus. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


Lectio libri Regum.

In diebus illis: Factus est sermo domini ad Helyam Tesbiten dicens: “Surge et vade in Sareptam Sydoniorum et manebis ibi. Precepi enim ibi mulieri vidue, vt pascat te.” Surrexit et abijt in Sareptam. Cumque venisset ad portam ciuitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna. Et vocauit eam dixitque ei: “Da mihi paululum aque in vase, vt bibam.” Cumque illa pergeret, vt afferret, clamauit post tergum eius dicens: “Affer mihi, obsecro, et buccellam 103 | b.xx.panis in manu tua.” Que respondit: “Uiuit dominus,deus tuus, quia non habeo panem nisi quantum pugillus potest capere farine in hydria et paululum olei in lechito. En colligo duo ligna, vt ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, vt commendamus et moriamur.” Ad quam Helias ait: “Noli timere sed vade et fac, sicut dixisti. Ueruntamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem paruulum et affer ad me. Tibi autem et filio tuo facies postea. Hec autem dixit dominus deus Israel: Hydria farine non deficiet nec lechitus olei minuetur vsque in diem, in qua daturus est dominus pluuiam super faciem terre.” Que abijt et fecit iuxta verbum Helye et commedit ipse et illa et domus eius. Ex illa die hydria farine non defecit et lechitus olei non est imminutus iuxta verbum domini, quod locutus est in manu Helye.

Graduale Iacta cogitatum tuum vt supra in feria quinta ante Inuocauit b.vij.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens: “Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei. Omnia ergo, quecunque dixerint vobis, seruate et facite. Secundum opera vero eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt. Alligant autem onera grauia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea mouere. Omnia ergo opera sua faciunt, vt videantur ab hominibus. Dilatant enim philateria sua et magnificabant fimbrias. Amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. Uos autem nolite vocari rabbi, vnus est enim magister vester. Omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram, vnus est enim pater vester, qui in celis est. Nec vocemini magistri, quia magister vester vnus est Christus. Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltauerit, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. 104Offertorium Miserere mihi, domine, secundum magnam misericordiam tuam; dele, domine, iniquitatem meam.

Secreta Sanctificationem tuam nobis, domine, hijs misterijs placatus operare, que nos et a terrenis purget vitijs et ad celestia dona perducat. Per dominum.

Communio Narrabo omnia mirabilia tua, letabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, altissime.

Complenda Ut sacris, domine, reddamus digni muneribus, fac nos tuis, quesumus, obedire mandatis. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Propiciare, domine, supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus, vt remissione peccatorum percepta in tua semper benedictione letemur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

Ne derelinquas me, domine deus meus, ne discedas a me, intende in adiutorium meum, domine virtus salutis mee.

Psalmus Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. Oremus. Flectamus.

Collecta Populum tuum, domine, propicius respice, et quos ab escis carnalibus precipis abstinere, a noxijs quoque vitijs cessare concede. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Hester.

In diebus illis: Orauit Hester ad dominum dicens: “Domine deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita et non est, qui possit tue resistere voluntati. Si decreueris saluare nos, continuo liberabimur. Tu enim, domine, fecisti celum et terram et quicquid celi ambitu continetur. Dominus omnium tu es et non est, qui resistat maiestati tue. Et nunc, domine, rex regum, deus Abraham, miserere populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere. Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi, sed exaudi deprecationem nostram et propicius esto sorti et funiculo hereditatis tue. Et conuerte luctum nostrum in gaudium, vt viuentes laudemus nomen tuum. Et non claudas ora canentium te, domine deus noster.”

Graduale Saluum fac populum tuum, domine, et benedic hereditati tue.

Ad te, domine, clamabo, deus meus, 105 | b.xxi.ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ascendens Iesus Hierosolimam assumpsit duodecim discipulos suos secreto et ait illis: “Ecce ascendimus Hierosolimam et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte. Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget.” Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedei cum filijs suis adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: “Quid vis?” Ait illi: “Dic, vt sedeant hij duo filij mei, vnus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam, in regno tuo.” Respondens autem Iesus dixit: “Nescitis, quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?” Dicunt ei: “Possumus.” Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo.” Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Iesus autem vocauit eos ad se et ait illis: “Scitis, quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt, potestetam exercent in eos? Non ita erit inter vos. Sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester seruus, sicut filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam in redemptionem pro multis.”

Offertorium Ad te, domine, leuaui a.i.

Secreta Hostias, domine, quas tibi offerimus, propicius respice et per hec sancta commertia vincula peccatorum nostrorum absolue. Per dominum.

Communio Iustus dominus et iusticias dilexit, equitatem vidit vultus eius.

Complenda Sumptis, domine, sacramentis ad redemptionis eterne, quesumus, proficiamus augmentum. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Deus, innocentie restitutor et amator, dirige ad te tuorum corda seruorum, vt spiritus tui feruore concepto et in fide inueniantur stabiles et in opere efficaces. Per dominum.


106FERIA QUINTA

Officium

Deus, in adiutorium meum intende, domine, ad adiuuandum me festina; confundatur et reuereantur inimici mei, qui querunt animam meam.

Psalmus Auertantur et erubescant retrorsum, qui volunt mihi mala. Oremus. Flectamus.

Collecta Presta nobis, domine, quesumus, auxilium gratie tue, vt ieiunijs et orationibus conuenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis. Leuate. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

Hec dicit dominus deus: Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius. Erit enim quasi mirice in deserto et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Benedictus vir, qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit estus. Et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinit facere fructum. Prauum est cor hominis et inscrutabile; quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans corda et probans renes, qui do vnicuique iuxta viam suam et iuxta fructum adinuentionum suarum, dicit dominus omnipotens. Graduale Propicius esto, domine b.xvi.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudeorum: “Non possum ego a meipso facere quicquam. Sed sicut audio, iudico et iudicium meum iustum est, quia non quero voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. Alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio, quia verum est testimonium eius, quod perhibet de me. Uos misistis ad Ioannem et testimonium perhibuit veritati. Ego autem non ab homine testimonium accipio sed hec dico, vt vos salui sitis. Ille erat lucerna ardens 107 | b.xxij.et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius. Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, que dedit mihi pater, vt perficiam ea, ipsa opera, que ego facio, testimonium perhibent de me, quia pater me misit. Et qui misit me pater, ipse testimonium perhibet de me. Neque vocem eius vnquam audistis neque speciem eius vidistis. Et verbum eius non habetis in vobis manens, quia quem misit ille, huic vos non creditis. Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam eternam habere. Et ille sunt, que testimonium perhibent de me, et non vultis venire ad me, vt vitam habeatis. Claritatem ab hominibus non accipio sed cognoui vos, quia dilectionem dei non habetis in vobis. Ego veni in nomine patris mei et non accepistis me. Si enim alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis et gloriam, que a solo est deo, non queritis? Nolite ergo putare, quia ego accusaturus sim vos apud patrem. Est, qui vos accusat, Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit: Si enim illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?”

Offertorium Precatus est Moyses in conspectu domini dei sui, et dixit:precatus … dixit] bis missale “Quare, domine, irasceris in populo tuo? Parce ire animi tui. Memento Abraham, Ysaac et Iacob, quibus iurasti dare terram fluentem lac et mel.” Et placatus factus est dominus de malignitate, quam dixit facere populo suo.

Secreta Presenti sacrificio nomini tuo nos, domine, ieiunia dicanda sanctificent, vt quod obseruantia nostra profitetur exterius, interius operetur effectum. Per dominum.

Communio Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet et ego in eo, dicit dominus.

Complenda Gratia tua nos, quesumus, domine, non derelinquat, que nobis opem semper acquirat. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. 108Adesto, domine, famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus, vt hijs, qui te auctore et gubernatore gloriantur, et congregata restaures et restaurata conserues. Per dominum.


FERIA SEXTA

Officium

Ego autem cum iusticia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria tua.

Psalmus Exaudi, domine, iusticiam meam, intende deprecationem meam. Oremus. Flectamus.

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura nos facias peruenire. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Genesis.

In diebus illis: Dixit Ioseph fratribus suis: “Audite somnium meum, quod vidi: putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.” Responderunt fratres eius: “Nunquid rex noster eris aut subijciemur ditioni tue?” Hec ergo causa somniorum atque sermonum inuidie et odij fomitem ministrauit. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Uidi per somnium quasi solem et lunam et stellas vndecim adorare me.” Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpauit eum pater. Dixit: “Quid tibi vult hoc somnium, quod vidisti? Nunquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram?” Inuidebant igitur ei fratres sui, pater vero rem tacitus considerabat. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem, dixit ad eum Israel: “Fratres tui pascunt oues in Sychimis. Ueni, mittam te ad eos.” Quo respondente: “Presto sum,” ait: “Uade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuncia mihi, quid agatur. Missus de valle Ebron venit in Sychem. Inuenitque eum vir errantem in agro et interrogauit eum, quid quereret. At ille respondit: “Fratres meos quero, indica mihi, vbi pascunt greges.” Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto. 109 | b.xxiij.Audiui autem eos dicentes: ‘Eamus in Dothaim.'” Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et inuenit eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitauerunt eum occidere et mutuo loquebantur: “Ecce somniator venit. Uenite occidamus eum et mittamus eum in cisternam veterem dicemusque, fera pessima deuorauit eum. Et tunc apparebit, quid illi prosint somnia sua.” Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat: “Non interficiamus animam eius nec effundamus sanguinem. Sed proijcite eum in cisternam hanc, que est in solitudine, manusque vestras seruate innoxias.” Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.

Graduale Ad dominum, cum tribularer, clamaui et exaudiuit me.

Domine, libera animam meam a labijs iniquis et a lingua dolosa.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulos suos et turbis Iudeorum parabolam hanc: “Homo erat paterfamilias, qui plantauit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et edificauit turrim in medio eius et locauit eam agricolis et peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit seruos suos ad agricolas, vt acciperent fructus eius. Et agricole apprehensis seruis eius alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidauerunt. Iterum misit alios seruos plures prioribus et fecerunt illis similiter. Nouissime autem misit ad eoseos] eum missale filium suum dicens: ‘Uerebuntur filium meum.’ Agricole autem videntes filium dixerunt intra se: ‘Hic est heres. Uenite occidamus eum et habebimus hereditatem eius.’ Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. Cum ergo venerit dominus vinee, quid faciet agricolis illis?” Aiunt illi: “Malos male perdet et vineam suam locabit alijs agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.” Dixit illis Iesus: “Nunquid legistis in scripturis: Lapidem, quem reprobauerunt 110edificantes, hic factus est in caput anguli? A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. Ideo dico vobis, quia aufertur a vobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. Super quem vero ceciderit, conteret eum.” Et cum audissent principes sacerdotum et pharisei parabolas eius, cognouerunt, quod de ipsis diceret. Et querentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Offertorium Domine, in auxilium meum respice, confundantur et reuereantur qui querunt animam meam, vt auferant eam.

Secreta Hec in nobis sacrificia, deus, et sanctificatione permaneant et operatione firmentur. Per dominum.

Communio Tu, domine, seruabis nos et custodias nos a generatione hac ineternum.

Complenda Fac nos, domine, quesumus, accepto pignore salutis eterne sic tendere congruenter, vt ad eandem peruenire possimus. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Da, quesumus, domine, populo tuo salutem mentis et corporis, vt bonis operibus inherendo tue semper virtutis mereatur protectione defendi. Per dominum.


SABBATO POST SECUNDAM DOMINICAM QUADRAGESIME

Lex domini irreprehensibilis conuertens animas, testimonium domini fidele sapientiam prestans paruulis.

Psalmus Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius annunciat firmamentum. Oremus. Flectamus.

Collecta Da, quesumus, domine, nostris effectum ieiunijs salutarem, vt castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Genesis.

In diebus illis: Dixit Rebecca filio suo Iacob: “Audiui patrem tuum loquentem cum Esau, fratre tuo, et dicentem ei: ‘Affer mihi de venatione tua et fac cibos, vt commedam, et benedicam tibi coram domino, antequam moriar.’ Nunc ergo, fili mi, acquiesce consilijs meis et pergens ad gregem affer mihi duos hedos optimos, 111 | b.xxiiij.vt faciam ex eis escas patris tuo, quibus libenter vescitur. Quas cum intuleris et commederit, benedicat tibi, priusquam moriatur.” Cui ille respondit: “Nosti quod Esau, frater meus, homo pilosus sit et ego lenis? Si attrectauerit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere et inducat super me maledictionem pro benedictione.” Ad quem mater: “In me sit,” ait, “ista maledictio, fili mi. Tantum audi vocem meam et pergens affer que dixi.” Abijt et attulit deditque matri. Parauit illa cibos, sicut nouerat velle patrem illius, et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum. Pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit. Deditque pulmentum et panes, quos coxerat, tradidit. Quibus illatis dixit: “Pater mi.” At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?” Dixitque Iacob: “Ego sum Esau, primogenitus tuus; feci sicut precepisti mihi. Surge, sede et comede de venatione mea et benedicat mihi anima tua.” Rursumque Ysaac ad filium suum: “Quomodo,” inquit, “tam cito inueniri potuisti, fili mi?” Qui respondit: “Uoluntas dei fuit, vt cito mihi occurreret quod volebam.” Dixitque Ysaac: “Accede huc, vt tangam te, fili mi, et probem, vtrum tu sis filius meus Esau an non.” Accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Ysaac: “Uox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau.” Et non cognouit eum, quia pilose manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi ait: “Tu es filius meus Esau?” Respondit: “Ego sum.” At ille: “Affer mihi,” inquit, “cibos de venatione tua, fili mi, vt benedicat tibi anima mea.” Quos cum oblatos commedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto dixit ad eum: “Accede ad me et da mihi osculum, fili mi.” Accessit et osculatus est eum. Statimque vt sensit vestimentorum fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filij mei sicut odor agri pleni, cui benedixit dominus. Det tibi deus de rore 112celi et de pinguedine terre abundantiam frumenti, vini et olei et seruiantseruiant] seruient missale tibi populi et adorent te tribus. Esto dominus fratrum tuorum et incuruentur ante te filij matris tue. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.” Uix Ysaac sermonem impleuerat et egresso Iacob foras, venit Esau coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: “Surge, pater mi, et commede de venatione filij tui, vt benedicat mihi anima tua.” Dixitque illi Ysaac: “Quis enim es tu?” Qui respondit: “Ego sum primogenitus filius tuus Esau.” Expauit Ysaac stupore vehementi, et vltra quam credi potest, admirans ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et commedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei et erit benedictus.” Auditis Esau sermonibus patris irruit clamore magno et consternatus ait: “Benedic etiam et mihi, pater mi.” Qui ait: “Uenit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam.” At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantauit enim me en altera vice. Primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam.” Rursumque ad patrem: “Nunquid non reseruasti,” ait, “et mihi benedictionem?” Respondit ei Ysaac: “Dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius seruituti illius subiugaui. Frumento et vino et oleo stabiliui eum et tibi post hec, fili mi, vltra quid faciam?” Cui Esau: “Num vnam,” inquit, “tamen benedictionem habes, pater? Mihi quoque, obsecro, vt benedicas.” Cumque eiulatu magno fleret, motus Ysaac dixit ad eum: “In pinguedine terre et in rore celi desuper erit benedictio tua.”

Graduale Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo, altissime.

Ad annunciandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudeorum: “Homo quidam habuit 113 | c.i.duos filios et dixit adolescentior ex illis patri: ‘Pater, da mihi portionem substantie, que me contingit.’ Et diuisit illis substantiam. Et non post multos dies congregatis omnibus adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Et ibi dissipauit substantiam suam viuendo luxuriose. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa et ipse cepit egere. Et abijt et adhesit vni ciuium regionis illius et misit illum in villam suam, vt pasceret porcos. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. In se autem reuersus dixit: ‘Quanti mercennarij in domo patris mei habundant panibus, ego autem hic fame pereo? Surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei: Pater, peccaui in celum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut vnum ex mercennarijs tuis.’ Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est. Et accurrens cecidit super collum eius et osculatus est eum. Dixitque ei filius: ‘Pater, peccaui in celum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus.’ Dixitque pater ad seruos suos: ‘Cito proferte stolam primam et induite illum et date annulum in manu eius et calciamenta in pedes eius. Et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est.’ Et ceperunt epulari. Erat autem filius eius senior in agro. Et cum veniret et appropinquaret domui, audiuit simphoniam et chorum et vocauit vnum de seruis et interrogauit,interrogauit] interrrgauit missale que hec essent. Isque dixit illi: ‘Frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia saluum illum recepit.’ Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus cepit rogare eum. At ille respondens dixit patri suo: ‘Ecce tot annis seruio tibi 114et nunquam mandatum tuum preteriui et nunquam dedisti mihi hedum, vt cum amicis meis epularer. Sed postquam filius tuus hic, qui deuorauit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.’ At ipse dixit illi: ‘Fili mi, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt. Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est.'”

Offertorium Illumina oculos meos, nequando obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus: “Preualui aduersus eum.”

Secreta Hijs sacrificijs, domine, concede placatus, vt qui proprijs oramus absolui delictis, non grauemur eternis. Per dominum.

Communio Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est.

Complenda Sacramenti tui, domine, diuina libatio penetralia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Familiam tuam, quesumus, domine, continua pietate custodi, vt que in sola spe gratie celestis innititur, celesti etiam protectione muniatur. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit.


DOMINICA TERTIA

Officium

Oculi mei semper ad dominum, quia ipse euellet de laqueo pedes meos; respice in me et miserere mei, quoniam vnicus et pauper sum ego.

Psalmus Ad te, domine, leuaui animam meam, deus meus, in te confido, non erubescam.

Collecta Quesumus, omnipotens deus, vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tue maiestatis extende. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritus.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Epheseos.

Fratres: Estote imitatores dei sicut filij charissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suauitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia aut 115 | c.ij.auaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, que ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut auarus, quod est ydolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hec enim venit ira dei in filios diffidentie. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in domino, vt filij lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et iusticia et veritate.

Graduale Exurge, domine, non preualeat homo, iudicentur gentes in conspectu tuo.

In conuertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et perient a facie tua.

Tractus Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in celis.

Ecce sicut oculi seruorum in manibus dominorum suorum.

Et sicut oculi ancille in manibus domine sue.

Ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nobis, domine, miserere nobis.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Erat Iesus eijciens demonium et illud erat mutum. Et cum eiecisset demonium, locutus est mutus et admirate sunt turbe. Quidam autem ex eis dixerunt: “In Belzebub, principe demoniorum, eijcit demonia.” Et alij temptantes signum de celo querebant ab eo. Ipse autem vt vidit cogitationes eorum, dixit eis: “Omne regnum in seipsum diuisum desolabitur et domus supra domum cadet. Si autem et sathanas in seipsum diuisus est, quomodo stabit regnum eius, quia dicitis in Belzebub, principe demoniorum, eijcere me demonia. Si autem ego in Belzebub eijcio demonia, filij vestri in quo eijciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. Porro si in digito dei eijcis demonia, profecto peruenit in vos regnum dei. Cum enim fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet. Si 116autem fortior illo superueniens vicerit eum, vniuersa arma eius aufert, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Qui non est mecum, aduersum me est. Et qui non colligit mecum, dispergit. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa querens requiem et non inueniens dicit: ‘Reuertar in domum meam, vnde exiui.’ Et cum venerit, inuenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se et ingressi habitant ibi. Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus.” Factum est autem, cum hec diceret, extollens vocem quedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portauit, et vbera, que suxisti.” At ille dixit: “Quin immo: beati, qui audiunt verbum dei et custodiunt illud.”

Offertorium Iusticie domini recte letificantes corda et dulciora super mel et fauum, nam et seruus tuus custodit ea.

Secreta Hec hostia, domine, quesumus, mundet nostra delicta, vt et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per dominum.

Communio Passer inuenit sibi domum et turtur nidum, vbi reponat pullos suos, altaria tua, domine virtutum, rex meus et deus meus; beati, qui habitant in domo tua, in secula seculorum laudabunt te.

Complenda A cunctis nos, domine, reatibus et periculis propiciatus absolue, quos tanti misterij tribuis esse participes. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate.


FERIA SECUNDA

Officium

In deo laudabo verbum, in domino laudabo sermonem, in deo speraui, non timebo quid faciat mihi homo.

Psalmus Miserere mei, deus, quoniam conculcauit me homo, tota die impugnans tribulauit me. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Cordibus nostris, quesumus, domine, gratiam tuam benignus infunde, vt sicut ab escis carnalibus abstinemus, ita sensus quoque nostros a noxijs retrahamus excessibus. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Regum.

117 | c.iij.In diebus illis: Naaman, princeps militie regis Syrie, erat vir magnus apud dominum suum et honoratus. Per illum enim dedit dominus salutem Syrie. Erat vir autem fortis et diues sed leprosus. Porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captiuam duxerunt puellam paruulam de terra Israel, que erat in obsequio vxoris Naaman. Que ait ad dominam suam: “Utinam fuisset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria. Profecto curasset eum a lepra, quam habet.” Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nunciauit ei dicens: “Sic et sic locuta est puella de terra Israel.” Dixitque ei rex Syrie: “Uade et mittam litteras ad regem Israel.” Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum, detulit litteras ad regem Israel in hec verba: “Cum acceperis epistolam hanc, scito, quod miserim ad te Naaman, seruum meum, vt cures eum a lepra sua.” Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: “Nunquid deus ego sum, vt occidere et viuificare possim, quia iste misit ad me, vt curem hominem a lepra sua. Animaduertite et videte, quot occasiones querat aduersum me.” Quod cum audisset Heliseus, vir dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Cur scidisti vestimenta tua? Ueniat ad me et sciat prophetam esse in Israel.” Uenit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad hostium domus Helysei. Misitque ad eum Heliseus nuncium dicens: “Uade et lauare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis.” Iratusque Naaman recedebat dicens: “Putabam, quod egrederetur ad me et stans inuocaret nomen domini dei sui et tangeret manu sua locum lepre et curaret me. Nunquid non meliores sunt Abbana et Pharphar fluuij Damasci omnibus aquis Israel, vt lauer in eis et 118munder?” Cum ergo vertisset se et abiret indignans, accesserunt ad eum serui sui et dixerunt ei: “Pater, et si rem grandem tibi dixisset propheta, certe facere debueras. Quantomagis quia nunc dixit tibi: ‘Lauare et mundaberis.'” Descenditque et lauit in Iordanem septies iuxta sermonem viri dei et restituta est caro eius sicut caro pueri paruuli et mundatus est a lepra sua. Reuersusque est ad virum dei cum vniuerso comitatu suo, venit et stetit coram eo et ait: “Uere scio, quod non sit alius deus in vniuersa terra nisi tantum dominus deus Israel.”

Graduale Deus, vitam meam annunciaui tibi, posuisti lachrimas meas in conspectu tuo.

Miserere mihi, domine, quoniam conculcauit me homo, tota die bellans tribulauit me.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixerunt pharisei ad Iesum: “Quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.” Ait autem: “Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. In veritate dico vobis: multe vidue erant in diebus Helye in Israel, quando clausum est celum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra, et ad nullam illarum missus est Helyas nisi in Sareptam Sydonie ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in Israel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.” Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes. Et surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem et duxerunt illum vsque ad supercilium montis, supra quem ciuitas illorum erat edificata, vt precipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat.

Offertorium Exaudi, deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam, intende in me et exaudi me.

Secreta Munus, quod tibi, domine, nostre seruitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum. Per dominum.

Communio Quis dabit ex Syon salutare Israel? Cum auerterit dominus capitiuitatem plebis sue, exultabit Iacob et letabitur Israel.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens et misericors deus, vt que ore contingimus, pura mente capiamus. Per dominum.

119 | c.iiij.Super populum Oremus. Inclinate. Subueniat nobis, domine, misericordia tua, vt ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente saluari. Per dominum.


FERIA TERTIA

Officium

Ego clamaui, quoniam exaudisti me, deus, inclina aurem tuam et exaudi verba mea, custodi me, domine, vt pupillam oculi, sub vmbra alarum tuarum protege me.

Psalmus Exaudi, domine, iusticiam meam, intende deprecationem meam. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, et continentie salutaris propicius nobis dona concede. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Regum.

In diebus illis: Mulier quedam clamabat ad Heliseum prophetam dicens: “Seruus tuus, vir meus, mortuus est et tu nosti, quia seruus tuus fuit timens deum. Et ecce creditor venit, vt tollat duos filios meos ad seruiendum sibi.” Cui dixit Heliseus: “Quid vis, vt faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua?” At illa respondit: “Non habeo ancilla tua quicquam in domo mea, nisi parum olei, quo vngar.” Cui ait: “Uade et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca et ingredere domum tuam et claude hostium, cum intrinsecus fueris tu et filij tui, et mitte inde in omnia vasa hec, et cum plena fuerint, tolles.” Iuit itaque mulier et clausit hostium super se et super filios suos. Illi offerebant vasa et illa infundebat. Cunque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “Affer mihi adhuc vas.” Et ille respondit: “Non habeo.” Stetitque oleum. Uenit autem illa et indicauit homini dei et ille: “Uade,” inquit, “et vende oleum et redde creditori tuo. Tu autem et filij tui viuite de reliquo.”

Graduale Ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo.

Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.


Secundum Matheum.

120In illo tempore: Respiciens Iesus in discipulos suos dixit Symoni Petro: “Si peccauerit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum aut vnum vel duos, vt in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesie. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis: quecunque alligaueritis super terram, erunt ligata et in celo. Et quecunque solueritis super terram, erunt soluta et in celo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quancunque petierint, fiet illis a patre meo, qui in celis est. Ubi enim duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Tunc accedens ad eum Petrus et dixit: “Domine, quotienscunque peccauit in me frater meus, et dimittam ei vsque septies?” Dicit illi Iesus: “Non dico tibi ‘vsque septies’ sed ‘vsque septuagies septies’.” Offertorium Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltauit me. Non moriar sed viuam et narrabo opera domini.

Secreta Per hec veniat, quesumus, domine, sacramenta nostre redemptionis effectus, qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. Per dominum.

Communio Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula et operatur iusticiam.

Complenda Sacris, domine, misterijs expiati et veniam consequamur et gratiam. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Tua nos, domine, protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

Ego autem in domino speraui, exultabo et letabor in misericordia tua, quia respexisti humilitatem meam.

Psalmus In te, domine, speraui, non confundar ineternum; in iusticia tua libera me et eripe me. Oremus. Flectamus.

Collecta Presta nobis, quesumus, 121 | c.v.domine, vt salutaribus ieiunijs eruditi a noxijs quoque vitijs abstinentes propiciationem tuam facilius impetremus. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum.


Lectio libri Exodi.

Hec dicit dominus deus: Honora patrem tuum et matrrem tuam, vt sis longeuus super terram, quam dominus, deus tuus, dabit tibi. Non occides. Non mechaberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui nec desiderabis vxorem eius. Non seruum, non ancillam, non bouem, non asinum nec omnia, que illius sunt. Cunctus autem populus audiebat voces et videbat lampades et sonitum buccine montemque fumigantem. Et perterriti ac pauore concussi steterunt procul dicentes Moysi: “Loquere tu nobis et audiemus. Non loquatur nobis dominus, ne forte moriamur.” Et ait Moises ad populum: “Nolite timere. Ut enim probaret vos, venit deus, et vt terror illius esset in vobis et non peccaretis.” Stetitque populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat deus. Dixitque propterea dominus ad Moysen: “Hec dices filijs Israel: Uos vidistis, quod de celo locutus sum vobis. Non facietis deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi et offeretis super illud holocausta et pacifica vestra, oues vestras et boues in omni loco, in quo memoria fuerit nominis mei.”

Graduale Miserere mei, domine, quoniam infirmus sum, sana me, domine.

Conturbata sunt omnia ossa mea et anima mea turbata est valde.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum ab Hierosolimis scribe et pharisei dicentes: “Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? Non enim lauant manus suas, cum panem manducant.” Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum dei propter traditionem vestram? Nam deus dixit: ‘Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur.’ 122Uos autem dicitis: ‘Quicunque dixerit patri vel matri: munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum aut matrem suam’ et irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram. Hypocrite, bene prophetauit de vobis Esayas dicens: ‘Populus hic labijs me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me docentes doctrinas et mandata hominum.'” Et conuocatis ad se turbis dixit eis: “Audite et intelligite. Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.” Tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei: “Scis, quia pharisei audito hoc verbo scandalizati sunt?” At ille respondens ait: “Omnis plantatio, quam non plantauit pater meus celestis, eradicabitur. Sinite illos, ceci sunt et duces cecorum. Cecus autem si ceco ducatum prestet, nonne ambo in foueam cadunt?” Respondens autem Petrus dixit ei: “Ediscere nobis parabolam istam.” At ille dixit: “Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur. Que autem procedunt de ore, de corde exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie. Hec sunt, que coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem.”

Offertorium Domine, fac mecum misericordiam tuam propter nomen tuum, quia suauis est misericordia tua.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua misteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. Per dominum.

Communio Notas mihi fecisti vias vite, adimplebis me letitia cum vultu tuo, domine.

Complenda Sanctificet nos, quesumus, domine, qua pasti sumus, mensa celestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Concede, quesumus, omnipotens deus, 123 | c.vi.vt qui protectionis tue gratiam querimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente seruiamus. Per dominum nostrum.


FERIA QUINTA

Officium

Salus populi ego sum, dicit dominus, de quacunque tribulatione clamauerint ad me, exaudiam eos et ero illorum dominus in perpetuum.

Psalmus Attendite, popule meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Oremus. Flectamus.

Collecta Da, quesumus, domine deus, rex eterne, cunctorum nobis indulgentiam peccatorum, vt sacro nos purificatos ieiunio sinceris mentibus ad tua sancta ventura facias peruenire. Leuate. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

In diebus illis: Factum est verbum domini ad me dicens: Sta in porta domus domini et predica ibi verbum istud et dic: “Audite verbum domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, vt adoretis dominum. Hec dicit dominus exercituum, deus Israel: Bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto. Nolite confidere in verbis mendacij dicentes: ‘Templum domini, templum domini, templum domini est,’ quoniam si benedixeritis vias vestras et studia vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum eius, aduene et pupillo et vidue non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaueritis in malum vobismetipsis, habitabo vobiscum in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a seculo et vsque in seculum, dicit dominus omnipotens.”

Graduale Oculi omnium in te sperant, domine, et tu das escam illis in tempore oportuno.

Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis: “Operamini non cibum, qui perit sed qui permanet in vitam eternam, quem filius hominis dabit vobis.” Dixerunt ergo ad eum: “Quid faciemus, vt operemur opera dei?” Respondit Iesus et dixit eis: 124“Hoc est opus dei, vt credatis in eum, quem misit ille.” Dixerunt ergo ei: “Quod ergo tu facis signum, vt videamus et credamus tibi? Quid operaris? Patres nostri manducauerunt manna in deserto, sicut scriptum est: panem de celo dedit eis manducare.” Dixit ergo eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de celo sed pater meus dat vobis panem de celo verum. Panis enim dei est, qui descendit de celo et dat vitam mundo.” Dixerunt ergo ad eum: “Domine, semper da nobis panem hunc.” Dixit autem eis Iesus: “Ego sum panis vite: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet vnquam.” Offertorium Si ambulauero in medio tribulationis, viuificabis me, domine, et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, saluum me fecit dextera tua.

Secreta Deus, de cuius gratie rore descendit, vt ad ministeria tua purgatis mentibus accedamus, presta, quesumus, vt in eorum traditione solemniter honoranda competens deferamus obsequium. Per dominum nostrum Iesum Christum.

Communio Tu mandasti mandata tua custodiri nimis; vtinam dirigantur vie mee ad custodiendas iustificationes tuas.

Complenda Sacramenti tui, domine, veneranda perceptio et mistico nos mundet effectu et perpetuaperpetua] pereptua missale virtute defendat. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit.

Super populum Oremus. Inclinate. Subiectum tibi populum, quesumus, domine, propiciatio celestis amplificet et tuis semper faciat seruire mandatis. Per dominum.


FERIA SEXTA

Officium

Fac mecum, domine, signum in bono, vt videant qui me oderunt et confundantur, quoniam tu, domine, adiuuisti me et consolatus es me.

Psalmus Inclina, domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Ieiunia nostra, quesumus, domine, benigno fauore prosequere, vt sicut ab alimentis abstinemus in corpore, ita a vitijs ieiunemus in mente. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Numeri.

125 | c.vij.In diebus illis: Conuenerunt filij Israel ad Moisen et Aaron et versi in seditionem dixerunt: “Da nobis aquam, vt bibamus.” Ingressique Moyses et Aaron dimissa multitudine ante tabernaculum federis corruerunt proni in terram clamaueruntque ad dominum atque dixerunt: “Domine deus, exaudi clamorem populi huius et aperi eis thesaurum tuum, fontem aque viue, vt satiati cesset murmuratio eorum.” Et apparuit gloria domini super eos. Locutus est dominus ad Moysen dicens: “Tolle virgam et congrega populum tu et Aaron, frater tuus, et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas. Cunque eduxeritis aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius.” Tulit ergo Moyses virgam, que erat in conspectu domini, sicut preceperat ei. Congregata omni multitudine ante petram dixit eis: “Audite, rebelles et increduli. Nunquid de petra hac vobis aquam poterimus eijcere?” Cumque eleuasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egresse sunt aque largissime, ita vt populus biberet et iumenta. Dixitque dominus ad Moysen et Aaron: “Quia non credidistis mihi, vt sanctificaretis me coram filijs Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.” Hec est aqua contradictionis, vbi iurgati sunt filij Israel contra dominum et sanctificatus est in eis.

Graduale In deo sperauit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor illi.

Ad te, domine, clamabo, deus meus, ne sileas, ne discedas a me.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Uenit Iesus in ciuitatem Samarie, que dicitur Sychar, iuxta predium, quod dedit Iacob Ioseph, filio suo. Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem. Hora autem erat quasi sexta. Uenit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “Da mihi bibere.” Discipuli autem eius abierant in ciuitatem, vt cibos emerent. Dicit ergo ei mulier Samaritana: “Quomodo tu, Iudeus cum sis, bibere a me poscis, 126que sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.” Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum dei et quis est, qui dicit tibi: ‘da mihi bibere,’ tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam viuam.” Dicit ei mulier: “Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Unde ergo habes aquam viuam? Nunquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse bibit ex eo et filij eius et pecora eius?” Respondit Iesus et dixit ei: “Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet ineternum. Sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.” Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, vt non sitiam neque veniam huc haurire.” Dicit ei Iesus: “Uade, voca virum tuum et veni huc.” Respondit ei mulier et dixit: “Non habeo virum.” Dicit ei Iesus: “Bene dixisti, quia ‘non habeo virum’. Quinque enim viros habuisti et nunc quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti.” Dicit ei mulier: “Domine, video, quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adorauerunt et vos dicitis, quia Hierosolimis est locus, vbi adorare oportet.” Dicit ei Iesus: “Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolimis adorabitis patrem. Uos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudeis est. Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et pater tales querit, qui adorent eum. Spiritus est deus et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.” Dicit ei mulier: “Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ille nobis annunciabit omnia.” Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum.” Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit ei: “Quid queris?” aut “Quid loqueris cum ea?” Reliquit ergo hydriam suam mulier et abijt in ciuitatem et 127 | c.viij.dicit illis hominibus: “Uenite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quecunque feci. Nunquid ipse est Christus?” Exierunt de ciuitate et veniebant ad eum. Interea rogabant eum discipuli eius dicentes: “Rabbi, manduca.” Ille autem dixit eis: “Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.” Dicebant ergo di‹s›cipuli eius adinuicem: “Nunquid aliquis attulit ei manducare?” Dicit eis Iesus: “Meus cibus est, vt faciam voluntatem eius, qui misit me, vt perficiam opus eius. Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: leuate oculos vestros et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam eternam, vt et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum, quia alius est, qui seminat, et alius est, qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis. Alij laborauerunt et vos in labores eorum introistis.” Ex ciuitate autem illa multi Samaritanorum crediderunt in eum propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia ‘dixit mihi omnia, quecunque feci.’ Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogauerunt eum, vt ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius et mulieri dicebant, quia “Iam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audiuimus et scimus, quia hic est vere saluator mundi.”

Offertorium Intende voci orationis mee, rex meus et deus meus, quoniam ad te orabo, domine.

Secreta Respice, domine, propicius ad munera, que sacramus, vt et tibi grata si‹n›t et nobis salutaria semper existant. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.

Communio Qui biberit aquam, quam ego do, dicit dominus Samaritane, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.

Complenda Huius nos, domine, perceptio sacramenti mundet a crimine et ad celestia regna perducat. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate.

Super populum Oremus. Inclinate. 128Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui in tua protectione confidimus, cuncta nobis aduersantia te adiuuante vincamus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


SABBATO

Officium

Uerba mea auribus percipe, domine, intellige clamorem meum, intende voci orationis mee.

Psalmus Rex meus et deus meus. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui se affligendo carne ab alimentis abstinent, sectando iusticiam a culpa ieiunent. Leuate. Per dominum nostrum.


Lectio Danielis prophete.

In diebus illis: Erat vir in Babilone et nomen eius Ioachim. Et accepit vxorem nomine Susannam, filiam Helchie, pulchram nimis et timentem deum. Parentes autem illius cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. Erat autem Ioachim diues valde. Et erat ei pomerium vicinum domui sue. Et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium. Et constituti sunt duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est dominus, quia “Egressa est iniquitas de Babilone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.” Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. Cum autem populus reuertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentia eius. Et auerterunt sensum suum et declinauerunt oculos suos, vt non viderent celum neque recordarentur iudiciorum iustorum. Factum est autem, cum obseruarent diem aptum, quando eam possent inuenire solam, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis voluitque lauari in pomerio. Estus quippe erat. Et non erat ibi quisquam propter duos senes absconditos contemplantes eam. Dixit ergo puellis: “Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomerij 129 | c.ix.claudite, vt lauer.” Cum autem egresse essent puelle, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt: “Ecce hostia pomerij clausa sunt et nemo nos videt et in concupiscentia tui sumus. Quamobrem assentire nobis et commiscere nobiscum. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuuenis et ob hanc causam emisisti puellas a te.” Ingemuit Susanna et ait: “Angustie michi sunt vndique. Si enim hoc egero, mors mihi est. Si autem non egero, non effugiam manus vestras. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu domini.” Et exclamauit voce magna Susanna. Exclamauerunt autem et senes aduersus eam. Cum autem audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticum, vt viderent, quidnam esset. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt serui vehementer, quia nunquam dictus fuerat huiuscemodi sermo de Susanna. Et facta est dies crastina. Cumque venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo senes presbiteri pleni iniqua cogitatione aduersus Susannam, vt interficerent eam. Et dixerunt coram populo: “Mittite ad Susannam, filiam Helchie, vxorem Ioachim.” Et statim miserunt. Et venit cum parentibus et filijs et vniuersis cognatis suis. Flebant igitur sui et omnes, qui nouerant eam. Consurgentes autem duo presbiteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius. Que flens suspexit in celum. Erat autem cor eius fiduciam habens in domino. Et dixerunt presbiteri: “Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est hec cum duabus solis puellis et clausit hostia pomerij et dimisit puellas a se. Uenitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. Porro nos cum essemus in angulo pomerij videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos et vidimus pariter commisceri. Et illum quippe non quiuimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et aperto ostio exilijt. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogauimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare 130nobis. Huius rei testes sumus.” Credidit eis multitudo quasi senioribus populi et iudicibus et condemnauerunt eam ad mortem. Exclamauit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus eterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia, antequam fiant, tu scis, quoniam falsum tulerunt contra me testimonium. Et ecce morior, cum nihil horum fecerim, que isti maliciose composuerunt aduersum me.” Exaudiuit autem dominus vocem eius. Cunque duceretur ad mortem, suscitauit dominus spiritum sanctum pueri sui iunioris, cui nomen Daniel. Et exclamauit voce magna: “Mundus ego sum a sanguine huius.” Et conuersus ad eum omnis populus dixit: “Quis est sermo iste, quem tu locutus es?” Qui cum staret in medio eorum, ait: “Sic fatui filij Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel. Reuertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt aduersus eam.” Reuersus est ergo populus cum festinatione et dixit ad eos Daniel: “Separate illos abinuicem procul et dijudicabo eos.” Cum ergo diuisi essent alter ab altero, vocauit vnum de eis et dixit ad eum: “Inueterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, que operabaris prius iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios dicente domino: Innocentem et iustum ne interficias. Nunc ergo, si vidisti eam, dic, sub qua arbore videris eos colloquentes sibi.” Qui ait: “Sub cyno.” Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus domini accepta sententia ab eo scindet te medium.” Et ammoto eo iussit venire alium. Et dixit ei: “Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subuertit cor tuum. Sic faciebatis filiabus Israel et ille timentes loquebantur vobis sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi.” Qui ait: “Sub prino.” Dixit autem ei Daniel: “Recte et tu mentitus es in caput tuum. Manet enim angelus domini gladium habens, 131 | c.x.vt secet te medium et interficiat vos.” Exclamauit itaque omnis cetus populi voce magna et benedixit deum, qui saluat sperantes in se. Et consurrexerunt aduersus duos presbiteros. Conuicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicuti male egerant aduersus proximum et interfecerunt eos. Et saluatus est sanguis innoxius in die illa.

Graduale Si ambulem in medio vmbre mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, domine.

Uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Perrexit Iesus in montem Oliueti et diluculo iterum venit in templum. Et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos. Adducunt autem scribe et pharisei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio et dixerunt ei: “Magister, hec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moises mandauit nobis huiuscemodi lapidare. Tu autem quid dicis?” Hec autem dicebant temptantes eum, vt possent accusare illum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. Cum autem perseuerarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat.” Et iterum se inclinans scribebat in terra. Audientes autem vnus post vnum exibant incipientes a senioribus. Et remansit Iesus solus et mulier in medio stans. Erigens autem se Iesus dixit ei: “Mulier, vbi sunt, qui te accusabant? Nemo te condemnauit?” Que dixit: “Nemo, domine.” Dixit autem ei Iesus: “Nec ego te condemnabo. Uade et amplius iam noli peccare.”

Offertorium Gressus meos dirige, domine, secundum eloquium tuum, vt non dominetur omnis iniusticia, domine.

Secreta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt huius sacrificij munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. Per dominum.

Communio “Nemo te condemnauit, mulier?” “Nemo, domine.” “Nec ego te condemnabo. Iam amplius noli peccare.”

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt inter eius membra numeremur, 132cuius corpori communicamus et sanguini, Iesu Christi, domini nostri, qui tecum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Pretende, domine, fidelibus tuis dexteram celestis auxilij, vt et te toto corde perquirant, et que digne postulant, consequi mereantur. Per dominum nostrum.


DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMA

Letare, Hierusalem, et conuentum facite omnes, qui diligitis eam. Gaudete cum leticia, qui in tristitia fuistis, et exultetis et satiemini ab vberibus consolationis vestre.

Psalmus Letatus sum in his, que dicta sunt mihi; in domum domini ibimus.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui ex merito nostre actionis affligimur, tue gratie consolatione respiremus. Per dominum nostrum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Galathas.

Fratres: Scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit, vnum de ancilla et vnum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per repromissionem, que sunt per allegoriam dicta. Hec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Syna in seruitutem generans, que est Agar. Syna enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, que nunc est Hierusalem, et seruit cum filijs suis. Illa autem, que sursum est, Hierusalem, libera est, que est mater nostra. Scriptum est enim: letare, sterilis, que non paris; erumpe et clama, que non parturis, quia multi filij deserte, magis quam eius, que habet virum. Nos autem, fratres, secundum Ysaac promissionis filij sumus. Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, prosequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eijce ancillam et filium eius. Non enim heres erit filius ancille cum filio libere. Itaque fratres iam non sumus ancille filij sed libere, qua libertate Christus nos liberauit.

Graduale Letatus sum in his, que dicta sunt mihi; in domum domini ibimus.

Fiat pax in virtute tua et habundantia in fratribus tuis.

Tractus Qui confidunt in domino sicut mons Syon; non commouebitur 133 | c.xi.ineternum qui habitat in Hierusalem.

Montes in circuitu eius et montes in circuitu populi sui, ex hoc nunc et vsque in seculum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Abijt Iesus trans mare Galilee, quod est Tyberiadis. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, que faciebat super hijs, qui infirmabantur. Subijt ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum pascha, dies festus Iudeorum. Cum subleuasset ergo oculos Iesus et vidisset, quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: “Unde ememus panes, vt manducent hij?” Hoc autem dicebat temptans eum. Ipse enim sciebat, quod esset facturus. Respondit ei Philippus: “Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, vt vnusquisque modicum quid accipiat.” Dicit ei vnus ex discipulis eius, Andreas, frater Symonis Petri: “Est puer vnus hic, qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces, sed hec quid sunt inter tantos?” Dicit ergo Iesus: “Facite homines discumbere.” Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. Accepit ergo Iesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. Similiter et ex piscibus, quantum volebat. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: “Colligite, que superauerunt, fragmenta, ne pereant.” Collegerunt ergo et impleuerunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, que superfuerunt hijs, qui manducauerant. Illi ergo homines cum vidissent, quod fecerat signum, dicebant, quia “Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.”

Offertorium Laudate dominum, quia benignus est, psallite nomini eius, quoniam suaue est; omnia, quecunque voluit, dominus fecit in celo et in terra.

Secreta Sacrificijs presentibus, domine, quesumus, intende placatus, vt et deuotioni nostre proficiant et saluti. Per dominum.

Communio Hierusalem, que edificatur vt ciuitas, cuius participatio eius in idipsum, illuc enim ascenderunt tribus, tribus domini, ad confitendum nomini tuo, domine.

Complenda 134Da nobis, misericors deus, vt sancta tua, quibus incessanter implemur, sinceris tractemus obsequijs et semper fideli mente sumamus. Per dominum.


FERIA SECUNDA

Officium

Deus, in nomine tuo saluum me fac et in virtute tua iudica me, deus, exaudi orationem meam.

Psalmus Quoniam alieni insurrexerunt in me et fortes quesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum. Oremus. Flectamus.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Regum.

In diebus illis: Uenerunt due mulieres meretrices ad regem Salomonem steteruntque coram eo. Quarum vna ait: “Obsecro, mi domine, ego et mulier hec habitabamus in domo vna et peperi apud eam in cubiculo. Tertia vero die postquam ego peperi, peperit et hec. Et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus. Mortuus autem est filius mulieris huius nocte. Dormiens quippe oppressit eum et consurgens intempeste noctis silentio tulit filium meum de latere meo, ancille tue dormientis, et collocauit in sinu suo. Suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Cumque surrexissem mane, vt darem lac filio meo, apparuit mortuus. Quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum, quem genueram.” Responditque altera mulier: “Non est ita, vt dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem viuit.” Econtrario illa dicebat: “Mentiris. Filius quippe meus viuit et filius tuus mortuus est.” Atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex ait: “Hec dicit: ‘Filius meus viuit et filius tuus mortuus est,’ et ista respondit: ‘Non, sed filius tuus mortuus est et meus filius viuit.'” Dixit ergo rex: “Afferte mihi gladium.” Cunque attulissent gladium coram rege, ait: “Diuidite infantem viuum in duas partes 135 | c.xij.et date dimidiam partem vni et dimidiam partem alteri.” Dixit autem mulier, cuius filius erat viuus, ad regem: “Commota sunt quippe viscera eius super filio suo. Obsecro, domine, date illi infantem viuum et nolite interficere eum.” Econtrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit sed diuidatur.” Respondit rex et ait: “Date huic infantem viuum et non occidatur. Hec est enim mater eius.” Audiuit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex, et timuerunt regem videntes sapientiam dei esse in eo ad faciendum iudicium.

Graduale Esto mihi in deum protectorem et in locum refugij, vt saluum me facias.

Deus, in te speraui, domine, non confundar ineternum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Prope erat pascha Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolimam. Et inuenit eos in templo vendentes oues et boues et columbas et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo. Oues quoque et boues et nummulariorum effudit es et mensas subuertit et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc et nolite facere domum patris mei domum negotiationis.” Recordati vero sunt discipuli eius, quia scriptum est: Zelus domus tue commedit me. Responderunt ergo Iudei et dixerunt: “Quod signum ostendis nobis, quia hec facis?” Respondit Iesus et dixit eis: “Soluite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud.” Dixerunt ergo Iudei: “Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc et tu in tribus diebus excitabis illud?” Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum ergo surrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hec dicebat, et crediderunt scripture et sermoni, quem dixit eis Iesus. Cum autem esset Hierosolimis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius videntes signa, que faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse noscet omnes et quia opus ei non erat, vt quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat, quid esset in homine.

Offertorium Iubilate deo, vniuersa a.xx.

136Secreta Oblatum tibi, domine, sacrificium viuificet nos semper et muniat.muniat] munniat missale Per dominum.

Communio Ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo.

Complenda Sumptis, domine, salutaribus sacramentis ad redemptionis eterne, quesumus, proficiamus augmentum. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Deprecationem nostram, quesumus, domine, benignus exaudi et quibus supplicandi prestas affectum, tribue defensionis auxilium. Per dominum nostrum.


FERIA TERTIA

Officium

Exaudi, deus, orationem meam et ne despexeris deprecationem meam, intende in me et exaudi me.

Psalmus Contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Oremus. Flectamus.

Collecta Sacre nobis, quesumus, domine, obseruationis ieiunia et pie conuersationis augmentum et tue propiciationis continuum prestent auxilium. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Exodi.

In diebus illis: Locutus est dominus ad Moysen dicens: “Descende de monte, quia peccauit populus tuus, quem eduxisti de terra Egipti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adorauerunt atque immolantes ei hostias dixerunt: ‘Isti sunt dij tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Egipti.'” Rursumque ait dominus ad Moysen: “Cerno, quod populus iste dure ceruicis sit. Dimitte me, vt irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam.” Moyses autem orabat ad dominum deum suum dicens: “Cur, domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Egipti in fortitudine magna et in manu robusta? Ne, queso, dicant Egiptij: ‘Calide eduxit eos, vt interficeret in montibus et deleret de terra.’ Quiescat, domine, ira tua et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham et Ysaac et Iacob, seruorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum 137 | c.xiij.dicens: ‘Multiplicabo semen vestrum sicut stellas celi et vniuersam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro et possidebitis eam semper.'” Placatusque est dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat, aduersus populum et misertus est populo suo dominus deus noster.

Graduale Exurge, domine, fer opem nobis et libera nos propter nomen tuum.

Deus, auribus nostris audiuimus, patres nostri annunciauerunt nobis opus, quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Iam die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat. Et mirabantur Iudei dicentes: “Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?” Respondit eis et dixit: “Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me. Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina mea, vtrum ex deo sit an ego a meipso loquar. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam querit. Qui autem querit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est et iniusticia in illo non est. Nonne Moyses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem? Quid me queritis interficere?” Respondit ei turba et dixit: “Demonium habes. Quis te querit interficere?” Respondit Iesus et dixit eis: “Unum opus feci et omnes miramini. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse est sed ex patribus, et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, vt non soluatursoluatur] saluatur missale lex Moysi, mihi indignamini, quia totum hominemhominem] homtnem missale sanum feci in sabbato?” Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.” Dicebant autem quidam ex Hierosolimis: “Nonne hic est, quem querunt interficere? Et ecce nunc palam loquitur et nihil ei dicunt. Nunquid vere cognouerunt principes, quia hic est Christus? Sed hunc scimus, vnde sit. Christus autem cum venerit, nemo scit, vnde sit.” Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens: “Et me scitis, et vnde sim scitis et a meipso non veni. Sed est verus, 138qui misit me, quem vos nescitis, et ego scio eum. Et si dixero, quia nescio eum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum, quia ab ipso sum et ipse me misit.” Querebant ergo eum apprehendere sed nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. De turba autem multi crediderunt in eum.

Offertorium Expectans expectaui dominum et respexit me et exaudiuit deprecationem meam et immisit in os meum canticum nouum, hymnum deo nostro.

Secreta Hec hostia, domine, quesumus, emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per dominum.

Communio Letabimur in salutari tuo et in nomine domini dei nostri magnificabimur.

Complenda Huius nos, domine, perceptio sacramenti mundet a crimine et ad celestia regna perducat. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Miserere, domine, quesumus, populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propicius respirare concede. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

Dum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de vniuersis terris et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et dabo vobis spiritum nouum.

Psalmus Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo sine Dominus vobiscum. Oremus. Flectamus.

Collecta Deus, qui et iustis premia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam prebes, miserere supplicibus tuis, vt reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Leuate. Per dominum.


Lectio Ezechielis prophete.

Hec dicit dominus deus: Sanctificabo nomen meum magnum, vt sciant gentes, quia ego dominus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de vniuersis terris et adducam vos in terram vestram. Et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis 139 | c.xiiij.vestris et ab vniuersis idolis vestris mundabo vos. Et dabo vobis cor nouum et spiritum nouum ponam in medio vestri. Et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio vestri. Et faciam, vt in preceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini. Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum et ego ero vobis in deum, dicit dominus omnipotens.

Graduale Uenite, filij, audite me: timorem domini docebo vos.

Accedite ad eum et illuminamini et facies vestre non confundentur.

Hic dicatur Dominus vobiscum cum Oremus. Flectamus genua.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt quos ieiunia votiua castigant, ipsa quoque deuotio sancta letificet, vt terrenis affectibus mitigatis facilius celestia capiamus. Leuate. Per dominum.


Lectio Esaie propheta.

Hec dicit dominus deus: Lauamini et mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Quiescite agere peruerse, discite benefacere. Querite iudicium, subuenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam et venite et arguite me, dicit dominus. Si fuerint peccata vestra vt coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Si volueritis et audierits me, bona terre commedetis, dicit dominus omnipotens.

Graduale Beata gens, cuius est dominus deus eorum, populus, quem elegit dominus in hereditatem sibi.

Uerbo domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Preteriens Iesus vidit hominem cecum a natiuitate. Et interrogauerunt eum discipuli eius: “Rabbi, quis peccauit, hic aut parentes eius, vt cecus nasceretur?” Respondit Iesus: “Neque hic peccauit neque parentes eius, sed vt manifestentur opera dei in illo. Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est. Uenit nox, quando potest 140operari. Quam diu in mundo sum, lux sum mundi.” Hec cum dixisset, expuit in terram et fecit lutum ex sputo et liniuit lutum super oculos eius et dixit ei: “Uade et laua in natatoria Syloe,” quod interpretatur ‘missus’. Abijt ergo et lauit et venit videns. Itaque vicini et cognati et qui videbant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?” Alij autem dicebant, quia “Hic est,” alij autem: “Nequaquam, sed similis est ei.” Ille autem dicebat, quia “Ego sum.” Dicebant ergo ei: “Quomodo aperti sunt tibi oculi?” Respondit: “Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et vnxit oculos meos et dixit mihi: ‘Uade at natatoriam Syloe et laua,’ et abij et laui et vidi.” Et dixerunt ergo ei: “Ubi est ille?” Ait: “Nescio.” Adducunt autem eum ad phariseos, qui cecus fuerat. Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum pharisei, quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum fecit et posuit mihi super oculos et laui et video.” Dicebant ergo ex phariseis quidam: “Non est hic homo a deo, qui sabbatum non custodit.” Alij autem dicebant: “Quomodo potest homo peccator signa hec facere?” Et scisma erat inter eos. Dicunt ergo ceco iterum: “Tu quid dicis de eo, qui aperuit tibi oculos tuos?” Ille autem dixit, quia “Propheta est.” Non crediderunt ergo Iudei de illo, quia cecus fuisset et vidisset, donec vocauerunt parentes eius, qui viderat, et interrogauerunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis, quia cecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?” Responderunt eis parentes eius et dixerunt: “Scimus, quia hic est filius noster et quia cecus natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus. Ipsum interrogate. Etatem habet: ipse de se loquatur.” Hec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudeos. Iam enim conspirauerunt Iudei, vt si quis eum confiteretur Christum, extra sinagogam 141 | c.xv.fieret. Propterea parentes eius dixerunt: “Etatem habet: ipsum interrogate.” Uocauerunt ergo rursum hominem, qui fuerat cecus, et dixerunt ei: “Da gloriam deo. Nos scimus, quia hic homo peccator est.” Dixit ergo ille: “Si peccator est, nescio. Unum scio, quia cecus cum essem, modo video.” Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi, quomodo aperuit tibi oculos?” Respondit eis: “Dixi vobis iam et audistis. Quid iterum vultis audire? Nunquid et vos vultis discipuli eius fieri?” Maledixerunt ei et dixerunt: “Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus, quia Moysi locutus est deus. Hunc autem nescimus, vnde sit.” Respondit ille homo et dixit eis: “In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis, vnde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem, quia peccatores deus non audit. Sed si quis dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. A seculo non est auditum, quia aperuit quis oculos ceci nati. Nisi esset hic a deo, non poterat facere quicquam.” Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis natus es totus et tu doces nos?” Et eiecerunt eum foras. Audiuit Iesus, quia eiecerunt eum foras, et cum inuenisset eum, dixit ei: “Tu credis in filium dei?” Respondit ille et dixit: “Quis est, domine, vt credam in eum?” Et dixit ei Iesus: “Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.” At ille ait: “Credo, domine.” Et procidens adorauit eum.

Offertorium Benedicite, gentes, dominum deum nostrum et obaudite voci laudis eius, qui posuit animam meam ad vitam et non dedit commoueri pedes meos; benedictus dominus, qui non ammouit deprecationem meam et misericordiammisericordiam] miseeicordiam missale suam a me.

Secreta Supplices, domine, te rogamus, vt hijs sacrificijs peccata nostra mundentur, quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Lutum ex sputo dominus fecit et liniuit oculos meos et abij et laui et vidi et credidi deo.

Complenda Sacramenta, que sumpsimus, 142domine deus noster, et spiritualibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxilijs. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Pateant aures misericordie tue, domine, precibus supplicantium, et vt petentibus desiderata concedas, fac eos que tibi sunt placita postulare. Per dominum.


FERIA QUINTA

Officium

Letetur cor querentium dominum, querite dominum et confirmamini, querite faciem eius semper.

Psalmus Confitemini domino et inuocate nomen eius, annunciate inter gentes opera eius. Oremus. Flectamus.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt quos ieiunia votiua castigant, ipsa quoque deuotio sancta letificet, vt terrenis affectibus mitigatis facilius celestia capiamus. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Regum.

In diebus illis: Uenit mulier Sunamitis ad Heliseum, virum dei, in montem Carmeli. Cunque vidisset eam vir dei de contra, ait ad Giezi, puerum suum: “Ecce Sunamitis illa, vade in occursum eius et dic ei: ‘Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum?'” Que respondit: “Recte.” Cunque venisset ad virum dei in montem, apprehendit pedes eius. Et accessit Giezi, vt ammoueret eam. Et ait homo dei: “Dimitte eam. Anima enim eius in amaritudine est et dominus celauit a me et non indicauit michi.” Que dixit illi: “Nunquid petiui filium a domino meo? Nunquid non dixi tibi, ne illudas me?” Et ille dixit ad Giezi: “Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum. Et si salutauerit te quispiam, non respondeas illi. Et pone baculum meum super faciem pueri.” Porro mater pueri ait: “Uiuit dominus et viuit anima tua, non dimittam te.” Surrexit ergo et secutus est eam. Giezi autem precesserat ante eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat ei vox neque sensus. Reuersusque est Giezi in occursum eius et nunciauit ei dicens: “Non surrexit puer.” Ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius. Ingressusque clausit hostium 143 | c.xvi.super se et super puerum et orauit ad dominum. Et ascendit et incubuit super puerum. Posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius. Et incuruauit se super puerum et calefacta est caro pueri. At ille reuersus deambulabat in domo semel huc atque illuc. Et ascendit et incuruauit se super eum et oscitauit puer septies aperuitque oculos suos. At ille vocauit Giezi et dixit ei: “Uoca Sunamitem hanc.” Que vocata ingressa est ad eum, qui ait: “Tolle filium tuum.” Uenit autem illa et corruit ad pedes eius et adorauit super terram. Tulitque filium suum et egressa est. Helizeus vero reuersus est in Galgala.

Graduale Respice, domine, in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem.

Exurge, domine, et iudica causam tuam, memor esto opprobrij seruorum tuorum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudeorum: “Pater meus vsque modo operatur et ego operor.” Propterea ergo magis querebant eum Iudei interficere, quia non solum soluebat sabbatum sed et patrem suum dicebat deum equalem se faciens deo. Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem. Quecunque enim ille fecerit, hec et filius similiter facit. Pater enim diligit filium et omnia demonstrat ei, que ipse facit, et maiora hijs demonstrabit ei opera, vt et vos miremini. Sicut enim pater suscitat mortuos et viuificat, sic et filius quos vult, viuificat. Neque enim pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio, vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam eternam. Et in iudicium non venit, si transit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem 144filij dei, et qui audierint, viuent. Sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filij dei. Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vite, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicij.”

Offertorium Domine, in auxilium meum respice; confundantur et reuereantur qui querunt animam meam, vt auferant eam.

Secreta Purifica nos, misericors deus, vt ecclesie tue preces, que tibi grate sunt, pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. Per dominum.

Communio Domine, memorabor iusticie tue solius, deus, docuisti me a iuuentute mea et vsque in senectutem et senium, deus, ne derelinquas me.

Complenda Celestia dona capientes, quesumus, domine, non ad iudicium prouenire patiaris, quod fidelibus tuis ad remedium prouidisti. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Populi tui, deus, institutor et rector, peccata, quibus impugnatur, expelle, vt semper tibi placitus et tuo munimine sit securus. Per dominum.


FERIA SEXTA

Officium

Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, domine, adiutor meus et redemptor meus.

Psalmus Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius annunciat firmamentum. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Deus, qui ineffabilibus mundum renouas sacramentis, presta, quesumus, vt ecclesia tua eternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxilijs. Leuate. Per dominum.


Lectio libri Regum.

In diebus illis: Egrotauit filius mulieris matrisfamilias et erat languor fortissimus, ita vt non remaneret in eo alitus. Dixit ergo ad Heliam: “Quid mihi et tibi, vir dei? Ingressus es ad me, vt rememorarentur iniquitates mee et interficeres filium meum?” 145 | c.xvij.Et ait ad eam Helias: “Da mihi filium tuum.” Tulitque eum de sinu illius et portauit eum in cenaculo, vbi ipse manebat, et posuit supra lectum suum et clamauit ad dominum et dixit: “Domine deus meus, etiamne viduam, apud quam ego vtcunque sustentor, afflixisti, vt interficeres filium eius?” Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamauitque ad dominum et ait: “Domine deus meus, reuertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius.” Et exaudiuit dominus vocem Helye et reuersa est anima pueri intra eum et reuixit. Tulitque puerum Helyas et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit illum matri sue. Et ait illi: “En viuit filius tuus.” Dixitque mulier ad Helyam: “Nunc in isto cognoui, quoniam vir dei es tu et verbum domini in ore tuo verum est.”

Graduale Bonum est confidere in domino quam confidere in homine.

Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Erat quidam languens, Lazarus a Betania, de castello Marie et Marthe, sororum eius. Maria autem erat, que vnxit dominum vngento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: “Domine, ecce quem amas infirmatur.” Audiens autem Iesus dixit eis: “Infirmitas hec non est ad mortem sed pro gloria dei, vt glorificetur filius dei per eum.” Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. Ut ergo audiuit, quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Deinde post hec dixit discipulis suis: “Eamus in Iudeam iterum.” Dicunt ei discipuli: “Rabbi, nunc querebant Iudei te lapidare et iterum vadis illuc?” Respondit Ihesus: “Nonne duodecim hore sunt diei? Si quis ambulauerit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt. Si autem ambulauerit in nocte, offendit, quia lux non est in ea.” Hec ait et post hec dicit eis: “Lazarus, amicus noster, dormit sed vado, vt a somno excitem 146eum.” Dixerunt ergo discipuli eius: “Domine, si dormit, saluus erit.” Dixit autem Iesus de morte eius. Illi autem putauerunt, quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “Lazarus mortuus est et gaudeo propter vos, vt credatis, quoniam non eram ibi. Sed eamus ad eum.” Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didimus, ad condiscipulos: “Eamus et nos, vt moriamur cum eo.” Uenit itaque Iesus et inuenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. Erat autem Bethania iuxta Hierosolimam quasi stadijs quindecim. Multi autem ex Iudeis venerant ad Martham et Mariam, vt consolarentur eas de fratre suo. Marta ergo vt audiuit, quia Iesus venit, occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Sed et nunc scio, quia quecunque poposceris a deo, dabit tibi deus.” Dicit illi Ihesus: “Resurget frater tuus.” Dicit ei Martha: “Scio, quia resurget in resurrectione in nouissimo die.” Dicit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, viuet. Et omnis, qui viuit et credit in me, non morietur in eternum. Credis hoc?” Ait illi: “Utique, domine. Ego credidi, quia tu es Christus, filius dei viui, qui in hunc mundum venisti.” Et cum hec dixisset, abijt et vocauit Mariam, sororem suam, silentio dicens: “Magister adest et vocat te.” Illa vt audiuit, surrexit cito et venit ad eum. Nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in eo loco, vbi occurrerat ei Marta. Iudei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent, quia cito surrexit et exijt Maria, secuti sunt eam dicentes, quia “Uadit ad monumentum, vt ploret ibi.” Maria ergo cum venisset vbi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.” Ihesus ergo vt vidit eam plorantem et Iudeos, qui venerant cum 147 | c.xviij.ea, plorantes, infremuit spiritu et turbauit semetipsum et dixit: “Ubi posuistis eum?” Dicunt ei: “Domine, veni et vide.” Et lachrimatus est Ihesus. Dixerunt ergo Iudei: “Ecce quomodo amabat eum.” Quidam ex ipsis dixerunt: “Nonne poterat hic, qui aperuit oculos ceci nati, facere, vt et hic non moreretur?” Iesus autem rursum fremens in semetipso venit ad monumentum. Erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei. Ait autem Iesus: “Tolle lapidem.” Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam fetet. Quatriduanus enim est.” Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam dei?” Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem eleuatis sursum oculis dixit: “Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, vt credant, quia tu me misisti.” Hec cum dixisset, voce magna clamauit: “Lazare, veni foras.” Et statim prodijt qui fuerat mortuus ligatis manibus et pedibus institis et facies eius sudario erat ligata. Dicit eis Iesus: “Soluite eum et sinite abire.” Multi ergo ex Iudeis, qui venerant ad Mariam et Martham et viderant que fecit, crediderunt in eum.

Offertorium Populum humilem saluum facies, domine, et oculos superborum humiliabis, quoniam quis deus preter te, domine?

Secreta Munera nos, quesumus, domine, oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui.

Communio Uidens dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lachrimatus est coram Iudeis et clamabat: “Lazare, veni foras.” Et prodijt ligatis manibus et pedibus, qui fuerat quatriduanus mortuus.

Complenda Hec nos, domine, quesumus, participatio sacramenti et a proprijs reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur aduersis. Per dominum nostrum.

Super populum Inclinate capita vestra deo. 148Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui infirmitatis nostre conscij de tua virtute confidimus, sub tua pietate semper gaudeamus. Per dominum.


SABBATO

Officium

Sitientes, venite ad aquas, dicit dominus, et qui non habetis precium, venite et bibite cum letitia.

Psalmus Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. Oremus. Flectamus.

Collecta Fiat, domine, quesumus, per gratiam tuam fructuosus nostre deuotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tue sint placita pietati. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: In tempore placito exaudiui te et in die salutis auxiliatus sum tui. Et seruaui te et dedi te in fedus populi, vt suscitares terram et possideres hereditates dissipatas, vt diceres hijs, qui vincti sunt: “Exite,” et hijs, qui in tenebris: “Releuamini.” Super vias pascentur et in omnibus planis pascue eorum. Non esurient neque sitient amplius et non percutiet eos estus et sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum potabit eos. Et ponam omnes montes meos in viam et semite mee exaltabuntur. Et ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi. Laudate, celi, et exultet terra. Iubilate, montes, laudem, quia consolatus est dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur. Et dixit Syon: “Dereliquit me dominus et dominus oblitus est mei.” Nunquid obliuisci potest mulier infantem suum, vt non misereatur filio vteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui, dicit dominus omnipotens.

Graduale Tibi, domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor.

Ut quid, domine, recessisti longe, despicis in oportunitatibus, in tribulatione? Dum superbit impius, incenditur pauper.


Secundum Ioannem.

149 | c.xix.In illo tempore: Dicebat Iesus turbis Iudeorum: “Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris sed habebit lumen vite.” Dixerunt ergo ei pharisei: “Tu de teipso testimonium perhibes? Testimonium tuum non est verum.” Respondit Iesus et dixit eis: “Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio, vnde veni et quo vado. Uos autem nescitis, vnde venio aut quo vado. Uos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam. Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum sed ego et, qui misit me, pater. Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, pater.” Dicebant ergo Iudei: “Ubi est pater tuus?” Respondit Iesus: “Neque me scitis neque patrem meum. Si me sciretis, forsitan et patrem meum sciretis.” Hec verba locutus est Iesus in gazophilacio docens in templo. Et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.

Offertorium Factus est dominus firmame‹n›tum meum et refugium meum et liberator meus, sperabo in eum.

Secreta Oblationibus, quesumus, domine, placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propicius voluntates. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritussancti.

Communio Dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocauit, super aquam refectionis educauit me.

Complenda Tua nos, quesumus, domine, sancta purificent et operationis tue tibi proficiant esse deuotos. Per dominum nostrum.

Super populum Oremus. Inclinate. Deus, qui sperantibus te misereri potius eligis quam irasci, da nobis digne flere mala, que fecimus, vt tue consolationis gratiam inuenire valeamus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui.

149 | c.xix.DOMINICA IN PASSIONE

Officium

150Iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso eripe me, quia tu es deus meus et fortitudo mea.

Psalmus Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua. Hic non dicitur Gloria patri sed officium reincipiatur.

Collecta Quesumus, omnipotens deus, familiam tuam propicius respice, vt te largiente regatur in corpore et te seruante custodiatur in mente. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

Fratres: Christus assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis. Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum sed per proprium sa‹n›guinem introiuit semel in sancta eterna redemptione inuenta. Si enim sanguis hircorum aut taurorum et cinis vitule aspersus coinquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quantomagis sanguis Christi, qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum deo, emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis, ad seruiendum deo viuenti? Et ideo noui testamenti mediator est, vt morte intercedente in redemptionem earum preuaricationum, que erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt eterne hereditatis in Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Eripe me, domine, de inimicis meis, doce me facere voluntatem tuam.

Liberator meus, domine, de gentibus iracundis, ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me, domine.

Tractus Sepe expugnauerunt me a iuuentute mea.

Dicat nunc Israel, sepe expugnauerunt me a iuuentute mea.

Etenim non potuerunt mihi, supra dorsum meum fabricauerunt peccatores.

Prolongauerunt iniquitatem sibi, dominus iustus concidet ceruices peccatorum.


Initium sancti euangelij secundum Ioannem.

151 | c.xx.In illo tempore: Dicebat Iesus turbis Iudeorum et principibus sacerdotum: “Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui ex deo est, verba dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex deo non estis.” Responderunt ergo Iudei et dixerunt ei: “Nonne bene dicimusbene dicimus] benedicimus missale nos, quia Samaritanus es tu et demonium habes?” Respondit Iesus: “Ego demonium non habeo sed honorifico patrem meum et vos inhonorastis me. Ego autem non quero gloriam meam; est, qui querat et iudicet. Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum seruauerit, mortem non videbit ineternum.” Dixerunt ergo Iudei: “Nunc cognouimus, quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophete et tu dicis: ‘Si quis sermonem meum seruauerit, mortem non gustabit ineternum.’ Nunquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophete mortui sunt. Quem teipsum facis?” Respondit Iesus: “Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis, quia deus vester est, et non cognouistis eum. Ego autem noui eum. Et si dixero, quia non noui eum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum et sermonem eius seruo. Abraham, pater vester, exultauit, vt videret diem meum, et vidit et gauisus est.” Dixerunt ergo Iudei ad eum: “Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?” Respondit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: antequam Abraham fieret, ego sum.” Tulerunt ergo lapides, vt iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo.

Offertorium Confitebor tibi, domine, in toto corde meo; retribue seruo tuo, viuam et custodiam sermones tuos, viuifica me secundum verbum tuum, domine.

Secreta Hec munera, domine, quesumus, et vincula nostre prauitatis absoluant et tue nobis misericordie dona concilient. Per dominum.

Communio Hoc corpus, quod pro vobis tradetur, hic calix 152noui testamenti est in meo sanguine, dicit dominus; hoc facite, quotienscunque sumitis, in meam commemorationem.

Complenda Adesto nobis, domine deus noster, et quos tuis misterijs recreasti, perpetuis defende presidijs. Per dominum nostrum.


FERIA SECUNDA

Officium

Miserere mihi, domine, quoniam conculcauit me homo, tota die bellans tribulauit me.

Psalmus Conculcauerunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes aduersum me sine Gloria patri

Officium reincipiatur. Per istam septimanam habeantur in missa quinque collecte. Oremus. Flectamus.

Collecta Sanctifica, quesumus, domine, nostra ieiunia et cunctarum nobis indulgentiam propicius largire culparum. Leuate. Per dominum.


Lectio Ione prophete.

In diebus illis: Factum est verbum domini ad Ionam prophetam secundo dicens: “Surge et vade in Niniuen, ciuitatem magnam, et predica in ea predicationem, quam ego loquor ad te.” Et surrexit Ionas et abijt in Ninuien iuxta verbum domini. Et Niniue erat ciuitas magna itinere dierum trium. Et cepit Ionas introire in ciuitatem itinere diei vnius et clamauit et dixit: “Adhuc quadraginta dies et Niniue subuertetur.” Et crediderunt viri Niniuite in domino et predicauerunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore vsque ad minorem. Et peruenit verbum domini ad regem Niniue et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere et clamauit et dixit: “In Niniue ex ore regis et principum eius dicens: Homines et iumenta et boues et pecora non gustent quidquam nec pascantur. Et operiantur saccis homines et iumenta clament ad dominum deum in fortitudine. Et conuertatur vir a via sua mala et ab iniquitate, que est in manibus eorum. Quis scit, si conuertatur et ignoscat deus et reuertatur a furore ire sue et non peribimus.” Et vidit deus opera 153 | c.xxi.eorum, quia conuersi sunt a via sua mala, et misertus est populo suo dominus deus noster.

Graduale Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei.

Deus, in nomine tuo saluum me fac et in virtute tua libera me.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Miserunt principes et pharisei ministros, vt apprehenderent Iesum. Dixit ergo Iesus: “Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. Queritis me et non inuenietis, et vbi sum ego, vos non potestis venire.” Dixerunt ergo Iudei ad semetipsos: “Quo hic iturus est, quia non inueniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes? Quis est hic sermo, quem dixit: ‘Queretis me et non inuenietis et vbi sum ego, vos non potestis venire?'” In nouissimo autem die magno festiuitatis stabat Iesus et clamabat dicens: “Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre eius fluent aque viue.” Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.

Offertorium Domine, conuertere et eripe animam meam, saluum me fac propter misericordiam tuam.

Secreta Concede nobis, domine deus noster, vt hec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tue propiciatio maiestatis. Per dominum.

Communio Dominus virtutum ipse est rex glorie.

Complenda Sacramenti tui, quesumus, domine, participatio salutaris et purificationem nobis prebeat et medelam. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Da, quesumus, domine, populo tuo salutem mentis et corporis, vt bonis operibus inherendo tua semper mereatur protectione defendi. Per dominum nostrum.


FERIA TERTIA

Officium

Expecta dominum, viriliter age, confortetur cor tuum, et sustine dominum.

Psalmus Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo. Oremus. Flectamus genua.

Collecta 154Nostra tibi, quesumus, domine, sint accepta ieiunia, que nos et expiando gratie tue dignos efficiant et ad remedia perducant eterna. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritussancti.


Lectio Danielis prophete.

In diebus illis: Congregati sunt Babilonij ad regem et dixerunt ei: “Trade nobis Danielem, qui Bel destruxit et draconem interfecit. Alioquin interficiemus te et domum tuam.” Uidit ergo rex, quod irruerent in eum vehementer, et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex. Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis quotidie duo corpora et due oues. Et tunc non data sunt eis, vt deuorarent Danielem. Erat autem Abbacuc propheta in Iudea et ipse coxerat pulmentum et intriuerat panes in alueolo et ibat in campum, vt ferret messoribus. Dixitque angelus domini ad Abbacuc: “Fer prandium, quod habes, in Babilonem Danieli, qui est in lacu leonum.” Et dixit Abbacuc: “Domine, Babilonem non vidi et lacum nescio.” Et apprehendit eum angelus domini in vertice eius et portauit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babilonem super lacum in impetu spiritus sui. Et clamauit Abbacuc dicens: “Daniel, serue dei, tolle prandium, quod misit tibi deus.” Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, domine deus meus, et non dereliquisti diligentes te.” Surgensque Daniel commedit. Porro angelus domini restituit Abbacuc confestim in locum suum. Uenit ergo rex die septima, vt lugeret Danielem. Et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum. Et clamauit rex voce magna dicens: “Magnus est dominus deus Danielis!” Et extraxit eum de lacu. Illos autem, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum et deuorati sunt in momento coram eo. Tunc rex ait: “Paueant habitantes in vniuersavniuersa] vniutrsa missale terra deum Danielis, quia ipse 155 | c.xxij.est liberator et saluator faciens signa et mirabilia in celo et in terra, qui liberauit Danielem de lacu leonum.”

Graduale Discerne causam meam, domine, ab homine iniquo et doloso eripe me.

Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Ambulabat Iesus in Galileam. Non enim volebat in Iudeam ambulare, quia querebant eum Iudei interficere. Erat autem in proximo dies festus Iudeorum scenophegia. Dixerunt autem ad eum fratres eius: “Transi hinc et vade in Iudeam, vt et discipuli tui videant opera tua, que facis. Nemo quippe in occulto quid facit et querit ipse in palam esse. Si hec facis, manifesta teipsum in mundo.” Neque enim fratres eius credebant in eum. Dicit ergo eis Iesus: “Tempus meum nondum aduenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. Uos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est.” Hec cum dixisset, ipse mansit in Galilea. Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto. Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: “Ubi est ille?” Et murmur multus erat de eo in turba. Quidam autem dicebant, quia “Bonus est,” alij autem dicebant: “Non, sed seducit turbas.” Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudeorum.

Offertorium Sperent in te omnes, qui nouerunt nomen tuum, domine, quoniam non derelinquis querentes te; psallite domino, qui habitat in Syon, quoniam non est oblitus orationem pauperis.

Secreta Hostias tibi, domine, deferimus immolandas, que temporalem consolationem significent, vt promissa certius non desperemus eterna. Per dominum.

Communio Redime me, deus Israel, 156ex omnibus angustijs meis.

Complenda Da, quesumus, omnipotens deus, vt que diuina sunt iugiter exequentes donis mereamur celestibus propinquare. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Da nobis, domine, quesumus, perseuerantem in tua voluntate famulatum, vt et in diebus nostris et merito et numero populus tibi seruiens augeatur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

Liberator meus de gentibus iracundis, ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me, domine.

Psalmus Diligam te, domine, fortitudo mea; dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. Oremus. Flectamus.

Collecta Sanctificato hoc ieiunio, deus, tuorum corda fidelium, miserator, illustra et quibus deuotionis prestas effectum, prebe supplicantibus pium benignus auditum. Leuate. Per dominum nostrum.


Lectio libri Leuitici.

In diebus illis: Locutus est dominus ad Moysen dicens: “Loquere ad vniuersum cetum filiorum Israel et dices ad eos: ‘Ego dominus deus vester. Non facietis furtum, non mentiemini nec decipietdecipiet] decipiat missale vnusquisque proximum suum. Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen dei tui; ego dominus. Non facies calumpniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercennarij tui apud te vsque mane. Non maledices surdo nec coram ceco pones offendiculum sed timebis dominum deum tuum, quia ego sum dominus. Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. Non eris criminator nec susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui; ego dominus. Nec oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non queres vltionem nec memor eris iniurie ciuium tuorum. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego dominus; leges meas 157 | c.xxiij.custodite. Ego enim sum dominus deus vester.'”

Graduale Exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me.

Domine deus meus, clamaui ad te et sanasti me, domine, abstraxisti ab inferis animam meam, saluasti me a descendentibus in lacum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Facta sunt encenia in Hierosolimis et hyems erat et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis. Circundederunt ergo eum Iudei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.” Respondit eis Iesus: “Loquor vobis et non creditis. Opera, que ego facio in nomine patris mei, hec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ouibus meis. Oues mee vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me. Et ego vitam eternam do eis et non peribunt ineternum et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est et nemo potest rapere de manu patris mei. Ego et pater vnum sumus.” Sustulerunt lapides Iudei, vt lapidarent eum. Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis?” Responderunt ei Iudei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu, homo cum sis, facis teipsum deum.” Respondit eis Iesus: “Nonne scriptum est in lege vestra, quia ‘Ego dixi: dij estis’? Si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solui scriptura, quam pater sanctificauit et misit in mundum, vos dicitis, quia ‘Blasphemas,’ quia dixi: ‘Filius dei sum’? Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio et si mihi non vultis credere, operibus credite, vt cognoscatis et credatis, quia in me est pater et ego in patre.”

Offertorium Eripe me de inimicis meis, deus meus, et ab insurgentibus meis libera me, domine.

Secreta Annue, misericors deus, vt hostias placationis et laudis 158sincero tibi deferamus obsequio. Per dominum.

Communio Lauabo inter innocentes manus meas et circuibo altare tuum, domine, vt audiam vocem laudis tue, vt enarrem vniuersa mirabilia tua.

Complenda Celestis doni benedictione percepta supplices te, deus omnipotens, deprecamur, vt hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Adesto supplicationibus nostris, omnipotens deus, vt quibus fiduciam sperande pietatis indulges, consuete misericordie tribue benignus effectum. Per dominum.


FERIA QUINTA

Officium

Omnia, que fecisti nobis, domine, in vero iudicio, fecisti, quia peccauimus tibi et mandatis tuis non obediuimus, sed da gloriam nomini tuo et fac nobiscum secundum multitudinem misericordie tue.

Psalmus Magnus dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri in monte sancto eius. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt dignitas conditionis humane per immoderantiam sauciata medicinalis parcimonie studio reformetur. Leuate. Per dominum.


Lectio Danielis prophete.

In diebus illis: Orauit Daniel ad dominum dicens: “Domine deus, ne despicias populum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham, dilectum tuum, et Ysaac, seruum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es pollicens, quod multiplicares semen eorum sicut stellas celi et sicut arenam, que est in littore maris, quia, domine, imminutiimminuti] immuniti missale sumus plusquam omnes gentes sumusque humiles in vniuersa terra hodie propter peccata nostra. Et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, vt possimus inuenire misericordiam, sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur. Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, vt placeat tibi, quoniam non est confusio 159 | c.xxiiij.confidentibus in te. Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et querimus faciem tuam, domine, nec confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordie tue. Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, domine, et confundantur omnes, qui ostendunt seruis tuis mala. Confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur. Et scient, quia tu es dominus deus solus et gloriosus super omnem terram dominus deus noster.”

Graduale Tollite hostias et introite in atria eius, adorate dominum in aula sancta eius.

Reuelabit dominus condensa et in templo eius omnes dicent gloriam.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Cum audissent quidam de turba sermones Iesu, dicebant: “Hic est vere propheta.” Alij dicebant: “Hic est Christus.” Quidam autem dicebant: “Nunquid a Galilea Christus venit? Nonne scriptura dicit, quia ‘ex semine Dauid et de Bethleem castello, vbi erat Dauid, venit Christus?'” Dissensio itaque facta est in turba propter eum. Quidam autem ex eis volebant apprehendere eum sed nemo misit super eum manus. Uenerunt ergo ministri ad pontifices et phariseos, quibus illi dixerunt: “Quare non adduxistis eum?” Responderunt ministri: “Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.” Responderunt ergo eis pharisei: “Nunquid et vos seducti estis? Nunquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex phariseis? Sed turba hec, que non nouit legem, maledicti sunt.” Dicit Nicodemus ad eos (ille, qui venerat ad Iesum nocte, qui vnus erat ex ipsis): “Nunquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognouerit, quid faciat?” Responderunt et dixerunt ei: “Nunquid et tu Galileus es? Scrutare scripturas et vide, quia propheta a Galilea non surget.” Et reuersi sunt, vnusquisque in domum suam.

Offertorium Super flumina Babilonis, illic sedimus et fleuimus, dum 160recordaremur tui, Syon.

Secreta Domine deus noster, qui in hijs potius creaturis, quas ad fragilitatis nostre subsidium condidisti, tuo quoque nomini munera iussisti dicanda constitui, tribue, quesumus, vt et vite nobis presentis auxilium et eternitatis efficiant sacramentum. Per dominum.

Communio Memento verbi tui seruo tuo, domine, in quo mihi spem dedisti; hec me consolata est in humilitate mea.

Complenda Quod ore sumpsimus, domine, pura mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate. Esto, quesumus, domine, propicius plebi tue, vt que tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. Per dominum nostrum.


FERIA SEXTA

Officium

Miserere mihi, domine, quoniam tribulor, libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum; et a persequentibus me, domine, non confundar, quoniam inuocaui te.

Psalmus In te, domine, speraui, non confundar ineternum, in iusticia tua libera me. Oremus. Flectamus.

Collecta Cordibus nostris, quesumus, domine, gratiam tuam benignus infunde, vt peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam supplicijs deputemur eternis. Leuate. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

In diebus illis: Dixit Hieremias: Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur. Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viuentium dominum. Sana me, domine, et sanabor, saluum me fac et saluus ero, quoniam laus mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: “Ubi est verbum domini? Ueniat.” Et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideraui, tu scis. Quod egressum est de labijs meis, rectum in conspectu tuo fuit. Non sis tu mihi formidini, spes mea in die afflictionis. Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego. Paueant illi 161 | d.i.et non paueam ego. Induc super illos diem afflictionis et duplici contritione contere eos, domine deus noster.

Graduale Pacifice loquebantur inimici mei et in ira molesti erant mihi.

Uidisti, domine deus meus, ne sileas, ne discedas a me.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Collegerunt pontifices et pharisei consilium aduersus Iesum et dicebant: “Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem.” Unus autem ex ipsis Cayphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “Uos nescitis quidquam nec cogitatis, quia expedit vobis, vt vnus homo moriatur pro populo et non tota gens pereat.” Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente et non tantum pro gente, sed vt filios dei, qui erant dispersi, congregaret in vnum. Ab illo ergo die cogitauerunt, vt interficerent eum. Iesus autem iam non palam ambulabat apud Iudeos sed abijt in regionem iuxta desertum in ciuitatem, que dicitur Effrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

Offertorium Benedictus es, domine; doce me iustificationes tuas et non tradas calumniantibus me superbis et respondebo exprobrantibus mihi verbum.

Secreta Presta, quesumus, misericors deus, vt digne tuis seruire semper altaribus mereamur et eorum perpetua participatione saluari. Per dominum.

Communio Ne tradideris me, domine, in manibus persequentium me, quia insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi.

Complenda Sumpti sacrificij, domine, perpetua nos tuitio non derelinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. Per dominum.

Super populum Inclinate capita vestra deo. Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui protectionis tue gratiam querimus, liberati a malis omnibus secura tibi mente seruiamus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.


SABBATO

Officium

Iudica me, deus c.xix. Oremus. Flectamus.

Collecta Proficiat, quesumus, domine, plebs tibi dicata pie deuotionis 162affectu, vt sacris actionibus erudita quanto maiestati tue sit gratior, tanto donis potioribus augeatur. Leuate. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

In diebus illis: Dixerunt impij Iudei ad inuicem: “Uenite cogitemus contra iustum cogitationes. Non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta. Uenite et percutiamus eum lingua et non attendamus ad vniuersos sermones eius.” Attende, domine, ad me et audi voces aduersariorum meorum. Nunquid redditur pro bono malum, quia foderunt foueam anime mee? Recordare, quod steterim in conspectu tuo, vt loquerer pro eis bonum et auerterem indignationem tuam ab eis. Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladij. Fiant vxores eorum absque liberis et vidue et viri earum interficiantur morte. Iuuenes eorum confodiantur gladio in prelio, audiatur clamor de domibus eorum. Adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foueam, vt caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Tu autem, domine, scis omne consilium eorum aduersum me in mortem. Ne propicieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui, domine deus noster.

Graduale Eripe me, domine c.xix.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Subleuatis Iesus oculis in celum dixit: “Pater, venit hora, clarifica filium tuum, vt filius tuus clarificet te, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, vt omne, quod dedisti ei, det eis vitam eternam. Hec est autem vita eterna, vt cognoscant te solum verum deum, et quem misisti, Iesum Christum. Ego te clarificaui super terram, opus consummaui, quod dedisti mihi, vt faciam. Et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus esset apud te. Manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant et eos mihi dedisti et sermonem tuum seruauerunt. 163 | d.ij.Nunc cognouerunt, quia que dedisti mihi, abs te sunt, quia verba, que dedisti mihi, dedi eis. Et ipsi acceperunt et cognouerunt vere, quia a te exiui, et crediderunt, quia tu me misisti. Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo sed pro hijs, quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis. Et iam non sum in mundo et hij in mundo sunt et ego ad te venio. Pater sancte, serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, vt sint vnum, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego seruaui eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodiui et nemo ex hijs perijt nisi filius perditionis, vt scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio et hec loquor in mundo, vt habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, vt tollas eos de mundo sed vt serues eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate tua. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, vt sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro hijs autem rogo tantum sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, vt omnes vnum sint, sicut tu, pater, in me et ego in te, vt et ipsi in nobis sint vnum et mundus credat, quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, vt sint vnum, sicut et nos vnum sumus. Et ego in eis et tu in me, vt sint consummati in vnum et cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Pater, quos dedisti mihi volo, vt vbi ego sum, et illi sint mecum, vt videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater iuste, mundus te non cognouit, ego autem te cognoui. Et hij cognouerunt, quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, vt dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis.”

Offertorium 164Confitebor c.xx.

Secreta A cunctis nos, domine, reatibus, quesumus, et periculis propiciatus absolue, quos tanti misterij tribuis esse consortes. Per dominum.

Communio Hoc corpus c.xx.

Complenda Diuini muneris satiati largitate quesumus, domine deus noster, vt huius semper participatione viuamus. Per dominum.

Super populum Oremus. Inclinate capita. Tueatur, quesumus, domine, dextera tua populum tuum deprecantem, vt purificatum dignanter erudiat, vt consolatione presenti ad futura bona proficiat. Per dominum noctrum Iesum Christum, filium.


DOMINICA IN RAMIS PALMARUM

Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam aspice, libera me de ore leonis et a cornibus vnicornium humilitatem meam.

Psalmus Deus, deus meus, respice in me, quare me dereliquisti longe a salute mea? Officium reincipiatur.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum saluatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti, concede propicius, vt et patientie ipsius habere documenta et resurrectionis eius consortia mereamur. Qui tecum viuit et regnat.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Philippenses.

Fratres:Fratres] Iratres missale Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus vt homo. Humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, vt in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris.patris] pattis missale

Graduale Tenuisti manum dexteram meam, in voluntate tua deduxisti me et cum gloria assumpsisti me.

Quam 165 | d.iij.bonus Israel deus rectis corde; mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum videns.

Tractus Deus, deus meus, respice in me, quare me dereliquisti?

Longe a salute mea verba delictorum meorum.

Deus meus, clamabo per diem nec exaudies, et nocte et non ad insipientiam mihi.

Tu autem in sancto habitas, laus Israel, in te sperauerunt patres nostri, sperauerunt et liberasti eos.

Ad te clamauerunt et salui facti sunt, in te sperauerunt et non sunt confusi.

Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.

Omnes, qui videbant me, aspernabantur me; locuti sunt labijs et mouerunt caput.

Sperauit in domino, eripiat eum, saluum faciat eum, quoniam vult eum.

Ipsi vero considerauerunt et inspexerunt me, diuiserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.

Libera me de ore leonis et a cornibus vnicornium humilitatem meam.

Qui timetis dominum, laudate eum, vniuersum semen Iacob, glorificate eum.

Annunciabitur domino generatio ventura et annunciabunt celi iusticiam eius.

Populo, qui nascetur, quem fecit dominus.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.


Sic cantande sunt omnes passiones: a alta voce, quia verba sunt Iudeorum vel discipulorum. t tonaliter, quia verba sunt Christi. m media voce, quia verba sunt euangeliste.


m Passio domini nostri Iesu Christi secundum Matheum.

Sine Gloria tibi.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: t “Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, vt crucifigatur.” m Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Cayphas, et consilium fecerunt, vt Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: a “Non in die festo,” m ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Symonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum vnguenti preciosi et effudit super caput eius recumbentis. Uidentes autem discipuli 166indignati sunt dicentes: a “Ut quid perditio hec? Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.” m Sciens autem Iesus ait illis: t “Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. Mittens enim hec hoc vnguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis: vbicunque predicatum fuerit hoc euangelium in toto mundo, dicetur et quod hec fecit in memoriam eius.” m Tunc abijt vnus de duodecim, qui dicitur Iudas Scharioth, ad principes sacerdotum et ait illis: a “Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam?” m At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde querebat oportunitatem, vt traderet eum. Prima autem die azimorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: a “Ubi vis paremus tibi comedere pascha?” m At Iesus dixit eis: t “Ite in ciuitatem ad quendam et dicite ei: ‘Tempus meum prope est, apud te facio pascha cum discipulis meis.'” m Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et parauerunt pascha. Uespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit: t “Amen dico vobis, quia vnus vestrum me traditurus est.” m Et contristati valde ceperunt singuli dicere: a “Nunquid ego sum, domine?” m At ille respondens ait: t “Qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Ue autem homini illi, per quem filius hominis tradetur. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.” m Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: a “Nunquid ego sum, domine?” m Ait illi: t “Tu dixisti.” m Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit et dedit discipulis suis dicens: t “Accipite et comedite. Hoc est corpus meum.” m Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: t “Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem 167 | d.iiij.peccatorum. Dico autem vobis: non bibam ammodo de hoc genimine vitis vsque in diem illum, cum illud bibam vobiscum nouum in regno patris mei.” m Et hymno dicto exierunt in montem Oliueti. Tunc dicit illis Iesus: t “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. Postquam autem resurrexero, precedam vos in Galileam.” m Respondens autem Petrus ait illi: a “Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.” m Ait illi Iesus: t “Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.” m Ait illi Petrus: a “Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo.” m Similiter et omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Iesus cum illis in villam, que dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: t “Sedete hic, donec vadam illuc et orem.” m Et assumpto Petro et duobus filijs Zebedei cepit contristari et mestus esse. Tunc ait illis Iesus: t “Tristis est anima mea vsque ad mortem. Sustinete hic et vigilate mecum.” m Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: t “Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Ueruntamen non sicut ego volo sed sicut tu.” m Et venit ad discipulos suos et inuenit eos dormientes. Et dicit Petro: t “Sic non potuistis vna hora vigilare mecum. Uigilate et orate, vt non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.” m Iterum secundo abijt et orauit dicens: t “Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.” m Et venit iterum et inuenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum grauati. Et relictis illis iterum abijt et orauit tertio eundem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis: t “Dormite iam et requescite. Ecce appropinquabit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce appropinquabit, qui me tradet.” m Adhuc 168eo loquente ecce Iudas, vnus de duodecim, venit et cum eo turba multa cum gladijs et fustibus missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum dedit eis signum dicens: a “Quemcunque osculatus fuero, ipse est: tenete eum.” m Et confestim accedens ad Iesum dixit: a “Aue rabbi.” m Et osculatus est eum dixitque illi Iesus: t “Amice, ad quid venisti?” m Tunc accesserunt et manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. Et ecce vnus ex hijs, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens seruum principis sacerdotum amputauit auriculam eius dexteram. Tunc ait illi Iesus: t “Conuerte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripture, quia sic oportet fieri?” m In illa hora dixit Iesus turbis: t “Tanquam ad latronem existis cum gladijs et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis.” m Hoc autem totum factum est, vt adimplerentur scripture prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caypham, principem sacerdotum, vbi scribe et seniores conuenerant. Petrus autem sequebatur eum a longe vsque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, vt videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum, vt eum morti traderent. Et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Nouissime autem venerunt duo falsi testes et dixerunt: a “Hic dixit: ‘Possum destruere templum dei et post triduum reedificare illud.'” m Et surgens princeps sacerdotum ait illi: a “Nihil respondes ad ea, que isti aduersum te testificantur?” m Iesus autem 169 | d.v.tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: a “Adiuro te per deum viuum, vt dicas nobis, si tu es Christus, filius dei.” m Dicit illi Iesus: t “Tu dixisti. Ueruntamen dico vobis: ammodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei et venientem in nubibus celi.” m Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: a “Blasphemauit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?” m At illi respondentes dixerunt: a “Reus est mortis.” m Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt. Alij autem palmas in faciem eius dederunt dicentes: a “Prophetiza nobis, Christe, quis est, qui te percussit.” m Petrus vero sedebat foris in atrio. Et accessit ad eum vna ancilla dicens: a “Et tu cum Iesu Galileo eras.” m At ille negauit coram omnibus dicens: a “Nescio, quid dicis.” m Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia ancilla et ait hijs, qui erant ibi: a “Et hic erat cum Iesu Nazareno.” m Et iterum negauit cum iuramento, quia “Non noui hominem.” Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: a “Uere et tu ex illis es. Nam et loquela tua manifestum te facit.” m Tunc cepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. Et continuo gallus cantauit. Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: ‘Priusquam gallus cantet, ter me negabis.’ Et egressus foras fleuit amare. Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi aduersus Iesum, vt eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pylato presidi. Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, penitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: a “Peccaui tradens sanguinem iustum.” m At illi dixerunt: a “Quid ad nos? Tu videris.” m Et proiectis argenteis in templo recessit et abiens 170laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: a “Non licet mittere eos in corbanam, quia precium sanguinis est.” m Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est ‘ager sanguinis’, vsque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: ‘Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filijs Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus.’ Ihesus autem stetit ante presidem et interrogauit eum preses dicens: a “Tu es rex Iudeorum?” m Dicit ei Iesus: t “Tu dicis.” m Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit ei Pylatus: a “Non audis quanta aduersum te dicunt testimonia?” m Et non respondit ei ad vllum verbum, ita vt miraretur preses vehementer. Per diem autem solemnem consueuerat preses dimittere populo vnum vinctum, quem voluissent. Habebat autem tunc vnum vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas, qui propter homicidium missus fuerat in carcerem. Congregatis ergo illis dixit Pylatus: a “Quem vultis dimittam vobis: Barrabam an Iesum, qui dicitur Christus?” m Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum vxor eius dicens: a “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.” m Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, vt peterent Barrabam, Iesum vero perderent. Respondens autem preses ait illis: a “Quem vultis vobis de duobus dimitti?” m At illi dixerunt: a “Barrabam.” m Dicit illis Pilatus: a “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?” m Dicunt omnes: a “Crucifigatur.” m Ait illis preses: a “Quid enim mali fecit 171 | d.vi.iste?” m At illi magis clamabant dicentes: a “Crucifigatur.” m Uidens autem Pylatus, quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: a “Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis.” m Et respondens vniuersus populus dixit: a “Sanguis eius super nos et super filios nostros.” m Tunc dimisit illis Barrabam. Iesum vero flagellatum tradidit eis, vt crucifigeretur. Tunc milites presidis suscipientes Iesum in pretorium congregauerunt ad eum vniuersam cohortem. Et exuentes eum clamidem coccineam circundederunt ei. Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et genuflexo ante eum illudebant ei dicentes: a “Aue rex Iudeorum.” m Et expuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamide et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, vt crucifigerent. Exeuntes autem inuenerunt hominem Cyreneum venientem obuiam sibi nomine Symonem. Hunc angariauerunt, vt tolleret crucem eius. Et venerunt in locum, qui dic‹i›tur Golgota, quod est ‘caluarie locus’. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt vestimenta eius sortem mittentes, vt adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: ‘Diuiserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.’ Et sedentes seruabant eum. Et posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: ‘Hic est Iesus, rex Iudeorum’. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, vnus a dextris et vnus a sinistris. Pretereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: a “Uach qui destruis templum dei et in triduo reedificas illud. Salua temetipsum, si filius dei es. Descende de cruce.” m Similiter et principes sacerdotum illudentes cum 172scribis et senioribus dicebant: a “Alios saluos fecit, seipsum non potest saluum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. Confidit in deo, liberet eum nunc, si vult. Dixit enim, quia ‘Filius dei sum’.” m Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. A sexta autem hora tenebre facte sunt super vniuersam terram vsque ad horam nonam. Et circa horam nonam exclamauit Iesus voce magna dicens: t “Hely, Hely, lamazabathani?” hoc est, “Deus meus, deus meus, vt quid dereliquisti me?” m Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: a “Helyam vocat iste.” m Et continuo currens vnus ex eis acceptam spongiam impleuit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant: a “Sine videamus, an veniat Helyas liberans eum.” m Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo vsque deorsum. Et terra mota est et petre scisse sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terremotu et hijs, que fiebant, timuerunt valde dicentes: a “Uere filius dei erat iste.” m Erant autem ibi multe mulieres a longe, que secute erant Iesum a Galilea ministrantes ei. Inter quas erat Maria Magdalene et Maria, Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedei. Cum sero autem factum esset, venit quidam homo diues ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pylatum et petijt corpus Iesu. Tunc Pylatus iussit reddi corpus. Et accepto corpore Ioseph inuoluit in syndone munda et posuit illud in monumento suo nouo, quod exciderat in petra. Et aduoluit saxum magnum ad hostium monumenti et abijt. Erant autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum. Muta vocem. 173 | d.vij.Altera autem die, que est post parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum et pharisei ad Pylatum dicentes: “Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc viuens: ‘Post tres dies resurgam.’ Iube ergo custodiri sepulchrum vsque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: ‘Surrexit a mortuis.’ Et erit nouissimus error peior priore.” Ait illis Pylatus: “Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis.” Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus.

Offertorium Improperium expectauit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit consolantem me, quesiui et non inueni; et dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto.

Secreta Concede, quesumus, domine, vt oculis tue maiestatis munus oblatum et gratiam nobis deuotionis obtineat et effectum beate perhennitatis acquirat. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.

Prefatio Qui salutem.

Communio Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

Complenda Per huius, domine, operationem misterij et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. Per dominum nostrum.


FERIA SECUNDA

Officium

Iudica, domine, nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium meum, domine virtus salutis mee.

Psalmus Effunde frameam et conclude aduersus eos, qui persequuntur me, dic anime mee: ‘Salus tua ego sum.’ Officium reincipiatur. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui in tot aduersis ex nostra infirmitate deficimus, intercedente vnigeniti filij tui passione respiremus. Leuate. Qui tecum.


Lectio Esaye prophete.

In diebus illis: Dixit Esayas: Dominus deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abij. Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus. 174Faciem meam non auerti ab increpantibus et conspuentibus in me. Dominusdominus] domine missale deus auxiliator meus et ideo non sum confusus. Ideo posui faciem meam vt petram durissimam et scio, quoniam non confundar. Iuxta est, qui iustificat me, quis contradicit mihi? Stemus simul, quis est aduersarius meus? Accedat ad me. Ecce dominus deus auxiliator meus, quis est, qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea commedet eos. Quis ex vobis timens deum, audiens vocem serui sui? Quis ambulauit in tenebris et non est lumen ei? Speret in nomine domini et imitatur super domino suo.

Graduale Exurge, domine, et intende iudicio meo, deus meus et dominus meus, in causam meam.

Effunde frameam et conclude aduersus eos, qui me persequuntur.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Ante sex dies pasche venit Iesus Bethaniam, vbi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitauit Iesus. Fecerunt autem ibi cenam ei et Martha ministrabat. Lazarus vero vnus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram vnguenti preciosi nardi pistici et vnxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore vnguenti. Dicit ergo vnus ex discipulis eius, Iudas Scariothis, qui erat eum traditurus: “Quare hoc vnguentum non vendidit trecentis denarijs et datum esset egenis?” Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea, que mittebantur, portabat. Dixit ergo Iesus: “Sinite illam, vt in die sepulture mee seruet illud. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis.” Cognouit autem turba multa ex Iudeis, quia Iesus illic esset, et venerunt non propter Iesum tantum, sed et vt Lazarum viderent, quem suscitauit a mortuis. Cogitauerunt autem principes sacerdotum, vt et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. In crastinum 175 | d.viij.autem turba multa, que conuenerant ad diem festum, cum audissent, quia venit Iesus Hierosolimam, acceperunt ramos palmarum et processerunt obuiam ei et clamabant: “Osanna filio Dauid, benedictus, qui venit in nomine domini, rex Israel.” Et inuenit Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timere, filia Syon, ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asine. Hec non cognouerunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt, quia hec erant scripta de eo et hec fecerunt ei. Testimonium ergo perhibebat turba, que erat cum eo, quando Lazarum vocauit de monumento et suscitauit eum a mortuis. Propterea et obuiam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisei ergo dixerunt ad semetipsos: “Uidetis, quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abijt.” Erant autem gentiles quidam ex hijs, qui ascenderant, vt adorarent in die festo. Hij ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsayda Galilee, et rogabant eum dicentes: “Domine, volumus Iesum videre.” Uenit Philippus et dicit Andree, Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu, Iesus autem respondit eis dicens: “Uenit hora, vt clarificetur filius hominis. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Et vbi ego sum, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministrauerit, honorificabit eum pater meus, qui in celis est. Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, saluifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc. Pater, clarifica nomen tuum.” Uenit ergo vox de celo dicens: “Et clarificaui et iterum clarificabo.” 176Turba ergo, que stabatstabat] stabat et audiebat missale et audierat, dicebat tonitruum factum esse. Alij dicebant: “Angelus ei locutus est.” Respondit Iesus et dixit: “Non propter me hec vox venit sed propter vos. Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eijcietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.” Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus. Respondit ei turba: “Nos audiuimus ex lege, quia Christus manet ineternum. Et quomodo tu dicis: ‘Oportet exaltari filium hominis?’ Quis est iste filius hominis?” Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, vt non tenebre vos comprehendant. Et qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, vt filij lucis sitis.” Hec locutus est Iesus et abijt et abscondit se ab eis.

Offertorium Eripe me de inimicis meis, domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia deus meus es tu.

Secreta Hec sacrificia nos, quesumus, omnipotens deus, potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. Per dominum.

Communio Erubescant et reuereantur simul, qui gratulantur malis meis, induantur pudore et reuerentia, qui maligna loquuntur aduersum me.

Complenda Prebeant nobis, domine, diuinum tua sancta feruorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per dominum.

Super populum Inclinate capita. Adiuua nos, deus, salutaris noster, et ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribue venire gaudentes. Per dominum nostrum.


FERIA TERTIA

Officium

Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri, Ihesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem saluati et liberati sumus.

Psalmus Deus misereatur nostri et benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri sine Gloria patri 177 | d.ix.sed officium reincipiatur. Oremus. Flectamus genua.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, da nobis ita dominice passionis sacramenta peragere, vt indulgentiam percipere mereamur. Leuate. Per eundem dominum nostrum Iesum.


Lectio Hieremie prophete.

In diebus illis: Dixit Hieremias: Domine, demonstrasti mihi et cognoui, tu ostendisti mihi studia eorum. Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognoui, quia cogitauerunt super me consilia dicentes: “Mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viuentium et nomen eius non memoretur amplius.” Tu autem, domine Sabaoth, qui iudicas iuste et probas renes et corda, videam vltionem tuam ex eis. Tibi enim reuelaui causam meam, domine deus meus.

Graduale Ego autem, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinu meo conuertetur.

Iudica, domine, nocentes me, expugna impugnantes me, apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium mihi.


m Passio domini nostri Iesu Christi secundum Marcum.

Gloria tibi non dicatur.

In illo tempore: Erat autem pascha et azima post biduum. Et querebant summi sacerdotes et scribe, quomodo Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: a “Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.” m Et erat Iesus Bethanie in domo Simonis leprosi, vt recumberet. Uenit mulier habens alabastrum vnguenti nardispicati preciosi et fracto alabastro effudit super caput eius. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos et dicentes: a “Ut quid perditio ista vnguenti facta est?” m Poterat enim vnguentum istud venundari plusquam trecentis denarijs et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Iesus autem dixit: t “Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum, et cum volueritis, potestis 178illis benefacere, me autem non semper habebitis. Quod habuit hec, fecit; preuenit vngere corpus meum in sepulturam. Amen dico vobis: vbicunque predicatum fuerit euangelium istud in vniuerso mundo, et quod fecit hec, narrabitur in memoriam eius.” m Et Iudas Scariothis, vnus de duodecim, abijt ad summos sacerdotes, vt proderet eum illis. Qui audientes gauisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et querebat, quomodo illum oportune traderet. Et prima die azimorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli: a “Quo vis eamus et paremus tibi, vt manduces pascha?” m Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: t “Ite in ciuitatem et occurrit vobis homo lagenam aque baiulans; sequimini eum et quocunque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: ‘Ubi est refectio mea, vbi pascha cum discipulis meis manducem?’ Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis.” m Et abierunt discipuli eius et venerunt in ciuitatem et inuenerunt, sicut dixerat illis, et parauerunt pascha. Uespere autem facto venit cum duodecim. Et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus: t “Amen dico vobis, quia vnus ex vobis me tradet, qui manducat mecum.” m At illi ceperunt contristari et dicere ei singillatim: a “Nunquid ego?” m Qui ait illis: t “Unus ex duodecim, qui intingit manum mecum in catino. Et filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Ue autem homini illi, per quem filius hominis tradetur. Bonum erat ei, si non esset natus homo ille.” m Et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: t “Sumite; hoc est corpus meum.” ‹m› Et accepto calice gratias agens dedit eis. Etet] m et missale biberunt ex illo omnes. Et ait illis: t “Hic est sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur. Amen dico vobis, quod iam non bibam de hoc genimine vitis vsque in diem illum, cum illud bibam nouum in regno dei.” m Et hymno dicto exierunt in montem Oliuarum et ait eis 179 | d.x.Iesus: t “Omnes scandalizabimini in nocte ista, quia scriptum est: Percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. Sedsed] m sed missale postquam resurrexero, precedam vos in Galileam.” ‹m› Petrus autem ait ei: a “Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.” m Et ait illi Iesus: t “Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus.” m At ille amplius loquebatur: a “Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo.” m Similiter autem et omnes dicebant. Et veniunt in predium, cui nomen Gethsemani, et ait discipulis suis: t “Sedete hic, donec orem.” m Et assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et cepit pauere et tedere et ait illis: t “Tristis est anima mea vsque ad mortem. Sustinete hic et vigilate mecum.” m Et cum processisset paululum, procidit super terram et orabat, vt si fieri posset, transiret ab eo hora, et dixit: t “Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. Sed non quod ego volo, sed quod tu.” m Et venit et inuenit eos dormientes et ait Petro: t “Symon, dormis? Non potuisti vna hora vigilare? Uigilate et orate, vt non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.” m Et iterum abiens orauit eundem sermonem dicens et reuersus denuo inuenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum grauati et ignorabant, quid responderent ei. Et venit tertio et ait illis: t “Dormite iam et requiescite. Sufficit, venit hora: ecce tradetur filius hominis in manus peccatorum. Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est.” m Et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth, vnus de duodecim, et cum illo turba multa cum gladijs et lignis missi a summis sacerdotibus et scribis et a senioribus. Dederat autem traditor eius signum eis dicens: a “Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum et caute ducite.” m Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: a “Rabbi.” m Et osculatus est eum. At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum. Unus autem de circumstantibus educens gladium percussitpercussit] et percussit missale seruum summi 180sacerdotis et amputauit illi auriculam. Et respondens Iesus ait illis: t “Tanquam ad latronem existis cum gladijs et lignis comprehendere me. Quotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis. Sed vt adimpleantur scripture.” m Tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt. Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum. At ille reiecta sindone nudus profugit ab eis. Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conuenerunt omnes sacerdotes et scribe et seniores. Petrus autem a longe secutus est eum vsque intro in atrium summi sacerdotis. Et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem. Summi vero sacerdotes et omne consilium querebant aduersus Iesum falsum testimonium, vt eum morti traderent, nec inueniebant. Multi enim testimonium falsum dicebant aduersus eum et conuenientia testimonia non erant. Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant aduersus eum dicentes, a quoniam: “Nos audiuimus eum dicentem: ‘Ego dissoluam templum hoc manufactum et post triduum aliud non manufactum edificabo.'” m Et non erat conueniens testimonium illorum. Et exurgens summus sacerdos in medium interrogauit Iesum dicens: a “Non respondes quicquamquicquam] quitquam missale ad ea, que tibi obijciuntur ab hijs?” m Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dixit ei: a “Tu es Christus, filius dei benedicti?” m Iesus autem dixit illi: t “Ego sum. Et videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei et venientem in nubibus celi.” m Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: a “Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur?” m Qui omnes condemnauerunt eum esse reum mortis et ceperunt quidam conspuere in eum et velare faciem eius et colaphis eum cedere et dicere ei: a “Prophetiza.” m Et ministri alapis eum cedebant. Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit vna ex ancillis summi sacerdotis. Et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens 181 | d.xi.illum ait: a “Et tu cum Iesu Nazareno eras.” m At ille negauit dicens: a “Neque scio neque noui, quid dicas.” m Et exijt foras ante atrium et gallus cantauit. Rursus autem cum vidisset illum alia ancilla, cepit dicere circumstantibus, a quia “Hic ex illis est.” m At ille iterum negauit. Et post pusillum rursus qui astabant dicebant Petro: a “Uere ex illis es. Nam et Galileus es.” m Ille autem cepit anathematizare et iurare, a quia “Nescio hominem istum, quem dicitis.” m Et statim iterum gallus cantauit et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et vniuerso concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pylato. Et interrogauit eum Pylatus: a “Tu es rex Iudeorum?” m Et ille respondens ait illi: t “Tu dicis.” m Et accusabantaccusabant] cum accusabant missale eum summi sacerdotes in multis. Pylatus autem rursum interrogauit eum dicens: a “Non respondes quicquam?quicquam] quitquam missale Uide in quantis te accusant.” m Iesus autem amplius nihil respondit, ita vt miraretur Pylatus. Per diem autem festum dimittere solebat illis vnum ex vinctis, quemcunque petissent. Erat autem et qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat victus, qui in seditione fecerat homicidium. Et cum ascendisset turba, cepit rogare, sicut semper faciebat illis. Pilatus autem respondit eis et dixit: a “Uultis dimittam vobis regem Iudeorum?” m Sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum summi sacerdotes. Pontifices autem concitauerunt turbam, vt magis Barrabam dimitteret eis. Pilatus autem iterum respondens ait illis: a “Quid vultis ergo faciam regi Iudeorum?” m Et illi iterum clamauerunt: a “Crucifige eum.” m Pilatus vero dicebat eis: a “Quid enim mali fecit?” m Et illi magis clamabant: a “Crucifige eum.” m Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barrabam et tradidit illis Iesum flagellis cesum, vt crucifigeretur. Milites autem 182duxerunt eum intro in atrium pretorij et conuocant totam cohortem et induunt eum purpura et imponunt ei plectentes spineam coronam et ceperunt salutare eum: a “Aue rex Iudeorum.” m Et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum. Et ponentes genua adorauerunt eum. Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura. Et induerunt illum vestimentis suis et educunt illum, vt crucifigerent eum. Et angariauerunt pretereuntem quempiam Symonem Cyreneum venientem de villa, patrem Alexandri et Ruffi, vt tolleret crucem eius, et perducunt eum in Golgotha locum, quod est interpretatum ‘caluarie locus’, et daba‹n›t ei bibere myrrhatum vinum et non accepit. Et crucifigentes eum diuiserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis, quis quidquis quid] quisquis missale tolleret. Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. Erat autem titulus cause eius inscriptus ‘rex Iudeorum’, et cum eo crucifigunt duos latrones, vnum a dextris et alium a sinistris eius. Et adimpleta est scriptura, que dicit Et cum iniquis reputatus est. Et pretereuntes blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: a “Uach qui destruis templum dei et in tribus diebus illud reedificas. Saluum fac temetipsum descendens de cruce.” m Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: a “Alios saluos fecit; seipsum non potest saluum facere? Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, vt videamus et credamus.” m Et qui cum eo crucifixi erant, conuiciabantur ei. Et facta hora sexta tenebre facte sunt per totam terram vsque in horam nonam. Et hora nona exclamauit Iesus voce magna dicens: t “Hely, Hely, lamazabathani?” m quod est interpretatum: t “Deus meus, deus meus, vt quid dereliquisti me?” m Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: a “Ecce Helyam vocat iste.” ‹m› Currens autem vnus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: ‹a› “Sinite videamus, si veniat Helyas ad deponendum eum.” m Iesus autem emissa voce magna expirauit. Et velum templi scissum 183 | d.xij.est in duo a summo vsque deorsum. Uidens autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: a “Uere hic homo filius dei erat.” m Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria, Iacobi minoris et Ioseph mater, et Salomee. Et cum esset in Galilea, sequebantur eum et ministrabant ei. Et alie multe, que simul cum eo ascenderant Hierosolimam. Muta vocem in modum euangelij Et cum sero esset factum, quia erat parasceue, quod est ante sabbatum, venit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum dei. Et audacter introiuit ad Pylatum et petijt corpus Iesu. Pylatus autem mirabatur, si iam obisset. Et accersito centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. Et cum cognouisset a centurione, donauit corpus Ioseph. Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum inuoluit sindone. Et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra. Et aduoluit lapidem ad hostium monumenti.

Offertorium Custodi me, domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me, domine.

Secreta Sacrificia nos, quesumus, domine, propensius ista restaurent, que medicinalibus sunt instituta misterijs. Per dominum.

Communio Aduersum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum; ego vero orationem meam ad te, domine, tempus beneplaciti, deus, in multitudine misericordie tue.

Complenda Sanctificationibus tuis, omnipotens deus, et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proueniant. Per dominum.

Super populum Inclinate capita. Tua nos misericordia, deus, et ab omni surreptione vetustatis expurget et capaces sancte nouitatis efficiat. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

In nomine domini omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum, quia dominus 184factus est obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis; ideo dominus Iesus Christus in gloria est dei patris.

Psalmus Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat sine Dominus vobiscum et dicatur Oremus. Flectamus genua.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui nostris excessibus incessanter affligimur, per vnigeniti tui passionem liberemur. Leuate. Qui tecum.

184Lectio Esaye prophete.

Hec dicit dominus deus: Dicite filie Syon: Ecce saluator tuus venit et ecce merces eius cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis sue. Ego, qui loquor iusticiam et propugnator sum ad saluandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcaui solus et de gentibus non est vir mecum. Calcaui eos in furore meo et conculcaui eos in ira. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinaui. Dies enim vltionis in corde meo, annus retributionis mee venit. Circumspexi et non erat auxiliator, quesiui et non erat, qui adiuuaret. Et saluauit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Miserationum domini recordabor, laudem domini annunciabo super omnia, que reddidit nobis dominus deus noster.

Graduale Ne auertas faciem tuam a puero tuo, quoniam tribulor, velociter exaudi me.

Saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aque vsque ad animam meam; infixus sum in limo profundi et non est substantia.

Hic dicitur Dominus vobiscum et Flectamus genua.

Collecta Deus, qui pro nobis filium tuum crucis patibulum subire voluisti, vt inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis, famulis tuis, vt resurrectionis gloriam consequamur. Leuate. Qui tecum viuit.

184Lectio Esaye prophete.

In diebus illis: Dixit Esayas: Domine, quis credidit auditui 185 | d.xiij.nostro et brachium domini cui reuelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti et non est ei species neque decor. Et vidimus eum et non erat aspectus et desiderauimus eum despectum et nouissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Et quasi absconditus vultus eius et despectus, vnde nec reputauimus eum. Uere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portauit. Et nos putauimus eum quasi leprosum et percussum a deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Discipli‹n›a pacis nostre super eum et liuore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oues errauimus, vnusquisque in viam suam declinauit. Et dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrorum. Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ouis ad occisionem ducetur et sicut agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum. De angustia et de iudicio sublatus est, generationem eius quis enarrabit? Quia abscisus est de terra viuentium, propter scelus populi mei percussi eum. Et dabit impios pro sepultura et diuites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, ne dolus fuerit in ore eius. Et dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longeuum et voluntas domini in manu eius dirigetur, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est. Et ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus orauit, vt non perirent, dicit dominus omnipotens.

Tractus Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat.

Non auertas faciem tuam a me, in quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.

In quacunque die inuocauero te, velociter exaudi me.

Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut in fixorio confixa sunt.

Percussus sum sicut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum mandu 186care panem meum.

Tu exurgens, domine, misereberis Syon, quia venit tempus miserendi eius.

Dominus vobiscum.


m Passio domini nostri Iesu Christi secundum Lucam.

Sine Gloria tibi, domine.

In illo tempore: Appropinquabat autem dies festus azimorum, qui dicitur pascha, et querebant principes sacerdotum et scribe, quomodo Iesum interficerent. Timebant vero plebem. Intrauit autem sathanas in Iudam, qui cognominabatur Scarioth, vnum ex duodecim. Et abijt et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. Et gauisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare. Et spopondit. Et querebat oportunitatem, vt traderet illum sine turbis. Uenit ergo dies azimorum, in qua necesse erat occidi pascha. Et misit Petrum et Ioannem dicens: t “Euntes parate nobis pascha, vt manducemus.” m At illi dixerunt: a “Ubi vis paremus?” m Et dixit ad eos: t “Ecce introeuntibus vobis in ciuitatem occurret vobis homo amphoram aque portans. Sequimini eum in domum, in quam intrat, et dicetis patrifamilias domus: ‘Dicit tibi magister: Ubi est diuersorium, vbi pascha cum discipulis meis manducem?’ Et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate.” m Euntes autem inuenerunt, sicut dixit illis, et parauerunt pascha. Et cum facta esset hora, discubuit et duodecim apostoli cum eo et ait illis: t “Desiderio desideraui hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno dei.” m Et accepto calice gratias egit et dixit: t “Accipite et diuidite inter vos. Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec regnum dei veniat.” m Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens: t “Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem.” m Similiter et calicem, postquam 187 | d.xiiij.cenauit, dicens: t “Hic est calix noui testamenti in sanguine meo, qui pro vobis effundetur. Ueruntamen ecce manus tradentis me mecum in mensa est. Et quidem filius hominis secundum quod definitum est, vadit. Ueruntamen ve illi homini, per quem filius hominis tradetur.” m Et ipsi ceperunt querere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. Dixit autem eis Iesus: t “Reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Uos autem non sic. Sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui precessor, sicut ministrator. Nam quis maior est: qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Uos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, vt edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.” m Ait autem dominus: t “Symon, Symon, ecce sathanas expetiuit vos, vt cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, vt non deficiat fides tua. Et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos.” m Qui dixit ei: a “Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.” m Et ille dixit: t “Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me.” m Et dixit eis: t “Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis?” m At illi dixerunt: a “Nihil.” m Dixit ergo eis: t “Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, et quod cum iniustis deputatus est. Etenim ea, que scripta sunt de me, finem 188habent.” m At illi dixerunt: a “Domine, ecce gladij duo hic.” m At ille dixit eis: t “Satis est.” m Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum. Secuti sunt autem illum et discipuli, et cum preuenisset ad locum, dixit illis: t “Orate, ne intretis in temptationem.” m Et ipse auulsus est ab eis quantum est iactus lapidis. Et positis genibus orabat dicens: t “Pater, si vis, transfer calicem istum aa] a a missale me. Ueruntamen non mea voluntas sed tua fiat.” m Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram. Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, inuenit eos dormientes pre tristitia et ait illis: t “Quid dormitis? Surgite, orate, ne intretis in temptationem.” m Adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas, vnus de duodecim, antecedebat eos et appropinquauit Iesu, vt oscularetur eum. Iesus autem dixit illi: t “Iuda, osculo filium hominis tradis.” m Uidentes autem hij, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: a “Domine, si percutimus in gladio?” m Et percussit vnus ex illis seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius dextram. Respondens autem Iesus ait: t “Sinite vsque huc.” m Et cum tetigisset auriculam eius, sanauit eum. Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se, principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: tt] a missale “Quasi ad latronem existis cum gladijs et fustibus comprehendere me? Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, nonnon] et non missale extendistis manus in me. Sed hec est hora vestra et potestas tenebrarum.” m Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur eum a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. Quem cum vidisset 189 | d.xv.ancilla quedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, ait: a “Et hic cum illo erat.” m At ille negauit dicens: a “Mulier, non noui illum.” m Et post pusillum alius videns eum dixit: a “Et tu de illis es.” m Petrus vero ait: a “O homo, non sum.” m Et interuallo facto quasi hore vnius alius quidam affirmabat dicens: a “Uere et hic cum illo erat, nam et Galileus est. m Et ait Petrus: a “Homo, nescio, quid dicis.” m Et continuo adhuc eo loquente gallus cantauit. Et conuersus dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Iesu, sicut dixerat, quia “Priusquam gallus cantet, ter me negabis,” et egressus Petrus foras fleuit amare. Et viri, qui tenebant eum, illudebant ei cedentes. Et velauerunt eum et percutiebant faciem eius et interrogauerunt eum dicentes: a “Prophetiza nobis, Christe, quis est, qui te percussit?” m Et alia multa blasphemantes in eum dicebant, et vt factus est dies, conuenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribe et duxerunt illum in concilium suum dicentes: a “Si tu es Christus, dic nobis.” m Et ait illis: t “Si dixero vobis, non credetiscredetis] creditis missale mihi. Si autem et interrogauero, non respondebitis mihi neque dimittetis. Ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris virtutis dei.” m Dixerunt autem omnes: a “Tu es ergo filius dei?” m Qui ait: t “Uos dicitis, quia ego sum.” m At illi dixerunt: a “Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audiuimus de ore eius.” m Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Ceperunt autem accusare illum dicentes: a “Hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari et dicentem se Christum regem esse.” m Pylatus autem interrogauit eum dicens: a “Tu es ex Iudeorum?” m At ille respondens ait: t “Tu dicis.” m Ait autem Pylatus ad principes sacerdotum et turbas: a “Nihil inuenio 190cause in hoc homine.” m At illi inualescebant dicentes: a “Commouit populum docens per vniuersam Iudeam et incipiens a Galilea vsque huc.” m Pylatus autem audiens Galileam interrogauit, si homo Galileus esset. Et vt cognouit, quia de Herodis potestate esset, remisit illum ad Herodem, qui et ipse Hierosolimis erat illis diebus. Herodes autem viso Iesu gauisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore eum videre, eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod ab eo videre. Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ille nihil respondebat ei. Stabant autem principes sacerdotum et scribe constanter accusantes eum. Spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pylatum et facti sunt amici Herodes et Pylatus in ipsa die, nam antea inimici erant adinuicem. Pylatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: a “Obtulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam mortis inuenio in homine isto ex hijs, in quibus accusatis eum, sed neque Herodes. Nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum dimittam.” m Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum vnum. Exclamauit autem simul vniuersa turba dicens: a “Tolle hunc et dimitte nobis Barrabam.” m Qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. Iterum autem Pylatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum. At illi succlamabant dicentes: a “Crucifige, crucifige eum.” m Ille autem tertio dixit ad illos: a “Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis inuenio in eo. Corripiam ergo illum et dimittam.” m At illi instabant vocibus magnis postulantes, vt crucifigeretur. 191 | d.xvi.Et inualescebant voces eorum et Pylatus adiudicauit fieri petitionem eorum. Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant. Iesum vero tradidit voluntati eorum. Et cum ducerent eum, apprehenderunt Symonem quendam Cirenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, que plangebant et lamentabantur eum. Conuersus autem ad illas Iesus dixit: t “Filie Hierusalem, nolite flere super me sed super vosmetipsas flete et super filios vestros, quoniam ecce dies venient, in quibus dicent: ‘Beate steriles et ventres, quiqui] que missale non genuerunt, et vbera, que non lactauerunt.’ Tunc incipient dicere montibus: ‘Cadite super nos,’ et collibus: ‘Operite nos,’ quia si in viridi ligno hec faciunt, in arido quid fiet?” m Ducebantur autem et alij duo nequam cum eo, vt interficerentur. Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Caluarie, ibi crucifixerunt eum et latrones, vnum a dextris et alterum a sinistris. Iesus autem dicebat: t “Pater, dimitte illis: non enim sciunt, quid faciunt.” m Diuidentes vero vestimenta eius miserunt sortem. Et stabat populus expectans et deridebant eum principes cum eis dicentes: a “Alios saluos fecit; seipsum saluum faciat, si hic est Christus, dei electus.” m Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerebant illi dicentes: a “Si tu es Christus, saluum fac temetipsum et nos.” m Erat autem et superscriptio scripta super illum litteris Grecis et Latinis et Hebraicis: Hic est Iesus, rex Iudeorum. Unus autem de hijs, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: a “Si tu es Christus, salua temetipsum et nos.” m Respondens autem alter increpabat eum dicens: a “Neque tu times deum, quod in eadem damnatione es, et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus. Hic vero nihil 192mali gessit.” m Et dicebat ad Iesum: a “Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum.” m Et dixit illi Iesus: t “Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.” m Erat autem fere hora sexta et tenebre facte sunt in vniuersa terra vsque in horam nonam. Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium et clamans voce magna Iesus ait: t “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.” m Et hec dicens expirauit. Uidens autem centurio, quod factum fuerat, glorificabat deum dicens: a “Uere hic homo iustus erat.” m Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant que fiebant, percutientes pectora sua reuertebantur. Muta vocem in modum euangelij. Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, que secute erant eum a Galilea, hec videntes. Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus (hic non consenserat consilio et actibus eorum) ab Arimathia, ciuitate Iudee, qui expectabat et ipse regnum dei. Hic accessit ad Pylatum et petijt corpus Iesu. Et depositum inuoluit sindone et posuit illud in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

Offertorium Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat.

Secreta Purifica nos, misericors deus, vt ecclesie tue preces, que tibi grate sunt, pia munera deferentes fiant expiatis mentibus gratiores. Per dominum.

Communio Potum meum cum fletu temperabam, quia eleuans allisisti me, et ego sicut fenum arui, tu autem, domine, ineternum permanes, tu exurgens misereberis Syon, quia venit tempus miserendi eius.

Complenda Largire sensibus nostris, omnipotens deus, vt per temporalem filij tui mortem, quam misteria veneranda testantur, vitam nobis datam esse perpetuam confidamus. Per eundem.

Super populum Inclinate capita. Respice, quesumus, domine, super hanc familiam tuam, pro qua dominus noster Iesus Christus non dubitauit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum. Qui tecum viuit et regnat in vnitate.


193 | d.xvij.FERIA QUINTA IN CENA DOMINI

Officium

Nos autem gloriari d.viij.

Collecta Deus, a quo et Iudas traditor reatus sui penam et confessionis sue latro premium sumpsit, concede nobis tue propiciationis effectum, vt sicut in passione sua Iesus Christus, dominus noster, diuersa vtrisque intulit stipendia meritorum, ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis sue gratiam largiatur. Qui tecum.


Ad Corinthios.

Fratres: Conuenientibus vobis in vnum iam non est dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam presumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Nunquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accepi a domino, quod et tradidi vobis, quoniam dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: “Accipite et manducate. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem.” Similiter et calicem, postquam cenauit, dicens: “Hic est calix nouum testamentum in meo sanguine. Hoc facite, quotienscunque bibitis, in meam commemorationem.” Quotienscunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem domini annunciabitis, donec veniat. Itaque quicunque manducauerit panem vel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non vtique dijudicaremur. Dum iudicamur autem, a domini corripimur, vt non cum hoc mundo damnemur.

Graduale Christus factus est pro nobis obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et deus 194exaltauit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Ante diem festum pasche sciens Iesus, quia venit hora eius, vt transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et cena facta cum diabolus iam misisset in cor eius, vt traderet eum, Iudas Simonis Scariothis, sciens, quia omnia dedit ei pater in manus et quia a deo exiuit et ad deum vadit, surgit a cena et ponit vestimenta sua, et cum accepisset lintheum, precinxit se. Deinde misit aquam in peluim et cepit lauare pedes discipulorum et extergere lintheo, quo erat precinctus. Uenit ergo ad Symonem Petrum et dicit ei Petrus: “Domine, tu mihi lauas pedes?” Respondit Iesus et dixit ei: “Quod ergo facio, tu nescis modo, scies autem postea.” Dicit ei Petrus: “Non lauabis mihi pedes ineternum.” Respondit ei Iesus: “Si non lauero te, non habebis partem mecum.” Dicit ei Symon Petrus: “Domine, non tantum pedes sed et manus et caput.” Dicit ei Iesus: “Qui lotus est non indiget nisi vt pedes lauet sed est mundus totus. Et vos mundi estis sed non omnes.” Sciebatsciebat] sitiebat missale enim, quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes.” Postquam ergo lauit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cumcum] et missale recubuisset iterum, dixit eis: “Scitis, quid fecerim vobis? Uos vocatis me ‘magister’ et ‘domine’ et benedicitis. Sum etenim. Si ergo ego laui vestros pedes dominus et magister, et vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, vt quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.”

Offertorium Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltauit me; non moriar sed viuam et narrabo opera domini.

Credo dicitur, vbi crisma conficitur.

Secreta Ipse tibi, quesumus, domine sancte pater, omnipotens deus, sacrificium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemoratione hoc fieri hodierna traditione monstrauit, Iesus Christus, dominus noster. Qui tecum.

Prefatio Eterne deus. Qui salutem humani. Communicantes 195 | d.xviij.et diem. Hanc igitur oblationem. Qui pridie.

Agnus dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis ter dicatur absque dona nobis pacem et pax non datur. Sanguis eadem die penitus consumitur. Omnibus autem communicatis sequitur

Communio Dominus Iesus postquam cenauit cum discipulis suis, lauit pedes eorum et ait illis: “Scitis, quid fecerim vobis? Ego dominus et magister exemplum dedi vobis, vt et vos ita faciatis.”

Ad vesperas

Ⱥ Calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

Psalmus Credidi.

Ⱥ Cum hijs, qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Psalmus Ad dominum.

Ⱥ Ab hominibus iniquis libera me, domine.

Psalmus Eripe me, domine.

Ⱥ Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

Psalmus Domine, clamaui.

Ⱥ Considerabam ad dexteram et videbam et non erat, qui cognosceret me.

Psalmus Uoce mea.

Omnes psalmi absque Gloria patri dicantur. Quibus cum suis antiphonis dictis absque capitulo et hymno supponatur statim a cantoribus antiphona ad Magnificat Cenantibus autem accepit Iesus panem et benedixit ac fregit, dedit discipulis suis.

Complenda Refecti vitalibus alimentis quesumus, domine deus noster, vt quod tempore nostre mortalitatis exequimur, immortalitatis tue munere consequamur. Per dominum nostrum.


IN DIE PARASCEUES

Incipiatur missa a lectione sine tytulo.

Hec dicit dominus deus: In tribulatione sua mane consurgent ad me dicentes: “Uenite et reuertamur ad dominum, quia ipse cepit et saluabit nos et percutiet et curabit nos. Uiuificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos et viuemus in conspectu eius. Sciemus sequemurque, vt cognoscamus dominum. Quasi diluculum preparatus est egressus eius et veniet quasi ymber nobis temporaneus et serotinus terre. Quid faciam tibi, Effraim? Quid faciam tibi, Iuda? Misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolui in prophetis et occidi eos in verba oris mei et iudicia 196mea quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam dei plusquam holocausta.”

Tractus Domine, audiui auditum tuum et timui, consideraui opera tua et expaui.

In medio duum animalium innotesceris, dum appropinquauerunt anni, cognosceris, dum aduenerit tempus, ostenderis.

In eo dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordie memor eris.

Deus a Lybano veniet et sanctus de monte vmbroso et condenso.

Operuit oculos maiestas eius et laude eius plena est terra. Oremus. Flectamus genua.

Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui, domini nostri, passione soluisti, da, quesumus, vt conformes eidem facti, sicut imaginem terreni nature necessitate portauimus, ita et imaginem celestis gratie sanctificatione portemus. Per eundem.


Sine tytulo.

In diebus illis: Dixit dominus ad Moysen et Aaron in terra Egipti: Mensis iste vobis principium mensium. Primus erit in mensibus anni. Loquimini ad vniuersum cetum filiorum Israel et dicite eis: “Decima die mensis huius tollat vnusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, vt sufficere non possint ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui eius, iuxta numerum animarum, que sufficere possint ad hesum agni. Erit enim agnus absque macula, masculus agniculus. Iuxta quem ritum tolletis et hedum et seruabitis eum vsque ad quartamdecimam diem mensis huius. Immolabitque eum vniuersa multitudo filiorum Israel ad vesperum et sument de sanguine eius ac ponent super vtrumque postem et in superliminaribusin superliminaribus] insuper liminaribus missale domorum, in quibus commedent illum. Et edant carnes nocte illa assas igni et azimos panes cum lactucis agrestibus. Non commedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni. Caput cum pedibus 197 | d.xix.eius et intestinis vorabitis et os eius non confringetis nec remanebit ex eo quicquamquicquam] quitquam missale vsque mane. Si quid residuum fuerit, igni comburetis. Sic autem commedetis illum: renes vestros accingetis, calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et commedetis festinantes. Est enim phase, id est transitus, domini.”

Tractus Eripe me, domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me.

Qui cogitauerunt malicias in corde, tota die constituebant prelia.

Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labijs eorum.

Custodi me, domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me.

Qui cogitauerunt supplantare gressus meos, absconderunt superbi laqueum mihi.

Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis, iuxta iter scandalum posuerunt mihi.

Dixi domino: Deus meus es tu, exaudi, domine, vocem orationis mee.

Domine, domine, virtus salutis mee, obumbrasti caput meum in die belli.

Ne tradas me a desiderio meo peccatori, cogitauerunt aduersum me, ne derelinquas me, ne vnquam exaltentur.

Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos.

Ueruntamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo. Sine Dominus vobiscum.


m Passio domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem.

Gloria tibi, domine non dicitur.

In illo tempore: Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, vbi erat ortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et phariseis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Iesus itaque sciens omnia, que ventura erant super eum, processit et dicit eis: t “Quem queritis?” m Responderunt ei: a “Iesum Nazarenum.” m Dicit eis Iesus: t “Ego sum.” m Stabat autem et Iudas, 198qui tradidit eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: ‘Ego sum,’ abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogauit: t “Quem queritis?” m Illi autem dixerunt: a “Iesum Nazarenum.” m Respondit Iesus: t “Dixi vobis, quia ego sum. Si ergo me queritis, sinite hos abire, vt impleretur sermo, quem dixit: ‘Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam.'” m Symon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis seruum et abscidit auriculam eius dextram. Erat autem nomen seruo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: t “Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi pater, non vis, vt bibam illum?” m Cohors ergo et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligauerunt eum et adduxerunt eum ad Annam primum. Erat enim socer Cayphe, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Cayphas, qui consilium dederat Iudeis, quia expedit vnum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Ihesum Symon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introiuit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus vero stabat ad hostium foris. Exiuit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit hostiarie et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla hostiaria: a “Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius?” m Dicit illi: a “Non sum.” m Stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. Pontifex ergo interrogauit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit Iesus: t “Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui in sinagoga et in templo, quo omnes Iudei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt, quid locutus sum ipsis. Ecce hij sciunt, quid dixerim ego.” m Hec autem cum dixisset, vnus assistens ministrorum dedit alapam Ihesu dicens: a “Sic respondes pontifici?” m Respondit ei Iesus: t “Si male locutus 199 | d.xx.sum, testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis?” m Et misit eum Annas ligatum ad Caypham pontificem. Erat autem Symon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: a “Nunquid et tu ex discipulis eius es?” m Negauit ille et dixit: a “Non sum.” m Dicit ei vnus ex seruis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: a “Nonne ego te vidi in orto cum illo?” m Iterum ergo negauit Petrus et statim gallus cantauit. Adducunt ergo Iesum a Caypha in pretorium. Erat autem mane et ipsi non introierunt in pretorium, vt non contaminarentur sed vt manducarent pascha. Exiuit ergo Pylatus ad eos foras et dixit: a “Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc?” m Responderunt et dixerunt ei: a “Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.” m Dixit ergo eis Pylatus: a “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum.” m Dixerunt ergo ei Iudei: a “Nobis non licet interficere quemquam,” m vt sermo Iesu impleretur, quem dixit significans qua morte esset moriturus. Introiuit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocauit Iesum et dixit ei: a “Tu es rex Iudeorum?” m Et respondit Iesus: t “A temetipso hoc dicis, an alij tibi dixerunt de me?” m Respondit Pilatus: a “Nunquid ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?” m Respondit Iesus: t “Regnum meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei vtique decertarent, vt non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hic.” m Dixit itaque ei Pylatus: a “Ergo rex es tu?” m Respondit Iesus: t “Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, vt testimonium perhibeam veritati. Omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam.” m Dicit ei Pilatus: a “Quid est veritas?” m Et cum hoc dixisset, iterum exiuit ad Iudeos et dicit eis: a “Ego nullam inuenio in eo causam. Est autem consuetudo, vt vnum dimittam vobis in pascha. Uultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?” m Clamauerunt rursum omnes dicentes: 200a “Non hunc sed Barraban.” m Erat autem Barrabas latro. Tunc ergo apprehendit Pylatus Iesum et flagellauit et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circundederunt eum et veniebant ad eum et dicebant: a “Aue rex Iudeorum.” m Et dabant ei alapas. Exijt iterum Pylatus foras et dicit eis: a “Ecce adduco vobis eum foras, vt cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio.” m Exiuit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: a “Ecce homo.” m Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: a “Crucifige, crucifige eum.” m Dicit eis Pylatus: a “Accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non inuenio in eo causam.” m Responderunt ei Iudei: a “Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit.” m Cum ergo audisset Pylatus hunc sermonem, magis timuit et ingressus est in pretorium iterum et dicit ad Iesum: a “Unde es tu?” m Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pylatus: a “Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?” m Respondit Iesus: t “Non haberes potestatem aduersum me vllam, nisi esset tibi datum desuper. Propterea qui me tradidit tibi maius peccatum habet.” m Et exinde querebat Pylatus dimittere eum. Iudei autem clamabant dicentes: a “Si hunc dimittis, non es amicus Cesaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cesari.” m Pylatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in loco, qui dicitur Licostratos, Hebraice autem Gabatha. Erat autem parasceue pasche hora quasi sexta et dicit Iudeis: a “Ecce rex vester.” m Illi autem clamabant: a “Tolle, tolle, crucifige eum.” m Dixit eis Pylatus: a “Regem vestrum crucifigam?” m Responderunt pontifices: a “Non 201 | d.xxi.habemus regem nisi Cesarem.” m Tunc ergo tradidit eis illum, vt crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum et eduxerunt et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur Caluarie, locum, Hebraice Golgotha, vbi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem etet] et et missale titulum Pylatus et posuit super crucem. Erat autem scriptum ‘Iesus Nazarenus, rex Iudeorum’. Hunc ergo titulum multi legerunt Iudeorum, quia prope ciuitatem erat locus, vbi crucifixus est Iesus, et erat scriptum Hebraice, Grece et Latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudeorum: a “Noli scribere ‘rex Iudeorum’, sed quia ipse dixit: ‘Rex sum Iudeorum.’ m Respondit Pilatus: a “Quod scripsi, scripsi.” m Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, vnicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo adinuicem: a “Non scindamus eam sed sortiamur de illa, cuius sit,” m vt scriptura impleretur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem, et milites quidem hec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleophe et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri sue: t “Mulier, ecce filius tuus.” m Deinde dicit discipulo: t “Ecce mater tua.” m Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Postea sciens Iesus, quia iam omnia consummata sunt, vt consummaretur scriptura, dicit: t “Sitio.” m Uas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto et ysopo circumponentes obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: t “Consummatum est.” m Et inclinato capite tradidit spiritum. Iudei ergo, quoniam parasceue erat, vt non remanerent in cruce corpora sabbato 202(erat enim magnus dies ille sabbati), rogauerunt Pylatum, vt frangerentur eorum crura et tollerentur. Uenerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, vtvt] et missale viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura sed vnus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiuit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit, vt et vos credatis. Facta sunt enim hec, vt scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia scriptura dicit: Uidebunt, in quem transfixerunt. Muta vocem. Post hec autem rogauit Pylatum Ioseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, vt tolleret corpus Ihesu. Et permisit Pylatus. Uenit ergo et tulit corpus Ihesu. Uenit et Nichodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam mirrhe et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt eum lintheis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Erat autem in loco, vbi crucifixus est, ortus et in orto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter parasceuen Iudeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.


Finita passione legat sacerdos orationes sequentes solemniter.

Oremus, dilectissimi nobis, pro ecclesia sancta dei, vt eam deus et dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum subijciens ei principatus et potestates detque nobis quietam et tranquillam vitam degentibusdegentibus] de gentibus missale glorificare deum patrem omnipotentem. Oremus. Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus reuelasti, custodi opera misericordie tue, vt ecclesia tua toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseueret. Leuate. Per eundem.

Oremus et pro beatissimo papa 203 | d.xxij.nostro, vt deus et dominus noster, qui elegit eum in ordinem episcopatus, saluum atque incolumem custodiat ecclesie sue sancte ad regendum populum sanctum dei. Oremus. Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, cuius eterno iudicio vniuersa fundantur, respice propicius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserua, vt christiana plebs, que tali gubernatur auctore, sub tanto pontifice credulitatis sue meritis augeatur. Leuate. Per dominum.

Oremus et pro omnibus episcopis, presbiteris, diaconibus, subdiaconibus, acolitis, exorcistis, lectoribus, ostiarijs, confessoribus, virginibus, viduis et pro omni populo sancto dei. Oremus. Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, cuius spiritu totum corpus ecclesie sanctificatur et regitur, exaudi nos pro vniuersis ordinibus supplicantes, vt gratie tue munere ab omnibus tibi gradibus fideliter seruiatur. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium ‹tuum›, qui tecum viuit et regnat in vnitate eiusdem.

Oremus et pro christianissimo imperatore nostro N, vt deus et dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem. Oremus. Flectamus.

Omnipotens sempiterne deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, respice ad christianum benignus imperium, vt omnes gentes, que in sua feritate confidunt, potentie tue dextera comprimantur. Leuate. Per dominum.

Oremus et pro cathecuminis nostris, vt deus et dominus noster adaperiat aures precordiorum ipsorum ianuamque misericordie, vt per lauachrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi digni inueniantur in Christo Iesu, domino nostro. Oremus. Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiam tuam noua semper prole fecundas, auge fidem et intellectum cathecuminis nostris, vt renati fonte baptismatis adoptionis tue filijs aggregentur. Leuate. Per dominum.

Oremus, dilectissimi nobis, deum patrem omnipotentem, 204vt cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem repellat, aperiat carceres, vincula dissoluat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, nauigantibus portum salutis indulgeat. Oremus. Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, mestorum consolatio, laborantium fortitudo, perueniant ad te preces de quacunque tribulatione clamantium, vt omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. Leuate. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.

Oremus et pro hereticis et scismaticis, vt deus et dominus noster eruat eos ab erroribus vniuersis et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam reuocare dignetur. Oremus. Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, qui saluas omnes et neminem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, vt omni heretica prauitate deposita errantium corda resipiscant et ad veritatis tue redeant vnitatem. Leuate. Per dominum.

Oremus et pro perfidis Iudeis, vt deus et dominus noster auferat velamen de cordibus eorum et vt ipsi agnoscant Iesum Christum, dominum nostrum. Hic non dicitur Flectamus genua.

Omnipotens sempiterne deus, qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcecatione deferimus, vt agnita veritatis tue luce, que Christus est, a suis tenebris eruantur. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum.

Oremus et pro paganis, vt deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum et relictis ydolis suis conuertantur ad deum viuum et verum et vnicum filium eius Iesum Christum, dominum nostrum, cum quo viuit et regnat cum spiritu sancto, deus per omnia secula seculorum. Oremus. Flectamus.

Omnipotens sempiterne deus, qui non vis mortem peccatorum sed vitam semper inquiris, suscipe propicius orationem nostram et libera eos ab ydolorum cultura et aggrega ecclesie tue sancte ad laudem et gloriam nominis tui. Leuate. Per dominum.

205 | d.xxiij.Deinde episcopus vel ebdomadarius post adoratam crucem resumptis vestibus, quas deposuerat, et lotis manibus accedat ad locum, vbi pridie reposuerat corpus domini, et assumens illud deferat ad altare et facta simplici confessione ante altare corpus dominicum et calicem vino et aqua imposito more solito cooperiat et incenset et iterum lotis quatuor digitorum summitatibus tonali voce sed tamen mediocri incipiat Oremus. Preceptis salutaribus et cetera vsque ad finem dominice orationis choro respondente Sed libera nos a malo. Deinde sub silentio dicat Libera nos, quesumus et cetera, omnia more solito, et diuidat hostiam in tres partes et in fine moderata voce Per omnia secula seculorum et nihil amplius dicat. Sanctificatur autem vinum non consecratum per corpus dominicum consecratum. Communione peracta vespere vt in cena domini cantetur et post psalmos Magnificat A.ij. Cum accepisset acetum, dixit: “Consummatum est,” et inclinato capite emisit spiritum. Qua dicta vespere finiantur addita oratione Refecti vitalibus d.xviij.


IN SABBATO SANCTO

Cerei benedictione completa legatur lectio sine titulo.

In principio creauit deus celum et terram. Terra autem erat inanis et vacua et tenebre erant super faciem abissi et spiritus domini ferebatur super aquas. Dixitque deus: “Fiat lux,” et facta est lux. Et vidit deus lucem, quod esset bona, et diuisit lucem a tenebris. Appellauitque lucem diem et tenebras noctem. Factumque est vespere et mane, dies vnus. Dixit quoque deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et diuidat aquas ab aquis.” Et fecit deus firmamentum diuisitque aquas, que erant sub firmamento, ab hijs, que erant super firmamentum. Et factum est ita. Uocauitque deus firmamentum celum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. Dixit vero deus: “Congregentur aque, que sub celo sunt, in locum 206vnum et appareat arida. Factumque est ita et vocauit deus aridam terram congregationesque aquarum appellauit maria. Et vidit deus, quod esset bonum, et ait: “Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram.” Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et vnumquodque habens sementem secundum speciem suam. Et vidit deus, quod esset bonum, factumque est vespere et mane, dies tertius. Dixit autem deus: “Fiant luminaria in firmamento celi, diuidant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, vt luceant in firmamento celi et illuminent terram.” Et factum est ita. Fecitque deus duo luminaria magna: luminare maius, vt preesset diei, et luminare minus, vt preesset nocti, et stellas. Et posuit eas in firmamento celi, vt lucerent super terram et preessent diei ac nocti et diuiderent lucem ac tenebras. Et vidit deus, quod esset bonum, et factum est vespere et mane, dies quartus. Dixit etiam deus: “Producant aque reptile anime viuentis et volatile super terram sub firmamento celi.” Creauitque deus cete grandia et omnem animam viuentem atque motabilem, quam produxerant aque in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit deus, quod esset bonum, benedixitque ei dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris auesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane, dies quintus. Dixit quoque deus: “Producat terra animam viuentem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terre secundum species suas. Factumque est ita. Et fecit deus bestias terre iuxta species suas et iumenta et omne reptile terre in genere suo. Et vidit deus, quod esset bonum, et ait: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et presit piscibus maris et volatilibus 207 | d.xxiiij.celi et bestijs vniuerse terre omnique reptili, quod mouetur in terra. Et creauit deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem dei creauit illum, masculum et feminam creauit eos. Benedixitque illis deus et ait: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subijcite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et vniuersis animantibus, que mouentur super terram. Dixitque deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et vniuersa ligna, que habent in semetipsis sementem generis sui, vt sint vobis in escam et cunctis animantibus terre omnique volucri celi et vniuersis, que mouentur in terra et in quibus est anima viuens, vt habeant ad vescendum.” Et factum est ita. Uiditque deus cuncta, que fecit, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. Igitur perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum. Compleuitque deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requieuit die septimo ab vniuerso opere suo, quod patrarat.

In cuiusque fine sacerdos altari assistens absque salutatione et sine Flectamus genua dicat hanc orationem:

Deus, qui mirabiliter creasti hominem et mirabilius redemisti, da nobis, quesumus, contra oblectamenta peccati mentis ratione persistere, vt mereamur ad gaudia eterna peruenire. Per dominum nostrum.


Sequitur lectio secunda sine tytulo.

In diebus illis: Factum est in vigilia matutina et ecce respiciens dominus super castra Egiptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum et subuertit rotas curruum. Ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Egiptij: “Fugiamus Israelem; dominus enim pugnat pro eis contra nos.” Et ait dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare et reuertantur aque ad Egiptios super currus et equites eorum. Cunque extendisset Moyses manum contra mare, reuersumreuersum] reuersus missale est primo diluculo 208ad priorem locum. Fugientibusque Egiptijs occurrerunt aque et inuoluit eos dominus in medijs fluctibus. Reuerseque sunt aque et cooperuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare, nec vnus quidem superfuit ex eis. Filij autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aque eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. Liberauitque dominus in die illa Israel de manu Egiptiorum et viderunt Egiptios mortuos super litus maris et manum magnam, quam exercuerat dominus contra eos. Metuitque populus dominum et crediderunt domino et Moysi, seruo eius. Tunc cecinit Moises et filij Israel carmen hoc domino et dixerunt:

Tractus Cantemus domino; gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare.

Adiutor et protector factus est mihi in salutem.

Hic deus meus et honorificabo eum, deus patris mei et exaltabo eum.

Dominus conterens bella, dominus nomen est illi.

Collecta Deus, cuius antiqua miracula in presenti quoque seculo choruscare sentimus, presta, quesumus, vt sicut priorem populum ab Egiptijs liberasti, ita hoc ad salutem gentium per aquas baptismatis opereris, vt in Abrahe filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo. Per dominum.


Lectio tertia sine tytulo.

In diebus illis: Apprehendent septem mulieres virum vnum in die illa dicentes: “Panem nostrum commedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo inuocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.” In die illa erit germen domini in magnificentia et gloria et fructus terre sublimis et exultatio his, qui saluati fuerint de Israel. Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Syon et residuus in Hierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est in vita in Hierusalem. Si abluerit dominus sordem filiarum Syon et sanguinem Hierusalem lauerit de medio eius in spiritu iudicij et spiritu ardoris. Et creabitcreabit] creauit missale dominus super omnem locum montis 209 | e.i.Syon et vbi inuocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte. Super omnem enim gloriam protectio et tabernaculum erit in vmbraculum diei ab estu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluuia.

Tractus Uinea facta est dilecto in cornu in loco vberi.

Et maceriam circumdedi et circumfodi et plantaui vineam Soreth et edificaui turrim in medio eius.

Et torcular fodi in ea; vinea enim domini Sabaoth domus Israel est.

Collecta Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum vtriusque testamenti paginis instruis, da nobis intelligere misericordiam tuam, vt ex perceptione presentium munerum firma sit expectatio futurorum. Per dominum.


Lectio quarta sine titulo.

Hec est hereditas seruorum domini et iusticia eorum apud me, dicit dominus. Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Uenite, emite absque argento et absque vlla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum ‹non› in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me. Audite et viuet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias Dauid fidelis. Ecce testem populis dedi eum, ducem et preceptorem gentibus. Ecce gentem, quamquam] quem missale nesciebas, vocabis et gentes, que non cognouerunt te, ad te current propter dominum deum tuum et sanctum Israel, quia glorificauit te. Querite dominum, dum inueniri potest, inuocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et reuertatur ad dominum et miserebitur eius et ad deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes mee cogitationes vestre neque vie vestre vie mee, dicit dominus. Quia sicut exaltantur celi a terra, sic exaltate sunt vie mee a vijs vestris et cogitationes mee a cogitationibus 210vestris. Et quomodo descendit ymber et nix de celo et illuc vltra non reuertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, dicit dominus omnipotens.

Tractus Attende celum et loquar et audiat terra verba ex ore meo.

Expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendat sicut ros, verba mea sicut ymber super gramina.

Et sicut nix super fenum, quia nomen domini inuocabo.

Date magnitudinem deo nostro; deus, vera opera eius et omnes vie eius iudicia.

Deus fidelis, in quo non est iniquitas, iustus et sanctus dominus.

Oremus Deus, qui diuersitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da, vt renatis fonte baptismatis vna sit fides mentium et pietas actionum. Per dominum.

Tractus Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus.

Sitiuit anima mea ad deum viuum, quando veniam et apparebo ante faciem dei mei?

Fuerunt mihi lachrime mee panes die ac nocte, dum dicitur mihi per singulos dies: “Ubi est deus tuus?”

Oremus Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui festa paschalia agimus, celestibus desiderijs accensi fontemfontem] sontem missale vite sitiamus, dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate.

Deinde incipiatur missa cum Kyrieleyson solemniter. Sequitur hymnus Gloria in excelsis deo.

Collecta Deus, qui hanc sacratissimam noctem gloria dominice resurrectionis illustras, conserua in noua familie tue progenie adoptionis spiritum, quem dedisti, vt corpore et mente renouati puram tibi exhibeant seruitutem. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate eiusdem.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt querite, vbi Christus est in dextera dei sedens. Que sursum sunt, sapite, non que super 211 | e.ij.terram. Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

Alleluia.

Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Tractus Laudate dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.

Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas domini manet ineternum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Uespere autem sabbati, que lucessit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terremotus factus est magnus. Angelus enim domini descendit de celo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix. Pre timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velud mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos, scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, queritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Uenite et videte locum, vbi positus erat dominus. Et cito euntes dicite discipulis eius et Petro, quia surrexit. Et ecce precedet vos in Galileam. Ibi eum videbitis, sicut predixit vobis.”

Secreta Suscipe, quesumus, domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, vt paschalibus initiatainitiata] initiate missale misterijs ad eternitatis nobis medelam te operante proficiant. Per dominum.

Prefatio Te quidem, domine.


Ad vesperas

Ⱥ Alleluia, alleluia alleluia.

Psalmus Laudate dominum, omnes gentes.

Ad Magnificat Ⱥ Uespere autem sabbati, que lucessit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum, alleluia.

Complenda Spiritum nobis, domine, tue charitatis infunde, vt quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate eiusdem spiritussancti deus per omnia secula seculorum. Amen.


212IN DIE PASCHE

Officium

Resurrexi et adhuc tecum sum, alleluya; posuisti super me manum tuam, alleluia; mirabilis facta est scientia tua, alleluia, alleluia.

Psalmus Domine, probasti me et cognouisti me; tu cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Collecta Deus, qui hodierna die per vnigenitum tuum eternitatis nobis aditum deuicta morte reserasti, vota nostra, que preueniendo aspiras, etiam adiuuando prosequere. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Chorinthios.

Fratres: Expurgate vetus fermentum, vt sitis noua conspersio, sicut estis azimi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malicie et nequitie sed in azimis sinceritatis et veritatis.

Graduale Hec dies, quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea.

Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Alleluia.

Pascha nostrum immolatus est Christus.

Epulemur in azimis sinceritatis et veritatis.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, vt venientes vngerent Iesum. Et valde mane vna sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole. Et dicebant ad inuicem: “Quis reuoluet nobis lapidem ab hostio monumenti?” Et respicientes viderunt reuolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum viderunt iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstupuerunt. Qui dixit illis: “Nolite expauescere. Iesum queritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic. Ecce locus, vbi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia precedet vos in Galileam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

Offertorium 213 | e.iij.Terra tremuit et quieuit, dum resurgeret deus in iudicio, alleluia.

Secreta Suscipe, domine, quesumus, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, vt paschalibus initiatainitiata] initiate missale misterijs ad eternitatis nobis medelam te operante proficiant. Per dominum.

Prefatio Te quidem, domine, omni.

Infra actionem Communicantes et diem sacratissimum celebrantes. Hanc igitur oblationem.

Communio Pascha nostrum immolatus est Christus, alleluia, itaque epulemur in azimis sinceritatis et veritatis, alleluia, alleluia, alleluia.

Complenda Spiritum nobis, domine, tue caritatis infunde, vt quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per dominum nostrum eiusdem.


FERIA SECUNDA

Officium

Introduxit nos dominus in terram fluentem lac et mel, alleluia, et vt lex domini semper sit in ore vestro, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Collecta Deus, qui solemnitate paschali mundo remedia contulisti, populum tuum, quesumus, celesti dono prosequere, vt et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam. Per dominum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Stans Petrus in medio plebis dixit: “Uiri fratres, vos scitis, quod factum est verbum per vniuersam Iudeam incipiens enim a Galilea post baptismum, quod predicauit Ioannes: Iesum a Nazareth, quomodo vnxit eum deus spiritu sancto et virtute, qui pertransiuit benefaciendo et sanando omnes oppressos a dyabolo, quoniam deus erat cum illo. Et nos testes sumus omnium, que fecit in regione Iudeorum et Hierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc deus suscitauit tertia die et dedit eum manifestum fieri non omni populo sed testibus preordinatis a deo, nobis, qui manducauimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Et precepit nobis predicare populo et testificari, 214quia ipse est, qui constitutus est a deo iudex viuorum et mortuorum. Huic omnes prophete testimonium perhibent remissionem omnium peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.”

Graduale Hec dies e.ij.

Dicat nunc Israel, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Alleluia.

Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum nobis loqueretur in via.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Exeuntes duo de discipulis Iesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emaus, et ipsi loquebantur adinuicem de hijs omnibus, que acciderant. Et factum est, dum fabularentur et secum quererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: “Qui sunt hij sermones, quos confertis adinuicem ambulantes et estis tristes?” Et respondens vnus, cui nomen Cleophas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognouisti, que facta sunt in illa hijs diebus?” Quibus ille dixit: “Que?” Et dixerunt: “De Ihesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo. Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super hec omnia tertia dies est hodie, quo‹d› hec facta sunt. Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos, que ante lucem fuerunt ad monumentum. Et non inuento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum viuere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non inuenerunt.” Et ipse dixit ad eos: “O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, que locuti sunt prophete. Nonne hec oportuit Christum pati et ita intrare in gloriam suam?” Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis, que de ipso erant. Et appropinquabant 215 | e.iiij.castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt eum dicentes: “Mane nobiscum, quoniam aduesperascit et inclinata est iam dies.” Et intrauit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem et benedixit, fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt eum. Et ipse euanuit ab oculis eorum. Et dixerunt adinuicem: “Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas?” Et surgentes eadem hora ingressi sunt in Hierusalem et inuenerunt congregatos vndecim et eos, qui cum ipsis erant, dicentes, quod surrexit dominus vere et apparuit Symoni. Et ipsi narrabant que gesta erant in via et quomodo cognouerunt eum in fractione panis.

Offertorium Angelus domini descendit de celo et dixit mulieribus: “Quem queritis? Surrexit, sicut dixit,” alleluia.

Secreta Paschales hostias recensentes quesumus, domine, vt quod frequentamus actu, comprehendamus effectu. Per dominum.

Prefatio Te quidem.

Infra actionem Communicantes. Hanc igitur.

Per totam ebdomadam sicut in die pasche.

Communio Surrexit dominus et apparuit Petro, alleluia.

Complenda Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui resurrectionis dominice solemnia colimus, in nouitate spiritus tui a morte anime resurgamus. Per dominum eiusdem.


FERIA TERTIA

Officium

Aqua sapientie potauit eos, alleluia, firmabitur in illis et non flectetur, alleluia, et exaltabit eos ineternum, alleluia, alleluia.

Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Collecta Deus, qui ecclesiam tuam nouo semper fetu multiplicas, concede famulis tuis, vt sacramentum viuendo teneant, quod fide perceperunt. Per dominum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Surgens Paulus et manu silentium indicens ait: “Uiri fratres, filij generis Abraham et qui in vobis timent deum, vobis verbum salutis huius missum est. Qui enim habitant Hierusalem et principes 216eius ignorantes Iesum et voces prophetarum, que per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleuerunt. Et nullam causam mortis inuenientes in eo petierunt a Pylato, vt interficerent eum. Cunque consummassent omnia, que de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. Deus vero suscitauit eum a mortuis tertia die, qui visus est per dies multos hijs, qui simul ascenderant cum eo de Galilea in Hierusalem, qui vsque nunc sunt testes eius ad plebem. Et nos vobis annunciamus eam, que ad patres nostros repromissio facta est, qu‹oni›am hanc deus adimpleuit filijs nostris resuscitans Iesum Christum, dominum nostrum.”

Graduale Hec dies e.ij.

Dicant nunc qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici, de regionibus congregauit eos.

Alleluia.

Surrexit pastor bonus, qui posuit animam suam pro ouibus suis et pro suo grege mori dignatus est.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Stetit Iesus in medio discipulorum suorum et dixit eis: “Pax vobis. Ego sum, nolite timere.” Conturbati vero et conterriti estimabant se spiritum videre. Et dixit eis: “Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra? Uidete manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.” Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit: “Habetis hic aliquid, quod manducetur?” At illi obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et dixit ad eos: “Hec sunt verba, que locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.” Tunc aper‹u›it illis sensum, vt intelligerent scripturas, et dixit eis: “Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et 217 | e.v.resurgere a mortuis tertia die et predicare penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.”

Offertorium Intonuit de celo dominus et altissimus dedit vocem suam et apparuerunt fontes aquarum, alleluia.

Secreta Suscipe, domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, vt per hec pie deuotionis officia ad celestem gloriam transeamus. Per dominum.

Communio Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt querite, alleluia, vbi Christus est in dextera dei sedens, que sursum sunt sapite, alleluia.

Complenda Concede, quesumus, omnipotens deus, vt paschalis perceptio sacramenti continua in nostris mentibus perseueret. Per dominum.


FERIA QUARTA

Officium

Uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, alleluia, quod vobis paratum est, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit.

Collecta Deus, qui nos resurrectionis dominice annua solemnitate letificas, concede propicius, vt per temporalia festa, que agimus, peruenire ad gaudia eterna mereamur. Per eundem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Aperiens Petrus os suum dixit: “Uiri Israelite et qui timetis deum, audite: deus Abraham et deus Ysaac et deus Iacob, deus patrum nostrorum glorificauit filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pylati iudicante illo dimitti. Uos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis. Auctorem vero vite interfecistis, quem deus suscitauit a mortuis, cuius nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, qui prenunciauit per os omnium prophetarum pati Christum suum, impleuit sic. Penitemini igitur et conuertimini, vt deleantur vestra peccata.”

Graduale Hec dies e.ij.

Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltauit me.

Alleluia.

Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors 218illi vltra non dominabitur.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Manifestauit se Iesus discipulis suis ad mare Tyberiadis. Manifestauit autem sic: erant simul Symon Petrus et Thomas, qui dicitur Didimus, et Nathanael, qui erat a Chana Galilee, et filij Zebedei et alij ex discipulis eius duo. Dicit eis Symon Petrus: “Uado piscari.” Dicunt ei: “Uenimus et nos tecum.” Et exierunt et ascenderunt in nauim et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto stetit Iesus in litore. Non tamen agnouerunt discipuli, quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: “Pueri, nunquid pulmentarium habetis?” Responderunt ei: “Non.” Dicit eis: “Mittite in dexteram nauigij rete et inuenietis.” Miserunt ergo rete et iam non valebant illud trahere pre multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est.” Symon ergo Petrus cum audisset, quia dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alij autem discipuli nauigio uenerunt (non enim longe erant a terra sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem suppositum et panem. Dicit eis Iesus: “Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.” Ascendit autem Symon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Iesus: “Uenite prandete.” Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: “Tu quis es?” scientes, quia dominus est. Et venit Iesus et accepit panem et dedit eis et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.

Offertorium Portas celi aperuit dominus et pluit illis manna, vt ederent, panem celi dedit illis, panem angelorum manducauit homo, alleluia.

Secreta Sacrificia, domine, paschalibus gaudijs immolamus, quibus ecclesia tua mirabiliter et pascitur et nutritur. 219 | e.vi.Per dominum nostrum Iesum.

Communio Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, alleluia, mors illi vltra non dominabitur, alleluia, alleluia.

Complenda Ab omni nos, quesumus, domine, vetustate purgatos sacramenti tui veneranda perceptio in nouam transferat creaturam. Per dominum.


FERIA QUINTA

Officium

Uictricem manum tuam, domine, laudauerunt pariter, alleluia, quia scientia aperuit os mutum et linguas infantium fecit disertas, alleluia, alleluia.

Psalmus Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Collecta Deus, qui diuersitatem gentium in confessione tui nominis adunasti, da vt renatis fonte baptismatis vna sit fides mentium et pietas actionum. Per dominum nostrum Iesum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Angelus domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, que descendit ab Hierusalem in Gazam; hec est deserta.” Et surgens abijt. Et ecce vir Ethiops, eunuchus, potens Candacis, regine Ethiopum, qui erat super omnes gazas eius, venerat adorare in Hierusalem. Et reuertebatur sedens super currum suum legensque Esayam prophetam. Dixit autem spiritus Philippo: “Accede et adiunge te ad currum istum.” Accurrens autem Philippus audiuit illum legentem Esayam prophetam et dixit: “Putasne intelligis, que legis?” Qui ait: “Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?” Rogauitque Philippum, vt ascenderet et sederet secum. Locus autem scripture hic erat, quem legebat: Tanquam ouis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Respondens autem eunuchus dixit Philippo: “Obsecro te: de quo propheta dicit hoc, de se an de alio aliquo?” 220Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a scriptura ista euangelizauit illi Iesum. Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam. Et ait eunuchus: “Ecce aqua. Quis prohibet me baptizari?” Et ait eunucho Philippus: “Si credis in filium dei?” At ille ait: “Credo filium dei esse Iesum Christum.” Et iussit stare currum. Et descenderunt vterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizauit eum. Cum autem ascendissent de aqua, spiritus domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inuentus est in Azoto. Et pertransiens euangelizabat ciuitatibus cunctis, donec veniret Cesaream, nomen domini Iesu Christi.

Graduale Hec dies e.ij.

Benedictus, qui venit in nomine domini, deus dominus, et illuxit nobis.

Alleluia.

In die resurrectionis mee dicit dominus: Precedam vos in Galileam.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum. Et vidit duos angelos in albis sedentes, vnum ad caput et vnum ad pedes, vbi positum fuerat corpus Iesu. Dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?” Dicit eis: “Quia tulerunt dominum meum et nescio, vbi posuerunt eum.” Hec cum dixisset, conuersa est retrorsum et vidit Iesum stantem et nesciebat, quia Iesus est. Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem queris?” Illa existimans, quia ortulanus esset, dicitdicit] et dicit missale ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, vbi posuisti eum, et ego eum tollam.” Dicit ei Iesus: “Maria.” Conuersa illa dicit ei: “Rabboni,” quod dicitur ‘magister’. Dicit ei Iesus: “Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Uade autem ad fratres meos et dic eis: ‘Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum et ad deum meum et deum vestrum.'” Uenit Maria Magdalene annuncians discipulis, quia “Uidi dominum et hec dixit mihi.”

Offertorium 221 | e.vij.In die solemnitatis vestre dicit dominus: Inducam vos in terram fluentem lac et mel, alleluia.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, munera populorum tuorum propicius, vt confessione tui nominis et baptismate renouati sempiternam beatitudinem consequantur. Per dominum.

Communio Populus acquisitionis, annunciate virtutes eius, alleluia, qui vos de tenebris vocauit in ammirabile lumen suum, alleluia.

Complenda Exaudi, domine, preces nostras, vt redemptionis nostre sacrosancta commertia et vite nobis conferant presentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


FERIA SEXTA

Officium

Eduxit eos dominus in spe, alleluia, et inimicos eorum operuit mare, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Attendite, popule meus, legem meam. Inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui paschale sacramentum in reconciliationis humane federe contulisti, da mentibus nostris, vt quod professione celebramus, imitemur effectu. Per dominum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, vt nos offerret deo mortificatos quidem carne, viuificatos autem spiritu. In quo et hijs, qui in carcere erant, spiritualiter veniens predicauit, qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur archa, in qua pauci, id est octo, anime salue facte sunt per aquam. Quod et nos nunc similis forme saluos facit baptisma. Non carnis depositio sordium sed conscientie bone interrogatio in deum. Per resurrectionem domini nostri Iesu Christi, qui est in dextera dei.

Graduale Hec dies e.ij.

Lapidem, quem reprobauerunt edificantes, hic factus est in caput an‹gu›li; a domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.

Alleluia.

Oportebat pati Christum et resurgere a mortuis et ita intrare 222in gloriam suam.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galileam, in montem, vbi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adorauerunt, quidam autem dubitauerunt. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filij et spiritussancti, docentes eos seruare omnia, quecunque mandaui vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi.”

Offertorium Erit vobis hic dies memorialis, alleluia, et diem festum celebrabitis solemnem domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem, alleluia, alleluia, alleluia.

Secreta Hostias, quesumus, domine, placatus assume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione celestis auxilij. Per dominum.

Communio Data est mihi omnis potestas in celo et in terra, alleluia, euntes docete omnes gentes baptisantes eos in nomine patris et filij et spiritussancti, alleluia, alleluia.

Complenda Respice, domine, quesumus, populum tuum et quem eternis dignatus es renouare misterijs, a temporalibus culpis dignanter absolue. Per dominum.


SABBATO POST PASCHE

Officium

Eduxit dominus populum suum in exultatione, alleluia, et electos suos in letitia, alleluia, alleluia.

Psalmus Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui festa paschalia venerando egimus, per hec contingere ad gaudia eterna mereamur. Per dominum nostrum Iesum Christum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Deponentes omnem maliciam et omne‹m› dolum et simulationes et inuidiam et omnes detractiones; sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo, lac concupiscite, vt in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis, quoniam dulcis est dominus. Ad quem accedentes lapidem viuum, ab hominibus quidem reprobatum, a deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapideslapides] lapipides missale viui superedificamini, 223 | e.viij.domusdomus] domos missale spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias acceptabiles deo per Iesum Christum. Propter quod continet scriptura: Ecce pono in Syon lapidem summum angularem probatum, electum, preciosum. Et omnis, qui credit in eum, non confundetur. Uobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobauerunt edificantes, hic factus est in caput anguli et lapis offensionis et petra scandali hijs, qui offendunt in verbo nec credunt in quo et positi sunt. Uos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, vt virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocauit in ammirabile lumen suum. Qui aliquando non populus, nunc autem populus dei, qui non secuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

Alleluia.

Hec dies, quam fecit dominus, exultemus et letemur in ea.

Alleluia.

Laudate, pueri, dominum, laudate nomen domini.

Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et vsque in seculum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebre essent, ad monumentum et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem diligebatdiligebat] dilistebat missale Iesus, et dicit eis: “Tulerunt dominum meum de monumento et nescimus, vbi posuerunt eum.” Exiuit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita lintheamina, non tamen introiuit. Uenit ergo Symon Petrus sequens eum et introiuit in monumentum et vidit lintheamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum lintheaminibus positum sed separatimseparatim] separatum missale inuolutum in vnum locum. Tunc ergo introiuit ille discipulus, qui venerat primus 224ad monumentum, et vidit et credidit. Nondum enim sciebant scripturas, quia oportuerat eum a mortuis resurgere.

Offertorium Benedictus, qui venit in nomine domini, benediximus vobis de domo domini, deus dominus, et illuxit nobis, alleluia, alleluia.

Secreta Concede, quesumus, domine, semper nos per hec misteria paschalia gratulari, vt continua nostre reparationis operatio perpetue nobis fiat causa letitie. Per dominum.

Communio Omnes, qui in Christo baptisati estis, Christum induistis, alleluia.

Complenda Redemptionis nostre munere vegetati quesumus, domine, vt per hoc perpetue salutis auxilium fides semper vera proficiat. Per dominum.


DOMINICA IN OCTAUA PASCHE

Officium

Resurrexi et cetera sicut in die pasche pretermittendo in collecta hodierna die et in prefatione sed in hoc potissimum die, pretermittendo et secundum alleluia, quod sequitur.

Alleluia.

Angelus domini descendit de celo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum.

Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Quem queritis?” Ille autem dixerunt: “Iesum Nazarenum.”


FERIA SECUNDA

Officium

Quasi modo geniti infantes, alleluia, rationabiles sine dolo, lac concupiscite, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Exultate deo, adiutori nostro, iubilate deo Iacob. Gloria patri.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui paschalia festa peregimus, hec te largiente moribus et vita teneamus. Per dominum.


Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Charissimi: Omne, quod natum est ex deo, vincit mundum. Et hec est victoria, que vi‹n›cit mundum: fides nostra. Quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est filius dei? Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Ihesus Christus. Non in aqua solum sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis. Et tres sunt, qui testimonium 225 | e.ix.dant in celo: pater, verbum et spiritussanctus. Et hij tres vnum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium dei maius est, quoniam hoc est testimonium dei, quod maius est, quia testificatus est de filio suo. Qui credit in filium dei, habet testimonium in se.

Alleluia.

Post dies octo ianuis clausis stetit Iesus in mediomedio] medio dio missale discipulorum suorum et dixit: “Pax vobis.”

Alleluia.

Surgens Iesus, dominus noster, stetit in medio discipulorum suorum et dixit: “Pax vobis.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum esset sero die illo, vna sabbatorum, cum fores essent clause, vbi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, venit Iesus in medio eorum et dixit eis: “Pax vobis,” et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gauisi sunt ergo discipuli viso domino. Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis. Sicut misit me pater, et ego mitto vos.” Hoc cum dixisset, insufflauit et dicit eis: “Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.” Thomas autem, vnus de duodecim, qui dicitur Didimus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dixerunt ergo alij discipuli: “Uidimus dominum.” Ille autem dixit eis: “Nisi videro in manibus eius fixuram clauorum et mittam digitum meum in locum clauorum et mittam manum meam in latus eius, non credam.” Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “Pax vobis.” Deinde dicit Thome: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.” Respondit Thomas et dixit: “Dominus meus et deus meus.” Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, Thoma, credidisti; beati, qui non viderunt et crediderunt.” Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, que non sunt scripta in libro hoc. Hec autem scripta sunt, vt credatis, quia Iesus Christus est filius dei, et vt credentes vitam habeatis in nomine eius.

226Offertorium Angelus domini descendit de celo et dixit mulieribus: “Quem queritis? Surrexit, sicut dixit,” alleluia.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, munera exultantis ecclesie, et cui causam tanti gaudij prestitisti, perpetuum fructum concede letitie. Per dominum.

Communio Mitte manum tuam et cognosce loca clauorum, alleluia, et noli esse incredulus sed fidelis, alleluia, alleluia.

Complenda Quesumus, domine deus noster, vt sacrosancta misteria, que pro reparationis nostre munimine contulisti, et presens nobis remedium esse facias et futurum. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Hebreos.

Fratres: Obedite prepositis vestris et subiacete eis. Ipsi enim peruigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, vt cum gaudio hoc faciant et non gementes. Hoc enim non expedit vobis, orate pro nobis. Confidimus enim, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conuersari. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ouium in sanguine testamenti eterni, dominum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni tempore bono, vt faciatis voluntatem eius, faciensfaciens] vt faciens missale in vobis quod placeat coram se. Per Iesum Christum, cui est gloria in secula seculorum. Amen.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Surgens autem Iesus mane prima sabbati apparuit primo Marie Magdalene, de qua eiecerat septem demonia. Illa autem precurrens nunciauit hijs, qui cum illa erant, lugentibus et flentibus. Et illi audientes, quia viueret et visus est ab ea, non crediderunt. Post hec autem duobus ex his ambulantibus apparuit in alia effigie euntibus in villam et illi euntes nunciauerunt ceteris.


FERIA SEXTA

Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Uidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Et vidi angelum fortem predicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et soluere signacula eius?” Et nemo poterat neque in celo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. Et ego flebam 227 | e.x.multum, quia nemo dignus inuentus est aperire librum nec videre eum. Et vnus de senioribus dixit mihi: “Ne fleueris. Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et soluere septem signacula eius.” Et vidi et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus dei missi in omnem terram. Et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum, et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli cytharas et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes sanctorum. Et cantabant canticum nouum dicentes: “Dignus es, domine, accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione. Et fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes. Et regnabunt in secula seculorum. Amen.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Exierunt mulieres de monumento cum timore et gaudio magno currentes nunciare discipulis eius. Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Auete.” Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere. Ite, nunciate fratribus meis, vt eant in Galileam: ibi me videbunt.” Que cum audissent, ecce quidam de custodibus venerunt in ciuitatem et nunciauerunt principibus sacerdotum omnia, que facta fuerant. Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: “Dicite, quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum vobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a preside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus.” At illi accepta pecunia fecerunt, sicut erant docti, et diuulgatum est verbum istud apud Iudeos vsque in hodiernum diem.


228DOMINICA SECUNDA

Officium

Resurrexi, vt supra signatum est dominica prima, preter secundum alleluia.

Alleluia.

Surrexit pastor bonus, qui posuit animam suam pro ouibus suis et pro suo grege mori dignatus est.


FERIA SECUNDA

Officium

Misericordia domini plena est terra, alleluia, verbo dei celi firmati sunt, alleluia, alleluia.

Exultate, iusti, in domino, rectos decet collaudatio. Gloria patri.

Collecta Deus, qui in filij tui humilitate iacentem mundum erexisti, fidelibus tuis perpetuam concede letitiam, vt quos perpetue mortis eripuisti casibus, gaudijs facias sempiternis perfrui. Per eundem dominum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, vt sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, vt peccatis mortui iusticie viuamus, cuius liuore sanati sumus. Eratis enim sicut oues errantes. Sed conuersi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Alleluia.

Ego sum pastor bonus et cognosco oues meas et cognoscunt me mee.

Alleluia.

Surrexit pastor bonus, qui posuit animam suam pro ouibus suis et pro grege suo mori dignatus est.

Alleluia.

Surrexit pastor bonus, qui posuit animam suam pro grege suo.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Mercennarius autem et qui non est pastor, cuius non sunt oues proprie, videt lupum venientem et dimittit oues et fugit et lupus rapit et dispergit oues. Mercennarius autem fugit, quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ouibus. Ego sum pastor bonus et cognosco oues meas et cognoscunt me mee, sicut nouit me pater 229 | e.xi.et ego agnosco patrem, et animam meam pono pro ouibus meis. Et alias oues habeo, que non sunt ex hoc ouili, et illas oportet me adducere et vocem meam audient. Et fiet vnum ouile et vnus pastor.

Offertorium Deus, deus meus, ad te de luce vigilo et in nomine tuo leuabo manus meas, alleluia.

Secreta Benedictionem nobis, domine, conferat salutarem sacra semper oblatio, vt quod agit misterio, virtute perficiat. Per dominum nostrum.

Communio Ego sum pastor bonus, alleluia, et cognosco oues meas et cognoscunt me mee, alleluia, alleluia.

Complenda Presta nobis, quesumus, omnipotens deus, vt viuificationis tue gratiam consequentes in tuo semper munere gloriemur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Scientes, quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis sed precioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi, precogniti quidem ante mundi constitutionem, manifes‹ta›ti autem nouissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in deo, qui suscitauit eum a mortuis et dedit ei gloriam, vt fides vestra et spes esset in domino. Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore simplici ex corde inuicem diligite attentius renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum dei viui et permanentis. Quia omnis caro fenum et omnis gloria eius tanquam flos agri. Exaruit enim fenum et flos eius decidit. Uerbum autem domini manet ineternum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Una sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum portantes, que parauerunt, aromata. Et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento et ingresse non inuenerunt corpus domini Iesu. Et factum est, dum mente consternate essent de isto, ecce duo viri steterunt iuxta illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad 230illas: “Quid queritis viuentem cum mortuis? Non est hic sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilea esset, dicens, quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et tertia die resurgere.” Et recordate sunt verborum eius. Et egresse a monumento nunciauerunt hec omnia illis vndecim et ceteris omnibus. Erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et cetere, que cum eis erant, que dicebant ad apostolos hec. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens vidit linthemina sola posita et abijt secum mirans quod factum fuerat.


FERIA SEXTA

Ad Romanos.

Fratres: Certus sum ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita vt possitis ad alterutrum monere. Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte tanquam in memoriam reducens propter gratiam, que data est mihi a deo, vt sim minister Iesu Christi in gentibus sanctificans euangelium dei, vt fiat oblatio gentium accepta, sanctificatasanctificata] sanctificati missale in spiritu sancto. Habeo igitur gloriam in Iesu ‹Christ›o, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum discipuli Ioannis dicentes: “Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?” Et ait illis Iesus: “Nunquid possunt filij sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Uenient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Tollet enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura sit. Neque mittunt vinum nouum in vtres veteres, alioquin rupentur vtres et vinum effundetur et vtres peribunt. Sed vinum nouum in vtres nouos mittunt et ambo conseruantur.”conseruantur] conseruentur missale


DOMINICA TERTIA

Officium

Resurrexi e.ij.

Alleluia.

Surrexit dominus et occurrens mulieribus ait: “Auete.” Tunc accesserunt et tenuerunt pedes eius.


231 | e.xij.FERIA SECUNDA

Officium

Iubilate deo, omnis terra, alleluia, psalmum dicite nomini eius, alleluia, date gloriam laudi eius, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Dicite deo: “Quam terribilia sunt opera tua, domine, in multitudine virtutis tue mentientur tibi inimici tui.

Collecta Deus, qui errantibus, vt in viam possint redire iusticie, veritatis tue lumen ostendis, da cunctis, qui christiana professione censentur, et illa respuere, que huic inimica sunt nomini, et ea, que sunt apta, sectari. Per dominum nostrum Iesum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Obsecro vos tanquam aduenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desiderijs, que militant aduersus animam. Conuersationem vestram inter gentes habentes bonam, vt in eo, quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent deum in die visitationis. Subiecti estote omni humane creature propter deum, siue regi quasi precellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas dei, vt benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, quasi liberi et non quasi velamen habentes malicie libertatem sed sicut serui dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, deum timete, regem honorificate. Serui subditi estote in omni timore domini non tantum bonis et modestis sed etiam discolis. Hec est enim gratia. In Christo Iesu, domini nostro.

Alleluia.

Modicum et non videbitis me, dicit dominus, iterum modicum et videbitis me, quia vado ad patrem.

Alleluia.

Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollettollet] rollet missale a vobis.

Alleluia.

Surrexit dominus et occurrens mulieribus ait: “Auete.” Tunc accesserunt et tenuerunttenuerunt] tenueeunt missale pedes eius.


Secundum Ioannem.

232In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad patrem.” Dixerunt ergo quidam ex discipulis eius adinuicem: “Quid est hoc, quod dicit nobis, ‘modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad patrem’?” Dicebant ergo: “Quid est hoc, quod dicit, modicum? Nescimus, quid loquitur.” Cognouit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: “De hoc queritis inter vos, quia dixi: ‘Modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me’? Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Uos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.”

Offertorium Lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in vita mea, psallam deo meo, quandiu ero, alleluia.

Secreta Hijs nobis, domine, misterijs conferatur, quo terrena mitigantes desideria discamus amare celestia. Per dominum nostrum.

Communio Modicum et non videbitis me, alleluia, iterum modicum et videbitis me, quia vado ad patrem, alleluia, alleluia.

Complenda Sacramenta, que sumpsimus, domine, quesumus, et spiritalibus nos instruant alimentis et corporalibus tueantur auxilijs. Per dominum nostrum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Charissimi: Hec scribo vobis, vt non peccetis. Sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem nostrum Iesum Christum iustum et ipse est propiciatio pro peccatis nostris. Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. Qui dicit se nosse deum et mandata eius non 233 | e.xiij.custodit, mendax est et in eo veritas non est. Qui autem seruat verbum eius, vere in hoc charitas dei perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso manemus, si in ipso consumemur. Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ipse ambulauit, et ipse ambulare. Charissimi, non mandatum nouum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. Iterum mandatum nouum scribo vobis, quod verum est et in ipso et in vobis, quoniam tenebre transierunt et lumen vestrum iam lucet. Per Iesum Christum dominum nostrum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Facta est questio ex discipulis Ioannis cum Iudeis de purificatione et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum.” Respondit Ioannes et dixit: “Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de celo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: ‘Ego non sum Christus,’ sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui. Qui desursum venit, super omnes est. Qui de terra est, de terra loquitur. Qui de celo venit, super omnes est. Et quod vidit et audiuit, hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. Qui autem accipit eius testimonium, signauit, quia deus verax est. Quem enim misit deus, verba dei loquitur. Non enim ad mensuram dat deus spiritum, pater diligit filium et omnia dedit in manu eius. Qui credit in filium, habet vitam eternam. Qui autem incredulus est filio, non videbit vitam. Sed ira dei manet super eum.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Dico vobis, vt nemo vos decipiat in sublimitate 234sermonum. Nam et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, que est in Christo, fidei vestre. Sicut ergo accepistis Christum Iesum dominum, in ipso ambulate radicati et superedificati et confirmati in fide, sicut didicistis. Per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego lux in mundum veni, vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat, et si quis audierit verba mea et non custodierit ea, ego non iudico eum. Non enim veni, vt iudicem mundum sed vt saluificem mundum. Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum. Sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in nouissimo die, quia ego a meipso non sum locutus, sed qui misit me, pater ipse mihi mandatum dedit, quid dicam et quid loquar. Et scio, quia mandatum eius vita eterna est. Que ergo ego loquor, sicut dedit mihi pater, sic loquor.”


DOMINICA QUARTA

Officium

Resurrexi e.ij.

Alleluia.

Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi vltra non dominabitur.


FERIA SECUNDA

Officium

Cantate domino canticum nouum, alleluia, quia mirabilia fecit dominus, alleluia, ante conspectum gentium reuelauit iusticiam suam, alleluia, alleluia.

Psalmus Saluauit sibi dextera eius et brachium sanctum eius.

Collecta Deus, qui fidelium mentes vnius efficis voluntatis, da populis tuis id amare, quod precipis, id desiderare, quod promittis, vt inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, vbi vera sunt gaudia. Per dominum.


Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Uoluntarie enim genuit nos verbo veritatis, vt simus initium aliquod creature eius. Scitis, fratres mei dilectissimi: 235 | e.xiiij.Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Ira enim viri iusticiam dei non operatur. Propter quod abijcientes omnem immunditiam et abundantiam malicie in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest saluare animas vestras.

Alleluia.

Uado ad eum, qui misit me, sed quia hec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum.

Alleluia.

In die resurrectionis mee, dicit dominus, precedam vos in Galileam.

Alleluia.

Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi vltra non dominabitur.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: ‘Quo vadis?’ Sed quia hec locutus sum vobis, tristitia impleuit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis, vt ego vadam. Si enim non abiero, paraclitus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit, ille arguet mundum de peccato et de iusticia et de iudicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me. De iustitia vero, quia ad patrem vado et iam non videbitis me. De iudicio autem, quia princeps mundi huius iam iudicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso sed quecunque audiet loquetur et que ventura sunt annunciabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annunciabit vobis.

Offertorium Iubilate deo, vniuersa terra, iubilate deo, vniuersa terra, psalmum dicite nomini eius; venite et audite et narrabo vobis, omnes, qui timetis deum, quanta fecit dominus anime mee, alleluia.

Secreta Deus, qui nos per huius sacrificij veneranda commertia vnius summeque diuinitatis participes esse fecisti, presta, quesumus, vt sicut tuam cognouimus veritatem, sic eam dignis moribus assequamur. Per dominum.

236Communio Cum venerit ille paraclitus, spiritus veritatis, ille arguet mundum de peccato et de iusticia et de iudicio, alleluia, alleluia.

Complenda Adesto nobis, quesumus, domine deus noster, vt per hec, que fideliter sumpsimus, et purgemur a vitijs et a periculis omnibus exuamur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: Omnes enim vos filij lucis estis et filij diei. Non sumus noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrij simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrij sunt, nocte ebrij sunt. Nos autem, qui diei sumus, sobrij simus induti lorica fidei et charitatis et galea spei salutis, quoniam non posuit nos deus in iram sed in acquisitionem salutis per dominum nostrum Iesum Christum, qui mortuus est pro nobis, vt siue vigilemus, siue dormiamus simul cum illo viuamus. Propter quod consolamini inuicem et edificamini alterutrum in Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Respiciens Iesus discipulos suos dixit: “Pater sancte, serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi et cetera vsque ad finem, require supra, sabbato palmarum in medio euangelij d.ij.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: De temporibus et momentis non indigetis, vt scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in vtero habenti,habenti] habentis missale et non effugient. Uos autem, fratres, non estis in tenebris, vt vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filij lucis estis et filij diei.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me, et sicut dixi Iudeis, quo ego vado, non potestis venire. Et vobis dico mo237 | e.xv.do: mandatum nouum do vobis, vt diligatis inuicem, sicut et ego dilexi vos, vt et vos inuicem diligatis. In hoc cognoscent omnes, qui mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinuicem.” Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?” Respondit Iesus: “Quo ego vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea.”


DOMINICA QUINTA

Officium

Resurrexi et cetera, vt supra signatum est in octauis pasche.

Alleluia.

Ite, nunciate fratribus meis, vt eant in Galileam: ibi me videbunt.


FERIA SECUNDA

Officium

Uocem iocunditatis annunciate et audiatur, alleluia, nunciate vsque ad extremum terre: liberauit dominus populum suum, alleluia, alleluia.

Psalmus Iubilate deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius. Gloria patri et filio.

Hic non dicitur Gloria in excelsis, similiter etiam per duos dies sequentes.

Collecta Deus, a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis, vt cogitemus te inspirante que recta sunt et te gubernante eadem faciamus. Per dominum nostrum.


Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Estote factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum natiuitatis sue in speculo. Considerauit enim se et abijt et statim oblitus est, qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfecte libertatis et manserit in ea, non auditor obliuiosus factus sed factor operis; hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. Religio munda et immaculata apud deum et patrem hec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc seculo.

Alleluia.

Usque modo non petistis quicquam in nomine meo; petite et accipietis.

Alleluia.

Surrexit 238Christus, qui creauit omnia, et misertus est humano generi.

Alleluia.

In die resurrectionis mee, dicit dominus, precedam vos in Galileam.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quicquam in nomine meo. Petite et accipietis, vt gaudium vestrum sit plenum. Hec in prouerbijs locutus sum vobis. Uenit hora, cum iam non in prouerbijs loquar vobis, sed palam de patre meo annunciabo vobis. Illo die in nomine meo petetis. Et nunc dico vobis, quia ego rogabo patrem de vobis. Ipse enim pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis, quia a deo exiui. Exiui a patre et veni in mundum. Iterum relinquo mundum et vado ad patrem.” Dicunt ei discipuli eius: “Ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis omnia et non opus est tibi, vt quis te interroget. In hoc credimus, quia a deo existi.”

Offertorium Benedicite, gentes, dominum deum nostrum, et obaudite voci laudis eius, qui posuit animam meam ad vitam et non dedit commoueri pedes meos; benedictus dominus, qui non amouit deprecationem meam et misericordiam suam a me, alleluia.

Secreta Suscipe, domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, vt per hec pie deuotionis officia ad celestem gloriam transeamus. Per dominum.

Communio Cantate domino, alleluia, cantate domino et benedicite nomen eius; bene nunciate de die in diem salutare eius, alleluia, alleluia.

Complenda Tribue nobis, domine, celestis mense virtute satiatis et desiderare que recta sunt et desiderata percipere. Per dominum nostrum Ihesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


FERIA QUARTA

Officium

Exaudiuit de templo sancto suo vocem meam, alleluia, et clamor meus in conspectu eius introiuit in aures eius, alleluia, alleluia.

Psalmus Diligam te, domine, fortitudo mea, dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.

239 | e.xvi.Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus, contra aduersa omnia tua semper protectione muniamur. Per dominum.


Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Confitemini alterutrum peccata vestra et orate pro inuicem, vt saluemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua. Helyas erat homo similis nobis passibilis et oratione orauit, vt non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orauit et celum dedit pluuiam et terra dedit fructum suum. Si quis autem errauerit ex vobis a veritate et conuerterit quis eum, scire debet, quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore vie sue, saluabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum.

Alleluia.

Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: ‘Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo, quod ponam ante illum.’ Et ille deintus respondens dicat: ‘Noli mihi molestus esse, iam hostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi.’ Et ille si perseuerauerit pulsans, dico vobis: et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: petite et dabitur vobis. Querite et inuenietis. Pulsate et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui querit, inuenit et pulsanti aperietur. Quis enim ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ouum, nunquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filijs vestris, quanto magis pater vester de celo dabit spiritum bonum petentibus se?”

240Offertorium Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum, qui astitit ad dexteram pauperis, vt saluam faceret a persequentibus animam meam, alleluia.

Secreta Sacrificium nostre plenitudinis ieiunantes, domine, tibi persoluimus obsecrantes, vt eius virtute muniti semper ad celeste conuiuium festinemus. Per dominum.

Communio Petite et accipietis, querite et inuenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim, qui petit, accipit, et qui querit, inuenit et pulsanti aperietur, alleluia.

Complenda Uota nostra, quesumus, domine, pio fauore prosequere, vt dum dona tua in tribulatione percepimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus. Per dominum.


IN UIGILIA ASCENSIONIS DOMINI

Officium

Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in voce exulta‹tio›nis, alleluia.

Psalmuspsalmus] ℣ missale Subiecit populos nobis et gentibus sub pedibus nostris. Gloria patri et filio.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens pater, vt nostre mentis intentio quo solemnitatis hodierne gloriosus auctor ingressus est semper intendat, et quo fide pergit, conuersatione perueniat. Per eundem dominum nostrum Iesum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Multitudinis autem credentium erat cor vnum et anima vna. Nec quisquam eorum que possidebat aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Ihesu Christi, domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes afferebant precia eorum, que vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Diuidebant autem singulis prout cuique opus erat.

Alleluia.

Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in voce exultationis.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Subleuatis 241 | e.xvij.Iesus oculis in celum dixit: “Pater sancte, vt supra, sabbato palmarum in medio euangelij vsque ad finem d.ij.

Offertorium Uiri Galilei, quid admiramini aspicientes in celum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum, alleluia.

Secreta Sacrificium, domine, supplices pro filij tui venerabili, quam preuenimus, nunc ascensione deferimus, presta, quesumus, vt per ipsum hijs commertijs sacrosanctis ad celestia resurgamus. Qui tecum.

Communio Pater, cum essem cum eis, ego seruabam eos, quos dedisti mihi, alleluia, nunc autem ad te venio, non rogo, vt tollas eos de mundo sed vt serues eos a malo, alleluia, alleluia.

Complenda Tribue, quesumus, domine deus noster, vt per hec sancta, que sumpsimus, illuc tendat nostre deuotionis affectus, quo tecum est nostra substantia, dominus noster Iesus Christus, filius tuus, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritussancti deus per omnia secula seculorum.


IN DIE ASCENSIONIS

Officium

Uiri Galilei, quid admiramini aspicientes in celum, alleluia, quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum, ita veniet, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Cunque intuerentur in celum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt. Gloria patri.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui hodierna die vnigenitum tuum, redemptorem nostrum, ad celos ascendisse credimus, ipsi quoque mente in celestibus habitemus. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.


Lectio Actuum apostolorum.

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, que cepit Iesus facere et docere vsque in diem, qua precipiens apostolis per spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est. Quibus et prebuit seipsum viuum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno dei. Et conuescens precepit 242eis, ab Hierosolimis ne discederent sed expectarent promissionem patris, “quam audistis,” inquit, “per os meum. Quia Ioannes quidem baptizauit aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies.” Igitur qui conuenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?” Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem superuenientis spiritussancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et vsque ad vltimum terre.” Et cum hoc dixisset, videntibus illis eleuatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cunque intuerentur in celum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: “Uiri Galilei, quid statis aspicientes in celum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in celum.”

Alleluia.

Ascendit deus in iubilatione et dominus in voce tube.

Alleluia.

Ascendens Christus in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Recumbentibus vndecim discipulis apparuit illis Iesus et exprobrauit incredulitatem illorum et duriciam cordis, quia hijs, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Et dixit illis: “Euntes in mundum vniuersum predicate euangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, hec sequentur: in nomine meo demonia eijcient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.” Et dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in celum et sedet a dextris dei. Illi autem profecti predicauerunt vbique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

Offertorium Ascendit deus in iubilatione et dominus in voce tube, alleluia.

Secreta Suscipe, domine, munera, que pro filij tui gloriosa ascensione deferimus, 243 | e.xviij.et concede propicius, vt a presentibus periculis liberemur et ad vitam perueniamus eternam. Per eundem.

Communio Psallite domino, qui ascendit super celos celorum ad orientem, alleluia.

Complenda Presta nobis, quesumus, omnipotens et misericors deus, vt que visibilibus misterijs sumenda percepimus, inuisibili consequamur effectu. Per dominum nostrum Iesum Christum.


DOMINICA INFRA OCTAUAS ASCENSIONIS DOMINI

Officium

Exaudi, domine, vocem meam, qua clamaui ad te, alleluia, tibi dixit cor meum, quesiui vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram, ne auertas faciem tuam a me, alleluia, alleluia.

Psalmus Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, fac nos tibi semper et deuotam gerere voluntatem et maiestati tue sincero corde seruire. Per dominum nostrum Iesum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Estote prudentes et vigilate in orationibus ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales inuicem sine murmuratione. Unusquisque enim, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratie dei. Si quis loquitur quasi sermones dei, si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat deus, vt in omnibus honorificetur deus. Per Iesum Christum, dominum nostrum.

Alleluia.

Dominus in Syna in sancto ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem.

Alleluia.

Non vos relinquam orphanos, vado et venio ad vos et gaudebit cor vestrum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, 244quia ab initio mecum estis. Hec locutus sum vobis, vt non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Sed venit hora, vt omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare deo. Et hec facient vobis, quia non nouerunt patrem neque me. Sed hec locutus sum vobis, vt cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis.”

Offertorium Uiri Galilei e.xvij.

Secreta Sacrificia nos, domine, immaculata purificent et mentibus nostris superne gratie dent vigorem. Per dominum.

Communio Pater, cum essem cum eis, ego seruabam eos, quos dedisti mihi, alleluia, nunc autem ad te venio, non rogo, vt tollas eos de mundo sed vt serues eos a malo, alleluia, alleluia.

Complenda Repleti, domine, muneribus sacris, da, quesumus, vt in gratiarum semper actionem maneamus. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Hebreos.

Fratres: Uidimus Ihesum Christum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, vt gratia dei pro omnibus gustaret mortem. Conueniens enim erat ipsum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis ipsorum et nostre per passionem consumari. Qui enim sanctificat, et hij, qui sanctificantur, ex vno sunt omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens: “Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesie laudabo te.” Et iterum: “Ego ero fidens in illum.” Et iterum: “Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit deus.” Quia ergo pueri communicauere carni et sanguini et similiter ipse particeps fuit eorum, vt per mortem destrueret eum, qui mortis obtinebat imperium, id est diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per omne vite tempus obnoxij erant seruituti. Nusquam enim angelos apprehendit sed semen Abrahe apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, vt misericors et fidelis inueniretur pontifex in hijs, que pertinent ad deum, vt repropiciaret delicta populi. In eo enim, 245 | e.xix.in quo passus est ipse et temptatus est, potest adiuuare eos, qui temptantur. Unde etiam, o fratres, sancte vocationis participes celestis, considerate apostolum et pontificem confessionis vestre Iesum Christum, dominum nostrum.


Initium sancti euangelij secundum Ioannem. Gloria tibi domine.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis et fiet vobis. In hoc clarificatus est pater meus, vt fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Si precepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego patris mei precepta seruaui et maneo in eius dilectione. Hec locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Chorintios.

Fratres: Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Seruus vocatus es? Non sit tibi cure, sed si potes liber fieri, magis vtere. Qui enim vocatus est seruus, libertus est domini. Similiter qui liber vocatus est, seruus est Christi. Precio empti estis. Nolite fieri serui hominum. Unusquisque in quo vocatus est, fratres,fratres] frater missale in hoc permaneat apud deum.


Initium sancti euangelij secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego mittam promissum patris mei in vos; vos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini virtutem ex alto.” Eduxit autem eos foras in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum. Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno. Et erant semper in templo laudantes et benedicentes deum.


246IN UIGILIA PENTHECOSTES

legatur lectio sine tytulo.

In diebus illis: Temptauit deus Abraham et dixit ad eum: “Abraham, Abraham.” At ille respondit: “Assum.” Ait illi: “Tolle filium tuum vnigenitum, quem diligis, Ysaac, et vade in terram visionis atque offer eum ibi in holocaustum super vnum montium, quem monstrauero tibi.” Igitur Abraham de nocte consurgens strauit asinum suum ducens secum duos iuuenes et Ysaac, filium suum. Cunque concidisset ligna in holocaustum, abijt ad locum, quem preceperat ei deus. Die autem tertio eleuatis oculis vidit locum procul dixitque ad pueros suos: “Expectate hic cum asino; ego et puer illuc vsque properantes, postquam adorauimus, reuertemur ad vos.” Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Ysaac, filium suum. Ipse vero portauit in manibus suis ignem et gladium. Cunque duo pergerent simul, dixit Ysaac patri suo: “Pater mi.” At illeille] lile missale respondit: “Quid vis, fili?” “Ecce,” inquit, “ignis et ligna. Ubi est victima holocausti?” Dixit Abraham: “Deus prouidebit sibi victimam holocausti, fili mi.” Pergebant autem pariter veneruntque ad locum, quem ostenderat ei deus, in quo edificauit altare et desuper ligna composuit. Cunque colligasset Ysaac, filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. Extenditque manum et arripuit gladium, vt immolaret filium suum. Et ecce angelus domini clamauit de celo dicens: “Abraham, Abraham.” Qui respondit: “Assum.” Dixitque ei: “Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam. Nunc cognoui, quod times dominum et non pepercisti vnigenito filio tuo propter me.” Leuauit Abraham oculos suos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Appellauitque nomen loci illius ‘dominus videt’. Unde vsque hodie dicitur: ‘in monte dominus videbit’. Uocauit autem angelus domini Abraham secundo de celo dicens: “Per 247 | e.xx.memetipsum iuraui, dicit dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo vnigenito propter me: benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas celi et sicut arenam, que est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, quia obedisti voci mee.” Reuersus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitauit ibi.

Tractus Cantemus domino gloriose d.xxiiij.

Oremus Deus, qui in Abrahe, famuli tui, opere humano generi obedientie exempla prebuisti, concede nobis et nostre voluntatis prauitatem frangere et tuorum preceptorum rectitudinem in omnibus adimplere. Per dominum nostrum Iesum Christum.


Lectio libri Deutronomij.

In diebus illis: Scripsit Moyses canticum et docuit filios Israel. Precepitque Iosue filio Nun et ait: “Confortare et esto robustus. Tu enim introduces filios Israel in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.” Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque compleuit, precepit leuitis, qui portabant archam federis domini, dicens: “Tollite librum istum et ponite illum in latere arche federis domini dei nostri, vt sit ibi contra te in testimonium. Ego enim scio contentionem tuam et ceruicem tuam durissimam. Adhuc viuente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egisti contra dominum, quanto magis cum mortuus fuero? Congregate ad me, omnes maiores natunatu] matu missale per tribus vestras atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos et inuocabo contra eos celum et terram. Noui enim post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via, quam precepi vobis. Et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu domini, vt irritetis eum per opera manuum vestrarum.” Locutus est ergo Moyses audiente vniuerso cetu filiorum Israel verba carminis huius et ad finem vsque compleuit.

248Tractus Uinea facta est dilecto in cornu in loco vberi.

Et maceriam circundedit et circumfodit et plantauit vineam Soreth et edificauit turrim in medio eius.

Et torcular fodit in ea, vinea enim domini Sabaoth domus Israel est.

Collecta Deus, qui nobis per prophetarum ora precepisti temporalia relinquere atque ad eterna festinare, da famulis tuis, vt que a te iussa cognouimus, implere celesti inspiratione valeamus. Per dominum.

Lectio Esaye prophete. In diebus illis apprehendent septem mulieres virum vnum. d xxiiij.

Tractus Attende celum e.i.

Collecta Deus, qui nos ad celebrandam hanc festiuitatem vtriusque testamenti paginis imbuisti, da nobis intelligere misericordiam tuam, vt ex perceptione presentium munerum firma sit expectatio futurorum. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

Audi, Israel, mandata vite, auribus percipe, vt scias prudentiam. Quid est Israel, quod in terra inimicorum es, inueterasti in terra aliena? Coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum hijs, qui in inferno sunt. Dereliquisti fontem sapientie. Nam si in via dei ambulasses, habitasses vtique in pace super terram. Disce, vbi sit sapientia, vbi sit virtus, vbi prudentia, vt scias simul, vbi sit longiturnitas vitevite] vita missale et virtus, vbi sit lumen oculorum et pax. Quis inuenit locum eius et quis introiuit in thesauros eius? Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias, que sunt in terra? Qui in auibus celi illudunt, qui argumentum thesaurisant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis possessionis eorum? Qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inuentio operum illorum? Et tamen exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alij in locum illorum surrexerunt. Iuuenes viderunt lumen et habitauerunt in pace super terram. Uiam autem discipline nescierunt neque intellexerunt semitas eius. Neque susceperunt eam filij eorum, 249 | e.xxi.a facie eorum longe facta est. Non est audita in Chanaan neque visa est in Theman. Filij quoque Agar, qui exquisierunt prudentiam, que de terra est, negociantes terre, fabulatores Theman et exquisitores prudentie et intelligentie. Uiam autem discipline et sapientie nescierunt neque meminerunt semitarum eius. O Israel, quam magna domus dei et ingens locus possessionis eius! Magnus et non habet consummationem, excelsus et immensus. Ibi fuerunt gygantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum. Non hos elegit dominus neque viam discipline inuenerunt, propterea perierunt. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. Quis ascendit in celum et accepit eam et deduxit de nubibus? Quis transfretauit mare et inuenit eam et attulit eameam] eum missale super aurum electum? Non est, qui sciat viam eius neque qui excogitet semitas eius. Sed qui scit vniuersa, nouit illam et inuenit eam prudentia sua; qui perfecit terram in sempiterno tempore et impleuit eam pecudibus et quadrupedibus; qui emittit lucem et vadit et vocauit eam et obaudit illi in tremore. Stelle autem dederunt lumen in custodijs suis et letate sunt. Uocate sunt et dixerunt: “Assumus,” et luxerunt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Hic est deus noster et non estimabitur alius aduersus illum. Hic adinuenit omnem viam discipline et dedit illam Iacob, puero suo, et Israel, dilecto suo. Post hec super terram visus est et cum hominibus conuersatus est.

Tractus Sicut ceruus desiderat e.i.

Oremus Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui solemnitatem doni spiritussancti colimus, celestibus desiderijs accensi fontem vite sitiamus. Dominum nostrum eiusdem spiritussancti.

Deinde exeat processio ad fontes benedicendos cantando letaniam Kyrieleison cum ceteris omnibus, sicut in vigilia pasche prenotantur. Quibus 250per ordinem finitis inchoetur missa cum Kyrieleison ter, Christeleyson ter, Kyrieleyson ter, Gloria in excelsis.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt claritatis tue super nos splendor effulgeat et lux tue lucis corda eorum, qui per gratiam tuam renati sunt, sancti spiritus illustratione confirmet. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, vtvt] et missale Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inueni‹re›t quosdam discipulos dixitque ad eos: “Si spiritum sanctum accepistis credentes?” At illi dixerunt ad eum: “Sed neque si spiritussanc‹t›us est, audiuimus.” Ille vero ait: “In quo ergo baptizati estis?” Qui dixerunt: “In Ioannis baptismate.” Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizauit baptismo penitentie populum dicens, in eum, qui venturus esset post ipsum, vt crederent, hoc est, in Iesum.” Hijs auditis baptizati sunt in nomine domini Iesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit spiritussanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant. Erant autem omnes viri fere duodecim. Introgressus autem synagogam Paulus cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno dei.

Alleluia. Confitemini e.ij.

Tractus Laudate dominum, omnes gentes e.ij.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si diligitis me, mandata mea seruate. Et ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis, vt maneat vobiscum ineternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum. Uos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. Non reliquam vos orphanos, veniam ad vos. Adhuc modicum et mundus me non videt. Uos autem videtis me, quia ego viuo et vos viuetis. In illo die vos cognoscetis, quia ego sum in patre meo et vos in me et ego in vobis. Qui habet mandata 251 | e.xxij.mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum.”

Offertorium Emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terre, sit gloria domini in secula, alleluia.

Secreta Munera, domine, quesumus, oblata sanctifica et corda nostra sancti spiritus illustratione emunda. Per dominum eiusdem.

Prefatio Qui ascendens super omnes celos etcetera. Communicantes et diem sacratissimum penthecostes preuenientes. Hanc oblationem.

Communio Ultimo festiuitatis die dicebat Iesus: “Qui in me credit, flumina de ventre eius fluent aque viue.” Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum, alleluia, alleluia.

Complenda Sancti spiritus, domine, corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate eiusdem spiritussancti deus per omnia secula seculorum. Amen.


IN DIE PENTHECOSTES

Officium

Spiritus domini repleuit orbem terrarum, alleluia, et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Omnium est enim artifex omnem habens virtutem, omnia prospiciens.

Psalmus Exurgat deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius. Gloria patri.

Collecta Deus, qui hodierna die corda fidelium sancti spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Dum complerentur dies penthecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco. Et factus est repente de celo sonus tanquam aduenientis spiritus vehementis et repleuit totam domum, vbi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertite lingue tanquam ignis seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui varijs linguis, prout spiritussanctus dabat eloqui illis. 252Erant autem in Hierusalem habitantes Iudei, viri religiosi ex omni natione, que sub celo est. Facta autem hac voce conuenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat vnusquisque lingua sua loquentes. Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes: “Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilei sunt? Et quomodo nos audiuimus vnusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamite et qui habitant Mesopotamiam, Iudeam et Capadociam, Pontum et Asiam, Frigiam et Pamphiliam, Egiptum et partes Libie, que est circa Cyrenen, et aduene Romani, Iudei quoque et proseliti, Cretes et Arabes, audiuimus eos loquentes nostris linguis magnalia dei.”

Alleluia.

Ueni, sancte spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende.

Alleluia.

Paraclitusparaclitus] paracliticus missale spiritus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnem veritatem.veritatem] deritatem missale


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non seruat. Et sermonem, quem audistis, non est meus sed eius, qui misit me, patris. Hec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem spiritussanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quecunque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis, quia ego dixi vobis: ‘vado et venio ad vos’. Si diligeretis me, gauderetis vtique, quia vado ad patrem, quia pater est maior me. Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, vt cum factum fuerit, credatis. Iam non multa loquar vobiscum. Uenit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Sed vt cognoscat mundus, quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio.”

Offertorium Confirma hoc, deus, quod operatus es in nobis, a templo tuo, quod est in Hierusalem, tibi offerent reges munera, alleluia.

Secreta 253 | e.xxiij.Munera, domine, quesumus, oblata sanctifica et corda nostra sancti spiritus illustratione emunda. Per dominum nostrum eiusdem spiritus.

Prefatio Qui ascendens super omnes celos.

Infra actionem Communicantes et diem sacratissimum penthecostes celebrantes. Hanc igitur.

Communio Factus est repente de celo sonus aduenientis spiritus vehementis, vbi erant sedentes, alleluia, et repleti sunt omnes spiritu sancto loquentes magnalia dei, alleluia, alleluia.

Complenda Sancti spiritus, quesumus, domine, corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. Per dominum eiusdem.


FERIA SECUNDA

Officium

Cibauit eos ex adipe frumenti, alleluia, et de petra melle saturauit eos, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Exultate deo, adiutori nostro, iubilate deo Iacob.

Collecta Deus, qui apostolis tuis sanctum dedisti spiritum, concede plebi tue pie petitionis effectum, vt quibus dedisti fidem, largiaris et pacem. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Aperiens Petrus os suum dixit: “Uiri fratres et patres, nobis precepit dominus predicare populo et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a deo iudex viuorum et mortuorum. Huic omnes prophete testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius ‹omnes›, qui credunt in eum.” Adhuc loquente Petro verba hec cecidit spiritussanctus super omnes, qui audiebant verbum. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia in nationes gratia spiritussancti effusa est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. Tunc respondit Petrus: “Nunquid aquam quis prohibere potest, vt non baptizentur hij, qui spiritum sanctum acceperunt, sicut et nos?” Et iussit eos baptizari in nomine domini nostri Iesu Christi.

Alleluia.

Emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terre.

Alleluia.

Dum complerentur 254dies penthecostes, erant omnes pariter dicentes.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sic deus dilexit mundum, vt filium suum vnigenitum daret, vt omnis, qui credit in ipsum, non pereat sed habeat vitam eternam. Non enim misit deus filium suum in mundum, vt iudicet mundum sed vt saluetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur. Qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine vnigeniti filij dei. Hoc est autem iudicium, quia lux venit in hunc mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Omnis enim, qui male agit, odit lucem. Et non venit ad lucem, vt non arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, vt manifestentur opera eius, quia in deo facta sunt.”

Credo in vnum deum.

Offertorium Intonuit de celo dominus et altissimus dedit vocem suam et apparuerunt fontes aquarum, alleluia.

Secreta Propicius, domine, quesumus, hec dona sanctifica et hostie spiritalis oblatione suscepta nosmetipsos tibi perfice munus eternum. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui.

Prefatio Qui ascendens.

Infra actione‹m› Communicantes. Hanc igitur per totam ebdomadam sicut in die sancto.

Communio Spiritus sanctus docebit vos omnia, quecunque dixero vobis, alleluia, alleluia.

Complenda Adesto, quesumus, domine, populo tuo et quem misterijs celestibus imbuisti, ab hostium furore defende. Per dominum.


FERIA TERTIA

Officium

Accipite iocunditatem glorie vestre, alleluia, gratias agentes deo, alleluia, qui vos ad celestia regna vocauit, alleluia, alleluia, alleluia.

Psalmus Attendite, popule meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Collecta Assit nobis, domine, quesumus, virtus spiritussancti, que et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur aduersis. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.


255 | e.xxiiij.In diebus illis: Cum audissent apostoli, qui erant Hierosolimis, quia recepit Samaria verbum dei, miserunt ad illos Petrum et Iohannem. Qui cum venissent, orauerunt pro ipsis, vt acciperent spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine domini Ihesu. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant spiritum sanctum.

Alleluia.

Uerbo domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Alleluia.

Factus est repente de celo sonus aduenientis spiritus vehementis.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ouile ouium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ouium. Huic ostiarius aperit et oues vocem eius audiunt. Et proprias oues vocat nominatim et educit eas, et cum proprias oues emiserit, ante eas vadit. Et oues illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Alienum autem non sequuntur sed fugiunt ab eo, quia non nouerunt vocem alienorum.” Hoc prouerbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognouerunt quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus: “Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ouium. Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones sed non audierunt eos oues. Ego sum ostium. Per me si quis introierit, saluabitur et ingredietur et egredietur et pascua inueniet. Fur non venit, nisi vt furetur et mactet et predat. Ego veni, vt vitam habeant et abundantius habeant.”

Credo dicitur.

Offertorium Portas celi aperuit dominus et pluit illis manna, vt ederent panem celi, dedit illis panem angelorum, manducauit homo, alleluia.

Secreta Purificet nos, quesumus, domine, muneris presentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. Per dominum.

Communio Spiritus, qui a patre procedit, alleluia, ille me clarificabit, alleluia, alleluia.

Complenda Mentes nostras, quesumus, domine, spiritussanctus diuinis reparet sacramentis, quia ipse est 256remissio omnium peccatorum. Per dominum in vnitate eiusdem.


FERIA QUARTA

Officium

Deus, dum egrederis coram populo tuo, alleluia, iter faciens eis, alleluia, habitans in illis, alleluia, alleluia.

Psalmus Exurgat deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius.

Dominus vobiscum non dicitur.

Collecta Mentes nostras, quesumus, domine, paraclitus, qui a te procedit, illuminet et inducat in omnem, sicut tuus promisit filius, veritatem. Qui tecum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Stans Petrus cum vndecim eleuauit vocem suam et locutus est eis: “Uiri Iudei et qui habitatis in Hierusalem vniuersi, hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea. Non enim, sicut vos estimatis, hij ebrij sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est, quod dictum est per prophetam Iohel: Et erit in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filij vestri et filie vestre. Iuuenes vestri visionem videbunt et seniores vestri somnia somniabunt. Et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo et prophetabunt. Et dabo prodigia in celum sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et manifestus. Et omnis, quicunque inuocauerit nomen domini, saluus erit.”

Alleluia.

Spiritus domini repleuit orbem terrarum et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Dominus vobiscum dicitur.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens et misericors deus, vt spiritussanctus adueniens templum nos glorie sue dignanter inhabitando perficiat. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Per manus apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe 257 | f.i.et erant vnanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis sed magnificabat eos populus. Magis autem augebatur credentium in domino multitudo virorum ac mulierum, ita vt in plateis eijcerent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, vt veniente Petro saltem vmbra illius obumbraret quemquam illorum et liberarentur ab infirmitate sua. Concurrebat autem et multitudo vicinarum ciuitatum in Hierusalem afferentes egros et vexatos a spiritibus immundis, qui curabantur omnes.

Alleluia.

Cum essent discipuli in vnum congregati propter metum Iudeorum, spiritussanctus venit super eos.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Est enim scriptum in prophetis: et erant omnes docibiles dei. Omnis, qui audiuit a patre meo et didicit, venit ad me. Non quia patrem vidit quisquam, nisi is, qui est ex deo, hic vidit patrem. Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam eternam. Ego sum panis vite. Patres vestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. Hic est panis de celo descendens, vt si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis viuus, qui de celo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, viuet ineternum. Et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.”

Offertorium Emitte e.xxij.

Secreta Accipe, quesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, vt quod misterijs agimus, pijs effectibus celebremus. Per dominum.

Communio Pacem meam do vobis, alleluia, pacem relinquo vobis, alleluia, alleluia.

Complenda Sumentes, domine, celestia sacramenta quesumus clemantiam tuam, vt quod temporaliter gerimus, eternis gaudijs consequamur. Per dominum nostrum Iesum Christum.


FERIA QUINTA

Officium

Spiritus domini cum Psalmus Exurgat deus e.xxij.

Collecta Presta, quesumus, domine, vt a nostris mentibus carnales ammoueat spiritus sanctus affectus et temporalia 258dona nobis potenter infundat. Per dominum nostrum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Philippus descendens in ciuitatem Samarie predicabat illis Christum. Intendebant autem turbe hijs, que a Philippo dicebantur, vnanimiter audientes et videntes signa, que faciebat. Multi enim eorum, qui habebant spiritus immundos clamantes voce magna exibant. Multi autem paralitici et claudi curati sunt. Factum est ergo magnum gaudium in illa ciuitate.

Alleluia.

Ueni, sancte e.xxij.

Alleluia.

Paraclitus spiritus e.xxij.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Conuocatis Iesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia, et vt languores curarent, et misit illos predicare regnum dei et sanare infirmos. Et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via: neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis. Et in quancunque domum intraueritis, ibi manete et inde ne exeatis. Et quicunque non receperint vos exeuntes de ciuitate illa, etiam puluerem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.” Egressi autem circuibant per castella euangelizantes et curantes vbique.

Credo dicitur.

Offertorium Confirma e.xxij.

Secreta Hostias populi tui, quesumus, domine, miseratus intende, et vt tibi reddantur accepte, conscientias nostras sanctispiritus salutaris emundet aduentus. Per dominum eiusdem.

Communio Factus est repente de celo e.xxiij.

Complenda Sacrificijs celestibus, domine, vita nostra purgetur, vt muneribus tuis possimus semper aptari. Per dominum nostrum.


FERIA SEXTA

Officium

Repleatur os meum laude tua, alleluia, vt possim cantare, alleluia, gaudebunt labia mea, dum cantauero tibi, alleluia, alleluia.

Psalmus In ‹te›, domine, speraui, non confundar ineternum, in iusticia tua libera me.

Collecta Da, quesumus, ecclesie tue, misericors deus, vt sancto spiritu congregata hostili 259 | f.ij.nullatenus incursione turbetur. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Aperiens Petrus os suum dixit: “Uiri Israelite, audite verba hec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a deo in vobis virtutibus et signis et prodigijs, que fecit per illum deus, in medio vestri, sicut vos scitis, hunc definito concilio et prescientia dei traditum per manus iniquorum affligentes interemistis. Quem deus suscitauit solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Dauid enim dicit in eum: Prouidebam dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi, ne commouear. Propter hoc dilatatum est cor meum et exultauit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vite, replebis me iocunditate cum facie tua.”

Alleuia.

Loquebantur varijs linguis apostoli magnalia dei.

Alleluia.

Repleti sunt omnes spiritu sancto et ceperunt loqui magnalia dei.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Factum est in vna dierum et Iesus sedebat docens. Et erant pharisei sedentes et legisdoctores, qui venerant ex omni castello Galilee et Iudee et Hierusalem, et virtus erat domini ad sanandum eos. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paraliticus, et querebant eum inferre et ponere ante eum et non inuenientes, qua parte illum inferrent pre turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. Quorum fidem vt vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua.” Et ceperunt cogitare scribe et pharisei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus?” Ut cognouit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere: ‘dimittuntur tibi peccata,’ an dicere ‘surge et ambula’? Ut autem sciatis, quia filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata,” ait paralitico, “Tibi dico: surge, tolle lectum tuum et vade in domum 260tuam.” Et confestim surgens coram illis tulit lectum, in quo iacebat, et abijt in domum suam magnificans deum et stupor apprehendit omnes et magnificabant deum. Et repleti sunt timore dicentes, quia “Uidimus mirabilia hodie.”

Credo dicitur.

Offertorium Lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in vita mea, psallam deo meo, quam diu ero, alleluia.

Secreta Sacrificia, domine, tuis oblata conspectibus ignis ille diuinus assumat, qui discipulorum Christi tui per spiritum sanctum corda succendit. Per dominum eiusdem.

Communio Spiritus, vbi vult, spirat et vocem eius audis, alleluia, et nescis, vnde veniat aut quo vadat, alleluia, alleluia, alleluia.

Complenda Sumpsimus, domine, sacri dona misterij humiliter deprecantes, vt que in tui commemorationem nos facere precepisti, in nostre proficiant infirmitatis auxilium. Per dominum nostrum Iesum.


SABBATO POST PENTHECOSTEN

Caritas dei diffusa est in cordibus nostris, alleluia, per inhabitantem spritum eius in vobis, alleluia, alleluia.

Psalmus Domine deus salutis mee, in die clamaui et nocte coram te.

Collecta Mentibus nostris, quesumus, domine, spiritumsanctum benignus infunde, cuius et sapientia conditi sumus et prouidentia gubernemur. Per dominum eiusdem.


Lectio libri Sapientie.

In diebus illis: Dixit Salomon filijs Israel: Diligite iusticiam, qui iudicatis terram. Sentite de domino in bonitate et in simplicitate cordis querite illum, quoniam inuenietur in hijs, qui non temptant illum, apparet autem eis, qui fidem habent in illum. Peruerse enim cogitationes separant a deo, probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in maliuolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sanctus enim spiritus disciplinediscipline] disciscipline missale effugiat fictum et auferet se a cogitationibus, que sunt sine intellectu, et corripietur a superueniente iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientie et non liberabit maledictum a labijs suis, quoniam renum illius testis est deus et cordis 261 | f.iij.eius scrutator est verus et lingue illius auditor. Quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Alleluia.

Spiritus domini repleuit e.xxiiij.

Oremus Illo nos igne, domine, quesumus, spiritussanctus inflammet, quem dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. Per dominum eiusdem.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: Audi, Iacob, serue meus, et Israel, quem elegi. Faciens et formans te ab vtero auxiliator tuus, quia ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam et iudicemur simul. Narra, si quid habes, vt iustificeris. Noli timere, serueserue] seruus missale meus Iacob, et rectissime, quem elegi. Effundam enim aquas super sitientem et fluenta aque super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super generationem tuam, dicit dominus omnipotens.

Alleluia.

Paraclitus spiritus e.xxij.

Oremus Deus, qui ad animarum medelam ieiunij deuotione castigari corpora precepisti, concede nobis propicius gratia spiritussancti et mente et corpore tibi semper esse deuotos. Per dominum eiusdem.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Conuenit vniuersa ciuitas audire verbum domini. Uidentes autem turbas Iudei repleti sunt zelo et contradicebant his, que a Paulo dicebantur, blasphemantes. Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: “Uobis oportebat primum loqui verbum dei, sed quoniam repulistis illud et indignos vos iudicastis eterne vite, ecce conuertimur ad gentes. Sic enim precepit nobis dominus: Posui te in lucem gentibus, vt sis in salutem vsque ad extremum terre.” Audientes autem gentes gauise sunt et glorificabant verbum domini et crediderunt quotquot erant preordinati ad vitam eternam. Disseminabatur autem verbum domini per vniuersam regionem. Iudei autem concitabant religiosas et honestas mulieres et primos ciuitatis et excitauerunt persecutionem 262in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. At illi excusso puluere pedum in eos venerunt Yconium. Discipuli quoque replebantur gaudio et spiritu sancto.

Alleluia.

Uerbo domini e.xxiiij.

Oremus Da nobis, quesumus, domine, per gratiam spiritussancti nouam tui paracliti spiritalis obseruantie disciplinam, vt mentes nostras sacro purificante ieiunio cunctis reddamur eius muneribus aptiores. Per dominum eiusdem.


Lectio Iohelis prophete.

Hec dicit dominus deus: Effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filij vestri et filie vestre. Senes vestri somnia somniabunt et iuuenes vestri visiones videbunt et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo et dabo prodigia in celo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol conuertitur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Et omnis, quicunque inuocauerit nomen domini, saluus erit.

Alleluia.

Ueni, sancte spiritus e.xxij.

Oremus Annue, misericors deus, vt qui diuina precepta violando a paradisi felicitate decidimus, ad eterne beatitudinis duce spiritu sancto redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. Per dominum eiusdem.


Lectio Danielis prophete.

Angelus domini a.vij.

Finita lectione mox absque hymno Benedictus es sequatur.

Alleluia.

Benedictus es, domine deus patrum nostrorum, et laudabilis in secula.

Dominus vobiscum dicitur.

Oremus Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propicius, vt nos, famulos tuos, non exurat flamma vitiorum. Per dominum.


Ad Romanos.

Fratres: Iustificati ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum Iesum Christum. Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe glorie filiorum dei. Non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas 263 | f.iiij.dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Alleluia.

Laudate dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Surgens Iesus de sinagoga introiuit in domum Symonis. Socrus autem Symonis tenebatur magnis febribus et rogauerunt illum pro ea. Et stans super illam imperauit febri et dimisit illam. Et continuo surgens ministrabat illis. Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos varijs languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens curabat eos. Exibant autem demonia a multis clamantia et dicentia, quia “Tu es filius dei.” Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant eum esse Christum. Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum. Et venerunt vsque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait, quia “Et alijs ciuitatibus oportet me euangelizare regnum dei.”

Credo dicitur.

Offertorium Emitte spiritum tuum e.xxij.

Secreta Hec oblatio, domine, quesumus, cordis nostri maculis emundet, vt sancti spiritus digna in nobis efficiatur habitatio. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate eiusdem spiritussancti deus.

Communio Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos iterum, alleluia, et gaudebit cor vestrum, alleluia, alleluia.

Complenda Prebeant nobis, domine, diuinum tua sancta feruorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per dominum.


DE SANCTA TRINITATE

Benedicta sit sancta trinitas atque indiuisa vnitas; confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Psalmus Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu. Gloria patri.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui dedisti nobis, famulis tuis, in confessione vere fidei eterne trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare vnitatem, quesumus, vt eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur aduersis. In qua viuis.


264Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Uidi ostium apertum in celo et vox prima, quam audiui, tanquam tube loquentis mecum dicens: “Ascende huc et ostendam tibi que oportet fieri cito post hec.” Statim fui in spiritu. Et ecce sedes posita erat in celo et supra sedem sedens. Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini. Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinis. Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor et super thronos viginti quatuor seniores sedentes circumamicti vestimentis albis et in capitibus eorum corone auree et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua. Et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus dei. Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile cristallo. Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo. Et tertium animal habens faciem quasi hominis. Et quartum animal simile aquile volanti. Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habebant die ac nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus dominus deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est.” Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viuenti in secula seculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viuentem in secula seculorum.

Graduale Benedictus es, domine, qui intueris abissos et sedes super cherubin.

Benedicite deum celi, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Alleluia.

Benedictus es, domine f.iij.

Alleluia.

O beata, benedicta, gloriosa trinitas, pater, filius, spiritussanctus.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Erat homo ex phariseis Nichodemus nomine, princeps Iudeorum. 265 | f.v.Hic venit ad Iesum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus, quia a deo venisti magister. Nemo enim potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit deus cum eo.” Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum dei.” Dicit ad eum Nichodemus: “Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris sue iterum introire et renasci?” Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritusancto, non potest videre regnum dei. Quod natum est ex carne, caro est. Et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris,mireris] miretis missale quia dixi tibi: ‘Oportet vos nasci denuo.’ Spiritus, vbi vult, spirat et vocem eius audis et non scis, vnde veniat aut quo vadat. Sic est omnis, qui natus est ex spiritu.” Respondit Nichodemus et dixit ei: “Quomodo possunt hec fieri?” Respondit Iesus et dixit ei: “Tu es magister in Israel et hec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus, loquimur, et quod vidimus, testamur et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo, si dixero vobis celestia, credetis? Et nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit, filius hominis, qui est in celo. Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, vt omnis, qui credit in ipsum, non pereat sed habeat vitam eternam.”

Offertorium Benedictus sit deus pater vnigenitusque dei filius, sanctus quoque spiritus, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Secreta Sanctifica, quesumus, domine deus noster, per tui sancti nominis inuocationem et per vnigeniti tui virtutem huius oblationis hostiam et cooperante spiritu sancto per eam nosmetipsos tibi perfice munus eternum. Per eundem eiusdem.

Prefatio Qui cum vnigenito filio.

Communio Benedicimus deum celi et coram omnibus viuentibus confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

266Complenda Proficiat nobis ad salutem corporis et anime, domine deus, huius sacramenti susceptio et sempiterne sancte trinitatis eiusdemque indiuidue vnitatis confessio. In qua viuis.


Infra octauas trinitatis omnia sicut in die cum epistola et euangelio sequentibus:

Ad Romanos.

O altitudo diuitiarum sapientie et scientie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles vie eius! Quis enim cognouit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Hec locutus sum vobis, vt non scandalizemini. Absque sinagogis facient vos. Sed venit hora, vt omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare deo. Et hec facient vobis, quia non nouerunt patrem neque me. Sed hec locutus sum vobis, vt cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis.”


DE UENERABILI SACRAMENTO

Officium

Cibauit e.xxiij.

Collecta Deus, qui nobis sub sacramento mirabili passionis tue memoriam reliquisti, tribue, quesumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra misteria venerari, vt redemptionis tue fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis et regnas in vnitate.


Ad Corintheos.

Fratres: Ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis, quoniam dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: “Accipite et manducate. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem.” Similiter et calicem, postquam cenauit, dicens: “Hic calix nouum 267 | f.vi.testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotienscunque bibitis, in meam commemorationem.” Quotienscunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem domini annunciabitis, donec veniat. Itaque quicunque manducauerit panem vel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus domini.

Graduale Oculi omnium in te sperant, domine, et tu das illis escam in tempore oportuno.

Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione.

Alleluia.

Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis et turbis Iudeorum: “Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. Sicut misit me viuens pater et ego viuo propter patrem, et qui manducat me et ipse viuet propter me. Hic est panis, qui de celo descendit. Non sicut manducauerunt patres vestri manna et mortui sunt, qui manducat hunc panem, viuet ineternum.”

Offertorium Sacerdotes incensum domini et panes offerunt deo et ideo sancti erunt deo suo et non polluent nomen eius, alleluia.

Aliud offertorium Sicut viuens misit me pater et ego viuo propter patrem, et qui manducat me et ipse viuet propter me, alleluia.

Secreta Ecclesie tue, quesumus, domine, vnitatis et pacis propicius dona concede, que sub oblatis muneribus mistice designantur. Per dominum.

Prefatio Quia per incarnati.

Communio Quotienscunque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem domini annunciabitis, donec veniat; itaque quicunque manducauerit panem vel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini, alleluia.

Complenda Fac nos, quesumus, domine, 268diuinitatis tue semper fruitione repleri, quam preciosi corporis et sanguinis tui temporalis perceptio prefigurat. Qui viuis et regnas in vnitate spiritussancti.


Aliud officium de corpore Christi

Ego sum panis viuus, qui de celo descendi: si quis manducauerit ex hoc pane, viuet ineternum et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, alleluia.

Panis enim verus est, qui de celo desce‹n›dit et dat vitam mundo. Gloria patri.

Graduale Nisi manducaueritis carnem filij hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam eternam.

Tractus Laudate dominum e.ij.

Offertorium Sicut viuens misit vt supra in officio precedenti.

Aliud offertorium Portas celi aperuit dominus et pluit illis manna, vt ederent, panem celi dedit illis, panem angelorum manducauit homo, alleluia.

Communio Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet et ego in eo, dicit dominus.


DOMINICA PRIMA POST TRINITATIS

Officium

Domine, in tua misericordia speraui, exultauit cor meum in salutari tuo, cantabo domino, qui bona tribuit mihi.

Psalmus Usquequo, domine, obliuisceris me in finem, vsquequo auertis faciem tuam a me. Gloria patri et filio.

Collecta Deus, in te sperantium fortitudo, adesto propicius inuocationibus nostris, et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, presta auxilium gratie tue, vt in exequendis mandatis tuis et voluntate tibi et actione placeamus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate.


Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Charissimi: Deus caritas est. In hoc apparuit caritas dei in nobis, quoniam filium suum vnigenitum misit deus in mundum, vt viuamus per eum. In hoc est caritas, 269 | f.vij.non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos et misit filium suum propiciationem pro peccatis nostris. Carissimi, si deus dilexit nos, et nos debemus in inuicem diligere. Deum nemo vidit vnquam. Si diligamus inuicem, deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur, quoniam pater misit filium saluatorem mundi. Quisque confessus fuerit, quoniam Iesus est filius dei, deus in eo manet et ipse in deo. Et nos cognouimus et credimus caritati, quam habet deus in nobis. Deus caritas est. Et qui manet in caritate, in deo manet et deus in eo. In hoc perfecta est caritas dei nobiscum, vt fiduciam habeamus in die iudicij, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor penam habet. Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam “Diligo deum,” et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, deum, quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a deo, vt qui diligit deum, diligat et fratrem suum.

Graduale Ego dixi: “Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccaui tibi.”

Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum dominus.

Alleluia.

Domine deus meus, in te speraui, saluum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Homo quidam erat diues et induebatur purpura et bisso et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius vlceribus plenus cupiens saturari de micis, que cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant 270et lingebant vlcera eius. Factum est autem, vt moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahe. Mortuus est autem et diues et sepultus est in inferno. Eleuans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. Et ipse clamans dixit: ‘Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, vt intingat extremum digiti sui in aquam, vt refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.’ Et dixit illi Abraham: ‘Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in hijs omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, vt hij, qui volunt ad vos hinc transire, non possint neque inde huc transmeare.’ Et ait: ‘Rogo ergo te, pater, vt mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, vt testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.’ Et ait illi Abraham: ‘Habent Moysen et prophetas; audiant illos.’ At ille dixit: ‘Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, penitentiam agent.’ Ait autem illi: ‘Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.'”

Offertorium Intende voci orationis mee, rex meus et deus meus, quoniam ad te orabo, domine.

Secreta Hostias nostras, quesumus, domine, tibi dicatas placatus assume et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per dominum.

Communio Narrabo omnia mirabilia tua, letabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, altissime.

Complenda Tantis, domine, repleti muneribus, presta, quesumus, vt et salutaria dona capiamus et a tua nunquam laude cessemus. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli ad Colocenses.

Fratres: Mortificate membra vestra, que sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, que est ydolorum seruitus propter que venit ira dei 271 | f.viij.super filios diffidentie, in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viueretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, maliciam, blasphemiam; turpis sermo de ore vestro non procedat. Nolite mentiri inuicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis et induentes nouum eum, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. Ubi non est gentilis et Iudeus, circumcisio et prepucium, barbarus et Scitha, seruus et liber sed omnia et in omnibus Christus.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nolite putare, quia veni soluere legem aut prophetas. Non veni soluere legem sed adimplere. Amen quippe dico vobis: donec transeat celum et terra, iota vnum aut vnus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo soluerit vnum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno celorum. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Galathas.

Fratres: Abraham credidit deo et reputatum est ei ad iusticiam. Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, hij sunt filij Abrahe. Prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, prenunciauit Abrahe, quia “Benedicentur in te omnes gentes.” Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham. Quicunque enim ex operibus legis iusti sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, que scripta sunt in libro legis, vt faciatfaciat] faciant missale ea. Quoniam nemo iustificatur in lege apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide viuit.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Impossibile est, vt non veniant scandala; ve autem illi, per quem veniunt. Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proijciatur in mare, quam vt scandalizet vnum de pusillis istis. 272Attendite vobis: si peccauerit in te frater tuus, increpa illum. Et si penitentiam egerit, dimitte illi. Et si septies in die peccauerit in te et septies in die conuersus fuerit dicens: ‘Penitet me,’ dimitte illi.” Dixerunt apostoli domino: “Adauge nobis fidem.” Dixit autem dominus: “Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obediret vobis. Quis autem vestrum habens seruum arantem aut boues pascentem quo regresso de agro dicet illi: ‘Statim transi, recumbe,’ et non dicet ei: ‘Para quod cenem et precinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post hec tu manducabis et bibes’? Nunquid gratiam habet seruo illi, quia fecit que sibi imperauerat? Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, dicite: ‘Serui inutiles sumus: quod debuimus facere non fecimus.'”


DOMINICA SECUNDA POST TRINITATIS

Officium

Factus est dominus protector meus et eduxit me in latitudinem, saluum me fecit, quoniam voluit me.

Psalmus Diligam te, domine, fortitudo mea; dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.

Collecta Sancti nominis tui, domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tue dilectionis instituis. Per dominum.


Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Charissimi: Nolite mirari, si odit vos mundus. Nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis, quia omnis homicida non habet vitam eternam in se manentem. In hoc cognouimus caritatem dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam 273 | f.ix.mundi huius et viderit fratrem suum necessitatem patientem et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua sed opere et veritate.

Graduale Ad dominum, cum tribularer, clamaui et exaudiuit me.

Domine, libera animam meam a labijs iniquis et a lingua dolosa.

Alleluia.

Deus iudex iustus et patiens, nunquid irascetur per singulos dies?


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis similitudinem hanc: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocauit multos. Et misit seruum suum hora cene dicere inuitatis, vt venirent, quia iam parata sunt omnia. Et ceperunt omnes se simul excusare. Primus dixit ei: ‘Uillam emi et necesse habeo exire et videre illam. Rogo te: habe me excusatum.’ Et alter dixit: ‘Iuga boum emi quinque et eo probare illa. Rogo te: habe me excusatum.’ Et alius dixit: ‘Uxorem duxi et ideo non possum venire.’ Et reuersus seruus nunciauit hec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit seruo suo: ‘Exi cito in plateas et vicos ciuitatis et pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc.’ Et ait seruus: ‘Domine, factum est, vt imperasti, et adhuc locus est.’ Et ait dominus seruo: ‘Exi in vias et sepes et compelle intrare, vt impleatur domus mea.’ Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam.”

Offertorium Domine, conuertere et eripe animam meam, saluum me fac propter misericordiam tuam.

Secreta Oblatio nos, domine, tuo nomini dicanda purificet et de die in diem ad celestis vite transferat actionem. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.

Communio Cantabo domino, qui bona tribuit mihi, et psallam nomini domini altissimi.

Complenda Sumptis muneribus, domine, sacris quesumus, vt cum frequentatione misterij crescat nostre salutis effectus. Per dominum nostrum Iesum Christum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

274Fratres: Considerate apostolum et pontificem confessionis vestre Iesum, qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut Moyses in omni domo illius. Amplioris enim glorie iste pre Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricauit illam. Omnisque domus fabricatur ab aliquo. Qui autem omnia creauit, deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus in testimonium ‹eorum›, que dicenda erant. Christus vero tanquam filius in domo sua, que domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei vsque in finem firmum retineamus.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Accedentes discipuli ad Iesum dixerunt illi: “Dimitte turbas, vt euntes in castella villasque, que circa sunt, diuertant et inueniant escas, quia hic in loco deserto sumus.” Ait autem ad illos: “Date vos illis manducare.” At illi dixerunt: “Non sunt nobis plusquam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas.” Erant autem viri fere quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per conuiuia quinquagenos.” Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in celum et benedixit eos et fregit et distribuit discipulis suis, vt ponerent ante turbas. Et manducauerunt omnes et saturati sunt.


FERIA SEXTA

Lectio Iohelis prophete.

Hec dicit dominus deus: Exultate, filie Syon, et letamini in domino deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitie et descendere faciet ad vos ymbrem matutinum et serotinum sicut in principio et implebuntur horrea vestra frumento et redundabunt torcularia vino et oleo et commedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen dei vestri, quia fecit vobiscum mirabilia. Et non confundetur populus meus in sempiternum. Et scietis, quia in medio Israel ego sum et ego dominus deus vester. Et non confundetur populus meus 275 | f.x.ineternum, ait dominus omnipotens.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Uenit ad Iesum vir, cui nomen Yairus, et ipse princeps synagoge erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, vt intraret in domum eius. Et filia vnica erat illi fere annorum duodecim et hec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turbis comprimebatur. Et mulier quedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, que in medicos erogauerat omnem substantiam suam nec ab vllo potuit curari. Et accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius. Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?” Negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant: “Preceptor, turbe te comprimunt et affligunt et tu dicis: ‘Quis me tetigit?'” Et dixit Iesus: “Tetigit me aliquis, nam et ego noui virtutem de me exisse.” Uidens autem mulier, quia non latuit, tremens venit et procidit ante pedes eius et ob quam causam tetigerit eum indicauit coram omni populo et quemadmodum sanata sit. At ipse dixit illi: “Filia, fides tua saluam te fecit; vade in pace.” Adhuc illo loquente venit quidam ad principem sinagoge dicens ei, quia “Mortua est filia tua, noli vexare illum.” Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puelle: “Noli timere. Crede tantum et salua erit.” Et cum peruenisset ad domum, non permisit quemquam intrare secum nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem et matrem puelle. Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “Nolite flere: non est mortua sed dormit,” et deridebant eum scientes, quia mortua esset. Ipse autem tenens manum eius clamauit dicens: “Puella, surge!” Et reuersus est spiritus eius et continuo surrexit et iussit illi dare manducare. Et obstupuerunt parentes eius. Quibus precepit, ne alicui dicerent, quod factum fuerat.


DOMINICA TERTIA POST TRINITATIS

Officium

276Respice in me et miserere mei, domine, quoniam vnicus et pauper sum ego; vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea, deus meus.

Psalmus Ad te, domine, leuaui animam meam; deus meus, in te confido, non erubescam.

Collecta Deprecationem nostram, quesumus, domine, benignus exaudi et quibus supplicandi prestas affectum, tribue defensionis auxilium. Per dominum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Carissimi: Humiliamini sub potenti manu dei, vt nos exaltet in tempore visitationis, omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrij estote et vigilate, quia aduersarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit querens quem deuoret. Cui resistite fortes in fide, scientes eandem passionem ei, que in mundo est, vestre fraternitati fieri. Deus autem omnis gratie, qui vocauit nos in eternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi gloria et imperium in secula seculorum. Amen.

Graduale Iacta cogitatum b.vij.

Alleluia.

Diligam te, domine f.xij.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Erant appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores, vt audirent illum. Et murmurabant pharisei et scribe dicentes, quia “Hic peccatores recipit et manducat cum illis.” Et ait ad illos parabolam istam dicens: “Quis ex vobis homo, qui habet centum oues, et si perdiderit vnam ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et vadit ad illam, que perierat, donec inueniat illam? Et cum inuenerit eam, imponit in humeros suos gaudens. Et veniens domum conuocat amicos et vicinos dicens illis: ‘Congratulamini mihi, quia inueni ouem meam, que perierat.’ Dico vobis, quod ita gaudium erit in celo super vno peccatore penitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis, que non indigent penitentia. Aut que mulier habens dragmas decem, si perdiderit dragmam vnam, nonne accendit lucernam et euertit domum et querit diligenter, donec 277 | f.xi.inueniat? Et cum inuenerit, conuocat amicos et vicinas dicens: ‘Congratulamini mihi, quia inueni dragmam, quam perdideram.’ Ita dico vobis: gaudium erit coram angelis dei super vno peccatore penitentiam agente.”

Offertorium Sperent in te omnes, qui nouerunt nomen tuum, domine, quoniam non derelinquis querentes te; psallite domino, qui habitat in Syon, quoniam non est oblitus orationem pauperis.

Secreta Munera, domine, oblata sanctifica, vt tui nobis vnigeniti corpus et sanguis fiant. Per eundem dominum.

Communio Ego clamaui, quoniam exaudisti me, deus, inclina aurem tuam et exaudi verba mea.

Complenda Sacris muneribus, domine, perceptis quesumus, vt nos eorum virtute et a vitijs omnibus expies et donis tue gratie iugiter repleas. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Omnia, quecunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi facite gratias agentes deo et patri per ipsum. Mulieres, subdite estote viris, sicut oportet in domino. Uiri, diligite vxores vestras et nolite amari esse ad eas. Filij, obedite parentibus vestris per omnia, hoc enim placitum est domino. Patres, nolite ad iracundiam prouocare filios vestros, vt non pusillo animo fiant. Serui, obedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes dominum. Quodcunque facitis, ex animo operamini sicut domino et non hominibus scientes, quod a domino recipietis hereditatis retributionem. Per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Esto consentiens aduersario tuo cito, dum es cum eo in via, ne forte tradat te iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris. Amen dico tibi: non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem. Audistis, quia dictum est antiquis: Non mechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat 278te, erue eum et proice abs te. Expedit enim tibi, vt pereat vnum membrorum tuorum, quam totum corpus mittatur in Iehennam. Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te. Expedit enim tibi, vt pereat vnum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in Iehennam.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi glorie. Etenim si introierit in conuentum vestrum vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu et intendatis in eum, qui indutus est veste preclara, et dixeritis ei: “Tu sede hic bene,” pauperi autem dicatis: “Tu sta illic aut sede sub scabello pedum meorum.” Nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? Audite, fratres mei dilectissimi: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? Uos autem exhonorastis pauperem. Nonne diuites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? Nonne ipsi blasphemant nomen bonum, quod inuocatum est super vos? Si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum, benefacitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Introiuit Iesus Hierosolimam in templum et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exijt in Bethania cum duodecim. Et alia die cum exiret de Bethania, esurijt. Cunque vidisset a longe ficum habentem folia venit, si quid forte inueniret in ea. Et cum venisset ad eam, nihil inuenit preter folia. Non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit illi: “Iam non amplius ineternum quisquam ex te fructum manducet.” Et audiebant discipuli eius et venerunt iterum Hierosolimam. Et cum introisset in templum, cepit eijcere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium 279 | f.xij.columbas euertit. Et non sinebat, vt quisquam transferret vas per templum, et docebat dicens eis: “Nonne scriptum est, quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Uos autem fecistis illam speluncam latronum.” Quo audito principes sacerdotum et scribe querebant quomodo eum perderent. Timebant enim eum, quoniam vniuersa turba ammirabatur super doctrina eius. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de ciuitate. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Et recordatus Petrus dixit illi: “Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.” Et respondens Iesus ait illis: “Habete fidem. Amen dico vobis, quia quicunque dixerit huic monti: ‘Tollere et mittere in mare,’ et non hesitauerit in corde suo sed crediderit, quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei.”


DOMINICA QUARTA

Officium

Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vite mee, a quo trepidabo? Qui tribulant me, inimici mei, infirmati sunt et ceciderunt.

Psalmus Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum.

Collecta Protector in te sperantium, deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, vt te rectore, te duce sic transeamus per bona temporalia, vt non amittamus eterna. Per dominum.


Ad Romanos.

Fratres: Existimo enim, quod non sint condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que reuelabitur in nobis. Nam expectatio creature reuelationem filiorum dei expectat. Uanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum, qui subiecit in spe. Quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem glorie filiorum dei. Scimus enim, quod omnis creatura ingemiscit et parturit vsque adhuc. Non solum autem illa sed et nosipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum dei expectantes redemptionem 280corporis nostri. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Propicius esto b.xvi.

Alleluia.

Diligam te, domine virtus mea; dominus firmamentum meum et refugium meum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Nolite iudicare et non iudicabimini. Nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini. Date et dabitur vobis. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem vero mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.” Dicebat autem illis et similitudinem: “Nunquid potest cecus cecum ducere? Nonne ambo in foueam cadunt? Non est discipulus super magistrum. Perfectus autem omnis homo erit, si sit sicut magister eius. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, que in oculo tuo est, non consideras? Aut quomodo poteris dicere fratri tuo: ‘Sine, frater, eiciam festucam de oculo tuo,” ipse in oculo tuo trabem non videns? Ipocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, vt educas festucam de oculo fratris tui.”

Offertorium Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: “Preualui aduersus eum.”

Secreta Respice, domine, munera supplicantis ecclesie et salutis credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. Per dominum.

Communio Dominus, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus, deus meus, adiutor meus.

‹Complenda› Sancta tua nos, domine, sumpta viuificent et misericordie sempiterne preparent expiatos. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Ephesos.

Fratres: Non cesso gratias agens pro vobis, vestri memoriam faciens in orationibus meis, vt deus domini nostri Iesu Christi, pater glorie, det vobis spiritum sapientie et reuelationis in agnitione eius illuminatos oculos cordis vestri, vt sciatis, que sit spes vocationis eius, que diuitie glorie hereditatis 281 | f.xiij.eius in sanctis et que superueniens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem virtutis eius, quam operatus est in Christo suscitans eum a mortuis et constituens eum ad dexteram suam in celestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc seculo sed etiam in futuro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum venisset Iesus in templum, accesserunt ad eum principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate hec facis et quis dedit tibi hanc potestatem?” Respondit Iesus et dixit illis: “Interrogabo vos et ego vnum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate hec facio. Baptismum Ioannis vnde erat: e celo an ex hominibus?” At illi cogitabant iuxta se dicentes: “Si dixerimus ‘e celo’, dicet nobis: ‘Quare non credidistis illi?’ Si autem dixerimus ‘ex hominibus’, timemus turbam.” Omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus.” Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis, in qua potestate hec facio.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Charissimi: Si dixerimus nos societatem habere cum deo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem. Si autem in lumine ambulamus, sicut et ipse est in lumine, societatem habemus cum deo et sanguis Iesu Christi, filij eius, purgat nos ab omni peccato. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est deus et iustus, vt remittat nobis peccata et purgat nos ab omni iniquitate. Quod si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis. Filioli mei, hec scribo vobis, vt non peccetis. Sed si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum 282iustum. Et ipse exorat pro peccatis nostris; non pro peccatis nostris tantum sed etiam pro totius mundi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Interrogauerunt Iesum discipuli eius dicentes: “Quid ergo scribe dicunt, quod Heliam oporteat primum venire?” At ille respondens ait: “Helyas quidem venturus est et restituet omnia. Dico autem vobis, quia Helyas iam venit et non cognouerunt eum sed fecerunt in eum quecunque voluerunt. Sic et filius hominis passus est ab eis.” Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne baptista dixisset eis. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus prouolutus ante eum dicens: “Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur. Nam sepe cadit in ignem et crebro in aquam et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.” Respondens Iesus ait: “O generatio incredula et peruersa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte illum huc ad me.” Et increpauit illum Iesus et exijt ab eo demonium.


DOMINICA QUINTA

Officium

Exaudi, domine, vocem meam, qua clamaui ad te; adiutor meus esto, ne derelinquas me neque despicias me, deus, salutaris meus.

Psalmus Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?

Collecta Da nobis, domine, quesumus, vt et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquilla deuotione letetur. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Charissimi: Omnes vnanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed econtrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, vt benedictionem hereditate possideatis. Qui enim vult vitam diligere et videre bonos dies, coerceat linguam suam a malo et labia eius, ne loquantur dolum. Declinet 283 | f.xiiij.autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam, quia oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum, vultus autem domini super facientes mala. Et quis est, qui vobis noceat, si boni emulatores fueritis? Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, vt non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris.

Graduale Protector noster b.xi.

Alleluia.

Domine, in virtute tua letabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Cum turbe irruerent ad Iesum, vt audirent verbum dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. Et vidit duas naues stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant et lauabant retia. Ascendens autem in vnam nauim, que erat Simonis, rogauit eum, vt a terra reduceret pusillum. Et sedens docebat de nauicula turbas. Ut cessauit autem loqui, dixit ad Symonem: “Duc in altum et laxate retia vestra in capturam.” Et respondens Simon dixit illi: “Preceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete.” Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum et annuerunt socijs, qui erant in alia naui, vt venirent et adiuuarent eos. Et venerunt et impleuerunt ambas nauiculas, ita vt pene mergerentur. Quod cum videret Symon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “Exi a me, quia homo peccator sum, domine.” Stupor enim circundederat eum et omnes, qui cum illo erant in captura piscium, quam ceperant. Similiter autem Iacobum et Ioannem, filios Zebedei, qui erant socij Symonis. Et ait ad Symonem Iesus: “Noli timere: ex hoc iam eris homines capiens.” Et subductis ad terram nauibus, relictis omnibus secuti sunt eum.

Offertorium Benedicam dominum, qui tribuit mihi intellectum, prouidebam deum in conspectu meo semper, quoniam a dextris 284est mihi, ne commouear.

Secreta Ascendant, quesumus, domine, preces humilitatis nostre in conspectu clementie tue et descendat super hec oblata virtus tue diuinitatis, quam nostris quoque purificandis mentibus largiaris. Per dominum.

Communio Unam petij a domino, hanc requiram, vt inhabitem in domo domini omnibus diebus vite mee.

Complenda Misteria nos, domine, sancta purificent et suo munere tueamur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Thimoteum.

Carissime: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarumactiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, vt quietam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines vult saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim deus, vnus mediator dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum pro nobis redemptionem omnibus, cuius testimonium confirmatum est temporibus suis, in quo positus sum ego predicator et apostolus. Ueritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et veritate.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Exultauit Iesus in spiritu sancto et dixit: “Confitebor tibi, pater et domine celi et terre, quod abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Etiam, pater, quia sic placuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et nemo scit, qui sit filius, nisi pater et cui voluerit filius reuelare.”reuelare] reueuelare missale Et conuersus ad discipulos suos dixit: “Beati oculi, qui vident, que vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophete et reges voluerunt videre, que vos videtis, et non viderunt et audire, que auditis, et non audierunt.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Quid proderit, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Nunquid poterit fides saluare eum? Si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu quotidiano, dicat autem de vobis aliquis illis: “Ite in pace, calefacimini et saturamini,” 285 | f.xv.non dederitis autem eis que necessaria sunt corpori, quid proderit? Sic et fides: si non habeat opera, mortua est in semetipsa.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Afferebant ad Iesum infantes, vt eos tangeret. Quod cum viderunt discipuli, increpabant eos. Iesus autem conuocans illos dixit: “Sinite paruulos venire ad me et nolite eos vetare. Talium est enim regnum celorum. Amen dico vobis: quicunque non acceperit regnum dei sicut puer, non intrabit in illud.”


DOMINICA SEXTA

Officium

Dominus fortitudo plebis sue et protector salutarium Christi sui est; saluum fac populum tuum, domine, et benedic hereditati tue et rege eos vsque in seculum.

Psalmus Ad te, domine, clamabo, deus meus, ne sileas a me, nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum. Gloria patri.

Collecta Deus, qui diligentibus te bona inuisibilia preparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, vt te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas, que omne desiderium superant, consequamur. Per dominum.


Ad Romanos.

Fratres: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, vt quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate vite ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, vt destruatur corpus peccati, vt vltra non seruiamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam viuemus cum Christo scientes, quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi vltra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Quod autem viuit, viuit deo. Ita et vos existimate nos mortuos 286quidem esse peccato, viuentes autem deo. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Conuertere, domine, aliquantulum et deprecare super seruos tuos.

Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie.

Alleluia.

Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in voce exultationis.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen dico vobis, quia nisi abundauerit iustitia vestra plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum celorum. Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit, reus est iudicio. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo: ‘Racha,’ reus erit consilio. Qui autem dixerit: ‘Fatue,’ reus erit Iehenne ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et vade prius reconciliari fratri tuo. Et tunc veniens offeres munus tuum.”

Offertorium Perfice gressus B.xx.

Secreta Propiciare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume, vt quod singuli obtulerunt ad honorem nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. Per dominum.

Communio Circuibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis, cantabo et psalmum dicam domino.

Complenda Quos celesti, domine, dono satiasti, presta, quesumus, vt et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidijs. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Hebreos.

Fratres: Habemus gratiam, per quam seruiamus placentes deo cum metu et reuerentia. Etenim deus noster ignis consumens est. Charitas fraternitatis maneat in vobis et hospitalitatem nolite obliuisci. Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum tanquam simul vincti et laborantium tanquam et ipsi simul in corpore commorantes. Honorabile connubium in omnibus 287 | f.xvi.et thorus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros iudicabit deus. Sint mores sine auaritia contenti presentibus. Ipse enim dixit: “Non te deseram neque derelinquam,” ita vt confidenter dicamus: “Dominus mihi adiutor est; non timebo, quid faciat mihi homo.” Mementote prepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum dei. Quorum intuentes exitum conuersationis imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in secula seculorum. Amen.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Cum egressus esset Iesus in via, precurrens quidam genuflexo ante eum rogauit eum: “Magister bone, quid faciam, vt vitam eternam percipiam?” Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi vnus deus. Precepta nosti.” Ille dixit: “Que?” Dicit ei Iesus: “Non occides, non adulterabis, non fureris, non falsum testimonium dixeris, non fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.” At ille respondens ait illi: “Magister, hec omnia obseruaui a iuuentute mea.” Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade et vende que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo et veni sequere me.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Carissimi: Si zelum amarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse aduersus veritatem. Non enim est ista sapientia desursum descendens sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi instantia et omne opus prauum. Que autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordie et fructibus bonis, iudicans sine simulatione. Fructus autem iustitie in pace seminatur facientibus pacem.


Secundum Marcum.

Inin] ii missale illo tempore: Uenit Iesus in regionem Gerazenorum. Et exeunti ei de naui statim occurrit de monumentis 288homo in spiritu inmundo,inmundo] in mundo missale qui domicilium habebat in monumentis, et neque cathenis iam quisquam eum poterat ligare, quoniam sepe cathenis et compedibus vinctus disrupisset cathenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et conscindens se lapidibus. Uidens autem Iesum a longe cucurrit et adorauit eum et clamans voce magna dixit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili dei summi? Adiuro te per deum, ne me torqueas.” Dicebat enim illi: “Exi, spiritus immunde, ab homine,” et interrogabat eum: “Quid tibi nomen est?” Et dicit ei: “Legio nomen mihi est, quia multi sumus,” et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. Erat autem ibi circa montem grex porcorum in agris pascens et deprecabantur spiritus dicentes: “Mitte nos in porcos, vt in eos introeamus,” et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos et magno impetu grex precipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mari. Qui autem pascebant eos, fugierunt et nunciauerunt in ciuitatem et in agros. Et egressi sunt videre, quid esset factum. Et veniunt ad Iesum et vident illum, qui a demonio vexabatur, sedentem vestitum et sane mentis et timuerunt et narrauerunt illis, qui viderant, qualiter factum esset illi, qui demonium habuerat, et de porcis et ceperunt rogare eum, vt discederet de finibus eorum. Cunque ascenderet nauim, cepit illum deprecari, qui a demonio vexatus fuerat, vt esset cum illo, et non admisit eum sed ait illi: “Uade in domum ad tuos et annuncia illis, quanta tibi dominus fecerit, et misertus sit tibi.” Et abijt et cepit predicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.


DOMINICA SEPTIMA POST TRINITATIS

Officium

289 | f.xvij.Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in voce exultationis.

Psalmus Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. Gloria patri.

Collecta Deus virtutum, cui est totum, quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis et presta in nobis religionis augmentum, vt que sunt bona nutrias ac pietatis studio que sunt nutrita custodias. Per dominum.


Ad Romanos.

Fratres: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestre. Si enim exhibuistis membra vestra seruire immunditieimmunditie] immundicitie missale et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra seruire iustitie in sanctificationem. Cum enim serui essetis peccati, liberi fuistis iusticie. Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam eternam. Stipendia enim peccati mors. Gratia autem dei vita eterna. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Uenite, filij, audite me, timorem domini docebo vos.

Accedite ad eum et illuminamini et facies vestre non confundentur.

Alleluia.

Magnus dominus et laudabilis valde in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius.

Alleluia.

Eripe me de inimicis meis, deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Cum multa turba esset cum Iesu nec haberent quod manducarent, conuocatis discipulis suis ait illis: “Misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent. Et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via.” Quidam autem ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: “Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?” Et interrogauit eos: “Quot panes habetis?” Qui dixerunt: “Septem.” Et precepit turbe discumbere super terram. Et accipiens septem panes gratias agens benedixit ac fregit 290et dabat discipulis suis, vt apponerent, et apposuerunt turbe; et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit apponi. Et manducauerunt et saturati sunt. Et sustulerunt quod superauerat de fragmentis septem sportas. Erant autem qui manducauerunt quasi quatuor milia. Et dimisit eos.

Offertorium Sicut in holocaustumholocaustum] halocaustum missale arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, vt placeat tibi, quia non est confusio confidentibus in te, domine.

Secreta Propiciare, domine, supplicationibus nostris et has populi tui oblationes benignus assume, et vt nullius sit irritum votum et nullius vacua postulatio, presta, vt quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per dominum.

Communio Inclina aurem tuam, accelera, vt eruas nos.

Complenda Repleti, domine, muneribus tuis, tribue, quesumus, vt eorum et mundemur effectu et muniamur auxilio. Per dominum nostrum Iesum Christum.


FERIA QUARTA

Ad Romanos.

Fratres: Nihil damnationis est hijs, qui sunt in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vite in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, deus misit filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnauit peccatum in carne, vt iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, que carnis sunt sapiunt; qui vero secundum spiritum, que spiritus sunt sapiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum saducei et pharisei temptantes et rogauerunt eum, vt signum de celo ostenderet eis. At ille respondens ait illis: “Facto vespere dicitis: ‘Serenum erit: rubicundum est enim celum,’ et mane: ‘Hodie 291 | f.xviij.tempestas erit: rutilat enim celum.’ Faciem enim celi dijudicare noscis, signa autem temporum non potestis scire. Generatio mala et adultera signum querit et non dabitur ei nisi signum Ione.” Et relictis illis abijt, et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis: “Intuemini et cauete a fermento phariseorum et saduceorum.” At illi cogitabant intra se dicentes, quia “Panes non accepimus.” Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modice fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum in quinque milia hominum et quot cophinos sumpsistis neque septem panum in quatuor milia hominum et quot sportas sumpsistis. Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis cauere a fermento phariseorum et saduceorum?” Tunc intellexerunt, quia non dixerat cauendum a fermento panum sed doctrina phariseorum et saduceorum.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Iacobi.

Fratres: Subditi estote deo, resistite diabolo et fugiet a vobis. Appropinquate deo et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo. Miseri estote et lugete et plorate, risus vester conuertetur in luctum et gaudium in merorem. Humiliamini in conspectu domini et exaltabit vos.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Abijt Iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare. Pharisei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbato.” At ille dixit eis: “Non legistis, quid fecerit Dauid, quando esurijt, et qui cum eo erant, quomodo intrauit in domum dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Aut non legistis in lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine 292sunt? Dico autem vobis, quia templo maior est hic. Si autem sciretis, quid est, ‘misericordiam volo et non sacrificium’, nunquam condemnassetis innocentes.”


DOMINICA OCTAUA

Officium

Suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum, deus, ita et laus tua in fines terre, iustitia plena est dextera tua.

Psalmus Magnus dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius.

Collecta Deus, cuius prouidentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, vt noxia cuncta submoueas et omnia nobis profutura concedas. Per dominum.


Ad Romanos.

Fratres: Debitores sumus non carni, vt secundum carnem viuamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si enim spiritu facta carnis mortificaueritis, viuetis. Quicunque enim spiritu dei aguntur, hij filij sunt dei. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “Abba pater.” Ipse enim spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filij dei. Si autem filij, et heredes. Heredes quidem dei, coheredes autem Christi.

Graduale Esto mihi in deum c.xij.

Alleluia.

Te decet hymnus, deus, in Syon et tibi reddetur votum in Hierusalem.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis vuas aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. Mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis, qui dicit mihi ‘domine, domine’, intrabit in regnum celorum. Sed qui facit voluntatem patris 293 | f.xix.mei, qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.

Offertorium Populum humilem c.xviij.

Secreta Deus, qui legalium differentias hostiarum vnius sacrificij perfectione sanxisti, accipe sacrificium a deuotis tibi famulis et pari benedictione sicut munera Abel sanctifica, vt quod singuli obtulerunt ad maiestatis tue honorem, cunctis proficiat ad salutem. Per dominum.

Communio Gustate et videte, quoniam suauis est dominus; beatus vir, qui sperat in eo.

Complenda Tua nos, domine, medicinalis operatio et a nostris peruersitatibus clementer expediat et ad ea, que sunt recta, perducat. Per dominum nostrum Iesum.


FERIA QUARTA

Pauli ad Romanos.

Fratres: Scimus, quoniam adhuc peccatores essemus, cum Christus pro nobis mortuus est, multomagis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filij eius, multomagis reconciliati salui erimus in vita ipsius. Non solum autem, sed gloriamur in deo per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Ioannes ad Iesum: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eijcientem demonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.” Iesus autem ait illis: “Nolite prohibere eum. Nemo est, qui facit virtutem in nomine meo et possit loqui cito mala de me. Qui enim non est aduersum nos, pro nobis est. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aque in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis: non perdet mercedem suam. Et quisquis scandalizauerit vnum ex hijs pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circundaretur mola asinaria in collo eius et in mare mittatur. Et si scandalizat te manus tua, abscide illam. Bonum est tibi debilem intrare in vitam eternam, quam duas manus habentem ire in Iehenna in ignem inextinguibilem, vbi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum. Bonum est tibi claudum introire in vitam eternam, quam duos pedes habentem mitti in Iehennam ignis 294inextinguibilis, vbi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te, erue eum. Bonum est tibi luscum introire in regnum dei, quam duos oculos habentem mitti in Iehennam ignis, vbi vermis eorum et ignis non extinguitur.


FERIA SEXTA

Pauli ad Hebreos.

Fratres: Uidete, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a deo viuo. Sed exhortamini vosmetipsos per singulos dies, vt non obduretur quis in vobis fallatia peccati. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantie vsque ad finem firmum teneamus. In Christo Ihesu, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudeorum: “Ue vobis, scribe et pharisei ypocrite, quia clauditis regnum dei ante homines. Uos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. Ue vobis, scribe et pharisei ypocrite, qui comeditis domos viduarum orationes longas orantes. Propter hoc amplius accipitis iudicium. Ue vobis, scribe et pharisei ypocrite, qui circuitis mare et aridam, vt faciatis vnum proselitum, et cum fuerit factus, facitis eum filium Iehenne duplo quam vos. Ue vobis, duces ceci, qui dicitis: ‘Quicunque iurauerit per templum, nihil est, qui autem iurauerit in auro templi, debet.’ Stulti et ceci, quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? Et ‘quicunque iurauerit in altari, nihil est, quicunque autem iurauerit in dono, quod est super illud, debet’. Ceci, quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? Qui ergo iurat in altari, iurat in eo et in omnibus, que super illud sunt. Et quicunque iurauerit in templo, iurat in eo et in eo, qui habitat in ipso. Et qui iurat in celo, iurat in throno dei et in eo, qui sedet super eum. Ue vobis, scribe et pharisei ypocrite, qui decimatis mentam et anetum et ciminum et reliquistis que grauiora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem. Hec autem oportuit facere et illa non omittere.”


295 | f.xx.DOMINICA NONA

Officium

Ecce deus adiuuat me et dominus susceptor est anime mee; auerte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos, protector meus, domine.

Psalmus Deus, in nomine tuo saluum me fac et in virtute tua iudica me.

Collecta Largire nobis, domine, quesumus, semper spiritum cogitandi que recta sunt propicius et agendi, vt qui sine te non possumus, secundum te viuere valeamus. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque ydolatrie efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt vna die viginti tria milia. Neque temptemus Christum, sicut quidam eorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. Neque murmuraueritis, sicut quidam eorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. Hec autem omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines seculorum deuenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat, ne cadat. Temptatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem deus est, qui non patietur vos temptari supra id, quod potestis, sed faciat cum temptationecum temptatione] contemptatione missale etiam prouentum, vt possitis sustinere.

Graduale Domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in vniuersa terra.

Quoniam eleuata est magnificentia tua super celos.

Alleluia.

In te speraui non confundar ineternum, in tua iustitia libera me et eripe me, inclina ad me aurem tuam, accelera, vt eripias me.

Alleluia.

Attendite, popule meus, legem meam.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Homo quidam erat diues, qui habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius, et vocauit illum et ait illi: ‘Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue, iam enim non poteris villicare.’ Ait autem villicus intra se: ‘Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare 296erubesco. Scio, quid faciam, vt cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.’ Conuocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo: ‘Quantum debes domino meo?’ At ille dixit: ‘Centum cados olei.’ Dixitque illi: ‘Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.’ Deinde alio dixit: ‘Tu vero quantum debes?’ Qui ait: ‘Centum choros tritici.’ Ait illi: ‘Accipe litteras tuas et scribe octoginta.’ Et laudauit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filij huius seculi prudentiores filijs lucis in generatione sua sunt. Et ego dico vobis: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, vt cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula.”

Offertorium Iusticie domini recte letificantes c.ij.

Secreta Suscipe munera, domine, quesumus, que tibi de tua largitate deferimus, vt hec sacrosancta misteria gratie tue operante virtute et presentis vite nos conuersatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. Per dominum.

Communio Primum querite regnum dei et omnia adicientur vobis, dicit dominus.

Complenda Sit nobis, domine, reparatio mentis et corporis celeste misterium, vt cuius exequimur actionem, sentiamus effectum. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli ad Romanos.

Fratres: Nescitis, quoniam cui exhibuistis vos seruos ad obediendum, serui estis eius, cui obedistis, siue peccati in mortem siue obeditionis ad iustitiam. Gratias autem ago deo, quod fuistis serui peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrine, in qua traditi estis. Liberati autem a peccato serui facti estis iustitie. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Qui fidelis est in minimo, et in maiore fidelis est. Et qui in modico iniquus est, et in maiore iniquus est. Si ergo et in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fidelesfideles] fidelis missale non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Nemo seruus 297 | f.xxi.potest duobus dominis seruire: aut enim vnum odiet et alterum diliget aut vni adherebit et alterum contemnet. Non potestis deo seruire et mammone.” Audiebant autem hec omnia pharisei, qui erant auari, et deridebant illum. Et ait illis: “Uos estis, qui iustificatis vos coram hominibus, deus autem nouit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abhominabile est apud deum.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Petri apostoli.

Carissimi: Nolite peregrinari in feruore, qui ad temptationem vobis fit, quasi noui vobis aliquid contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete, vt in reuelatione glorie eius gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam quod est honoris et glorie et virtutis et qui est eius spiritus, super vos requiescet.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Rogabat Iesum quidam phariseus, vt pranderet apud se. Et ingressus recubuit. Phariseus autem cepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait dominus ad illum: “Nunc vos pharisei quod deforis est calicis et cathinicathini] cachini missale mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam quod intus est fecit? Ueruntamen quod superest date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Sed ve vobis, pharisei, qui decimatis mentam et rutam et omne olus et pretermittitis iudicium et charitatem. Hec autem oportuit facere et illa non omittere. Ue vobis, pharisei, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Ue vobis, quia estis vt monumenta, que non parent, et homines ambulantes supra nesciunt.” Respondens autem quidam ex legisperitis ait illi: “Magister, hec dicens etiam nobis contumeliam facis.” At ille ait: “Et vobis legisperitis ve, qui oneratis homines oneribus, que portari non possunt, et ipsi vno digito 298vestro non tangitis sarcinas ipsas.”


DOMINICA DECIMA

Officium

Dum clamarem ad dominum, exaudiuit vocem meam ab hijs, qui appropinquant mihi, et humiliauit eos, qui est ante secula et manet ineternum; iacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet.

Psalmus Exaudi, deus, orationem meam et ne despexeris deprecationem meam; intende mihi et exaudi me. Gloria patri.

Collecta Pateant aures misericordie tue, domine, precibus supplicantium, et vt petentibus desiderata concedas, fac eos que tibi sunt placita postulare. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Scitis, quoniam cum gentes essetis, ad simulachra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere ‘dominus Iesus’ nisi in spiritu sancto. Diuisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones ministrationum sunt, idem autem dominus. Et diuisiones operationum sunt, idem vero deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad vtilitatem. Alij quidem per spiritum datur sermo sapientie, alij autem sermo scientie secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alij gratia sanitatum in vno spiritu, alij operatio virtutum, alij prophetia, alij discretio spirituum, alij genera linguarum, alij interpretatio sermonum. Hec autem omnia operatur vnus atque idem spiritus diuidens singulis prout vult.

Graduale Custodi me b.xiiij.

Alleluia.

Exultate deo, adiutoriadiutori] adiutotori missale nostro, iubilate deo Iacob, sumite psalmum iocundum cum cythara.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Cum appropinquaret Iesus Hierusalem, videns ciuitatem fleuit super illam dicens, quia “Si cognouisses et tu, et quidem in hac die tua, que ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient 299 | f.xxij.dies in te et circundabunt te inimici tui vallo et circundabunt te et coangustabunt te vndique et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoueris tempus visitationis tue.” Et ingressus in templum cepit eicere vendentes in illo et ementes dicens illis: “Scriptum est, quia domus mea domus orationis est. Uos autem fecistis illam speluncam latronum,” et erat docens quotidie in templo.

Offertorium Ad te, domine b.vij.

Secreta Concede nobis hec, quesumus, domine, digne frequentare misteria, quia quotiens huius hostie commemoratio celebratur, opus nostre redemptionis exercetur. Per dominum.

Communio Acceptabis sacrificium b.vij.

Complenda Tui nobis, domine, communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat vnitatem. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Non omnis caro eadem caro sed alia caro hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora celestia et corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia lune claritas, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Si est corpus animale, est et spirituale. Sic enim scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viuentem, nouissimus Adam in spiritum viuificantem. Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum videritis circundari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia appropinquabit desolatio eius. Tunc qui in Iudea sunt fugient in montes et qui in medio 300eius, discedant et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies vltionis hij sunt, vt impleantur omnia, que scripta sunt. Ue autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus. Eriterit] erat missale autem pressura magna super terram et ira populo huic et cadent in ore gladij et captiui ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. Et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum arescentibus hominibus pre timore et expectatione, que superuenient vniuerso orbi.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Cum essetis aliquando alienati in operibus malis et inimici sensu, nunc autem reconciliauit vos Christus in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso, si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe euangelij, quod audistis, quod predicatum est in vniuersa creatura, que sub celo est. Cuius factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, que desunt passionibus Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, cuius factus sum ego minister. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Attendite vobis, ne forte grauentur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite et superueniat in vos repentina dies illa. Tanquam laqueus enim superueniet in omnes, qui sedent super faciem terre. Uigilate itaque orantes omni tempore, vt digni habeamini fugere ista omnia, que futura sunt, et stare ante filium hominis.”


DOMINICA UNDECIMA POST TRINITATIS

Officium

301 | f.xxiij.Deus in loco sancto suo, deus, qui inhabitare facit vnanimes in domo, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebiplebi] plebis missale sue.

Psalmus Exurgat deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius.

Collecta Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, vt ad tua promissa currentes celestium bonorum facias esse consortes. Per dominum.


Ad Corinthios.

Fratres: Notum vobis facio euangelium, quod predicaui vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et saluemini, qua ratione predicauerim vobis, si retinetis, nisi frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas et quia visus Cephe et post hec vndecim. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent vsque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus. Nouissime autem omnium, tanquam abortiuo, visus est et mihi. Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei. Gratia autem dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit.

Graduale In deo sperauit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor illi.

Ad te, domine, clamabo, deus meus, ne sileas, ne discedas a me.

Alleluia.

Exultate deo f.xxi.

Alleluia.

Domine deus salutis mee, in die clamaui et nocte coram te.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tanquam iusti et aspernabanturaspernabantur] aspernebantur missale ceteros, parabolam istam dicens: “Duo homines ascenderunt in templum, vt orarent, vnus phariseus et alter publicanus. Phariseus stans hec apud se orabat: ‘Deus, gratias ago tibi, 302quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velud etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, que possideo.’ Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad celum leuare sed percutiebat pectus suum dicens: ‘Deus, propicius esto mihi peccatori.’ Dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.”

Offertorium Exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me necnec] et missale delectasti inimicos meos super me; domine, clamaui ad te et sanasti me.

Secreta Tibi, domine, sacrificia dicata reddantur, que sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, vt eadem remedia fieri nostra prestares. Per dominum.

Communio Honora dominum de tua substantia et de primitijs frugum tuarum, vt impleantur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt.

Complenda Quesumus, domine deus noster, vt quos diuinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxilijs. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Corinthios.

Fratres: Nescitis, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit. An nescitis, quoniam qui adheret meretrici, vnum corpus efficitur? Erunt enim duo in carne vna. Qui autem adheret domino, vnus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat. An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt spiritussancti, qui in vobis est, quem habetis a deo, et non estis vestri? Empti enim estis precio magno: glorificate et portate deum in corde et corpore vestro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus phariseis: “Qui non est mecum” b.v.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Cum liber essem ex omnibus, omnium me seruum feci, vt plures lucrificarem. Factus Iudeis tanquam Iudeus, vt Iudeos lucrificarem, et hijs, qui sub lege sunt, quasi 303 | f.xxiiij.sub lege essem, vt eos, qui sub lege erant, lucrificarem, et hijs, qui sine lege erant, tanquam sine lege essem, cum sine lege dei non essem sed in lege essem Christi, vt lucrificarem eos, qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus, vt infirmos lucrificarem. Omnibus omnia factus sum, vt omnes facerem saluos.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Interrogatus Iesus a phariseis: “Quando venit regnum dei?” respondit eis et dixit: “Non venit regnum dei cum obseruatione, neque dicent ‘ecce hic’ aut ‘ecce illic’. Ecce enim regnum dei intra vos est.” Et ait ad discipulos suos: “Uenient dies, quando desiderabitis videre vnum diem filij hominis et non videbitis et dicent vobis: ‘Ecce hic’, et ‘ecce illic.’ Nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur choruscans de sub celo in ea, que sub celo sunt, fulget, ita erit filius hominis in die sua. Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit in diebus filij hominis. Edebant et bibebant, vxores ducebant et dabantur ad nuptias vsque in diem, qua intrauit Noe in archam et venit diluuium et perdidit omnes. Similiter sicut factum est in diebus Loth et edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et edificabant. Qua die autem exijt Loth a Sodomis, pluit dominus ignem et sulphur de celo et perdidit omnes. Secundum hec erit, quando filius hominis reuelabitur. In illa hora qui fu‹er›it in tecto et vasa eius in domo, non descendit tollere illa. Et qui in agro similiter non redeat retro. Memores estote vxoris Loth. Quicunque quesierit animam suam saluam facere, perdet eam. Et quicunque perdiderit animam suam propter me, viuificabit eam. Dico autem vobis: in illa nocte erunt duo in lecto vno: vnus assumetur et alter relinquetur. Due molentes in vnum: vna assumetur et altera relinquetur. Duo in agro: vnus assumetur et alter relinquetur.” Respondentes dixerunt illi: “Ubi, domine?” 304Qui dixit eis: “Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquile.”


DOMINICA DUODECIMA

Officium

Deus, in adiutorium b.xxi.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui abundantia pietatis tue et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, vt dimittas que conscientia metuit et adicias quod oratio non presumit. Per dominum.


Ad Corinthios.

Fratres: Fiduciam talem habemus per Christum ad deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed nobis sufficientia nostra ex deo est, qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non littera sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem viuificat. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita vt non possent intendere filij Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, que euacuatur, quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multomagis abundat ministerium iusticie in gloria.

Graduale Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

In domino laudabitur anima mea, audiant mansueti et letentur.

Alleluia.

Domine, refugium factus es nobis a generatione et progenie.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Exiens Iesus de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilee inter medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et mutum et deprecabantur eum, vt imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius. Et suspiciens in celum ingemuit et ait illi: “Effeta,” quod est ‘aperire’. Et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius et loquebatur recte. Et precepit illis, ne cui dicerent. Quanto autem eis precipiebat, tanto magis plus predicabant et eo amplius ammirabantur dicentes: “Bene omnia fecit et surdos fecit audire et mutos loqui.”

Offertorium Precatus est Moyses b.xxij.

Secreta 305 | g.i.Respice, domine, quesumus, nostram propicius seruitutem, vt quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostre fragilitati subsidium. Per dominum.

Communio De fructu operum tuorum, domine, satiabitur terra, vt educas panem de terra et vinum letificet cor hominis, vt exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet.

Complenda Sentiamus, domine, quesumus, cum tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis, vt in vtroque saluati celestis remedij plenitudine gloriemur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Chorinthios.

Fratres: Non predicamus nosmetipsos sed Iesum Christum, dominum nostrum. Nos autem seruos vestros per Iesum, quoniam deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientie dei in faciem Iesu Christi. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, vt sublimitas sit virtutis dei et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur, aporiamur sed non destituimur, persecutionem patimur sed non derelinquimur, deijcimur sed non perimus semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, vt et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Transeunte Iesu secuti sunt eum duo ceci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili Dauid.” Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum ceci et dixit eis Iesus: “Creditis, quia hoc possum facere vobis?” Dicunt ei: “Utique, domine.” Tunc tetigittetigit] accepit missale oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis.” Et aperti sunt oculi eorum et comminatus est eis Iesus dicens eis: “Uidete, ne quis sciat.” Illi autem exeuntes diffamauerunt eum in tota terra illa. Egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum demonium habentem. Et eiecto demonio locutus est mutus et mirate sunt turbe dicentes: “Nunquam apparuit sic in Israel.” Pharisei autem dicebant: “In principe demoniorum eijcit demonia.” Et circuibat Iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogissynagogis] synagoga missale eorum et predicans euangelium 306regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.


FERIA SEXTA

Ad Corinthios.

Fratres: Fugite ab ydolorum cultura. Ut prudentibus loquor, vosipsi iudicate quod dico. Calix benedictionis, cuicui] tui missale benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis domini est? Quoniam vnus panis et vnum corpus multi sumus omnes, qui de vno pane participamus.participamus] participiamus missale In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cepit Iesus exprobrare ciuitatibus, in quibus facte sunt plurime virtutes eius, quia non egissent penitentiam. “Ue tibi, Corrozaim, ve tibi, Bethsayda, quia si in Tyro et Sidone facte fuissent virtutes, que facte sunt in vobis, olim in cinere et cilicio penitentiam egissent. Ueruntamen dico vobis: Tyro ‹et› Sidoni remissius erit in die iudicij quam vobis. Et tu, Capharnaum, nunquid in celum exaltaberis? Usque in infernum descendes, quia si in Sodomis facte fuissent virtutes, que facte sunt in te, forte mansissent vsque in hanc diem. Ueruntamen dico vobis, quia terre Sodomorum remissius erit in die iudicij quam tibi.”


DOMINICA DECIMATERTIA

Officium

Respice, domine, in testamentum tuum et animas pauperum tuorum, ne derelinquas in finem; exurge, domine, et iudica causam tuam et ne obliuiscaris voces querentium te.

Psalmus Ut quid, deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oues pascue tue.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, de cuius munere venit, vt tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter seruiatur, tribue, quesumus, nobis, vt ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Galathas.

Fratres: Abrahe dicte sunt promissiones et semini eius. Non dicit ‘et seminibus’, quasi in multis, sed quasi in vno, ‘et semini tuo’, qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum 307 | g.ij.a deo, que post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad euacuandam promissionem. Nam si ex lege esset hereditas, iam non ex repromissione, Abrahe autem promissionem donauit deus. Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Mediator autem vnius non est, deus autem vnus est. Lex ergo aduersus promissa dei? Absit. Si enim data esset lex, ‹que› posset viuificare, vere ex lege esset iusticia. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato, vt promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

Graduale Respice c.xvi.

Alleluia.

Domine, refugium f.xxiiij.

Alleluia.

Uenite exultemus domino, iubilemus deo, salutari nostro.

Preoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Beati oculi, qui vident que vos videtis. Dico autem vobis, quod multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis et non viderunt. Et audire que auditis et non audierunt.” Et ecce quidam legisperitus surrexit temptans illum et dicens: “Magister, quid faciendo vitam eternam possidebo?” At ille dixit ad eum: “In lege quid scriptum est? Quomodo legis?” Ille respondens dixit: “Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum.” Dixitque illi: “Recte respondisti. Fac hoc et viues.” Ille autem volens iustificare seipsum dixit ad Iesum: “Et quis est meus proximus?” Suscipienssuscipiens] suspiciens missale autem Iesus dixit: “Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hierico et incidit in latrones. Qui etiam despoliauerunt eum et plagis impositis abierunt semiuiuo relicto. Accidit autem, vt sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo preterijt. Similiter et leuita cum esset secus locum et videret eum, pertransijt. Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est at appropians 308alligauit vulnera eius et infundens oleum et vinum. Et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: ‘Curam illius habe, et quodcunque supererogaueris, ego, cum rediero, reddam tibi.’ Quis horum trium tibi videtur proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?” At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum,” et ait illi Iesus: “Uade et tu fac similiter.”

Offertorium In te speraui b.xij.

Secreta Hostias tibi, domine, quesumus, propicius intende, quas sacris altaribus exhibemus, vt nobis indulgentiam largiendo tuo nomini dent honorem. Per dominum nostrum.

Communio Panem de celo dedisti nobis, domine, habentem omne delectamentum et omnem saporem suauitatis.

Complenda Uiuificet nos, quesumus, domine, huius participatio sancta misterij et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per dominum nostrum Iesum.


FERIA QUARTA

Ad Corinthios.

Fratres: Scimus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod edificationem ex deo habemus, domum non manufactam, eternam in celis. Nam in hoc ingemiscimus habitationem nostram, que de celo est, superindui cupientes. Si tamen vestiti et non nudi inueniamur? Nam et qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus grauati, eo quod nolumus expoliari sed superuestiri, vt absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, deus, qui dedit nobis pignus spiritus. Audientes igitur semper et scientes, quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim ambulamus et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et presentes esse ad deum. Et ideo contendimus siue absentes, siue presentes placere illi. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis sui, prout 309 | g.iij.gessit, siue bonum, siue malum. Scientes ergo timorem domini hominibus suademus, deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientijs nostris manifestos nos esse. Per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Abeuntes pharisei consilium faciebant aduersus Iesum, quomodo eum perderent. Iesus autem sciens recessit inde et sequuti sunt eum multi et curauit omnes. Et precepit eis, ne manifestum eum facerent, vt adimpleretur quod dictum est per Esayam prophetam dicentem: Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit anime mee. Ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nunciabit. Non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius. Arundinem quassatam non confringet et lumen fumigans non extinguet, donec eijciat ad victoriam iudicium. Et in nomine eius gentes sperabunt.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Tessalonicenses.

Fratres: Quam gratiarum actionem possimus deo retribuere pro nobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante deum nostrum nocte et die abundantius orantes, vt videamus faciem vestram et compleamus ea, que desunt fidei vestre? Ipse autem deus et pater noster et dominus Iesus Christus dirigat viam nostram ad vos; vos autem dominus multiplicet et abundare faciat vestram charitatem in inuicem et in omnes, quemadmodum et nos in vobis, ad confirmandum corda vestra sine querela in sanctitate ante deum et patrem nostrum in aduentu domini nostri Iesu Christi cum omnibus sanctis eius. Amen.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Ibat Iesus per ciuitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem. Ait autem illi quidam: “Domine, si pauci sunt, qui saluantur?” Ipse autem dixit ad illos: “Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, querunt intrare et non poterunt. Cum autem 310intrauerit paterfamilias et clauserit hostium, incipietisincipietis] incipient missale foras stare et pulsare dicentes: ‘Domine, aperi nobis.’ Et respondens dicet vobis: ‘Nescio vos vnde sitis.’ Tunc incipietis dicere: ‘Manducauimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.’ Et dicet vobis: ‘Nescio vos vnde sitis. Discedite a me, omnes operarij iniquitatis, in tenebras exteriores.’ Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Ysaac et Iacob et omnes prophetas esse in regno dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et ab aquilone et austro et recumbent in regno dei et ecce sunt nouissimi, qui erant primi, et sunt primi, qui erant nouissimi.”


DOMINICA DECIMAQUARTA

Officium

Protector noster, aspice, deus, et respice in faciem Christi tui, quia melior est dies vna in atrijs tuis super milia.

Psalmus Quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum, concupiscit et defecit anima mea in atria domini.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, et vt mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod precipis. Per dominum nostrum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Galathas.

Fratres: Spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. Hec enim sibi inuicem aduersantur, vt non quecunque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducemini, non estis sub lege. Manifesta autem sunt opera carnis. Que sunt fornicatio, immunditia, luxuria, ydolorum seruitus, veneficia, inimicitie, contentiones, emulationes, ire, rixe, dissentiones, secte, inuidie, homicidia, ebrietates, commessationes et hijs similia, que predico vobis, sicut predixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non consequentur. Fructus enim spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, humilitas, 311 | g.iiij.continentia, castitas. Aduersus huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitijs et concupiscentijs.

Graduale Bonum est confidere c.xvij.

Alleluia.

Uenite exultemus domino, iubilemus deo, salutari nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dum iret Iesus in Hierusalem, transibat per mediam Samariam et Galileam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Qui steterunt a longe et leuauerunt vocem dicentes: “Iesu, preceptor, miserere nostri.” Quos vt vidit, dixit: “Ite, ostendite vos sacerdotibus,” et factum est, dum irent, mundati sunt. Unus autem ex illis vt vidit, quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans deum. Et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens. Et hic erat Samaritanus. Respondens autem Iesus dixit: “Nonne decem mundati sunt et nouem vbi sunt? Non est inuentus, qui rediret et daret gloriam deo, nisi hic alienigena,” et ait illi: “Surge, vade, quia fides tua te saluum fecit.”

Offertorium Immittit angelus b.xiiij.

Secreta Propiciare, domine, populo tuo, propiciare muneribus, vt hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. Per dominum.

Communio Panis, quem ego dabo, caro b.xiiij.

Complenda Sumptis, domine, celestibus sacramentis ad redemptionis eterne, quesumus, proficiamus augmentum. Per dominum.


FERIA QUARTA

Paulus ad Corinthios.

Fratres: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Que enim participatio iusticie cum iniquitate? Aut que societas luci ad tenebras? Que autem conuentio Christi ad Belial? Aut que pars fideli cum infidele? Quis autem consensus templo dei cum ydolis? Uos enim estis templum dei viui, sicut dixit dominus: Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis et ego recipiam vos. Et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens. 312Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore dei. Per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Uenit ad Iesum leprosus deprecans eum et genuflexo dixit: “Si vis, potes me mundare.” Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi: “Uolo mundare.” Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra et mundatus est. Et comminatus est ei statim et eiecit eum et dicit illi: “Uide nemini dixeris sed vade, ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua, que precepit Moyses in testimonium illis.” At ille egressus cepit predicare et diffamare sermonem, ita vt non posset iam manifeste ciuitatem introire sed foris in desertis locis esse. Et conueniebant ad eum vndique.


FERIA SEXTA

Ad Thimotheum.

Carissime: Presbiteri, qui bene presunt, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim scriptura: Non infrenabis os boui trituranti et dignus est operarius mercede sua. Aduersus presbiterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue, vt ceteri timorem habeant. Testor deo et Iesu Christo et electis angelis, vt hec custodias sine preiudicio nihil faciens in aliam partem declinando.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Ait ad Iesum quidam de turba: “Magister, dic fratri meo, vt diuidat mecum hereditatem.” At ille dixit ei: “Homo, quis me constituit iudicem aut diuisorem vestrum super vos?” Dixitque ad illos: “Uidete et cauete ab omni auaricia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius ex hijs, que possidet.” Dixit autem ad illos similitudinem dicens: “Hominis cuiusdam diuitis vberes fructus ager attulit et cogitabat intra se dicens: ‘Quid faciam, 313 | g.v.quod non habeo, quo congregem fructus meos?’ Et dixit: ‘Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia, que nata sunt mihi, et bona mea et dicam anime mee: Anima habens multa bona posita in annos plurimos, epulare, requiesce, commede, bibe et epulare.’ Dixit autem illi deus: ‘Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; que autem parasti, cuius erunt?’ Sic est, qui sibi thezaurisat et non est in deum diues.” Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro, quo vestiamini. Anima plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum. Considerate coruos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et deus pascit illos.”


DOMINICA DECIMAQUINTA

Officium

Inclina, domine, aurem tuam ad me et exaudi me, saluum fac seruum tuum sperantem in te, miserere mihi, domine, quoniam ad te clamaui tota die.

Psalmus Letifica animam serui tui, quoniam ad te, domine, animam meam leuaui.

Collecta Custodi, domine, quesumus, ecclesiam tuam propiciatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxilijs et abstrahatur a noxijs et ad salutaria dirigatur. Per dominum.


Ad Galathas.

Fratres: Si spiritu viuimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis glorie cupidi inuicem prouocantes, inuicem inuidentes. Fratres, et si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans teipsum, ne et tu tempteris. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet vnusquisque et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is,is] hijs missale 314qui chatezizatur verbo, ei, qui se chatezizat, in omnibus bonis. Nolite errare. Deus non irridetur. Que enim seminauerit homo, hec et metet, quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam eternam. Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Graduale Bonum est confiteri b.xxiiij.

Alleluia.

Confitemini domino et inuocate nomen eius, annunciate inter gentes opera eius.

Alleluia.

Paratum cor meum, deus, paratum cor meum, cantabo et psallam tibi in gloria mea.

Alleluia.

Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim vnum odio habebit et alterum diliget aut vnum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis deo seruire et mammone. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esca et corpus plusquam vestimentum? Respicite volatilia celi, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester celestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adijcere ad staturam suam cubitum vnum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est, sicut vnum ex istis. Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit, quantomagis vos, minime fidei? Nolite ergo solliciti esse dicentes: ‘Quid manducabimus?’ aut ‘Quid bibemus?’ aut ‘Quo operiemur?’ Hec autem omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia hijs omnibus indigetis. Querite ergo primum regnum dei et iusticiam 315 | g.vi.eius; et hec omnia adicientur vobis.”

Offertorium Expectans expectaui c.xiij.

Secreta Concede, quesumus, nobis, domine, vt hec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tue propiciatio pietatis. Per dominum.

Communio Qui manducat carnem meam f.vi.

Complenda Purificent semper et muniant tua sacramenta nos, deus, et ad perpetue ducant saluationis effectum. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres: Gratias agamus deo patri, qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filij dilectionis sue. In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creature, quia in ipso condita sunt vniuersa in celis et in terra, visibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis ecclesie, qui est principium, primogenitus ex mortuis, vt sit ipse in omnibus primatum tenens Iesus Christus, dominus noster.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Audistis, quia dictum est antiquis: Non periurabis, reddes autem domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per celum, quia thronus dei est, neque per terram, quia scabellum pedum eius est, neque per Hierosolimam, quia ciuitas est magni regis, neque per caput tuum iuraueris, quia non potes vnum capillum album facere aut nigrum. Sit autem sermo vester: est, est, non, non. Quod autem abundantius est a malo est. Audistis, quia dictum est: oculum pro oculo et dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, prebe ei et alteram. Et qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicunque te angariauerit mille passus, vade cum illo alia duo. 316Qui petit a te, da ei et volenti mutuari a te ne auertaris.”


FERIA SEXTA

Ad Corinthios.

Fratres: Si autem Christus predicatur, quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quod resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit, si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo predicatio nostra, inanis est et fides nostra. Inuenimur autem et falsi testes dei, quoniam testimonium diximus aduersus deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit, ‹si mortui non resurgunt›. Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit, quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitie dormientium, quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes viuificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine. Per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Factum est in vna dierum docente Iesu populum in templo et euangelizante conuenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus et aiunt ad illum dicentes: “Dic nobis, in qua potestate hec facis aut quis est, qui dedit tibi hanc potestatem.” Respondens Iesus dixit ad illos: “Interrogabo et ego vos vnum verbum, respondete mihi: baptismum Ioannis de celo erat an ex hominibus?” At illi cogitabant intra se dicentes, quia “Si dixerimus ‘de celo’, dicet ‘Quare ergo non creditis illi?’ Si autem dixerimus ‘ex hominibus’, plebs vniuersa lapidabit nos. Certi suntsunt] sumus missale enim Ioannem prophetam esse.” Et responderunt se nescire, vnde esset. Et ait illis Iesus: “Neque ego dico vobis, in qua potestate hec facio.”


DOMINICA DECIMASEXTA POST TRINITATIS

Officium

317 | g.vij.Miserere mihi, domine, quoniam ad te clamaui tota die, quia tu, domine, suauis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus inuocantibus te.

Psalmus Inclina, domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.

Collecta Ecclesiam tuam, domine, miseratio continuata mundet et muniat, et quia sine te non potest salua consistere, tuo semper munere gubernetur. Per dominum.


Ad Ephesios.

Fratres: Obsecro vos, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, que est gloria vestra. Huius rei gratia flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in celis et in terra nominatur, vt det vobis secundum diuitias glorie sue virtutevirtute] virtutem missale corroborari per spiritum eius in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati, vt possitis comprehendere cum omnibus sanctis, que sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientie claritatem Christi, vt impleamini in omnem plenitudinem dei. Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quamquam] quod missale petimus aut intelligimus secundum virtutem, que operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes seculi seculorum. Amen.

Graduale Timebunt gentes a.xxi.

Alleluia.

In exitu Israel de Egipto, domus Iacob de populo barbaro.

Facta est Iudea sanctificatio eius, Israel potestas eius.

Alleluia.

Confitemini domino g.v.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Ibat Iesus in ciuitatem, que vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. Cum appropinquaret porte ciuitatis, ecce defunctus efferebatur filius vnicus matris sue. Et hec vidua erat et turba multa cum illa. Quam cum vidisset dominus, misericordia motus super eam dixit illi: “Noli flere.” Et accessit et tetigit loculum. Hij autem, qui portabant, steterunt et ait: “Adolescens, tibi dico: surge.” Et resedit qui erat mortuus, et cepit 318loqui et dedit illum matri sue. Accepit autem omnes timor et magnificabant deum dicentes, quia “Propheta magnus surrexit in nobis,” et quia “deus visitauit plebem suam.”

Offertorium Domine, in auxilium meum respice, confundantur et reuereantur qui querunt animam meam, vt auferant eam.

Secreta Tua nos, domine, sacramenta custodiant et contra dyabolicos tueantur semper incursus. Per dominum.

Communio Domine, memorabor iustitie tue solius, deus, docuisti me a iuuentute mea et vsque in senectam et senium, deus, ne derelinquas me.

Complenda Mentes nostras et corpora possideat, quesumus, domine, doni celestis operatio, vt non noster sensus in nobis sed iugiter eius preueniat effectus. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Colocenses.

Fratres: Uidete, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in Christo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expletionem corporis carnis ‹sed› in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistisresurrexistis] resuerexistis missale per fidem operationis dei, qui suscitauit illum a mortuis. Et vos cum mortui essetis in delictis et prepucio carnis vestre, conuiuificauit vos cum illo donans vobis omnia delicta. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ascendens ad Iesum quidam ait illi: “Magister bone, quid boni faciam, vt habeam vitam eternam?” Qui dixit ei: “Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serua mandata.” Dicit illi: “Que?” Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum.” Dicit illi adolescens: “Omnia hec custodiui. Quid adhuc mihi deest?” Ait illi Iesus: “Si vis perfectus 319 | g.viij.esse, vade et vende que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo; et veni sequere me.”


FERIA SEXTA

Ad Philippenses.

Fratres: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationum, implete gaudium meum, vt idem sapiatis eandem caritatem habentes, vnanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes, non que sua sunt singuli considerantes, sed ea, que aliorum. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Uenit Iesus Betsayda et adducunt ei cecum et rogabant eum, vt illum tangeret. Et apprehensa manu ceci eduxit eum extra vicum et exspuens in oculos eius impositis manibus suis interrogauit eum, si aliquid videret. Et aspiciens ait: “Uideo homines velud arbores ambulantes.” Deinde iterum imposuit manum super oculos eius et cepit videre clare omnia et misit illum in domum suam dicens: “Uade in domum tuam. Et si in vicum introieris, nemini dixeris.”


DOMINICA DECIMASEPTIMA

Officium

Iustus es, domine, et rectum iudicium tuum, fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam.

Psalmus Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini. Gloria.

Collecta Tua nos, domine, quesumus, gratia semper et preueniat et sequatur ac bonis operibus iugiter prestet esse intentos. Per dominum.


Paulus ad Ephesios.

Fratres: Obsecro itaque vos ego vinctus in domino, vt digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes inuicem in caritate, solliciti seruare vnitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et vnus spiritus, sicut vocati estis in vna spe vocationis vestre, vnus dominus, vna fides, vnum baptisma. Unus deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia in omnibus nobis, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

320Graduale Beata gens c.xiiij.

Alleluia.

Paratum g.v.

Alleluia.

Qui timent dominum, sperent in eum, adiutor et protector eorum est.

Alleluia.

Dilexi, quoniam exaudiuit dominus vocem meam.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis phariseorum sabbato manducare panem, et ipsi obseruabant eum. Et ecce quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Iesus dixit ad legisperitos et phariseos dicens: “Si licet sabbato curare?” At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanauit eum ac dimisit. Et respondens ad illos dixit: “Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati?” Et non poterant ad hec respondere illi. Dicebat autem et ad inuitatos parabolam intendens, quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: “Cum inuitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit inuitatus ab illo et veniens is, qui te et illum vocauit, dicat tibi: ‘Da huic locum,’ et tunc incipias cum rubore nouissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in nouissimo loco, vt cum venerit qui te inuitauit, dicat tibi: ‘Amice, ascende superius.’ Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

Offertorium Oraui deum meum ego Daniel dicens: Exaudi, domine, preces serui tui, illumina faciem tuam super sanctuarium tuum et propicius intende populum istum, super quem inuocatum est nomen tuum, deus.

Secreta Munda nos, domine, sacrificij presentis effectu et miseratus perfice in nobis, vt eius mereamur esse participes. Per dominum.

Communio Uouete et reddite domino deo vestro, omnes, qui in circuitu eius affertis munera terribili et ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud omnes reges terre.

Complenda Purifica, domine, quesumus, mentes nostras benignus et renoua celestibus sacramentis, vt consequenter et corporum presens pariter et futurum capiamus auxilium. Per dominum nostrum.


321 | g.ix.FERIA QUARTA QUATUOR TEMPORUM

Officium

Exultate deo, adiutori nostro, iubilate deo Iacob, sumite psalmum iocundum cum cythara, canite initium mensis tuba, quia preceptum in Israel est et iudicium deo Iacob.

Psalmus Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iocundum cum cythara.

Collecta Misericordie tue remedijs, quesumus, domine, fragilitas nostra subsistat, vt que sua conditione atteritur, tua clementia reparetur. Per dominum.


Lectio Amos prophete.

Hec dicit dominus deus: Ecce dies veniunt, dicit dominus, et comprehendet arator messorem et calcator vue mittentem semen. Et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt. Et conuertam captiuitatem populi mei Israel et edificabunt ciuitates desertas et habitabunt in eis. Et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient ortos et commedent fructus eorum et plantabo eos super humum suam et non euellam eos vltra de terra sua, quam dedi eis, dicit dominus omnipotens.

Graduale Quis sicut dominus deus noster, qui in altis habitat et humilia respicit in celo et in terra.

Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem.

Collecta Presta, quesumus, domine, familie supplicanti, vt dum a cibis corporalibus se abstinent, a vitijs mente ieiunent. Per dominum.


Lectio Esdre prophete.

In diebus illis: Congregatus est omnis populus quasi vir vnus ad plateam, que est ante portam aquarum, et dixerunt Esdre scribe, vt afferret librum legis Moysi, quam precepit dominus Israeli. Attulit autem Esdras sacerdos legem coram multitudinemultitudine] multitudinem missale virorum ac mulierum cunctisque, qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi, et legit in ea aperte in platea, que erat ante portam aquarum, a mane vsque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum sapientum. Et aures omnis populi erant erecte ad librum. Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum, et steterunt iuxta eum et aperuit Esdras librum coram omni populo 322et benedixit domino deo voce magna. Et respondit omnis populus: “Amen.” Eleuans autem omnis populus manus suas et incuruati sunt et adorauerunt dominum proni in terram. Porro leuite silentium facieba‹n›t in populo ad audiendam legem. Populus autem stabat in gradu suo. Et legerunt in libro legis dei distincte et aperte ad intelligendum. Et intellexerunt, cum legeretur. Dixit autem Neemias et Esdras sacerdos et scriba et leuite interpretantes vniuerso populo: “Dies sanctificatus est domino deo nostro, nolite lugere et nolite flere.” Et dixit eis: “Ite, commedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes illis, qui non preparauerunt sibi, quia sanctus dies domini est, et nolite contristari. Gaudium etenim domini est fortitudo nostra.

Graduale Tribulationes cordis mei dilatate b.xij.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Respondens vnus de turba dixit ad Iesum: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum, qui vbicunque eum apprehenderit, allidet eum et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, vt eijcerent illum, et non potuerunt.” Qui respondens eis dixit: “O generatio incredula, quamdiu apud vos ero, quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.” Et attulerunt illum. Et cum vidisset illum, statim spiritus conturbauit eum et elisus in terra volutabaturvolutabatur] voluptabatur missale spumans. Et interrogauit patrem eius: “Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?” At ille ait: “Ab infantia; et frequenter eum in ignem et in aquas misit, vt eum perderet. Sed si quid potes, adiuua nos misertus nostri.” Iesus autem ait illi: “Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.” Et continuo exclamans pater pueri cum lachrimis aiebat: “Credo, domine, adiuua incredulitatem meam.” Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “Surde et mute spiritus, ego tibi precipio: exi ab eo et amplius non introeas in eum.” Et clamans et 323 | g.x.multum discerpens eum exijt ab eo. Et factus est sicut mortuus, ita vt multi dicerent, quia mortuus est. Iesus autem tenens manum eius eleuauit eum. Et surrexit. Et cum introisset domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “Quare nos non potuimus eijcere eum?” Et dixit illis: “Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et ieiunio.”

Offertorium Meditabor in b.xiij.

Secreta Deus, qui de hijs terre fructibus tua sacramenta constare voluisti, presta, quesumus, vt per hec opem nobis et presentis vite conferat et eterne. Per dominum.

Communio Commedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes eis, qui non preparauerunt sibi, sanctus enim dies domini est, nolite contristari; gaudium etenim domini est fortitudo nostra.

Complenda Sumentes, domine, dona celestia suppliciter deprecamur, vt que sedula seruitute donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per dominum nostrum Iesum.


FERIA SEXTA QUATUOR TEMPORUM POST TRINITATIS

Officium

Letetur cor querentium dominum, querite dominum et confirmamini, querite faciem eius semper.

Psalmus Confitemini domino et inuocate nomen eius, annunciate inter gentes opera eius.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt obseruationes sacras annua deuotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. Per dominum.


Lectio Osee prophete.

Hec dicit dominus: Conuertere, Israel, ad dominum deum tuum, quoniam corruisti iniquitate tua. Tollite vobiscum verba et conuertimini ad dominum et dicite ei: ‘Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non saluabit nos, super equum non ascendemus nec dicemus vltra: dij nostri opera manuum nostrarum, quia eius, qui in te est, misereberis populi.’ Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia auersus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israel germinabit quasi lilium. Erumpet 324radix eius vt Libani, ibunt rami eius. Et erit quasi oliua gloria eius et odor eius vt Libani. Conuertentur sedentes in vmbra eius, viuent tritico et germinabunt quasi vinea. Memoriale eius sicut vinum Libani. Ego exaudiam et dirigam eum. Ego vt abietem virentem, ex me fructus tuus inuentus est. Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et sciet hec? Quia recte vie domini et iusti ambulabunt in eis.

Graduale Conuertere, domine f.xv.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Rogabat Iesum quidam phariseus, vt manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisei discubuit. Et ecce mulier, que erat in ciuitate peccatrix, vt cognouit, quod Iesus accubuit in domo pharisei, attulit alabastrum vnguenti et stans retro secus pedes eius lacrimis cepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et vnguento vngebat. Uidens phariseus, qui vocauerat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret vtique que et qualis est mulier, que tangit eum, quia peccatrix est.” Et respondens Iesus dixit ad illum: “Symon, habeo tibi aliquid dicere.” At ille ait: “Magister, dic.” Et respondit Iesus: “Duo debitores erant cuidam feneratori: vnus, qui debebat quingentos denarios, et alius quinquaginta. Non habentibus illis, vnde redderent, donauit vtrisque. Quis ergo plus diligit eum?” Respondens Simon dixit: “Estimo, quia is, cui plus donauit.” At ille dixit ei: “Recte iudicasti.” Et conuersus ad mulierem dixit Simoni: “Uides hanc mulierem? Intraui in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti. Hec autem lachrimis rigauit pedes meos et capillis capitis sui tersit. Osculum mihi non dedisti. Hec autem, ex quo intraui, non cessauit osculari pedes meos. Oleo caput meum non vnxisti; hec autem vnguento vnxit pedes meos. Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.” 325 | g.xi.Dixit ad illam Iesus: “Remittuntur tibi peccata tua.” Et ceperunt qui simul accumbebant dicere intra se: “Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?” Dixit autem ad mulierem: “Fides tua te saluam fecit. Uade in pace.”

Offertorium Benedic, anima b.xv.

Secreta Accepta tibi sint, domine, quesumus, nostri dona ieiunij, que et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. Per dominum.

Communio Aufer a me opprobrium et contemptum, quia mandata tua exquisiui, domine, nam et testimonia tua meditatio mea est.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. Per dominum.


SABBATO QUATUOR TEMPORUM

Uenite adoremus deum et procidamus ante dominum, ploremus ante eum, qui fecit nos, quia ipse est dominus deus noster.

Psalmus Preoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus, maiestatem tuam supplices exoramus, vt pia ieiunantium deprecatione placatus et presentia nobis subsidia prebeas et futura. Per dominum nostrum Iesum Christum.


Lectio libri Leuitici.

In diebus illis: Locutus est dominus ad Moysen dicens: Decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus. Affligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum domino. Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies propiciationis est, vt propicietur vobis dominus deus vester. Omnis anima, que afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis. Et que operis quippiam fecerit, delebo eameam] eum missale de populo suo. Nihil ergo operis facietis in eo. Legittimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sabbatum requietionis est. Affligetis animas vestras. Die nono mensis a vespere 326vsque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra, dicit dominus omnipotens.

Graduale Propicius b.xvi.

Collecta Da nobis, quesumus, omnipotens deus, vt ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. Per dominum.


Lectio libri Leuitici.

In diebus illis: Locutus est dominus ad Moysen dicens: Quintodecimo die mensis septimi, quando congregaueritis omnes fructus terre vestre, celebrabitis ferias domini septem diebus. Die primo et die octauo erit sabbatum, id est requies. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrime spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et letabimini coram domino deo vestro. Celebrabitisque solemnitatem eius septem diebus per annum, legittimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis et habitabitis in vmbraculis septem diebus. Omnis, qui de genere Israel est, manebit in tabernaculis, vt discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Egipti; ego dominus deus vester.

Graduale Protector noster, aspice b.xi.

Oratio Tuere, quesumus, domine, familiam tuam, vt salutis eterne remedia, que te aspirante requirimus, te largiente consequamur. Per dominum.


Lectio Michee prophete.

Domine deus noster, pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tue habitantes † terram in salutem † iuxta dies antiquos. Uidebunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, quoniam quis, deus, similis tui, qui aufers iniquitatem et transfers peccatum reliquiarum hereditatis tue? Non immittit vltra furorem suum, quoniam volens est misericordia‹m› et reuertetur et miserebitur nostri. Deponat iniquitates nostras et proijciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, que iurasti patribus nostris a diebus antiquis, domine deus noster.

Graduale 327 | g.xij.Ab occultis c.iiij.

Oratio Presta, quesumus, domine, sic nos ab epulis abstinere carnalibus, vt a vitijs irruentibus pariter ieiunemus. Per dominum.


Lectio Zacharie prophete.

In diebus illis: Factum est verbum domini ad me dicens: Hec dicit dominus deus exercituum: Sicut cogitaui, vt affligerem vos, cum ad iracundiam me prouocassent patres vestri et non sum misertus, sic conuersus cogitaui in diebus istis, vt benefaciam Hierusalem et domui Iuda. Nolite timere, hec sunt ergo verba, que facietis. Loquimini veritatem vnusquisque cum proximo suo. Ueritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris, vt vnusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis. Omnia enim hec sunt, que odi, dicit dominus. Et factum est verbum domini exercituum ad me dicens: Hec dicit dominus exercituum: Ieiunium primi, ieiunium quarti, ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iude in gaudium et in letitiam et in solemnitates preclaras. Ueritatem tantum et pacem diligite, dicit dominus omnipotens.

Graduale Conuertere, domine f.xv.

Oratio Ut nos, domine, tribuis solemne tibi deferre ieiunium, sic nobis, quesumus, indulgentie tue presta subsidium. Per dominum.


Lectio Danielis prophete.

Angelus domini et cetera vsque ad diuisionem a.vij.

Tractus Omnipotentem semper adorant. Et benedicunt omne per euum.

Astra polorum cuncta chorique solque sororque, lumina celi. Omnipotentem.

Sic quoque limphe queque superne, ros pluuieque, spiritus omnis. Et benedicunt.

Ignis et estus, cauma geluque, frigus et ardor atque pruina. Omnipotentem semper.

Nix glaciesque noxque diesque, lux tenebreque, fulgura, montes. Et benedicunt omne per euum.

Arida, montes, germina, colles, flumina, fontes, ponthus et vnde. Omnipotentem semper adorant.

Omnia viua, que vehit equor, que vehit aer terraque nutrit. Et benedicunt omne per euum.

Cuncta hominum gens, Israel ipse christicoleque, 328seruuli quique. Omnipotentem.

Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes. Et benedicunt.

Rite camini ignei flammas, iussa tyranni tempnere prompti. Omnipotentem.

Sit genitori laus genitoque lausque beato flamini sacro. Et benedicunt. Omnipotentem.

Oratio Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propicius, vt nos, famulos tuos, non exurat flamma vitiorum. Per dominum.


Paulus ad Hebreos.

Fratres: Tabernaculum factum est primum, in quo erant candelabra et mensa et propositio panum, quod dicitur sancta. Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens turribulum et archam testamenti circumtectam ex omni parte auro. In qua vrna aurea habens manna et virga Aaron, que fronduerat, et tabule testamenti. Super que erant cherubin glorie obumbrantia propiciatorium, de quibus non est modo dicendum per singula. Hijs vero ita compositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. In secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia. Hochoc] hos missale significante spiritusancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priori tabernaculo habente statum. Que parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostie offeruntur, que non possunt iuxta conscientiam perfectum facere seruientem, solummodo in cibis et potibus et varijs baptismatibus et iusticijs carnis vsque ad tempus correctionis impositis. Christus autem assistens, pontifex futurorum bonorum, peramplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis, neque per sanguinem hyrcorum aut vitulorum sed per proprium sanguinem introiuit in sancta eterna redemptione inuenta.

Tractus Laudate dominum, omnes b.xvij.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dicebat Iesus turbis similitudinem hanc: “Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit 329 | g.xiij.querens fructum in illa et non inuenit. Dixit autem ad cultorem vinee: ‘Ecce anni tres sunt, ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non inuenio. Succide ergo illam, vt quid etiam terram occupat?’ At ille respondens dixit illi: ‘Dimitte illam, domine, in hoc anno, vsque dum fodiam circa illam et mittam stercora, et sic quidem fecerit fructum. Sin autem, in futurum succides eam.'” Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier, que habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Iesus, vocauit ad se et ait illi: “Mulier, dimissa es ab infirmitate tua,” et imposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat deum. Respondens autem archisynagogus indignans, quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbe: “Sex dies sunt, in quibus oportet operari. In hijs ergo venite et curamini et non in die sabbati.” Respondit autem ad illum dominus et dixit: “Ipocrite, vnusquisque vestrum sabbato non soluit bouem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahe, quam alligauit sathanas ecce decem et octo annis, non oportuit solui a vinculo isto die sabbati?” Et cum hec diceret, erubescebant omnes aduersarij eius et omnis populus gaudebat in vniuersis, que gloriose fiebant ab eo.

Offertorium Domine deus salutis mee, in die clamaui et nocte coram te, intret oratio mea in conspectu tuo, domine.

Secreta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt oculis tue maiestatis munus oblatum et gratiam nobis deuotionis obtineat et effectum beate perhennitatis acquirat. Per dominum.

Communio Mense septimo festa celebrabitis, cum in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Egipti; ego dominus deus vester.

Complenda Perficiant in nobis, quesumus, tua sacramenta quod continent, vt que nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Per dominum.


DOMINICA DUODEUICESIMA

Officium

330Da pacem, domine, sustinentibus te, vt prophete tui fideles inueniantur; exaudi preces serui tui et plebis tue Israel.

Letatus sum in his, que dicta sunt mihi, in domum domini ibimus. Gloria patri et filio et spiritui.

Collecta Da, quesumus, domine, populo tuo diabolica vitare contagia et te solum deum pura mente sectari. Per dominum.


Ad Chorinthios.

Fratres: Gratias ago deo meo semper pro vobis in gratia dei, que data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita vt nihil vobis desit in vlla gratia expectantibus reuelationem domini nostri Iesu Christi. Qui et confirmabit vos vsque in finem sine crimine in die aduentus domini nostri Iesu Christi.

Graduale Letatus sum c.x.

Alleluia.

Qui timent g.viij.

Alleluia.

Laudate dominum, omnes gentes, et collaudate eum, omnes populi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum saducei et interrogauit eum vnus ex eis legisdoctor temptans eum: “Magister, quod est mandatum magnum in lege?” Ait illi Iesus: “Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In hijs duobus mandatis vniuersa lex pendet et prophete.” Congregatis autem phariseis interrogauit eos Iesus dicens: “Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?” Dicunt ei: “Dauid.” Ait illis: “Quomodo ergo Dauid in spiritu vocat eum dominum dicens: ‘Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum’? Si ergo Dauid vocat eum dominum, quomodo filius eius est?” Et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die amplius eum interrogare.

Offertorium Sanctificauit Moyses altare domino offerens super illud holocausta 331 | g.xiiij.et immolans victimas fecit sacrificium vespertinum in odorem suauitatis domino deo in conspectu filiorum Israel.

Secreta Maiestatem tuam, domine, suppliciter deprecamur, vt hec sancta, que gerimus, et a preteritis nos delictis exuant et futuris. Per dominum.

Communio Tollite hostias et introite atria eius, adorate dominum in aula sancta eius.

Complenda Sanctificationibus tuis, omnipotens deus, et vitia nostra purgentur et remedia nobis eterna proueniant. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Ephesios.

Fratres: Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, vt deus, domini nostri Iesu Christi pater glorie, det vobis spiritum scientie et reuelationis in agnitionem eius, illuminatos oculos cordis vestri, vt sciatis, que sit spes vocationis eius et diuitie glorie hereditatis eius in sanctis et que sit supereminens magnitudo virtutis eius, quam operatus est in Christo suscitans Iesum a mortuis et constituens ad dexteram suam in celestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc seculo sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesie, que est corpus eius et plenitudo eius, quoniam omnia in omnibus adimpletur.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Simile factum est regnum celorum homini, qui seminauit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminauit zizania in medio tritici et abijt. Cum autem creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem serui patrisfamilias dixerunt ei: ‘Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?’ Et ait illis: ‘Inimicus homo hoc fecit.’ Serui autem dixerunt ei: ‘Uis imus et colligimus ea?’ Et ait: ‘Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul et triticum. Sinite vtraque crescere vsque ad messem et in tempore messis dicam messoribus: 332Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.'”


FERIA SEXTA

Ad Chorinthios.

Fratres: Nescitis, quod iniqui regnum dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarij neque ydolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt. Et hec quidem fecistis sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Simile est regnum celorum grano sinapis, quod accipiens homo seminauit in agro suo, quod minimum est quidem omnibus seminibus, cum autem creuerit, maius est omnibus oleribus et fit arbor, ita vt volucres celi veniant et habitent in ramis eius.” Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum celorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina satis tribus diebus, donec fermentatum est totum.” Hec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis, vt impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructaboeructabo] eructuabo missale abscondita a constitutione mundi.


DOMINICA UNDEUICESIMA

Officium

Salus populi ego sum c.vi.

Collecta Dirigat corda nostra, domine, quesumus, tue miserationis operatio, quia tibi sine te placere non possumus. Per dominum.


Ad Ephesios.

Fratres: Renouamini spiritu mentis vestre et induite nouum hominem, qui secundum deum creatus est in iusticia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem vnusquisque cum proximo suo, quoniam simus inuicem membra. Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, iam non furetur. Magis autem laboret 333 | g.xv.operando manibus suis, quod bonum est, vt habeat, vnde tribuat necessitatem patienti.

Graduale Dirigatur oratio b.xij.

Alleluia.

Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltauit me.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ascendens Iesus in nauiculam transfretauit et venit in ciuitatem suam. Et ecce offerebant ei paraliticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum dixit paralitico: “Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.” Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “Hic blasphemat.” Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius: dicere ‘dimittuntur tibi peccata tua’ an dicere ‘surge et ambula’? Ut sciatis autem, quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata,” tunc ait paralitico: “Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam.” Et surrexit et abijt in domum suam. Uidentes autem turbe timuerunt. Et glorificauerunt deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

Offertorium Si ambulauero c.vi.

Secreta Deus, qui nos per huius sacrificij veneranda commertia vnius summeque diuinitatis participes efficis, presta, quesumus, vt sicut tuam cognoscimus veritatem, sic eam dignis mentibus assequamur. Per dominum.

Communio Tu mandasti c.vi.

Complenda Gratias tibi, domine, referimus, sacro munere vegetati quesumus misericordiam tuam deprecantes, vt dignos nos eius participatione perficiat. Per dominum nostrum.


FERIA QUARTA

Ad Tessalonicenses.

Fratres: State et tenete traditiones, quas didicistis siue per sermonem, siue per epistolam nostram. Ipse autem dominus noster Iesus Christus et deus, pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem eternameternam] eternum missale et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono. De cetero, fratres, orate pro inuicem et pro nobis, vt sermo domini currat et clarificetur, sicut apud vos,vos] nos missale vt liberemur ab importunis et malis hominibus. 334Non enim omnium est fides. Fidelis autem deus est, qui et confirmabit vos et custodietcustodiet] custodiat missale a malo. Confidimus autem de vobis in domino, quoniam que precepimus et facitis et facietis. Dominus autem dirigat corda vestra in caritate dei et patientia Christi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt ad Iesum discipuli eius dicentes: “Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.” Qui respondens ait: “Qui seminauit bonum semen est filius hominis, ager autem est mundus. Bonum vero semen hij sunt filij regni, zizania autem filij sunt nequam. Et inimicus homo, qui seminauit ea, est diabolus, messis vero consummatio est seculi. Messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione seculi. Mittet filius hominis angelos suos et colligent de regno suo omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.”


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Carissimi: Omnis, qui credit, quoniam Iesus Christus ex deo natus est, et omnis, qui diligit eum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos dei, cum deum diligamusdiligamus] diligimus missale et mandata eius faciamus. Hec enim est caritas dei, vt mandata eius custodiamus, et mandata eius grauia non sunt, quoniam omne, quod natum est ex deo, vincit mundum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Interrogatus Iesus a discipulis suis de consummatione seculi dixit eis: “Cum videritis abhominationem desolationis, que dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit et intelligat. Tunc qui in Iudea sunt, fugiantfugiant] fugient missale in montes, et qui in tecto, non descendant tollere aliquid de domo sua, et ‹qui› in agro, non reuertatur tollere tunicam suam. Ue autem pregnantibus et nutrientibus illis diebus. Orate autem, vt non fiat 335 | g.xvi.fuga vestra hyeme vel sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi vsque modo neque fiet. Et nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro. Sed propter electos breuiabuntur dies illi. Tunc si quis vobis dixerit: ‘Ecce hic est Christus aut illic,’ nolite credere. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophete et dabunt signa magna et prodigia, ita vt in errorem inducantur etiam, si fieri potest, electi; vos ergo videte. Ecce predixi vobis. Si ergo dixerint vobis: ‘Ecce in deserto est,’ nolite credere, ‘Ecce in penetrabilibus,’ nolite credere. Sicut enim fulgur exitexit] erit missale ab oriente et patet vsque ad occidentem, ita erit aduentus filij hominis. Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stelle cadent de celo et virtutes celorum mouebuntur. Et tunc parebit signum filij hominis in celo et tunc plangent omnes tribus terre et videbunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quatuor angulis et ventis, a summis celorum vsque ad terminos eorum.”


DOMINICA UICESIMA

Officium

Omnia, que fecisti nobis, domine, in vero iudicio fecisti, quia peccauimus tibi et mandatis tuis non obediuimus; sed da gloriam nomini tuo et fac nobiscum secundum multitudinem misericordie tue.

Psalmus Magnus dominus et laudabilis nimis in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius. Gloria patri.

Collecta Omnipotens et misericors deus, vniuersa nobis aduersantia propiciatus exclude, vt mente et corpore pariter expediti que tua sunt liberis mentibus exequamur. Per dominum.


Ad Corinthios.

Fratres: Uidete itaque, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes sed vt sapientes, redimentes tempus, quoniam 336dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes sed vt intelligentes, que sit voluntas dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed impleamini spiritu sancto loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri Iesu Christi deo et patri, subiecti inuicem in timore Christi.

Graduale Oculi omnium c.vi.

Alleluia.

De profundis clamaui ad te, domine; domine, exaudi vocem meam.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Loquebatur Iesus cum discipulis suis in parabolis dicens: “Simile factum est regnum celorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit seruos suos vocare inuitatos ad nuptias et nolebant venire. Iterum misit alios seruos dicens: ‘Dicite inuitatis: Ecce prandium meum paraui, tauri mei et altilia occisa et omnia parata sunt; venite ad nuptias.’ Illi autem neglexerunt. Et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. Reliqui vero tenuerunt seruos eius et contumelia affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et ciuitatem illorum succendit. Tunc ait seruis suis: ‘Nuptie quidem parate sunt sed qui inuitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inueneritis, vocate ad nuptias.’ Et egressi serui eius in vias congregauerunt omnes, quos inuenerunt, malos et bonos, et implete sunt nuptie discumbentium. Intrauit autem rex, vt videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et ait illi: ‘Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?’ At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: ‘Ligatis manibus eius et pedibus mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.’ Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.”

Offertorium Super flumina Babilonis, illic sedimus et fleuimus, dum 337 | g.xvij.recordaremur tui, Syon.

Secreta Hec munera, quesumus, domine, que oculis tue maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. Per dominum.

Communio Memento verbi tui seruo tuo, domine, in quo mihi spem dedisti; hec me consolata est in humilitate mea.

Complenda Tua nos, domine, medicinalis operatio et a nostris peruersitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inherere mandatis. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Ephesios.

Fratres: Denunciamus vobis in nomine domini nostri Iesu Christi, vt subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis, quemadmodum oportet vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducauimus aliquando sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum grauaremus, non quasi non habuerimus potestatem sed vt nos daremus vobis formam ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuncia‹ba›mus vobis, quoniam si quis non vult operari, non manducet. Audiuimus enim inter vos quosdam ambulantes in quiete, nihil operantes sed curiose agentes. Hijs autem, qui huiusmodi sunt, denunciamus vobis et obsecramus in domino Iesu Christo, vt cum silentio operantes panem suum manducent. Uos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dicebat Iesus cuidam principi phariseorum: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque cognatos neque vicinos neque diuites, ne forte et ipsi te reinuitent et fiat tibi retributio. Sed cum facis conuiuium, voca debiles, cecos et claudos et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum.” Hec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “Beatus, qui manducabit panem in regno dei.”


338FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Ioannis apostoli.

Carissimi: Scimus, quia omnis, qui natus est ex deo, non peccat sed generatio dei conseruat eum. Scimus, quoniam ex deo sumus et mundus totus in maligno positus est. Et scimus, quoniam filius dei venit et dedit nobis sensum, vt cognoscamus deum verum et simus in vero filio eius. Hic est verus deus et vita eterna.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Beati eritis, cum vos oderint homines et separauerint vos et exprobrauerint et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filum hominis. Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in celis. Secundum hec autem faciebant prophetis patres eorum. Ueruntamen ve vobis diuitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Ue vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Ue vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Ue cum benedixerint vobis omnes homines. Secundumsecundum] sed missale hec faciebant pseudoprophetis patres eorum. Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite hijs, qui vos oderunt, orate pro calumniantibus vos, et qui percutit te in maxillam, prebe ei et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere ei. Omni autem petenti tribue, et qui aufert que tua sunt, ne repetas. Et prout vultis, vt faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Et si diligitis eos, qui vos diligunt, que vobis est gratia? Siquidem peccatores hoc faciunt. Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si benefacitis hijs, qui vobis benefaciunt, que vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis hijs, a quibus speratis recipere, que gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, vt recipiant equalia. Ueruntamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes. Et erit merces vestra multa in celis.”


339 | g.xviij.DOMINICA UICESIMA PRIMA

Officium

In voluntate tua, domine, vniuersa sunt posita et non est, qui possit resistere voluntati tue; tu enim fecisti omnia: celum et terram et vniuersa, que celi ambitu continentur, dominus vniuersarum tu es.

Psalmus Et nunc, domine, rex regum, deus Abraham, miserere populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere.

Psalmus Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.

Collecta Largire, quesumus, domine, fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem, vt pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deseruiant. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Ephesios.

Fratres: Confortamini in domino et in potentia virtutis eius. Induimini armatura dei, vt possitis stare aduersus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitie in celestibus. Propterea accipite armaturam dei, vt possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, induti lorica fidei et calciati pedes in preparatione euangelij pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est verbum dei.

GradualeDomine, refugium factus es nobis a generatione et progenie.

Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis, a seculo et in seculum tu es deus.

Alleluia.

Laudate g.xiij.

Alleluia.

De profundis g.xvi.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus adueniret a Iudea in Galileam, abijt ad eum et rogabat eum, vt descenderet et sanaret 340filium eius. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum: “Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.” Dixit ad eum regulus: “Domine, descende, priusquam moriatur filius meus.” Dixit ei Iesus: “Uade, filius tuus viuit.” Et credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. Iam autem eo descendente serui occurrerunt ei et nunciauerunt dicentes, quia filius eius viueret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt, quia “Heri hora septima reliquit eum febris.” Cognouit autem pater, quia illa hora ‹erat›, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus viuit,” et credidit ipse et domus eius tota.

Offertorium Uir erat in terra nomine Iob, simplex et rectus ac timens deum, quem sathan petijt, vt temptaret, et data est ei potestas a domino in facultate et in carne eius perdiditque omnem substantiam ipsius et filios, carnem quoque eius graui vlcere vulnerauit.

Secreta Celestem nobis prebeant hec misteria, quesumus, domine, medicinam et vitia cordis nostri expurgent. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium.

Communio In salutari tuo anima mea et in verbum tuum speraui; quando facies de persequentibus me iudicium? Iniqui persecuti sunt me, adiuua me, domine deus meus.

Complenda Ut sacris, domine, reddamur digni muneribus, fac nos tuis obedire mandatis. Per dominum.


FERIA QUARTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Thimoteum.

Carissime: Nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, hijs contenti simus. Nam qui volunt diuites fieri, incidunt in temptationem et in laqueum diaboli et desideria multa inutilia et nociua, que mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo 341 | g.xix.dei, hec fuge, sectare vero iusticiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam eternam, in qua vocatus es, confessus bonam confessionem coram multis testibus. Precipio tibi coram deo, qui iustificat omnia in Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pylato, confessionem bonam, vt serues mandatum sine macula, irreprehensibile vsque ad aduentum domini nostri Iesu Christi.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Factum est, vt intraret Iesus in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat arida. Obseruabant autem eum scribe et pharisei, si in sabbato curaret, vt inuenirent, vnde accusarent eum. Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat aridam manum: “Surge et in medium sta.” Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iesus: “Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male? Animam saluam facere an perdere?” Et circumspectis omnibus dixit homini: “Extende manum tuam.” Et extendit et restituta est manus eius. Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur adinuicem, quidnam facerent de Iesu.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Regnauit mors ab Adam vsque ad Moysen etiam in eos, qui non peccauerunt in similitudinem preuaricationis Ade, qui est forma futuri. Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim vnius delicto mortui sunt multi, multomagis gratia dei et donum et gratia vnius hominis, Ihesu Christi, in plures abundat. Et non sicut per vnum peccantem, ita et donum. Nam iudicium ex vno in condemnationem. Si enim in vnius delicto mors regnauit per vnum, multomagis abundantiam gratie et donationis et iusticie accipientes in vita regnabunt per vnum dominum nostrum Iesum Christum.


Secundum Matheum.

342In illo tempore: Cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem. Et tetigit manum eius et dimisit eam febris. Et surrexit et ministrabat eis. Uespere autem facto obtulerunt ei multos demonia habentes et eiecebat spiritus verbo et omnes male habentes curauit, vt adimpleretur quod dictum est per Esayam prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit et egrotationes portauit.


DOMINICA UICESIMA SECUNDA

Officium

Si iniquitates obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit, quia apud te propiciatio est, deus meus.

Psalmus De profundis clamaui ad te, domine; domine, exaudi vocem meam.

Collecta Familiam tuam, quesumus, domine, continua pietate custodi, vt a cunctis aduersitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit deuota. Per dominum nostrum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Philippenses.

Fratres: Confidimus in domino Iesu, quia qui cepit in vobis opus bonum, perficiet vsque in diem Christi Ihesu, sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis et in defensione et confirmatione euangelij, socios gaudij mei omnes vos esse. Testis est mihi deus, quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Christi Iesu. Et hoc oro, vt caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, vt probetis potiora et sitis sinceres et sine offensa in diem Christi repleti fructu iusticie per Iesum Christum in gloriam et laudem dei.

Graduale Ecce quam bonum et quam iocundum habitare, fratres, in vnum.

Sicut vnguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Mandauit dominus benedictionem et vitam vsque in seculum.

Alleluia.

Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum.

Alleluia.

Lauda, anima mea, dominum, laudabo 343 | g.xx.dominum in vita mea, psallam deo meo, quamdiu ero.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Simile est regnum celorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum seruis suis. Et cum cepisset rationem ponere, oblatus est ei vnus, qui debebat decem milia talenta. Cum autem non haberet, vnde redderet, iussit eum dominus venundari et vxorem eius et filios et omnia, que habebat, et reddi. Procidens seruus ille adorabat eum dicens: ‘Patientiam habe in me et omnia reddam tibi.’ Misertus autem dominus serui illius dimisit eum et debitum dimisit ei. Egressus autem seruus ille inuenit vnum de conseruis suis, qui debebat ei centum denarios. Et tenens suffocabat eum dicens: ‘Redde quod debes.’ Et procidens conseruus suus rogabat eum dicens: ‘Patientiam habe in me et omnia reddam tibi.’ Ille autem noluit sed abijt et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Uidentes autem conserui eius que fiebant contristati sunt valde. Et venerunt et narrauerunt domino suo omnia, que facta fuerant. Tunc vocauit illum dominus suus et ait illi: ‘Serue nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum?’ Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet vniuersum debitum. Sic et pater meus celestis faciet vobis, si non remiseritis vnusquisque fratri suo de cordibus vestris.”

Offertorium Recordare mei, domine, omni potentatui dominans da sermonem rectum et benesonantem in os meum, vt placeant verba mea in conspectu principum; euerte cor eius in odium repugnantium nobis et in eos, qui consentiunt eis. Nos autem libera in manu tua, deus noster, ineternum.

Secreta Suscipe, domine, propicius hostias, quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium.

Communio Dico vobis: gaudium est angelis super vno peccatore penitentiam agente.

Complenda 344Immortalitatis alimonia consecuti quesumus, domine, vt quod ore percepimus, mente sectemur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Thimotheum.

Carissime: Finis precepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes conuersi sunt in vaniloquium volentes esse legisdoctores, non intelligentes, neque que loquuntur neque de quibus affirmant. Scimus autem, quia bona est lex, si quis ea legittime vtatur sciens hoc, quia lex iusto non est posita sed iniustis et non subditis, impijs et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis et fornicarijs, masculorum concubitoribus, plag‹i›arijs, mendacibus et periuris et si quid aliud sane doctrine aduersatur, que est secundum euangelium glorie beati dei, quod creditum est mihi. Gratias ago ei, qui me confortauit. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Habete fidem dei. Amen dico vobis, quia quicunque dixerit monti huic: ‘Tollere et mittere in mare,’ et non hesitauerit in corde suo sed crediderit, quia quodcunque dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: omnia quecunque orantes petitis, credite, quia accipietis, et euenient vobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis aduersus aliquem, vt et pater vester, qui in celis est, dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec pater vester, qui in celis est, dimittet vobis peccata vestra.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Ephesios.

Fratres: Dico et testificor in domino, vt iam non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via dei per ignorantiam, que est in illis propter cecitatem cordis ipsorum, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitie in operationem immundicie omnis et auaricie. Uos autem non ita didicistis Christum.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uidete, quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur 345 | g.xxi.vobis et adijcietur vobis. Qui enim habet, dabitur illi, et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.” Et dicebat: “Sic est regnum dei, quemadmodum si iaciat homo frumentum in terra et dormiat et exurgat nocte ac die et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ultro enim terra primum fructificat herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quando adest messis.” Et dicebat: “Cui assimilamus regnum dei? Aut cui parabole comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod, cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, que sunt in terra, et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus oleribus et faciat ramos magnos, ita vt possint sub vmbra eius aues celi habitare.” Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire. Sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.


DOMINICA UICESIMA TERTIA

Officium

Dicit dominus: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis, inuocabitis me et ego exaudiam vos et reducam captiuitatem vestram de cunctis locis.

Psalmus Benedixisti, domine, terram tuam, auertisti captiuitatem Iacob.

Collecta Deus, refugium nostrum et virtus, adesto pijs ecclesie tue precibus auctor ipse pietatis et presta, vt quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per dominum.


Ad Philippenses.

Fratres: Imitatores mei estote et obseruate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos sepe dicebam vobis. Nunc autem et flens dico inimicos Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conuersio in celis est. Unde etiam saluatorem expectamus, dominum nostrum Iesum Christum, qui reformauit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue secundum operationem, qua 346possitpossit] possis missale etiam subijcere sibi omnia. Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi,desideratissimi] desiderantissimi missale gaudium meum et corona mea, sic state in domino, carissimi. Euchodiam rogo et Sinticem deprecor idipsum sapere in domino. Etiam rogo et te, germane compar, adiuua illos, qui mecum laborauerunt in euangelio cum Clemente et ceteris coadiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vite.

Graduale Libera nos, domine, ex affligentibus nos, et eos, qui nos oderunt, confudisti.

In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in secula.

Alleluia.

Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Syon.

Alleluia.

Qui sanat contritos g.xix.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Abeuntes pharisei consilium inierunt, vt Iesum caperent in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: “Magister, scimus, quia verax es et viam dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum. Dic ergo nobis: quid tibi videtur? Licet censum dari Cezari an non?” Cognita autem Iesus nequitia eorum ait: “Quid me temptatis, ypocrite? Ostendite mihi nummisma census.” At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Iesus: “Cuius est imago hec et superscriptio?” Dicunt ei: “Cesaris.” Tunc ait illis Iesus: “Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari et que sunt dei deo.”

Offertorium De profundis clamaui ad te, domine; domine, exaudi vocem meam.

Secreta Da, misericors deus, vt hec nos salutaris oblatio et a proprijs reatibus indesinentes expediat et ab omnibus tueatur aduersis. Per dominum.

Communio Amen dico vobis: quidquid orantes petitis, credite, quia accipietis, et fiet vobis.

Complenda Sumpsimus, domine, sacri dona misterijmisterij] misterijs missale humiliter deprecantes, vt que in tui commemoratione nos facere precepisti, in nostre proficiant infirmitatis auxilium. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Thimotheum.

Carissime: Noli erubescere testimonium domini nostri Iesu Christi neque me vinctum eius sed collabora euangelio secundum virtutem dei, qui nos 347 | g.xxij.liberauit et vocauit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, que data est nobis in Christo Iesu ante tempora secularia. Manifestata est autem nunc per illuminationem saluatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminauit autem vitam et incorruptionem per euangelium, in quo positus sum ego predicator et apostolus et magister gentium. Ob quam causam etiam hec patior sed non confundor. Scio enim, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem. Formam habe sanorum verborum, que a me audisti in fide et dilectione. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum venisse‹n›t Iesus et discipuli eius Capharnaum, accesserunt qui didragmam acceperunt ad Petrum et dixerunt ei: “Magister vester non soluit didragmam?” Ait: “Etiam.” Et cum intrasset domum, preuenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Symon? Reges terre a quibus accipiunt tributum vel censum: a filijs suis an ab alienis?” Et ille dixit: “Ab alienis.” Dicit illi Iesus: “Ergo liberi sunt filij. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle. Et aperto ore eius inuenies staterem: illum sumens da eis pro me et pro te.”


FERIA SEXTA

Ad Ephesios.

Fratres: Probate quid sit beneplacitum deo et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite. Que enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est dicere. Omnia enim, que aguntur, a lumine manifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis et illuminabit te Christus.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Conuenerunt ad Iesum pharisei et quidam de scribis venientes ab Hierosolimis et cum vidissent quosdam de discipulis suis communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperauerunt. Pharisei enim et omnes 348Iudei, nisi crebro lauent manus, non manducant tenentes traditiones seniorum, et a foro nisi baptizentur, non commedunt et alia multa sunt, que tradita sunt illis seruare: baptismata calicum et vrceorum et eramentorum et lectorum.lectorum] electorum missale Et interrogauerunt eum scribe et pharisei: “Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem?” At ille respondens dixit eis: “Bene prophetauit Esayas de vobis ypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labijs me honorat, cor autem eorum longe est a me. In uanum autem me colunt docentes doctrinas et precepta hominum, relinquentes enim mandata dei, tenentes traditionem hominum.”


DOMINICA UICESIMA QUARTA

Sperent in te, domine, qui nouerunt nomen tuum, quoniam non derelinquis querentes te; psallite domino, qui habitat in Syon.

Psalmus Confitebor tibi, domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.

Collecta Excita, domine, quesumus, tuorum fidelium voluntates, vt diuini operis fructum propensius exequentes pietatis tue remedia maiora percipiant. Per dominum.


Paulus ad Chorinthios.

Fratres: Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, vt impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, vt ambuletis digne deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius, in omni patientia et longanimitate cum gaudio. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Iustus es, domine, et rectum iudicium tuum, fac cum seruo tuo secundum magnam misericordiam tuam.

Gressus meos dirige, domine, secundum eloquium tuum, vt non dominetur mihi omnis iniusticia.

Alleluia.

Qui sanat g.xix.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Loquente Iesu ad turbas ecce princeps vnus accessit et adorauit eum dicens: “Domine, filia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum super eam et viuet.” 349 | g.xxiij.Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. Et ecce mulier, que sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat enim intra se: “Si tetigero tantum vestimentum eius, salua ero.” At Iesus conuersus videns eam dixit: “Confide, filia, fides tua te saluam fecit.” Et salua facta est mulier ex illa hora. Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset ibi tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: “Recedite.recedite] accedite missale Non est mortua puella sed dormit.” Et deridebant eum, et cum eiecta esset turba, intrauit et tenuit manum eius et surrexit puella. Et exijt fama hec in vniuersam terram.

Offertorium Domine deus meus, in te speraui, saluum me fac ex omnibus persequentibus me et eripe me.

Secreta Propicius esto, domine, supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis et omnium nostrorum ad te corda conuerte, vt a terrenis cupiditatibus liberi ad celestia desideria transcurramus. Per dominum.

Communio Custodi me, domine, vt pupillam oculi, sub vmbra alarum tuarum protege me.

Complenda Concede nobis, quesumus, domine, vt per hec sacramenta, que sumpsimus, quicquid in nostra mente viciosum est medicationis dono curetur. Per dominum.


FERIA QUARTA

Ad Romanos.

Fratres: Nolo vos ignorare misterium hoc, vt non sitis vobismetipsis sapientes, quia cecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel saluus fieret, sicut scriptum est: Ueniet ex Sion, qui eripiat et auertat impietates ab Iacob. Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Secundum euangelium quidem inimici propter nos, secundum electionem autem carissimi propter patres. Sine penitentia enim sunt dona et vocatio dei. Sicut enim et vos non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita et isti nunc crediderunt in nostram misericordiam, vt et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim deus omnia in incredulitate, vt omnium misereatur. O altitudo 350diuitiarum sapientie et scientie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles vie eius! Quis enim cognouit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Interrogauit Iesum vnus de scribis, quod esset primum omnium mandatum. Iesus autem respondit ei, quia “Primum omnium mandatum est: Audi, Israel, dominus deus tuus deus vnus est. Et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.” Et ait illi scriba: “Bene, magister, in veritate dixisti, quia vnus est deus et non est alius preter eum et vt diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tanquam seipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificijs.” Iesus autem videns, quod sapienter respondisset, dixit illi: “Non es longe a regno dei.”


FERIA SEXTA

Ad Romanos.

Fratres: Infirmum in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit se manducare omnia, qui enim infirmus est, olera manducet. Is, qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Suo domino stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim deus statuere illum. Nam alius iudicat diem inter diem, vnusquisque in suo sensu abundat. Qui sapit diem, domino sapit, et qui manducat, domino manducat. Gratias enim agit deo. Et qui non manducat, domino non manducat et gratias agit deo. Per Iesum Christum, dominum nostrum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sicut in diebus Noe, ita erit et aduentus 351 | g.xxiiij.filij hominis. Sic enim erant in diebus ante diluuium commedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes vsque ad eum diem, quo introiuit in archam Noe, et non cognouerunt, donec venit diluuium et tulit omnes; ita erit et aduentus filij hominis. Tunc duo erunt in agro: vnus assumetur et alter relinquetur. Due molentes in mola: vna assumetur et vna relinquetur. Uigilate ergo, quia nescitis, qua hora dominus vester venturus sit.”


DOMINICA ANTEQUAM ADUENTUS DOMINI INCIPIATUR

Officium

Dicit dominus: Ego cogito g.xxi.

Collecta Excita, domine, potentiam tuam et veni et quod ecclesie tue promisisti vsque in finem seculi clementer operare. Qui cum patre et spiritu sancto viuis et regnas deus.


Lectio Hieremie prophete.

Ecceecce] hcce missale dies veniunt, dicit dominus, et suscitabo Dauid, germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iusticiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda et Israel habitabit confidenter. Et hoc est nomen, quod vocabunt eum: dominus iustus noster. Propter hoc ecce dies veniunt, dicit dominus, et non dicetur vltra: viuit dominus, qui eduxit filios Israel de terra Egipti, sed viuit dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris, ad quas eieceram eos illuc, et habitabunt in terra sua, dicit dominus omnipotens.

Graduale Liberasti nos g.xxi.

Alleluia.

Qui posuit fines tuos ‹p›acem et adipe frumenti satiat te.


Euangelium Cum subleuasset oculos Iesus et cetera quere in dominica quarta quadragesime circa principium euangelij c.xi.

Offertorium De profundis g.xxi.

Secreta Sacrificium tibi, domine, celebrandum placatus intende, quod et nos a vitijs nostre conditionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. Per dominum.

Communio Amen dico vobis g.xxi.

Complenda Anime nostre, quesumus, omnipotens deus, sancti spiritus tui inflammantur desiderio, vt diuino munere satiati ante conspectum venientis Christi, filij tui, velud clara lumina fulgeamus. Qui tecum viuit et regnat in vnitate.


352FERIA QUARTA

Ad Tessalonicenses.

Fratres: Gratias agere debemus deo semper pro vobis, ita vt dignum est, quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas vniuscuiusque omnium nostrum in inuicem, ita vt nosipsi in vobis gloriemur in ecclesijs dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicij dei, vt digni habeamini in regno dei, pro quo et patimini. Si tamen iustum est apud deum retribuere tribulationem hijs, qui vos tribulant, et vo‹bi›s, qui tribulamini,tribulamini] tribulationum missale requiem nobiscumnobiscum] vobiscum missale in reuelationem domini nostri Iesu Christi de celo cum angelis virtutis eius in flamma ignis dantis vindictam de his, qui non nouerunt deum, qui non obediunt euangelio domini nostri Iesu Christi, qui penas dabunt in interitum eternas a facie domini et gloria virtutis eius, cum venerit glorificari in sanctis suis et ammirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt Iesum Christum, dominum nostrum.


Euangelium Cum venisset Iesus in domum g.xix.


FERIA SEXTA

Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Hebreos.

Fratres: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quamquam] quem missale iniciauit nobis viam nouam et viuentem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum dei, attendamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda et conscientia mala et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostri confessionem indeclinabilem. Fidelis enim deus est, qui te promisit, et consideremus inuicem in prouocatione caritatis et bonorum operum non deserentes collectionem vestram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tantomagis quanto videritis appropinquantem diem domini nostri Iesu Christi.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uidete et vigilate,” vide in comuni sanctorum A.xviij.


Sequuntur preparamenta in missa.

353 | h.i.Sacerdos missam celebraturus subscriptum legat hymnum: Ueni, creator spiritus vsque ad finem.

Deinde legantur psalmi sequentes: Quam dilecta. Gloria patri. Aue Maria. Deus, propicius esto mihi peccatori. Et parce peccatis meis propter nomen sanctum tuum, domine Iesu Christe, quia pius es.

Psalmus Benedixisti.

Gloria patri. Aue Maria. Deus, propicius.

Psalmus Inclina, domine.

Credidi.

De profundis.

Finitis psalmis dicatur Antiphona Ueni, sancte spiritus.

Deinde Kyrieleison. Christeleison. Kyrieleison. Pater noster. Et ne nos.

Conuertere, domine, vsquequo? Et deprecabilis esto super seruos tuos.

Fiat misericordia tua, domine, super nos, Quemadmodum sperauimus in te.

Sacerdotes tui induantur iustitiam Et sancti tui exultent.

Protector noster, aspice, deus, Et respice in faciem Christi tui.

Domine deus virtutum. Et ostende faciem.

Domine, exaudi. Et clamor.

Dominus vobiscum. Et cum spiritu.

Oremus Fac me, queso, omnipotens deus, ita iusticia indui, vt in sanctorum tuorum merear exultatione letari, quatenus emundatus a cunctis vitiorum sordibus consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum meque tua misericordia a vitijs omnibus exuat, quem conscientia proprij reatus accusat. Per Christum, dominum nostrum.


Psalmus

Iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.

Quia tu es deus, fortitudo mea, quare me repulisti et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.

Et introibo ad altare dei, ad deum, qui letificat iuuentutem meam.

Confitebor tibi in cythara, deus, deus meus, quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

Spera in deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et deus meus.

Gloria patri. Kyrieleison. Christeleison. Kyrieleison. Pater noster. Et ne nos.

Introibo ad altare dei, ad deum, qui letificat iuuentutem meam.

Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.

Confiteor deo omnipotenti et beate et cetera.

Respondetur Misereatur vestri omnipotens deus et dimissis et cetera. 354Dominus custodiat nos ab omni malo. Custodiat animam tuam dominus.

Oratio Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum, spacium vere penitentie, emendationem vite, gratiam et consolationem sancti spiritus tribuat nobis omnipotens pater, pius et misericors dominus. Amen. Deus, tu conuersus viuificabis nos. Et plebs tua letabitur in te. Ostende nobis. Et salutare. Ab occultis. Et ab. Domine deus virtutum. Domine, exaudi. Dominus vobiscum.

Hic inclinet se dicens Aufer a nobis, domine, cunctas iniquitates nostras, vt ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire.

Actiones nostras, quesumus, domine, et aspirando preueni et adiuuando prosequere, vt cuncta nostra opera et oratio et a te semper incipiat et per te incepta finiatur. Per Christum, dominum nostrum. Amen.

Et osculato altari dicat Adiutorium nostrum. Qui fecit. Sit nomen. Ex hoc. Benedicite domino.dominum] dominus missale In nomine patris et filij et spiritussancti. Amen.

Hic inchoatur officium misse.

Deinde Kyrieleison.

Gloria in excelsis deo. Et in terra pax hominibus bone voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine deus, rex celestis, deus pater omnipotens. Domine fili vnigenite Ihesu Christe. Domine deus, agnus dei, filius patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus dominus. Tu solus altissimus, Iesu Christe. Cum sancto spiritu in gloria dei patris. Amen.

In summis festiuitatibus Gloria in excelsis deo.

In maioribus duplicibus Gloria in excelsis deo.

In duplicibus festis Gloria in excelsis deo.

In simplicibus festis Gloria in excelsis deo.

Kyrieleyson de beata virgine h.xvi.

355 | h.ij.In festis trium lectionum cum sequentia Gloria in excelsis deo.

In simplicibus sine sequentia Gloria in excelsis deo.

In dominicis post penthecosten et epiphaniam Gloria in excelsis deo.

In die sancto pasche, feria quarta et dominicis inter pascha et penthecosten, die penthecostes et feria quarta eiusdem Gloria in excelsis deo.

In duplicibus de beata virgine Gloria in excelsis deo.

In simplicibus de beata virgine Gloria in excelsis deo.


In summis de beata virgine Gloria in excelsis deo.

Et in terra pax hominibus bone voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine deus, rex celestis, deus pater omnipotens. Domine fili vnigenite Iesu Christe. Spiritus et alme orphanorum paraclite. Domine deus, agnus dei, filius patris. Primogenitus Marie virginis matris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Ad Marie gloriam. Qui sedes ad dexteram patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Mariam sanctificans. Tu solus dominus. Mariam gubernans. Tu solus altissimus. Mariam coronans, Iesu Christe. Cum sancto spiritu in gloria dei patris. Amen.


Ferialibus diebus de domina Gloria in excelsis deo.

Et in terra pax hominibus bone voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine deus, rex celestis, deus pater omnipotens. Domine fili Marie vnigenite Iesu Christe. Domine deus, agnus dei, filius patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Per precem pijssimam tue matris, 356Marie virginis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Ut nos tibi placeamus iugiter et sacrosancte tue matri, Marie virgini. Qui sedes ad dexteram patris, miserere nobis. Per Marie suffragia, que est mater sue prolis et filia. Quoniam tu solus sanctus. Maria sola mater innupta. Tu solus dominus. Maria sola domina. Tu solus altissimus. Pater Marie et filius, Iesu Christe. Cum sancto spiritu in gloria dei patris. Amen.


Benedictio dyaconi ante euangelium Dominus sit in corde tuo et in labijs tuis, vt competenter pronuncies euangelium pacis omnibus nobis. In nomine patris et filij et spiritussancti. Amen.


Dyaconus lecturus euangelium dicat Da mihi, domine, sermonem rectum et benesonantem in os meum, vt placeant tibi verba mea et omnibus audientibus et credentibus verbum dei propter nomen sanctum tuum in vitam eternam. Amen.


Finito euangelio dicatur hec oratio Per istos sermones sancti euangelij pacis indulgeat nobis dominus vniuersa nostra delicta et sit pax omnibus audientibus et credentibus verbum dei. Amen.


Osculans euangelium dicat Pax Christi, quam nobis per euangelium suum tradidit, conseruet et confirmet corda vestra in vitam eternam. Amen.

In summis Credo in vnum deum.

In ferijs Credo in vnum deum,

Patrem omnipotentem, factorem celi et terre. Uisibilium omnium et inuisibilium. Et in vnum dominum, Iesum Christum, filium dei vnigenitum. Et ex patre natum ante omnia secula. Deum de deo, lumen de lumine, deum verum de deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de celis. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pylato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Et ascendit in celum, sedet ad dexteram patris. Et iterum venturus est 357 | h.iij.cum gloria iudicare viuos et mortuos. Cuius regni non erit finis. Et in spiritum sanctum, dominum et viuificantem. Qui ex patre filioque procedit. Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur. Qui locutus est per prophetas. Et vnam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor vnum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi seculi. Amen.


Dyacono offerente calicem cum patena et oblata supraposita dicat sacerdos

Sanctifica, quesumus, domine, hanc oblationem, vt nobis vnigeniti tui corpus et sanguis efficiatur. In nomine patris et filij et spiritussancti. Amen.


Sacerdos accepta oblatione procedat ad medium altaris et dicturus orationem teneat calicem in manibus cum patena et oblata desuper locata Suscipe, sancta trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus, in memoriam passionis, resurrectionis et ascensionis domini nostri Iesu Christi. Et in honorem sanctissime et perpetue virginis Marie. Et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andree et omnium sanctorum tuorum. Ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem. Et illi pro nobis intercedere dignentur in celis, quorum memoriam agimus in terris. Per eundem Christum dominum nostrum. Amen.


Postea deponat calicem super altare in modum crucis et hostiam ante pedes calicis et patenam aliquantulum super corporali ad dexteram et cooperiat calicem cum corporali dicens Acceptum sit omnipotenti deo sacrificium nostrum. In nomine patris et filij et spiritussancti. Amen.


Deinde benedicat vtrumque simul dicens Ueni, sanctificator, omnipotens eterne deus, ac benedic hoc sacrificium ad laudem et gloriam tuo nomini preparatum. In nomine patris et filij et spiritussancti. Amen.


Deinde benedicat incensum dicens In nomine patris et filij et spiritussancti benedicatur hoc incensum et acceptabile fiat domino in odorem suauitatis. Amen.


Deinde incenset sacrificium dicens Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, domine, et 358descendat super nos misericordia tua.

Domine, clamaui ad te, exaudi me. Intende voci mee, dum clamauero ad te.

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Eleuatio manuum mearum sacrificium vespertinum.


Deinde lauet manus et dicat

Lauabo inter innocentes manus meas et circundabo altare tuum, domine. Ut audiam vocem laudis tue et enarrem vniuersa mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus tue et locum habitationis glorie tue. Ne perdas cum impijs, deus, animam meam et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me et miserere mei. Pes enim meus stetit in directo, in ecclesijs benedicam te domine. Gloria patri.


Postea procedens ante medium altaris dicat orationem sequentem profunde inclinatus

In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te et sic fiat sacrificium nostrum, vt a te suscipiatur hodie et placeat tibi, domine deus, omnipotens pater. In nomine patris et filij et spiritussancti. Amen.


Deinde vertens se ad populum dicat Orate pro me, fratres et sorores, vt meum pariter et vestrum in conspectu domini acceptum sit sacrificium.


Deinde dicat secretas et in fine vltime secrete dicat Per dominum vsque ad Per omnia secula seculorum.


In natiuitate domini ad omnes missas et deinceps quotidie vsque ad vigiliam epiphanie inclusiue festo sancti Ioannis euangeliste duntaxat excepto cum octaua eiusdem festi. Item in singulis diebus dominicis ab octaua epiphanie vsque ad festum purificationis beate Marie virginis inclusiue. Et similiter in missis ipsius beate virginis, quotiens de ea missa medio tempore celebrata fuerit, dicatur prefatio subscripta. Etiam de corpore Christi. Communicantes vero ipso die natiuitatis dominice dicatur ad omnes missas


359 | h.iiij.UEre dignum; Eterne deus; Quia per incarnati verbi misterium noua mentis nostre oculis lux tue claritatis infulsit; Ut dum visibiliter deum cognoscimus, per hunc in inuisibilium amorem rapiamur; Et ideo.


Communicantes et diem vel noctem sacratissimam celebrantes, qua beate Marie intemerata virginitas huic mundo edidit saluatorem; Sed et memoriam venerantes; In primis eiusdem gloriose semper virginis Marie genitricis, eiusdem dei et domini nostri Iesu Christi; Sed et beatorum et cetera.


In die epiphanie et quotidie per octauam eiusdem festi inclusiue dicatur infrascripta prefatio. Communicantes vero non nisi solo die dicatur.

UEre dignum; Eterne deus; Quia cum vnigenitus tuus in substantia nostre mortalitatis apparuit, in noua nos immortalitatis sue luce reparauit; Et ideo cum angelis et archangelis.


Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo vnigenitus in tua tecum gloria coeternus in veritate carnis nostre visibiliter corporalis apparuit; Sed et memoriam venerantes; In primis gloriose semper virginis Marie genitricis eiusdem dei et domini nostri Iesu Christi; Sed et.


Feria quarta in capite ieiunij et deinceps quotidie, tam diebus dominicis quam ferialibus, vsque ad dominicam palmarum exclusiue dicatur prefatio subscripta in missis de tempore

UEre dignum; Eterne deus; Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem eleuas, virtutem largiris et 360premia. Per Christum, dominum nostrum.


Ferialibus diebus tempore quadragesime

UEre dignum; Eterne deus; Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem eleuas, virtutem largiris et premia. Per Christum, dominum nostrum.


In dominica palmarum et quotidie deinceps vsque ad bonam quintam feriam inclusiue. Item in vtroque festo sancte crucis et in missis de beata cruce per anni circulum dicatur prefatio infrascripta

UEre dignum; Eterne deus; Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti, vt vnde mors oriebatur, inde vita resurgeret; Et qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur. Per Christum, dominum nostrum.


In cena domini dicatur sequens Communicantes. Hanc igitur et Qui pridie.

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo dominus noster Iesus Christus pro nobis est traditus; Sed et memoriam venerantes; In primis gloriose semper virginis Marie, genitricis eiusdem dei et domini nostri Iesu Christi; Sed et beatorum.


Hanc igitur oblationem seruitutis nostre sed et cuncte familie tue, quam tibi offerimus ob diem, in qua dominus noster Iesus Christus tradidit discipulis suis corporis et sanguinis sui misteria celebranda. Quesumus, domine.

Qui, pridie quam pro nostra omniumque salute pateretur, hoc est, hodie accepit panem et cetera.


In vigilia pasche et deinceps quotidie per totam ebdomadam inclusiue dicatur sequens prefatio cum suo Communicantes et Hanc igitur.

UEre dignum, Equum et salutare; Te quidem, domine, omni tempore sed in hac 361 | h.v.potissimum nocte, gloriosius predicare, cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus, qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparauit. Et ideo cum.


Communicantes et noctem vel diem sacratissimam vel -mum resurrectionis domini nostri Iesu Christi secundum carnem celebrantes. Sed et memoriam venerantes. In primis gloriose semper virginis Marie, genitricis eiusdem domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum.


Hanc igitur oblationem seruitutis nostre sed et cuncte familie tue, quam tibi offerimus pro hijs quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritusancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum. Quesumus, domine.


Prefatio prescripta, videlicet Te quidem, dicatur etiam in octauis pasche et deinceps quotidie, tam diebus dominicis quam ferialibus, vsque ad vigiliam ascensionis inclusiue ordine infrascripto seruato Te quidem, domine, omni tempore sed in hoc potissimum ‹die›, gloriosius predicare, cum pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est agnus.


Festis tamen apostolorum et sancte crucis exceptis, in quibus prefationes proprie habeantur, etiam in missis beate virginis propria prefatio dicatur necnon de spiritusancto. Similiter in die ascensionis domini et deinceps quotidie vsque ad vigiliam penthecostes exclusiue dicat‹ur› prefatio infrascripta. Communicantes solo die ascensionis dicatur.


UEre dignum; Eterne deus. Per Christum, dominum nostrum; Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est eleuatus in celum; 362Ut nos diuinitatis sue tribueret esse participes; Et ideo cum.


Communicantes et diem sacratissimum celebrantes, quo dominus noster, vnigenitus filius tuus, vnitam sibi fragilitatis nostre substantiam in glorie sue dexteram collocauit; Sed et memoriam venerantes.


In vigilia penthecostes et deinceps vsque ad sabbatum trinitatis inclusiue dicatur prefatio infrascripta cum suo Communicantes et Hanc igitur. Item in missis specialibus de sancto spiritu.

UEre dignum; Eterne deus; Per Christum, dominum nostrum; Qui ascendens super omnes celos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit; Quapropter profusis gaudijs totus in orbe terrarum mundus exultat. Sed et superne virtutes atque angelice potestates ymnum glorie tue concinnunt sine fine dicentes.


Communicantes et diem sacratissimum penthecostes celebrantes, quo spiritussanctus apostolis in linguis igneis apparuit. Sed et.

Hanc igitur oblationem seruitutis nostre sed et cuncte familie tue, quam tibi offerimus pro hijs quoque, quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritusancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum. Quesumus, domine.


In festo trinitatis et in missis spiritalibus de ipsa sancta trinitate. Item in singulis dominicis diebus a prefato festo vsque ad aduentum domini exclusiue, tam de tempore quam de sanctis, dicatur prefatio infrascripta nisi in festis, in quibus specialis prefatio est habenda.

UEre dignum; Eterne deus; Qui 363 | h.vi.cum vnigenito filio tuo et spiritusancto vnus es deus, vnus es dominus; Non in vnius singularitate persone sed in vnius trinitate substantie; Quod enim de tua gloria reuelante te credimus, hoc de filio tuo, hoc de spiritusancto sine differentia discretionis sentimus; Ut in confessione vere sempiterneque deitatis et in personis proprietas et in essentia vnitas et in maiestate adoretur equalitas; Quam laudant angeli atque archangeli, cherubin quoque ac seraphin, qui non cessant clamare vna voce dicentes.


De domina.

UEre dignum; Eterne deus; Et te in annunciatione; In assumptione; In natiuitate; In conceptione; In visitatione; In presentatione; In veneratione beate Marie semper virginis exultantibus animis laudare, benedicere et predicare; Que et vnigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen eternum effudit, Iesum Christum, 364dominum nostrum; Per quem.


De apostolis et euangelistis.

UEre dignum; Equum et salutare; Te, domine, suppliciter exorare, vt gregem tuum, pastor eterne, non deseras sed per beatos apostolos tuos vel euangelistas tuos continua protectione custodias; Ut ijsdem rectoribus gubernetur, quos operis tui vicarios eidem contulisti preesse pastores; Et ideo cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus; Cumque omni milicia celestis exercitus hymnum glorie tue canimus sine fine dicentes.


Prefatio quotidiana.

Per omnia secula seculorum; Amen; Dominus vobiscum; Et cum spiritu tuo; Sursum corda; Habemus ad dominum; Gratias agamus domino deo nostro; Dignum et iustum est.


UEre dignum et iustum est, equum et salutare; Nos tibi semper et vbique gratias agere, domine sancte, pater omnipotens, eterne deus; Per Christum, dominum nostrum; Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates; Celi 365 | h.vij.celorumque virtutes ac beata seraphin socia exultatione concelebrant; Cum quibus et nostras voces vt admitti iubeas, deprecamur supplici confessione dicentes.


Ferialis prefatio.

Per omnia secula seculorum; Amen; Dominus vobiscum; Et cum spiritu tuo; Sursum corda; Habemus ad dominum; Gratias agamus domino deo nostro; Dignum et iustum est.


UEre dignum et iustum est, equum et salutare; Nos tibi semper et vbique gratis agere, domine sancte, pater omnipotens, eterne deus; Per Christum, dominum nostrum; Per quem maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates; Celi celorumque virtutes ac beata seraphin socia exultatione concelebrant; Cum quibus et nostras voces vt admitti iubeas, deprecamur supplici confessione dicentes.


Sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth. Pleni sunt celi et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus, qui venit in nomine domini. Osanna in excelsis.

Missale_s366

367 | h.viij.Te igitur, clementissime pater, per Iesum Christum, filium tuum, dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus, Hic osculetur altare vti accepta habeas et benedicas hec dona, hec munera, hec sancta sacrificia illibata. In primis, que tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, vna cum famulo tuo, papa nostro N et antistite nostro N et rege nostro N et omnibus ortodoxis atque catholice et apostolice fidei cultoribus.

Petitio secunda pro fratribus spiritualibus.

Memento, domine, famulorum famularumque tuarum Hic faciat memoriam 368recommendatorum, sed non longam, quia periculosa forte erit et omnium circumstantium atque fidelium christianorum, quorum tibi fides cognita est et nota deuotio, pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis sue tibique reddunt vota sua, eterno deo viuo et vero.

Petitio tertia pro sacerdotibus et ministris. Hic interseruntur aliqua verba in precipuis festiuitatibus.

Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriose semper virginis Marie, genitricis dei et domini nostri Iesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri, Pauli, Andree, Iacobi, Ioannis, Thome, 369 | h.ix.Iacobi, Philippi, Bartholomei, Mathei, Simonis et Thadei, Lini, Cleti, Clementis, Siluestri, Cornelij, Cipriani, Laurentij, Crisogoni, Ioannis et Pauli, Cosme et Damiani. Et eorum, quorum hodie gloriosus celebratur triumphus, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas, vt in omnibus protectionis tue muniamur auxilio. Per eundem Christum, dominum nostrum. Amen. Hic interseruntur aliqua verba in precipuis festiuitatibus. Inclinet se ante altare dicens

Hanc igitur oblationem seruitutis nostre sed et cuncte familie tue, quesumus, domine, vt placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab eterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum, dominum nostrum. Amen. Hic erigat se sacerdos dicens

370Quam oblationem tu, deus, in omnibus quesumus Signet super calicem et hostiam simul benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris. Hic faciat primo crucem super solam hostiam, deinde super solum calicem. Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui, domini nostri Iesu Christi, Tersis digitis oblatam accipiat dicens

Qui, pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas Hic accipiat panem in manus et sursum erigat visum absque mora et eleuatis oculis in celum ad te, deum, patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit ac fregit deditque discipulis suis dicens: “Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est enim corpus meum.” Hic hostia leuetur et reponatur, deinde calicem accipiat dicens

371 | h.x.Simili modo, postquam cenatum est, accipiens et hunc preclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit deditque discipulis suis dicens: “Accipite et bibite ex hoc omnes. Hic est enim calix sanguinis mei, noui et eterni testamenti misterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hic calicem leuat et postmodum reponat et cooperiat dicens Hec, quotienscumque feceritis, in mei memoriam facietis.” Hic extendat brachia in modum crucis sursum eleuata.

Unde et memores, domine, nos, tui serui, sed et plebs tua sancta eiusdem Christi, filii tui, domini dei nostri, tam beate passionis necnon et ab inferis resurrectionis sed et in celos gloriose ascensionis, offerimus preclare maiestati tue de tuis donis 372ac datis Hic faciat tres cruces super vtrumque dicens Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Hic signet corpus domini solum Panem sanctum vite eterne Signet calicem solum et calicem salutis perpetue, supra que propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarche nostri Abrahe et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Cancellatis manibus inclinans se dicat Supplices te rogamus, omnipotens deus, iube hec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuine maiestatis tue. Erigens se osculetur altare dicens Ut quotquot ex hac altaris participatione 373 | h.xi.sacrosanctum filij tui Hic primo signet corpus domini, deinde sanguinem corpus et sanguinem sumpserimus, Hic signet seipsum omni benedictione celesti et gratia repleamur. Per eundem Christum, dominum nostrum. Amen.

Petitio quarta pro vniuersis fidelibus defunctis, in qua due orationes dicuntur

Memento etiam, domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos precesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis.

Hic meditandum est pro familiaribus ‹et› amicis defunctis

Ipsis, domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerij, lucis et pacis vt indulgeas, deprecamur. Per eundem Christum, dominum nostrum. Amen.

Hic exaltans vocem paululum tundet pectus parum cum summitatibus illorum solummodo digitorum, quibus sacramentum altaris non tangitur dicens

Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis, de multitudine miserationum 374tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Ioanne, Stephano, Mathia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cecilia, Anastasia et cum omnibus sanctis tuis, intra quorum nos consortium non estimator meriti sed venie, quesumus, largitor, admitte. Per Christum, dominum nostrum. Hic non dicatur Amen. Per quem hec omnia, domine, semper bona creas, Hic signet ter vtrumque sanctificas, viuificas, benedicis et prestas nobis. Deinde discooperiat calicem et sumat corpus domini inter manus et faciat quinque cruces cum corpore domini super calicem. Prima enim crux protendatur vltra calicem, secunda crux calici coequetur, videlicet de labio ad 375 | h.xij.labium, tertia infra calicem, quarta fiat sicut prima, quinta inter calicem et presbiterum Per ipsum et cum ipso et in ipso est tibi, deo patri omnipotenti, in vnitate spiritussancti omnis honor et gloria. Deinde deponat corpus domini et cooperiat calicem cum corporali et postea alta voce incipiat (solenniter)

Per omnia secula seculorum. Amen.

Oremus. Preceptis salutaribus moniti et diuina institutione formati audemus dicere

Pater noster, qui es in celis, sanctificetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in temptationem. Sed libera nos a malo.


Sequitur nota ferialis.

376Per omnia secula seculorum. Amen.

Oremus. Preceptis salutaribus moniti et diuina institutione formati audemus dicere

Pater noster, qui es in celis, sanctificetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in temptationem. Sed libera nos a malo. Amen.


Libera nos, quesumus, domine, ab omnibus malis preteritis, presentibus et futuris et intercedente beata et gloriosa semper virgine, dei genitrice Maria, et beatis apostolis tuis, Petro et Paulo atque Andrea, cum omnibus sanctis, da propicius Hic accipiat patenam et osculetur eam pacem in diebus nostris, Hic supra caput in modum crucis cum patena signet vt ope misericordie 377 | h.xiij.tue adiuti Hic tangat pectus in modum crucis cum patena et a peccato simus semper liberi Hic tangat oculos et ab omni perturbatione securi. Hic deposita patena ante pedes calicis discooperiatur calix et corpus domini vtraque manu teneatur supra medium calicis et frangatur primo in duas particulas et particula dextre manus locetur in patena. Deinde frangatur particula residua in sinistra manu iterum in duas partes et pars sinistre manus locetur in patena cum prima parte sed tertiam teneat super calicem dicens Per eundem dominum nostrum, Iesum Christum, Hic fiat prima fractio filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate Secunda fractio spiritussancti deus Deinde teneat tertiam partem super calicem, donec misceatur cum sanguine, et 378paululum calicem leuet, dum dicitur per omnia secula seculorum et statim deponat.


Per omnia secula seculorum. Amen. Pax domini sit semper vobiscum.

Agnus dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Agnus dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Quando commiscetur corpus cum sanguine, dicat

Hec sacrosancta commixtio et consecratio corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi fiat mihi et omnibus sumentibus salus mentis et corporis et ad vitam eternam promerendam et capescendam sit preparatio salutaris. Amen.

Oratio subscripta dicatur, antequam pax detur, que non pretermittatur, nisi quando missa fiat pro defunctis, et in die cene domini.

Domine Ihesu Christe, qui dixisti apostolis 379 | h.xiiij.tuis: “Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis,” ne respicias peccata mea sed fidem sancte ecclesie tue catholice eamque secundum voluntatem tuam pacificare, custodire, adunare et regere digneris, qui cum patre et spiritusancto viuis et regnas deus per omnia secula seculorum. Amen. Osculans librum et altare dicat Pax Christi et sancte matris ecclesie abundet semper in cordibus nostris Osculans sacramentum corporis et sanguinis dicat per spiritumsanctum, qui datus est nobis. Dans pacem clerico dicat Pax tecum. Respondeat clericus Et cum spiritu tuo. Deinde subiungat presbiter Habete vinculum pacis et charitatis, vt apti sitis misterijs sacrosanctis per Christum, dominum nostrum. Amen.

Antequam communicet, dicat orationes sequentes

Domine sancte, pater omnipotens, eterne deus, da mihi hoc corpus et sanguinem 380filii tui, domini nostri Iesu Christi, ita digne sumere, vt merear per hoc remissionem omnium peccatorum meorum accipere et tuo sancto spiritu repleri, quia tu es deus solus et preter te non est alius, cuius regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

Oratio Domine Iesu Christe, fili dei viui, qui ex voluntate patris cooperante spiritusancto per mortem tuam mundum viuificasti, libera me per hoc sacrum corpus et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus meis et fac me tuis semper obedire mandatis et a te nunquam in perpetuum separari permittas, qui cum ‹d›eo patre viuis et regnas in vnitate eius spiritussancti deus per omnia secula seculorum. Amen. Accipiat patenam inter manus, in qua locatum est corpus domini, dicens Panem celestem accipiam et nomen domini inuocabo.

Deinde dicat ter

Domine, non sum dignus, vt intres sub tectum 381 | h.xv.meum, sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea.

Hic signet se cum patena dicens

Corpus domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam eternam. Amen.

Hic communicet et postea leuet calicem dicens

Quid retribuam domino pro omnibus, que retribuit mihi. Calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. Laudans inuocabo dominum et ab inimicis meis saluus ero. Hic signet se cum calice in modum crucis dicens Sanguis domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam eternam. Amen.

Postquam communicauerit, dicat

Corpus tuum, domine, quod sumpsi, et sanguis, quem potaui, adhereat semper in visceribus meis et presta, vt in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui viuis et regnas cum deo patre in vnitate spiritussancti per omnia secula seculorum. Amen.

382Deinde lauet digitos et sumpta lotione veniat ad medium altaris et ibi inclinatus dicat

Quod ore sumpsimus, domine, pura mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Amen. Deinde lauet manus dicens psalmum Nunc dimittis vsque ad finem. Hic legatur communio.

Dictoque Ite missa est inclinet se sacerdos dicens

Placeat tibi, sancta trinitas, obsequium seruitutis mee et presta, vt hoc sacrificium, quod oculis tue maiestatis ego indignus obtuli, tibi sit acceptabile mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propiciabile hic et in vitam eternam. In qua viuis et regnas deus per omnia secula seculorum. Amen.


Deinde fiat benedictio super populum dicens Benedicat vos diuina maiestas, pater et filius et spiritussanctus. Amen. Dominus vobiscum. Et cum spiritu.


Initium sancti euangelij secundum Ioannem

383 | h.xvi.In principio erat a.xiij.

Deo gratias. Per euangelica dicta deleantur nostra delicta. Amen.

Oratio Deus, qui humane substantie dignitatem mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti, da nobis, quesumus, eius diuinitatis esse consortes, qui humanitatis nostre dignatus est fieri particeps, Iesus Christus dominus noster. Amen.

Alia Protector noster, in te sperantium, deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, multiplica super nos misericordiam tuam, vt te rectore, te duce sic transeamus per bona temporalia, vt non amittamus eterna.

Alia Ecclesiam tuam, quesumus, domine, benignus illustra, vt beati Ioannis, apostoli tui et euangeliste, illuminata doctrinis ad dona perueniat sempiterna. Per dominum.

Finita missa cum se sacerdos sacris vestibus exuit, dicat hos psalmos sequentes cum antiphona Trium puerorum.

Psalmus Benedicite, sacerdotes domini, domino vsque ad finem.

Laudate dominum in sanctis et cetera.

Nunc dimittis et cetera. Gloria patri. Aue Maria.

Antiphona Trium puerorum cantemus hymnum, quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum.

Kyrieleison.

Christeleison.

Kyrieleison. Pater noster. Et ne nos inducas.

Confiteantur tibi, domine, omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi.

Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis.

Exultent iusti in conspectu dei et delectentur in leticia.

Non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo benedicto da gloriam.

Domine deus virtutum.

Domine, exaudi.

Dominus vobiscum.

Collecta Oremus.

Deus, qui tribus pueris flammas ignium mitigasti, concede propicius, vt per interuentum eorum et merita omnium sanctorum nos, famulos tuos, non exurat flamma vitiorum.


Alia

Actiones nostras, quesumus, domine, aspirando preueni et adiuuando prosequere, vt cuncta nostra operatio et oratio a te semper incipiat et per te incepta finiatur. Et pacem tuam nostris concede temporibus. Et anime famulorum famularumque tuarum requiescant in perpetua pace. Per dominum. Dominus vobiscum. Benedicamus domino. Deo gratias.


In summis festiuitatibus 384Ite, missa est.

In maioribus duplicibus Ite, missa est.

In duplicibus festis Ite, missa est.

In festis trium lectionum cum sequentia Ite, missa est.

In simplicibus sine sequentia Ite, missa est.

In dominicis post penthecosten et epiphaniam Ite, missa est.

In dominicis aduentus et septuagesime vsque pascha Benedicamus domino.

In ferijs Benedicamus domino.

In sabbato sancto pasche. Benedicamus domino, alleluia, alleluia, alleluia.

In die sancto pasche, feria quarta et dominicis inter pascha et penthecostes. Etiam in die penthecostes et feria quarta eiusdem Ite, missa est.

In summis de beata virgine Kyrieleyson. Ite, missa est.

In duplicibus de beata virgine Kyrieleyson. Ite, missa est.

In simplicibus de beata virgine Kyrieleyson. Ite, missa est.

Boken er utgitt av Nasjonalbiblioteket

Last ned

Last ned hele boken til mobil/nettbrett i .epub-format eller som .mobi.
Du kan også skrive ut boken som .pdf eller html.

Om Missale Nidrosiense

Breviarium Nidrosiense and Missale Nidrosiense appeared in print in 1519 and were the first books to be printed for Norwegian use. The books were printed on the initiative of Archbishop Erik Valkendorf in Nidaros, and were meant to provide a standardised liturgy for the Catholic province of Nidaros – which at that time comprised Norway, Iceland, and the Faroes – and to replace the old, handwritten books which were difficult to read and whose content had become obsolete. The content of the two books reflects 500 years of liturgical development in Norway.

The missal was meant to be used in all churches of the province, whereas the breviary was intended for the clergy and their daily celebration of the divine office on the eight canonical hours. The two books supplemented each other and covered the central parts of the liturgy.

Les mer..

Faksimiler

For denne boken finnes det også faksimiler tilgjengelig:

Del boken

Tips dine venner om denne boken!

Del på Twitter
Del på Facebook

Gå ikke glipp av ett eneste ord.

Fyll ut e-posten din under så vi kan varsle deg når nye verk publiseres.