Missale Nidrosiense

[part 2]


Sequitur de sanctis per totius anni circulum.


ET PRIMO DE UIGILIA BEATI ANDREE APOSTOLI AD MISSAM

Officium

385 | h.xvij.Dominus secus mare Galilee vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocauit eos: “Uenite post me: faciam vos fieri piscatorespiscatores] piscacatores missale hominum.”

Psalmus Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius annunciat firmamentum.

Collecta Quesumus, omnipotens deus, vt beatus Andreas apostolus tuum pro nobis imploret auxilium, vt a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur.

Eodem die sancti Saturnini collecta Sanctorum martyrum tuorum, domine, Saturnini, Crisantij, Mauri et Darie nobis assit oratio, vt quos obsequio veneramur pio, iugiter expiamur auxilio. Per dominum.

Epistola Benedictio domini A.i.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Per manus autem A.iij.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Stabat Ioannes et ex discipulis eius duo. Et respiciens Iesum ambulantem dicit: “Ecce agnus dei.” Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt eum. Conuersus autem Iesus et vidensvidens] vidit missale eos sequentes se dicit eis: “Quid queritis?” Qui dixerunt ei: “Rabbi,” (quod dicitur interpretatum ‘magister’) “vbi habitas?” Dicit eis: “Uenite et videte.” Uenerunt et viderunt, vbi maneret, et apud eum manserunt die illo. Hora autem erat quasi decima. Erat autem Andreas, frater Symonis Petri, vnus ex duobus, qui audierant a Ioanne et secuti fuerant eum. Inuenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “Inuenimus Messiam,” (quod est interpretatum ‘Christus’) et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus dixit: “Tu es Symon, filius Ioanna, tu vocaberis Cephas” (quod interpretatur ‘Petrus’). In crastinum autem voluit exire in Galileam et inuenit Philippum. Et dixit ei Iesus: “Sequere me.” Erat autem Philippus a Bethsaida, ciuitate Andree et Petri. Inuenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in lege et prophete inuenimus, Ihesum, filium Ioseph, a Nazareth.” Et dixit ei Nathanael: “A Nazareth potest aliquid boni esse?” Dicit 386ei Philippus: “Ueni et vide.” Uidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “Ecce verus Israelita, in quo dolus non est.” Dicit ei Nathanael: “Unde me nostis?” Respondit Iesus et dicit ei: “Priusquam Philippus te vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.” Respondit ei Nathanael et ait: “Rabbi, tu es filius dei, tu es rex Israel.” Respondit ei Iesus et dixit: “Quia dixi tibi ‘vidi te sub ficu’, credis; maius his videbis.” Et dicit eis: “Amen, amen dico vobis: videbitis celum apertum et angelos ascendentes et descendentes supra filium hominis.”

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Sacrandum tibi, domine, munus offerimus, quo beati Andree solemnia preuenientes purificationem quoque nostris mentibus imploramus.

Alia secretasecreta] complenda missale de sancto Saturnino Munera tibi, domine, dicata sanctifica et intercedentibus beatis martyribus tuis per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Communio Dicit Andreas Symoni, fratri suo: “Inuenimus Messyam, qui dicitur Christus,” et adduxit eum ad Iesum.

Complenda Perceptis, domine, sacramentis suppliciter exoramus, vt intercedente beato Andrea, apostolo tuo, que pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam.

Alia complenda Sanctificet nos, quesumus, domine, tui perceptio sacramenti et intercedentibus sanctis tuis tibi reddat acceptos. Per dominum.


IN DIE SANCTO

Officium

Mihi autem A.ij.

Collecta Maiestatem tuam, domine, suppliciter exoramus, vt sicut ecclesie tue beatus Andreas apostolus extitit predicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. Per dominum nostrum.


Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres: Corde creditur ad iusticiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non est enim distinctio Iudei et Greci. Nam idem dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant illum. Omnis enim quicunque 387 | h.xviij.inuocauerit nomen domini saluus erit. Quomodo ergo inuocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo audient sine predicante? Quomodo vero predicabunt, nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! Sed non omnes obediunt euangelio. Esayas autem dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu. Auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Nunquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.

Graduale Constitues A.iij.

Alleluia.

Dilexit Andream dominus in odorem suauitatis.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ambulans Iesus iuxta mare Galilee vidit duos fratres, Symonem, qui vocatur Petrus, et Andream, fratrem eius, mittentes rete in mare. Erant enim piscatores. Et ait illis: “Uenite post me: faciam vos fieri piscatores hominum.” At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedei et Ioannem, fratrem eius, in naui cum Zebedeo, patre eorum, reficientes retia sua et vocauit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum.

Credo dicitur.

Offertorium Mihi autem A.iij.

Secreta Sacrificium nostrum tibi, domine, quesumus, beati Andree apostoli predicatio sancta conciliet, vt cuius honore solemniter perhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per dominum nostrum.

Communio “Uenite post me: faciam vos fieri piscatores hominum,” at illi relictis retibus et naui secuti sunt dominum.

Complenda Sumpsimus, domine, diuina misteria beati Andree festiuitate letantes, que sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis, quesumus, ad veniam prodesse perficias. Per dominum nostrum.


Missa infra octauam Mihi autem.

Epistola Iam non estis.

Epistola Unicuique vestrum.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Per manus autem.

388Alleluia.

Te gloriosus A.iij.

Euangelium Ecce ego mitto A.x.

Euangelium Hoc est preceptum.

Offertorium In omnem terram.

Communio Uos, qui secuti A.iij.


DE SANCTA BARBARA UIRGINE ET MARTYRE

Officium

Gaudeamus A.xx.

Collecta Beate Barbare, virginis tue, domine, nos, quesumus, pia intercessione letifica, quatinus cuius solemnia veneramur, eius semper adiuuemur meritis et muniamur suffragijs. Per dominum.

Epistola Confitebor tibi, domine A.xx.

Graduale Adiuuabit eam.

Alleluia. Diffusa est gratia A.xxij.

Euangelium Simile est regnum celorum decem virginibus A.xxiij.

Offertorium Offerentur regi virgines A.xxij.

Secreta Deus, qui sanctam virginem tuam, Barbaram, roseo martyrij cruore perfusam hodie in thalamo regni tui collocasti, concede propicius, vt per eam suorum apud te delictorum veniam obtineant, qui eius sempiterne claritati humillima deuocione congaudent. Per dominum.

Communio Quinque prudentes A.xxij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vota humilium hodierne festiuitatis clementer extende, vt que tua sunt pura deuotione iugiter exequentes beate Barbare, martiris tue, interueniente patrocinio tuo nunquam destituantur auxilio. Per dominum nostrum.


DE SANCTO NICOLAO EPISCOPO

Officium

Beatus Nicolaus, pontifex summus, mandatis obsequens sanctis etherea regna petijt, quem fidei meritis Christus dare presulem preuidit suo populo.

Psalmuspsalmus] ℣ missale Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius.

Collecta Deus, qui beatum Nicolaum, pium pontificem tuum, innumeris decorasti miraculis, tribue nobis, quesumus, vt eius meritis et precibus a Iehenne incendijs liberemur. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo Israel A.xiiij.

Graduale Domine, preuenisti A.xvi.

Alleluia.

Tumba sancti Nicolai sacrum resudat oleum, quod egros sanat.

Euangelium Homo quidam peregre A.xvi.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta 389 | h.xix.Sanctifica, domine, quesumus, oblata munera, que in veneratione sancti antistitis tui Nicolai offeruntur, vt per ea vita nostra inter aduersa et prospera vbique dirigatur. Per dominum nostrum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Sacrificia, que sumpsimus, domine, pro solemnitate sancti pontificis tui Nicolai sempiterna nos protectione confirment. Per dominum nostrum.


IN OCTAUA SANCTI ANDREE

Officium

Mihi autem nimis A.ij.

Cetera sicut in die sancto absque Credo cum prefatione de apostolis h vi.

Collecta Protegat nos, domine, beati Andree, apostoli tui, sepius repetita solemnitas, vt cuius merita sine intermissione recolimus, perpetuam defensionem sentiamus. Per dominum.

Secreta Indulgentiam prebeant nobis hec munera, quesumus, domine, largiorem, que venerabilis Andree apostoli suffragijs offeruntur. Per dominum.

Complenda Beati Andree, apostoli tui, domine, quesumus, intercessione nos adiuua, pro cuius iterata solemnitate percepimus tua sancta letantes. Per dominum nostrum.


IN DIE CONCEPTIONIS MARIE UIRGINIS

Officium

Gaudeamus A.xx.

Collecta Deus, qui beate semper virginis Marie conceptionem parentibus angelico vaticinio predixisti, presta, quesumus, huic presenti familie tue, vt continuis eius presidijs muniatur, cuius sacra conceptionis solemnia congrua deuotione veneratur. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio. Ab eterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Necdum erant abissi et ego iam concepta eram. Necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes graui mole constiterant. Ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre. Quando preparabat celos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat 390abissos. Quando ethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum. Quando circundabat mare terminum suum et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos. Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens. Et delectabar per singulos dies ludens coram eo in omni tempore, ludens in orbe terrarum et delicie mee esse cum filijs hominum. Nunc ergo, filij, audite me. Beati, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas quotidie et obseruat ad postes ostij mei. Qui me inuenerit, inueniet vitam et hauriet salutem a domino.

Graduale Audi, filia A.xxij.

Alleluia.

Hodie concepta est virgo semper Maria, virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum.


Secundum Matheum.

Liber generationis Iesu Christi, filij Dauid, filij Abraham. Abraham genuit Ysaac. Ysaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esrom. Esrom autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naason. Naason autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz de Raab. Booz autem genuit Obeth ex Ruth. Obeth autem genuit Yesse. Yesse autem genuit Dauid regem. Dauid autem rex genuit Salomonem ex ea, que fuit Urie. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abyam. Abyas autem genuit Aza. Aza autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Ioathan. Ioathan autem genuit Achaz. A‹c›haz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Ieconiam et fratres eius in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem 391 | h.xx.Babilonis Ieconias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Sorobabel. Sorobabel autem genuit Abiuth. Abiuth autem genuit Elyachim. Elyachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoch. Sadoch autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph, virum Marie, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

Offertorium Diffusa est A.xxij.

Secreta Salutarem hostiam tibi, omnipotens pater, immolamus clementiam tuam implorantes, vt genitricis filij tui supplicatione placatus per eam nos a peccatis omnibus absoluas et ad visionem glorie perducas. Per eundem.

Communio Dilexisti A.xxiij.

Complenda Celestis alimonie vegetati libamine quesumus, domine deus noster, et gloriose virginis Marie continuata nos foueat protectio, cuius causa nostre salutis existit hodierna conceptio. Per dominum.


DE SANCTA ANNA

Officium

Gaudeamus omnes in domino A.xx.

Collecta Deus, qui beate Anne tantam gratiam donare dignatus es, vt beatissimam Mariam, matrem tuam, in suo glorioso vtero portare mereretur, da nobis per intercessionem matris et filie tue propiciationis habundantiam, vt quarum memoriam (vel solemnia) pio amore complectimur, earum precibus ad celestem patriam peruenire mereamur. Qui viuis.


Lectio libri Sapientie.

Felix est sterilis et incoinquinata, que nesciuit thorum in delicto: habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Et qui non est operatus per manus suas iniquitatem nec cogitauit aduersus deum nequissima. Dabitur ei donum electum et sors in templo dei acceptissima. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus et que non concidet radix est sapientie. Filie enim adulterorum in consummatione erunt et ab iniquo thoro exterminabitur semen. Et siquidem longe vite erunt, in nihilum computabuntur et sine honore erit nouissima senectus illorum. O quam pulchra est casta generatio cum caritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud deum nota 392est et apud homines. Cum presens est, imitatur illam, et desiderat eam, cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum premium vincens.

Graduale Specie tua A.xxij.

Alleluia.

Salue sancta mater Anna, matris Christi mater alma, nobis dona vite manna et sanctorum frui palma cum Christo in gloria.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Omnis arbor bona fructus bonos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis, qui dicit mihi: ‘Domine, domine,’ intrabit in regnum celorum. Sed qui facit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum.”

Offertorium Filie regum A.xxij.

Secreta Presentibus sacrificijs, quesumus, domine, intende placatus, vt intercessione beate Anne, que mater est matris tue, deuotionideuotioni] deuotione missale nostre proficiant et saluti. Qui viuis et regnas.

Communio Diffusa est A.xxiij.

Complenda Celestibus sacramentis et diuinis epulis vegetati quesumus, domine deus noster, vt intercedente beata Anna, quam matrem esse matris filij tui confitemur, ad eternam pertingere mereamur consolationem. Per eundem.


UICTORICI ET FUSCIANI

Officium

Salus autem A.vij.

Collecta Deus, qui fidelium tuorum multitudinem annua sanctorum martyrum tuorum Uictorici et Fusciani festiuitate letificas, concede propicius, vt quorum passionem deuote recolimus, eorum tibi meritis commendemur et precibus. Per dominum.

Epistola Respondens vnus de senioribus A.viij.

Graduale Iustorum anime.

Alleluia.

Sancti tui.

Euangelium Ecce ego mitto vos A.x.

Offertorium Mirabilis deus A.xiij.

Secreta Uotiua tibi, domine, munera deferentes in tuorum martyrum passionem et tuam magnificenciam veneramur et per eam nobis tue pietatis auxilium imploramus. Per dominum. Communio Ego vos elegi A.xiij.

Complenda Presta nobis, quesumus, eterne largitor, eorum vbique pio protegi patrocinio, quorum natalicia per hec sancta, que sumpsimus, votiuo celebramus obsequio. Per dominum.


393 | h.xxi.Eodem die Damasi confessoris

Collecta Misericordiam tuam, domine, nobis, quesumus, interueniente beato confessore tuo Damaso clementer impende et nobis peccatoribus ipsius propiciare suffragijs. Per dominum.

Secreta Da nobis, domine, quesumus, semper hec tibi vota gratanter persoluere, quibus sancti confessoris tui Damasi depositionem recolimus, et presta, vt in eius semper laude tuam gloriam predicemus. Per dominum.

Complenda Sumptum, domine, celestis remedij sacramentum ad perpetuam nobis peruenire gratiam beatus Damasus pontifex obtineat. Per dominum.


SANCTE LUCIE UIRGINIS

Officium

Dilexisti A.xx.

Collecta Exaudi nos, deus, salutaris noster, vt sicut de beate Lucie festiuitate gaudemus, ita pie deuotionis erudiamur affectu. Per dominum.

Epistola Confitebor tibi, domine A.xx.

Graduale Dilexisti.

Alleluia.

Diffusa est.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Offerentur primum A.xxij.

Secreta Accepta tibi sit, domine, sacrate plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per dominum.

Communio Diffusa A.xxiij.

Complenda Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, eius, quesumus, semper interuentione nos refoue, cuius solemnia celebramus. Per dominum.


Magni martyris

Gloria et honore A.v.

Collecta Adesto, domine, supplicationibus nostris et intercedente beato Magno, martyre tuo, ab hostium nos defende propiciatus incursu. Per dominum.

Epistola Iustus si morte A.v.

Graduale Posuisti.

Alleluia.

Beatus vir A.vi.

Euangelium Nolite arbitrari, quoniam veni A.vij.

Offertorium Posuisti A.iiij.

Communio Posuisti A.vij.

Secreta et complenda quere in communi de vno martyre A.vij.


NICHASII ET SOCIORUM EIUS

Collecta Deus, qui hunc diem sacratissimum beatorum martyrum tuorum Nichasij sociorumque eius passione consecrasti, presta, quesumus, vt eorum apud te suffragia sentiamus in celis, quorum solemnia amore pio veneramur in terris. Per dominum.

Secreta Oblata tibi, domine, munera populi tui pro sanctorum martyrum 394tuorum, Nichasij sociorumque eius, suscipe memoria eorumque nobis intercessione sanctifica. Per dominum.

Complenda Omnipotens et misericors deus, qui nos sacramentorum tuorum participes efficis et ministros, presta, quesumus, vt intercedentibus sanctis martyribus tuis Nichasio socijsque eius eisdem proficiamus et fidei consortio et digno seruitio. Per dominum.


IN UIGILIA SANCTI THOME APOSTOLI

Officium

Ego autem.

Collecta Beatus apostolus quere in communi A.i.

Epistola Beatus vir, qui inuentus A.v.

Graduale Iustus vt palma.

Euangelium Ego sum vitis A.i.

Offertorium Gloria et honore.

Secreta Beati apostoli.

Communio Magna est gloria.

Complenda Diuino munere. Hec omnia quere A.ij.


IN DIE SANCTO

Officium

Mihi autem nimis A.ij.

Collecta Da nobis, quesumus, domine, beati apostoli tui Thome solemnitatibus gloriari, vt eius semper et patrocinijs subleuemur et fidem congrua deuotione sectemur. Per dominum.

Epistola Iam non estis hospites.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Uos, qui secuti A.iij.

Sequentia Clare sanctorum C.iij.

Euangelium Thomas autem vnus vt patet in medio euangelij dominica Quasi modo geniti e.ix. et legatur vsque Beati, qui non viderunt.

Credo dicitur.

Offertorium In omnem terram A.iij.

Secreta Debitum, domine, tibi nostre reddimus seruitutis suppliciter exorantes, vt suffragijs beati Thome apostoli in nobis tua munera tuearis, cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. Per dominum.

Prefatio Te, domine, suppliciter h.vi.

Communio Uos, qui secuti A.iij.

Complenda Conserua, domine, populum tuum et quem sanctorum tuorum presidijs non desinis adiuuare, perpetuis tribue gaudere remedijs. Per dominum.


SANCTI TORLACI EPISCOPI ET CONFESSORIS

Officium

Statuit A.xiij.

Collecta Deus, qui populo tuo eterne salutis beatum Torlacum, confessorem tuum atque pontificem, ministrum tribuisti, presta, quesumus, vt quem doctorem vite habuimus in terris, intercessorem semper habere mereamur in celis. Per dominum.

Epistola Plures facti sunt sacerdotes A.xv.

Graduale Ecce sacerdos.

Alleluia. Sacerdos magnus A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Ueritas mea.

Communio Beatus 395 | h.xxij.seruus A.xviij.

Secreta et complenda vide in communi vnius confessoris et pontificis A.xix.


HILARII ET REMIGII CONFESSORUM IN OCTAUA EPIPHANIE

Oratio Deus, qui venerabilem beatorum confessorum tuorum atque pontificum Hilarij et Remigij festiuitatem populo dedicasti, te suppliciter deprecamur, vt quod in eorum honore deposcimus, ipsis suffragantibus consequi mereamur. Per dominum.

Secreta Annue, quesumus, omnipotens deus, vt sicut in beatis Hilario et Remigio, confessoribus tuis, miramur quod colimus, ita apud tuam misericordiam in presenti munere mereamur, quod tibi placeamus. Per dominum.

Complenda Deus, fidelium remunerator animarum, presta, quesumus, vt beatorum confessorum tuorum atque pontificum Hilarij et Remigij, quorum venerandam celebramus festiuitatem, eorum precibus indulgentiam consequamur. Per dominum.


SANCTI FELICIS IN PINCIS

Officium

Os iusti A.iiij.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt ad meliorem vitam sancti Felicis, confessoris tui, exempla nos prouocent, quatinus cuius solemnia colimus, etiam actus imitemur. Per dominum.

Epistola Testificor A.vi.

Graduale Iurauit dominus.

Alleluia. Iustus non conturbabitur A.xvi.

Euangelium Qui vos audit A.xviij.

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Hostias tibi, domine, beati Felicis, confessoris tui, dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per dominum.

Communio Posuisti, domine A.vij.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt cuius solemnia celebramus, eius orationibus adiuuemur. Per dominum.


MAURI ABBATIS

Officium

Os iusti A.iiij.

Collecta Deus, qui eterne glorie participem concessisti fieri beatissimum Maurum, leuitam atque abbatem, concede nobis propicius ipso intercedente aditum regni celestis, cuius ad bene viuendum informamur exemplis. Per dominum.

Epistola Dilectus a deo et hominibus.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Posui adiutorium A.xvi.

Euangelium Nemo lucernam accendens operit eam vase A.xix.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Super sacrosancta libamina 396assit, quesumus, omnipotens pater, tue benedictionis copia et beati Mauri abbatis interuenientibus meritis sint ad remedium cunctis fidelibus populis. Per dominum.

Communio Fidelis seruus et prudens A.xviij.

Complenda Assit, petimus, clementissime deus, huic familie tue miserationis propiciatio et beati Mauri, confessoris tui, intercessione hec sancta, que indigne sumpsimus, ad salutem nobis esse concede. Per dominum.


SANCTI MARCELLI PAPE

Officium

Statuit ei dominus A.xiij.

Collecta Preces populi tui, quesumus, domine, clementer exaudi, vt beati Marcelli, martyris tui atque pontificis, meritis adiuuemur, cuius passione letamur. Per dominum.

Epistola Plures facti A.xv.

Graduale Inueni.

Alleluia. Disposui A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, munera dignanter oblata et beati Marcelli, martyris tui atque pontificis, suffragantibus meritis ad nostre salutis auxilium prouenire concede. Per dominum.

Communio. Domine, quinque A.xviij.

Complenda Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris; eius, quesumus, semper interuentione nos refoue, cuius solemnia celebramus. Per dominum.


ANTHONII CONFESSORIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Sancti Anthonij, confessoris tui atque abbatis, nos, domine, quesumus, prosequatur oratio, vt quod petitio nostra non impetrat, ipso pro nobis interueniente prestetur. Per dominum.

Epistola Iustus cor suum A.xv.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Sancte Anthoni A.xvi.

Euangelium Ecce nos reliquimus A.iij.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Super has, domine, nostre deuotionis hostias propicius respice et peccatorum nostrorum vincula beati Anthonij, confessoris tui, meritis clementer absolue. Per dominum.

Communio Magna est A.vij.

Complenda Sacris, domine, refecti alimonijs quesumus, vt intercedente beato Anthonio, confessore tuo atque abbate, per has a cunctis protegamur aduersis et ab hostium liberemur insidijs. Per dominum.


PRISCE UIRGINIS

Officium

Loquebar A.xx.

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beate Prisce, martyris tue, natalicia colimus, et annua solemnitate letemur et tante fidei proficiamus exemplo. Per dominum.

397 | h.xxiij.Epistola Domine deus meus.

Graduale Specie.

Alleluia. Diffusa A.xxij.

Tractus Qui seminant A.x.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Filie regum A.xxij.

Secreta Hostia, domine, quesumus, quam in sancte Prisce, martyris tue, natalicia recensentes offerimus, et vincula nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie dona conciliet. Per dominum.

Communio Feci iudicium A.xxij.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt cuius solemnia celebramus, eius orationibus adiuuemur. Per dominum.


SANCTI HENRICI EPISCOPI ET MARTYRIS

Officium

Gaudeamus A.xx.

Misericordias domini.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui beato Henrico, martyri tuo atque pontifici, gloriosi triumphi largitus es palmam, eius, quesumus, meritis et precibus gratiam nobis largiaris et gloriam. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Beatus vir A.iiij.

Alleluia.

Pie presul, voces ecclesie, o Henrice, clementer respice, iuua reos, errantes corrige.

Tractus Desiderium.

Euangelium Nisi granum frumenti A.vi.

Offertorium Inueni Dauid A.xviij.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, munera dignanter oblata et beati Henrici suffragantibus meritis ad nostre salutis auxilium prouenire concede. Per dominum.

Communio Qui mihi ministrat vide de sancto Laurentio.

Complenda Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris; eius, quesumus, interuentione nos refoue, cuius solemnia celebramus. Per dominum.


Eodem die Marij et Marthe martirum.

Exaudi, domine, populum tuum cum sanctorum tuorum Marij et Marte tibi patrocinio supplicantem, vt et temporalis vite nos tribuas pace gaudere et eternum reperire subsidium. Per dominum.

Secreta Preces, domine, oblationesque tuorum respice fidelium, vt et tibi grate sint pro tuorum festiuitate sanctorum et nobis conferant tue propiciationis auxilium. Per dominum.

Complenda Sanctorum tuorum, domine, intercessione placatus presta, quesumus, vt que temporali celebramus actione, perpetua saluatione capiamus. Per dominum.


SANCTORUM FABIANI ET SEBASTIANI

Officium

Intret in conspectu A.vij.

Collecta Deus, qui beatos martyres tuos Fabianum et Sebastianum 398virtute constantie in passione roborasti, eorum nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius aduersa formidare. Per dominum.

Epistola Sancti per fidem A.viij.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Sancti tui.

Tractus Qui seminant.

Euangelium Descendens Iesus de monte A.x.

Offertorium Letamini A.xiij.

Secreta Hostias tibi, domine, beatorum Fabiani et Sebastiani, martyrum tuorum, dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per dominum.

Communio Multitudo A.xiij.

Complenda Refecti participatione muneris sacri quesumus, domine, deus noster, vt quorum exequimur cultum, sentiamus effectum. Per dominum.


SANCTE AGNETIS UIRGINIS ET MARTYRIS

Me expectauerunt A.xx.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui infirma mundi eligis, vt fortia queque confundas, concede propicius, vt qui beate Agnetis, martyris tue, solemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per dominum.

Epistola Confitebor tibi, domine A.xx.

Graduale Diffusa.

Alleluia. Adducentur A.xxij.

Tractus Qui seminant A.x.

Euangelium Simile est regnum celorum decem virginibus A.xxiij.

Offertorium Offerentur regi virgines, primum A.xxij.

Secreta Hostias, domine, quas tibi offerimus, propicius suscipe et intercedente beata Agnete, martyre tua, vincula peccatorum nostrorum absolue. Per dominum.

Communio Quinque prudentes A.xxij.

Complenda Refecti cibo potuque celesti, deus noster, te supplices exoramus, vt in cuius hec commemoratione percepimus, eius muniamur et precibus. Per dominum.


SANCTI UINCENTII MARTYRIS

Officium

Letabitur iustus in domino A.iiij.

Collecta Adesto, domine, supplicationibus nostris, vt qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Uincentij, martyris tui, intercessione liberemur. Per dominum.

Epistola Beatus vir, qui in sapientia A.v.

Graduale Posuisti, domine.

Alleluia. Letabitur iustus.

Tractus Desiderium.

Euangelium Nisi granum frumenti A.vi.

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Muneribus nostris, quesumus, domine, precibusque susceptis et celestibus nos munda misterijs et clementer exaudi. Per dominum.

Communio Qui 399 | h.xxiiij.vult venire A.vij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt qui celestia alimenta percepimus, intercedente beato Uincentio, martyre tuo, per hec contra omnia aduersa muniamur. Per dominum.


SANCTI BABILLE EPISCOPI ET MARTYRIS

Officium

Sacerdotes dei, benedicite A.xiij.

Collecta Deus, qui nos annua beati Babille, martyris tui atque pontificis, solemnitate letificas, da famulis tuis de eius natalicio semper gaudere, vt apud misericordiam tuam et exemplis eius protegamur et meritis. Per dominum.

Epistola Doctrinis varijs A.xv.

Graduale Inueni Dauid.

Alleluia. Ecce sacerdos magnus A.xvi.

Tractus Desiderium A.vi.

Euangelium Uidete, vigilate.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Sacrificium nostrum tibi, quesumus, domine, beati Babille, martiris tui atque pontificis, precatio sancta conciliet, vt cuius honore solemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per dominum.

Communio Semel iuraui A.xviij.

Complenda Sacro munere satiati supplices te, domine, deprecamur, vt quod debite seruitutis celebramus officio, intercedente beato Babilla, martyre tuo atque pontifice, saluationis sentiamus augmentum. Per dominum.


IN CONUERSIONE SANCTI PAULI

Officium

Letemur omnes in domino, hodiernum diem solemniter celebremus, quo beatus Paulus conuersione sua presentem mundum decorauit.

Psalmus De illustratione sancte predicationis et de conuersione beati Pauli.

Collecta Deus, qui vniuersum mundum beati Pauli apostoli predicatione docuisti, da nobis, quesumus, vt cuius hodie conuersionem colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per dominum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Saulus adhuc spirans minarum et cedis in discipulos domini accessit ad principem sacerdotum et petijt ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, vt si quos inuenisset huius vie viros ac mulieres, vinctos perduceret in Hierusalem. Et cum iter faceret, contigit, vt appropinquaret Damasco. Et subito circumfulsit eum lux de celo et cadens in terram audiuit vocem dicentem sibi: 400“Saule, Saule, quid me persequeris?” Qui ait: “Quis es, domine?” Et ille: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare.” Et tremens ac stupens dixit: “Domine, quid me vis facere?” Et dominus ad illum: “Surge et ingredere ciuitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere.” Uiri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti audientes quidem vocem, neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. Et erat ibi tribus diebus non videns et non manducauit neque bibit. Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias. Et dixit ad illum in visu dominus : “Anania.” At ille ait: “Ecce ego, domine.” Et dominus ad illum: “Surge et vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quere in domo Iude Saulum nomine Tharsensem; ecce enim orat. Et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, vt visum recipiat.” Respondit autem Ananias: “Domine, audiui a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Hierusalem. Et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui inuocant nomen tuum.” Dixit autem ad eum dominus: “Uade, quoniam vas electionis mihi est iste, vt portet nomen meum coram gentibus et regibus et filijs Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pati pro nomine meo.” Et abijt Ananias et introiuit in domum et imponens ei manus dixit:dixit] et dixit missale “Saule, frater, dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, vt videas et implearis spiritusancto.” Et confestim ceciderunt ab oculis eius tanquam squame et visum recepit. Et surgens baptizatus est, et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot. Et continuo in synagogis predicabat Iesum, quoniam hic est filius dei. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, et dicebant: “Nonne hic est, qui impugnabat in Hierusalem 401 | i.i.eos, qui inuocabant nomen istud? Et huc ad hoc venit, vt vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?” Saulus autem multomagis conualescebat et confundebat Iudeos, qui habitabant Damasci, affirmans, quoniam hic est Christus.

Graduale Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes et cognouerunt gratiam, que data est mihi.

Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia eius semper in me manet.

Alleluia.

Hodie dominus strauit Saulum et sibi elegit Paulum pro ouibus suis, et vt esset doctor orbis vniuersi.

Tractus Tu es vas electionis, sancte Paule apostole, vere digne es glorificandus.

Predicator veritatis et doctor gentium in fide et veritate.

Per te omnes gentes cognouerunt gratiam dei.

Intercede pro nobis ad dominum, qui te elegit.

Euangelium Ecce nos reliquimus A.iij.

Credo dicitur.

Offertorium Mihi autem A.iij.

Secreta Apostoli tui Pauli precibus, domine, plebis tue dona sanctifica, vt que tibi grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantis. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Amen dico A.iij.

Complenda Sanctificati, domine, salutari misterio quesumus, vt pro nobis eius non desit oratio, cuius nos donasti patrocinio gubernari. Per dominum.


Eodem die Preiecti martyris memoria.

Martiris tui Preiecti nos, quesumus, domine, interuentio gloriosa commendet, vt quod nostris actibus non meremur, eius precibus consequamur. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.

Secreta Suscipe, domine, propicius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis et martyris tui Preiecti deprecatione pietati tue perfice benignus acceptas et illam, que in eo flagrauit, fortem dilectionem nobis aspira benignus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.

Complenda Uotiua, domine, pro beati martyris tui Preiecti passione dona percepimus; quesumus, vt eius precibus et presentis nobis vite pariter et eterne tribuas 402conferre presidium. Per dominum.


POLICARPI EPISCOPI ET MARTYRIS

Officium

Sacerdotes tui A.xiij.

Collecta Beati Policarpi, martyris tui atque pontificis, fragilitatem nostram, domine, quesumus, tuere presidijs, vt cuius venerandam festiuitatem annua deuotione recolimus, eius meritis et intercessionibus ab omnibus aduersitatibus liberemur. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Inueni Dauid.

Alleluia. Iste sanctus A.xvi.

Tractus Desiderium A.vi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Sacrificium tibi, domine, laudis offerimus pro sancti Policarpi, martyris tui atque pontificis, veneranda depositione; largire propicius, vt propiciationem tuam, quam nostris operibus non meremur, pijs suffragatoribus consequamur. Per dominum.

Communio Fidelis A.xviij.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt beati Policarpi, martyris tui atque pontificis, orationibus adiuuemur, cuius solemnia celebramus. Per dominum.


IN OCTAUA SANCTE AGNETIS

Uultum A.xx.

Collecta Deus, qui nos annua beate Agnetis, martyris tue, solemnitate letificas, da, quesumus, vt quam veneramur officio, etiam pie conuersationis sequamur exemplo. Per dominum.

Epistola Confitebor tibi A.xx.

Graduale Specie tua.

Alleluia. Audi, filia A.xxij.

Tractus Qui seminant A.x.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Offerentur regi primum A.xxij.

Secreta Grata sint tibi, quesumus, domine, munera, quibus sancte Agnetis magnifica solemnitas recensetur; sic enim ab exordio sui vsque in finem beati certaminis extitit gloriosa, vt eius nec initium debeamus preterire nec finem. Per dominum nostrum.

Communio Simile est regnum A.xxij.

Complenda Adiuuent nos, quesumus, domine, et hec misteria sancta, que sumpsimus, et beate Agnetis intercessio veneranda. Per dominum.


SANCTE BRIGIDE UIRGINIS ET MARTYRIS

Dilexisti iusticiam A.xx.

Collecta Celorum atque terrarum conditor et gubernator, omnipotens deus, precanti populo tua succurre pietate et presta, vt qui in honore sancte Brigide, virginis tue, presentem diei huius solemnitatem gerimus, 403 | i.ij.per ipsius suffragia perhenni misericordia tua potiamur. Per dominum.

Epistola Sapientia vincit A.xx.

Graduale Dilexisti iusticiam.

Alleluia. Diffusa.

Tractus Diffusa est A.xxij.

Euangelium Simile est regnum celorum decem virginibus A.xxiij.

Offertorium Offerentur regi virgines primum A.xxij.

Secreta Hanc, domine, quesumus, oblationem pro commemoratione beate Brigide, virginis tue, maiestati tue oblatam benigna pietate suscipe et nobis eius suffragantibus meritis ad salutem eternam eam prouenire concede. Per dominum.

Communio Diffusa A.xxiij.

Complenda Quos celesti, domine, refectione satiasti, beate Brigide, virginis tue, meritis et intercessionibus a cunctis eripe propiciatus aduersis. Per dominum.


IN PURIFICATIONE BEATE MARIE UIRGINIS

Suscepimus, deus f.xviij.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, vt sicut vnigenitus filius tuus hodierna die cum nostre carnis substantia in templo est presentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus presentari. Per eundem.


Lectio Malachie prophete.

Hec dicit dominus deus: Ecce ego mitto angelum meum, qui preparabit viam ante faciem tuam. Et statim veniet ad templum suum dominator, quem vos queritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce veniet, dicit dominus exercituum. Et quis poterit cogitare diem aduentus eius? Et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Leui. Et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino sacrificia offerentes in iusticia. Et placebit domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies seculi et sicut anni antiqui, dicit dominus omnipotens.

Graduale Suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi tui secundum nomen tuum, domine, ita et laus tua in fines terre.

Sicut audiuimus, ita et vidimus in ciuitate dei nostri.

Alleluia.

Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.

Tractus Gaude, Maria virgo, cunctas hereses sola interemisti.

404Que Gabrielis archangeli dictis credidisti.

Dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inuiolata permansisti.

Dei genitrix, intercede pro nobis.


Secundum Lucam

In illo tempore: Postquam impleti sunt dies purgationis Marie secundum legem Moysi, tulerunt illum in Hierusalem, vt sisterent eum domino, sicut scriptum est in lege domini, quia omne masculinum adaperiens vuluam sanctum domino vocabitur, et vt darent hostiam secundum quod dictum est in lege domini: par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce erat homo in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus, expectans consolationem Israel et spiritussanctus erat in eo. Et responsum acceperat a spiritusancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, vt facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in vlnas suas et benedixit deum et dixit: “Nunc dimittis seruum tuum, domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tue Israel.”

Offertorium Diffusa est A.xxij.

Secreta Exaudi, domine, preces nostras, et vt digna sint munera, que oculis tue maiestatis offerimus, subsidium nobis tue pietatis impende. Per dominum.

Communio Responsum accepit Symeon a spiritusancto non visurum se mortem, nisi videret Christum domini.

Complenda Quesumus, domine deus noster, vt sacrosancta misteria, que pro reparationis nostre munimine contulisti, intercedente beata semper virgine Maria et presens nobis remedium esse facias et futurum. Per dominum.


SANCTI BLASII EPISCOPI ET MARTYRIS

Officium

Statuit ei A.xiij.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Blasium, presulem martyremque tuum, hodierna die eternitatis gloria sublimasti, presta, quesumus, vt apud te pro nobis precipuus sit suffragator, qui tui nominis extitit ydoneus 405 | i.iij.predicator. Per dominum.

Epistola Plures facti sunt sacerdotes A.xv.

Graduale Iurauit.

Alleluia. Ecce sacerdos magnus, qui quasi sol A.xvi.

Tractus Desiderium A.vi.

Euangelium Homo quidam nobilis A.xvij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Humilitatem seruorum tuorum, domine, quesumus, clementer intende et sacrificium, quod plebs tibi deuota in honorem athlete tui offert Blasij, dignanter suscipe et omnium crimina propiciatus absolue. Per dominum.

Communio Domine, quinque talenta A.xviij.

Complenda Salutaribus repleti misterijs quesumus, domine deus noster, vt beati Blasij, martyris tui atque pontificis, orationibus subleuemur, cuius miraculorum meritis instruamur. Per dominum.


AGATHE UIRGINIS ET MARTYRIS

Gaudeamus A.xx.

Collecta Deus, qui inter cetera potentie tue miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrij contulisti, concede propicius, vt cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per dominum.

Epistola Confitebor tibi A.xx.

Graduale Adiuuabit.

Alleluia. Diffusa est A.xxij.

Tractus Qui seminant A.x.

Euangelium Simile est regnum celorum decem A.xxiij.

Offertorium Offerentur primum A.xxij.

Secreta Suscipe, domine, munera, que in beate Agathe, martyris tue, solemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per dominum.

Communio Qui me dignatus est ab omni plaga curare et mamillas meas meo pectori restituere, ipsum inuoco deum viuum.

Complenda Auxilientur nobis, domine, sumpta misteria et intercedente beata Agata, martire tua, sempiterna protectione confirment. Per dominum.


UEDASTI ET AMANDI

Sacerdotes eius A.xiij.

Collecta Fac nos, domine, quesumus, beatorum confessorum atque pontificum Uedasti et Amandi solemnitatem conuenienter celebrare, vt intercedentibus ipsis sempiternum apud te remedium valeamus impetrare. Per dominum.

Epistola Plures facti sunt sacerdotes A.xv.

Graduale Sacerdotes A.xvi.

Alleluia. Iusti epulentur.

Tractus Qui seminant A.x.

Euangelium Sint lumbi A.xix.

Offertorium Mirabilis deus A.xiij.

Secreta Hostia nos, domine, quesumus, salutaris purificet et beatorum episcoporum Uedasti et Amandi precibus 406adiuuemur, quorum transitu triumphali hodierna die letamur. Per dominum.

Communio Ego vos elegi A.xiij.

Complenda Concede, quesumus, omnipotens deus, vt sicut festum beatorum confessorum atque pontificum Uedasti et Amandi iocundantes exequimur, ita ipsis suffragantibus gaudijs celestibus inseramur. Per dominum.


Dorothee virginis et martyris

Collecta Omnipotens sempiterne deus, in cuius nomine gloriosa virgo et martyr Dorothea multorum genera tormentorum superauit, te suppliciter exoramus, vt eius meritis et precibus cuncta pericula vincamus ipsamque in omnibus necessitatibus nostris celerem adiutricem sentiamus. Per dominum.

Cetera vt in festo Brigide notata sunt et secreta et complenda i ij.


SANCTE APPOLONIE UIRGINIS ET MARTYRIS

Collecta Deus, qui inter cetera potentie tue miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrij contulisti, concede propicius, vt cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per dominum.

Secreta et complenda in communi vnius virginis et martyris A xxij.


SCOLASTICE UIRGINIS

Officium

Dilexisti iusticiam A.xx.

Collecta Deus, qui beate virginis tue Scolastice animam ad ostendendam innocentie viam in columbe specie celum penetrare fecisti, concede nobis eius meritis ita innocenter viuere, vt ad eadem mereamur gaudia peruenire. Per dominum.

Epistola Sapientia laudabit animam A.xx.

Graduale Dilexisti iusticiam.

Alleluia. Diffusa est.

Tractus Diffusa est.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Offerentur primum A.xxij.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, ad honorem sacre virginis tue Scolastice munus oblatum et quod nostris assequi meritis non valemus, eiusdem suffragantibus meritis largire propicius. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Diffusa est A.xxiij.

Complenda Quos celesti, domine, refectione saginasti, beate, quesumus, Scolastice, virginis tue, meritis a cunctis exime propiciatus aduersis. Per dominum.


UALENTINI MARTYRIS

In virtute A.v.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Ualentini, martyris tui, natalicia colimus, a cunctis 407 | i.iiij.malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. Per dominum.

Epistola Benedictus deus et pater domini nostri A.v.

Graduale Beatus vir A.iiij.

Alleluia. Beatus vir.

Tractus Desiderium.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium In virtute A.vij.

Secreta Oblatis, domine, quesumus, placare muneribus et intercedente beato Ualentino martyre a cunctis nos defende periculis. Per dominum.

Communio Magna A.vij.

Complenda Sit nobis, domine, intercedente beato Ualentino, martyre tuo, reparatio mentis et corporis celeste misterium, vt cuius exequimur actionem, sentiamus effectum. Per dominum.


SANCTI SIGFRIDI EPISCOPI ET CONFESSORIS

Statuit A.xiij.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui semper vbique es presens, vbique gloriosus in sanctis tuis atque mirabilis, meritis beati Sigfridi, confessoris tui atque pontificis, quesumus immensam clementiam tuam, vt sicut ei inenarrabilem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos facias precibus adiuuari. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui quasi stella A.xiiij.

Graduale Ecce sacerdos.

Alleluia. Ecce sacerdos magnus, qui quasi sol A.xvi.

Euangelium Homo quidam nobilis A.xvij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Sancti Sigfridi, confessoris tui atque pontificis, annua solemnitas, quesumus, domine, perpetuo nos reddat acceptos, vt per hec pie oblationis officia, sicut illum beata retributio ‹comitetur›, ita et nobis gratie tue dona conciliet. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.

Communio Beatus seruus, quem A.xviij.

Complenda Deus, qui populo tuo beatum Sigfridum fidelem dedisti predicatorem, concede propicius, vt tanti pontificis et doctoris intercessione, tue pietatis defensione, ab omnibus vbique liberemur aduersis et tranquilla prosperitate in tua laude letemur. Per dominum.


IULIANE UIRGINIS ET MARTYRIS

Officium

Loquebar de testimonijs A.xx.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui infirma mundi eligis, vt fortia queque confundas, da nobis in festiuitate sancte martyris tue Iuliane congrua deuotione gaudere, vt et potentiam tuam in eius passione 408laudemus et prouisum nobis percipiamus auxilium. Per dominum.

Epistola Domine deus meus, exaltasti A.xxi.

Graduale Specie tua.

Alleluia. Diffusa A.xxij.

Tractus Qui seminant A.x.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Filie regum A.xxij.

Secreta In sancte martyris tue Iuliane passione preciosa te, domine, mirabilem predicantes munera votiua deferimus; presta, quesumus, vt sicut eius tibi grata sunt merita, sic nostre seruitutis accepta reddantur officia. Per dominum.

Communio Feci iudicium A.xxij.

Complenda Libantes, domine, mense tue beata misteria quesumus, vt sancte Iuliane, martyris tue, interuentionibus presentem misericordiam conferant et eternam. Per dominum.


IN CATHEDRA SANCTI PETRI

Officium Statuit A.xiij.

Gloria in excelsis deo dicitur.

Collecta Deus, qui beato Petro, apostolo tuo, collatis clauibus regni celestis animas ligandi atque soluendi pontificium tradidisti, concede, vt intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Per dominum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Petrus, apostolus Iesu Christi, electis aduenis dispersionis Ponti, Galatie, Capadocie, Asie et Bithinie secundum prescientiam dei patris, in sanctificationem spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi; gratia vobis et pax multiplicetur. Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regenerauit nos in spem vite per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcessibilem, conseruatam in celis in vobis, qui in virtute dei custodimini per fidem in salutem paratam reuelari tempore nouissimo. In quo exultabitis, modicum nunc, si oportet contristari in varijs tribulationibus, vt probatio vestre fidei multo preciosior sit auro, quod per ignem probatur, inueniatur in laudem et gloriam et honorem, in reuelationem Iesu Christi, domini nostri.

Graduale Exaltent eum in ecclesia plebis et collaudent eum in cathedra seniorum.

Confiteantur domino misericordie eius et mirabilia eius filijs hominum.

Tractus Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

Et porte inferi non preualebunt aduersus eam et tibi dabo claues regni celorum.

409 | i.v.Quodcunque ligaueris super terram erit ligatum et in celis.

Et quodcunque solueris super terram erit solutum et in celis.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Uenit Iesus in partes Cezaree Philippi et interrogauit discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse filium hominis?” At illi dixerunt: “Alij Ioannem baptistam, alij autem Helyam, alij vero Hieremiam aut vnum ex prophetis.” Dicit illis Iesus: “Uos autem quem me esse dicitis?” Respondens Symon Petrus dixit: “Tu es Christus, filius dei viui.” Respondens autem Iesus dixit ei: “Beatus es, Symon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi sed pater meus, qui est in celis. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. Et porte inferi non preualebunt aduersus eam et tibi dabo claues regni celorum. Et quodcunque ligaueris super terram erit ligatum et in celis et quodcunque solueris super terram erit solutum et in celis.”

Credo dicitur.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Ecclesie tue, quesumus, domine, preces et hostias beati Petri, apostoli tui, tibi commendet oratio, vt quod pro illius gloria celebramus nobis prosit ad ueniam. Per dominum.

Communio Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam.

Complenda Letificet nos, quesumus, domine, munus oblatum, vt sicut apostolo tuo Petro te mirabilem predicamus, sic per illum tue sumamus indulgentie largitatem. Per dominum.


IN UIGILIA BEATI MATHIE APOSTOLI

Omnia in communi: collecta, secreta et complenda A i.


IN DIE SANCTO

Mihi autem A.ij.

Gloria in excelsis dicitur.

Collecta Deus, qui beatum Mathiam apostolorum tuorum collegio sociasti, tribue, quesumus, vt eius interuentione tue circa nos semper viscera pietatis sentiamus. Per dominum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Exurgens Petrus in medio fratrum dixit: “Uiri fratres, oportet impleri scripturam, quam predixit spiritussanctus per os Dauid de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, qui connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerij huius. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius 410et diffusa sunt omnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus in Hierusalem, ita vt appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach, hoc est, ‘ager sanguinis’. Scriptum est enim in libro psalmorum: Fiat habitatio eius deserta et non sit, qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter. Oportet enim ex hijs viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intrauit et exiuit inter nos dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis vsque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri vnum ex istis.” Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus, et Mathiam, et orantes dixerunt: “Tu, domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex hijs duobus vnum accipere locum ministerij huius et apostolatus, de quo preuaricatus est Iudas, vt abiret in locum suum.” Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam. Et annumeratus est cum undecim apostolis.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Tractus Desiderium anime A.vi.

Euangelium Respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, domine pater” b.i.

Credo dicitur.

Offertorium In omnem terram exiuit A.iij.

Secreta Deus, qui proditoris apostate ruinam, ne apostolorum tuorum numerus sacratus perfectione careret, beati Mathie electione supplesti, presentia munera sanctifica et per ea nos gratie tue virtute confirma. Per dominum.

Prefatio Te, domine h.vi.

Communio Uos, qui secuti A.iij.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt per hec sancta, que sumpsimus, intercedente beato Mathia, apostolo tuo, veniam consequamur.


SANCTI THOME DE AQUINO

Officium

Os iusti A.iiij.

Deus, qui ecclesiam tuam mira beati Thome, confessoris tui, eruditione clarificas et sancta operatione fecundas, da nobis, quesumus, et, que docuit, intellecta conspicere et, que egit, imitatione complere. Per dominum.

Epistola Iustus cor suum A.xv.

Graduale Domine, preuenisti A.xvi.

Tractus Beatus vir A.xvi.

Euangelium Dixit Symon Petrus A.iij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Communio Fidelis seruus A.xviij.

Secreta et complenda in communi vnius confessoris non pontificis A.xix.


Eodem die commemoratio 411 | i.vi.Perpetue et Felicitatis.

Da nobis, quesumus, domine deus noster, sanctarum virginum et martyrum Perpetue et Felicitatis palmas incessabili deuotione venerari, vt quas non possumus digne imitari, humilibus saltem frequentemus obsequijs. Per dominum.

Secreta et complenda in communi pluriarum virginum A.xxiij.


GREGORII PAPE

Sacerdotes dei A.xiij.

Gloria in excelsis et Ite, missa est dicitur.

Collecta Deus, qui anime famuli tui Gregorij eterne beatitudinis premia contulisti, concede propicius, vt qui peccatorum nostrorum pondere premimur, eius apud te precibus subleuemur. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo Israel A.xiiij.

Graduale Iurauit dominus.

Tractus Beatus vir, qui timet A.xvi.

Euangelium Homo quidam nobilis A.xvij.

‹Offertorium› Ueritas mea et misericordia A.xviij.

Secreta Annue nobis, domine, vt intercedente beato Gregorio pontifice hec nobis prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per dominum.

Commmunio Fidelis seruus A.xviij.

Complenda Deus, qui beatum Gregorium pontificem sanctorum tuorum meritis coequasti, concede propicius, vt qui commemorationis eius festa percolimus, vite quoque imitemur exempla. Per dominum.


SANCTE GERTRUDIS UIRGINIS

Omnia vt supra, Scolastice virginis, i.iij, preter collectam Adesto inuocationibus nostris, omnipotens deus, etet] vt missale intercessione sancte Gertrudis, virginis tue, peccatorum nostrorumnostrorum] tuorum missale vincula solue ac desiderabilia propiciationis tue dona concede. Per dominum.

Secreta et complenda in communi vnius virginis non martyris A.xxij.


Sancti Patricij episcopi et confessoris.

Collecta A.xiij.

Secreta et complenda in communi vnius confessoris et pontificis A.xviij.


CUTHBERTI EPISCOPI ET CONFESSORIS

Officium

Statuit ei A.xiij.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui in meritis sancti Cuthberti sacerdotis semper es et vbique mirabilis, quesumus clementiam tuam, vt sicut ei eminentem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos facias precibus adiuuari. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus A.xiiij.

Tractus Ignea in spera vidit beatus pater Cuthbertus.

Pontificis modesti ferri sanctam animam.

412 Nidum intra septa paradisiace amenitatis cum flore castitatis.

Ubi cum Christo regnat in euum.

Euangelium Sint lumbi A.xix.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Hec tibi, domine, quesumus, beati Cuthberti sacerdotis precibus grata reddatur oblatio et per eum nostrum gloriose famulatum purifica. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Deus, qui nos sanctorum tuorum temporali tribuis commemoratione gaudere, presta, quesumus, vt beato Cuthberto interueniente in ea numeremur sorte salutis, in qua illi sunt gratia tua gloriosi. Per dominum.


SANCTI BENEDICTI ABBATIS

Omnia vt supra, sancti Thome de Aquino i.v.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui hodierna die carnis eductum ergastulo beatum confessorem tuum Benedictum subleuasti ad celum, concede, quesumus, hec festa tuis famulis celebrantibus cunctorum veniam delictorum, vt qui exultantibus animis eius claritati congaudent, ipso apud te interueniente consocientur et meritis. Per dominum.

Tractus Domine, ne aspicias peccata mea sed fidem hominis huius, qui rogat suscitari filium suum.

Et redde in hoc corpusculum animam pueri, quam tulisti.

Et completa oratione reuixit et sanum reddidit patri suo.

Secreta Intercessio, quesumus, domine, beati Benedicti abbatis munera commendet nosque eius veneratio sancta tue maiestati reddat acceptos. Per dominum.

Complenda Perceptis tui corporis et sanguinis, domine, sacramentis concede nobis supplicante beato Benedicto, confessore tuo, ita muniri, vt et temporalibus abundemus commodis et fulciamur eternis. Qui cum deo patre et spiritu sancto viuis.


IN ANNUNCIATIONE BEATE MARIE UIRGINIS

Officium

Rorate B.ij.

Et iusticia eius oriatur simul.

Gloria in excelsis et Ite, missa est dicuntur.

Cetera omnia vt infra de beata virgine in aduentu habetur in B.ij et iij, preter Alleluia, loco cuius dicitur TractusAue Maria, gratia plena, dominus tecum.

Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

Ecce concipies et paries filium et vocabitur nomen eius Emanuel.

“Quomodo,” inquit, “fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et respondens angelus intulit ei.

Spiritussanctus superueniet in te et virtus 413 | i.vij.altissimi obumbrabit tibi.

Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei.


SANCTI AMBROSII EPISCOPI ET CONFESSORIS

In medio ecclesie a.xiiij.

Collecta Deus, qui populo tuo eterne salutis beatum Ambrosium ministrum concessisti, presta, quesumus, vt quem ecclesia tua doctorem vite habuit in terris, intercessorem semper habere mereamur in celis. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo Israel A.xiiij.

Graduale Iurauit dominus.

Tractus Beatus vir A.xvi.

Euangelium Nemo accendit lucernam A.xvij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Hec in nobis sacrificia, deus, intercedente beatissimo confessore tuo Ambrosio et actione permaneant et operatione firmentur. Per dominum.

Communio Fidelis seruus A.xviij.

Complenda Hec nos communio, domine, purget a crimine et intercedente beato sacerdote, confessore tuo Ambrosio, celestis remedij faciat esse consortes. Per dominum.


TIBURTII ET UALERIANI

Sancti tui, domine, benedicent te, gloriam regni tui dicent, alleluia.

Exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui sanctorum martyrum tuorum Tiburtij et Ualeriani solemnia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuuemur. Per dominum.

Epistola Lingua sapientum ornat scientiam A.ix.

Alleluia.

Sancti tui, domine, florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante te.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Uidit Iesus turbam A.x.

Offertorium Letamini in domino A.xiij.

Prefatio Te quidem, domine, in omni tempore sed h.v.

Secreta Hostia hec, quesumus, domine, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie dona conciliet. Per dominum.

Communio Gaudete, iusti A.xiij.

Complenda Sacro munere satiati supplices te, domine, deprecamur, vt quod debite seruitutis celebramus officio, saluationis tue sentiamus augmento. Per dominum.


MAGNI MARTYRIS

Protexisti me, deus, a conuentu malignantium, alleluia, a multitudine operantium 414iniquitatem, alleluia, alleluia.

Psalmus Exaudi, deus, orationem meam, cum deprecor, a timore inimici eripe animam meam.

Collecta vt in festo priori h.xxi.

Epistola Omne gaudium B.xi. vel Iustus si morte A.v.

Alleluia. Egregie martyr Christi A.vi.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Nolite arbitrari A.vij.

Offertorium Confitebuntur vt infra.

Communio Letabitur A.vij.

Secreta et complenda in communi vnius martyris A.vij.


SANCTI GEORGII MARTYRIS

Protexisti in pagina precedenti.

Collecta Deus, qui nos beati Georgij, martiris tui, meritis et intercessione letificas, concede propicius, vt qui beneficia poscimus, dono tue gratie consequamur. Per dominum.

Epistola Scimus, quoniam si terrestris g.ij.

Alleluia. Exultabunt A.x.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Conuocata turba cum discipulis A.vij.

Offertorium Confitebuntur vt infra.

Secreta Munera, domine, oblata sanctifica et intercedente beato Georgio, martyre tuo, nos per hec a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Communio Letabitur A.vij.

Complenda Supplices te rogamus, omnipotens deus, vt quos tuis reficis sacramentis, intercedente beato Georgio, martire tuo, tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deseruire. Per dominum.


SANCTI MARCI EUANGELISTE

Officium

Protexisti vt supra.

Collecta Deus, qui beatum Marcum, euangelistam tuum, euangelice predicationis gratia sublimasti, tribue, quesumus, semper eius nos eruditione proficere et oratione defendi. Per dominum.

Epistola Unicuique nostrum A.ij.

Alleluia. Letabitur iustus A.vi.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Ecce ego mitto A.x.

Credo dicitur.

Offertorium Confitebuntur celi mirabilia tua, domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, alleluia, alleluia.

Secreta Beati Marci, euangeliste tui, solemnitate tibi munera deferentes quesumus, domine, vt sicut illum predicatio euangelica fecit gloriosum, ita nos eius intercessio et verbo et opere tibi reddat acceptos. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Ego vos A.xiij.

Complenda Tribuant nobis, quesumus, domine, continuum tua sancta presidium, quo beati Marci, euangeliste tui, precibus nos ab omnibus semper tueantur aduersis. Per dominum.


SANCTI UITALIS MARTYRIS

Protexisti vt supra.

Collecta 415 | i.viij.Presta, quesumus, omnipotens deus, vt intercedente beato Uitale, martyre tuo, et a cunctis aduersitatibus liberemur in corpore et a prauis cogitationibus mundemur in mente. Per dominum.

Epistola Nemo militans A.v.

Alleluia. Corona aurea A.vi.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Ego sum vitis A.xij.

Offertorium Repleti sumus mane misericordia tua et exultauimus et delectati sumus, alleluia.

Secreta Accepta sit in conspectu tuo, domine, nostra deuotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate defertur. Per dominum.

Communio Ego sum vitis A.vij.

Complenda Refecti participatione muneris sacri quesumus, domine deus noster, vt cuius exequimur cultum, sentiamus effectum. Per dominum.


PETRI MARTYRIS

Officium

Protexisti i.vij.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt beati Petri, martyris tui, fidem congrua deuotione sectemur, qui pro eiusdem fidei dilatatione martyrij palmam meruit obtinere. Per dominum.

Epistola Iustus si morte A.v.

Alleluia. Letabitur iustus A.vi.

Euangelium Ego sum vitis A.xij.

Offertorium Confitebuntur i.vij.

Communio Letabitur A.vij.

Secreta et complenda vt supra, Georgij, i.vij.


SANCTORUM APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI

Officium

Exclamauerunt ad te, domine, in tempore afflictionis sue et tu de celo exaudisti eos, alleluia, alleluia.

Psalmus Exultate, iusti, in domino, rectos decet collaudatio.

Collecta Deus, qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate letificas, presta, quesumus, vt quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum. Uidentes autem turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis dicentes intra se, penitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes: “Hij sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperij. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est.

416Alleluia.

Isti sunt due oliue et duo candelabra lucentia ante dominum; habent potestatem claudere celum nubibus et aperire portas eius, quia lingue eorum claues celi facte sunt.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Non turbetur cor uestrum. Creditis in deum: et in me credite. In domo patris mei mansiones multe sunt. Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, et si abiero et preparauero vobis locum, iterum venio et accipio vos ad meipsum, vt vbi sum ego et vos sitis et quo ego vado scitis et viam scitis.” Dicit ei Thomas: “Domine, nescimus, quo vadis. Et quomodo possumus viam scire?” Dicit ei Iesus: “Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad patrem nisi per me. Si cognouissetis me, et patrem meum vtique cognouissetis, et ammodo cognoscetis eum et vidistis eum.” Dicit ei Philippus: “Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis.” Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui videt me videt et patrem. Quomodo tu dicis ‘ostende nobis patrem’? Non credis, quia ego in patre et pater in me est? Uerba, que ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens ipse facit opera. Non creditis, quia ego in patre et pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis: qui credit in me opera, que ego facio, et ipse faciet. Et maiora horum faciet, quia ego ad patrem vado. Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam.”

Credo dicitur.

Offertorium Confitebuntur i.vij.

Secreta Munera, domine, que pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi solemnitate deferimus, propicius suscipe et mala omnia, que meremur, auerte. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Tanto tempore vobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui videt me videt et patrem, alleluia; non credis, quia ego in patre et pater in me est, alleluia, alleluia.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt quorum solemnia celebramus, eorum orationibus adiuuemur. Per dominum.


IN INUENTIONE SANCTE CRUCIS

Nos autem B.i.

Collecta Deus, qui in preclara salutifere crucis inuentione passionis tue miracula suscitasti, concede, vt 417 | i.ix.vitalis ligni precio eterne vite suffragia consequamur. Qui cum patre et spiritusancto viuis et regnas deus per omnia.


Ad Galathas.

Fratres: Confido de vobis in domino, quod nihil aliud sapietis. Qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicunque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisionem predico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo euacuatum est scandalum crucis. Utinam abscidantur, qui vos conturbant. Quicunque enim volunt placere in carne, hij cogunt vos circumcidi, tantum vt crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi, vt in carne vestra gloriantur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Alleluia. Dulce lignum B.i.

Alleluia. Surrexit pastor e.iiij.

Euangelium Erat homo ex phariseis, Nichodemus nomine f.v.

Credo dicitur.

Offertorium Protege, domine, plebem B.ij.

Secreta Sacrificium, domine, quod immolamus, placatus intende et ab omni nos exuat bellorum nequitia et per vexillum sancte crucis filij tui ad conterendas aduersariorum insidias nos in tue protectionis securitate constituat. Per eundem.

Prefatio Eterne deus, qui salutem humani h.iiij.

Communio Per lignum B.ij.

Complenda Repleti alimonia celesti et spiritali poculo recreati quesumus, omnipotens deus, vt ab hoste maligno defendas quos per lignum sancte crucis filij tui armis iusticie pro salute mundi triumphare iussisti. Qui tecum.

De sanctis Alexandro, Euentio et Theodolo

Clamauerunt iusti cum alleluia A.vij.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui sanctorum martyrum tuorum Alexandri, Euentij et Theodoli natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. Per dominum.

Epistola Reddet deus mercedem A.ix.

Alleluia. Letamini in domino A.x.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Hec mando vobis A.iij.

Offertorium Repleti sumus i.viij.

Secreta 418Super has, quesumus, domine, hostias benedictio copiosa descendat, que et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum tuorum Alexandri, Euentij et Theodoli nos solemnitate letificet. Per dominum.

Communio Iustorum anime A.xiij.

Complenda Pasce nos, domine, tuorum gaudijs vbique sanctorum, quia nostre salutis augmenta sunt, quotiens illis honor impenditur, in quibus tu mirabilis predicaris. Per dominum.


SANCTI IOANNIS ANTE PORTAM LATINAM

Ut supra in priori eius festo per totum a.xiiij. preter que sequentur.

Collecta Deus, qui conspicis, quia nos vndique mala perturbant, presta, quesumus, vt beati Ioannis, apostoli tui et euangeliste, intercessio gloriosa nos protegat. Per dominum.

Secreta Muneribus nostris, quesumus, domine, precibusque susceptis et celestibus nos munda misterijs et clementer exaudi. Per dominum.

Complenda Refecti, domine, pane celesti intercedente beato Ioanne, apostolo tuo, ad vitam, quesumus, nutriamur eternam. Per dominum.


SANCTI IOANNIS BEUERLACENSIS

Protexisti i.vij.

Collecta Deus, qui presentem diem nobis in celesti natiuitate beati Ioannis, episcopi et confessoris, solemnem esse fecisti, presta, quesumus, vt qui depositionis illius sacratissime celebramus festiuitatem, eius in celis perhennem consequamur societatem. Per dominum.

Epistola Dedit dominus confessionem A.xv.

Alleluia. Iustum deduxit A.xvi.

Euangelium Uidete, vigilate A.xviij.

Offertorium Confitebuntur i.vij.

Secreta Sacrificium oblatum, quesumus, domine, intercessio beati Ioannis, confessoris tui et episcopi, maiestati tue reddat acceptum, pro cuius veneranda depositione deuoto tibi defertur obsequio. Per dominum.

Communio Letabitur iustus A.vij.

Complenda Sumentes, domine, celestis dona misterij benedictionis tue gratiam interueniente beato Ioanne, confessore tuo atque pontifice, consequi mereamur, vt cuius venerando gloriam predicamus, eius in cunctis necessitatibus nostris auxilium sentiamus. Per dominum.


DE SANCTIS GORDIANO ET EPIMACHO

Sancti tui i.vij.

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi solemnia colimus, eorum apud te intercessionibus adiuuemur. Per dominum. 419 | i.x.

Epistola Rememoramini A.ix.

Alleluia. Iudicabunt A.x.

Aliud de resurrectione.

Euangelium Uidens Iesus A.x.

Offertorium Mirabilis A.xiij.

Secreta Grata tibi sint, domine, munera nostra, que et tuis instituta sunt preceptis et beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi festiuitas gloriosa commendet. Per dominum.

Communio Iustorum anime A.xiij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt qui celestia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis tuis Gordiano et Epimacho per hec contra omnia aduersa muniamur. Per dominum.


SANCTORUM NEREI, ACHILLEI ATQUE PANCRATII

Ecce oculi A.viij.

Collecta Semper nos, domine, martyrum tuorum Nerei, Achillei et Pancratij foueat beata solemnitas et tuo dignos reddat obsequio. Per dominum.

Epistola Iusti autem in perpetuum A.ix.

Alleluia. Fulgebunt iusti.

Euangelium Ecce ego mitto vos A.x.

Offertorium Confitebuntur celi mirabilia i.vij.

Secreta Sanctorum tuorum, domine, Nerei, Achillei et Pancratij tibi grata confessio et munera nostra commendet et tuam nobis indulgentiam semper imploret. Per dominum.

Communio Gaudete, iusti A.xiij.

Complenda Quesumus, domine, vt beatorum martyrum tuorum Nerei, Achillei et Pancratij deprecationibus sacramenta, que sumpsimus, ad tue nobis proficiant placationis augmentum. Per dominum.


SANCTI HALUARDI MARTYRIS

Protexisti i.vij.

Collecta Sanctus martyr tuus Haluardus quesumus, domine, nos vbique letificet, vt dum eius merita in presenti festiuitate recolimus, patrocinia in augmentum virtutum sentiamus. Per dominum.

Epistola Omne gaudium B.xi.

Alleluia. Corona aurea A.vi.

Euangelium Qui amat patrem plus A.vij.

Offertorium Confitebuntur celi mirabilia i.vij.

Secreta Tanto placabiles in conspectu maiestatis tue, quesumus, domine, nostre sint hostie, quanto sancti martyris Haluardi, pro cuius solemnitate exhibentur, tibi grata sunt merita. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Letabitur A.vij.

Complenda Beati Haluardi, martyris tui, domine, suffragijs exoratus percepti sacramenti tui nos virtute defende. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit.


420SANCTI ERICI, REGIS ET MARTYRIS

Officium

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore Erici martyris, de cuius passione gaudent angeli et collaudant filium dei.

Psalmus Domine, in virtute tua letabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer.

Collecta Deus, qui beato Erico, regi et martyri tuo, victorie palmam viteque coronam et celestis regni gloriam contulisti, fac nos, quesumus, eius meritis et intercessione cuncta nobis aduersantia vincere et coronam glorie in celis feliciter obtinere. Per dominum.

Epistola Iustus si morte A.v.

Alleluia.

Rex pie, martyr inclite, tuorum memor supplicum, Erice, recto tramite duc nos ad regnum celicum.

Euangelium Si quis vult venire A.vi.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Maiestati tue, domine, munera nostre seruitutis beati Erici, regis et martyris, commendet oratio et concede propicius, vt cuius gloriamur triumpho, protegamur auxilio. Per dominum. Communio

Magna est gloria A.ij.

Complenda Huius nos, domine, perceptio sacramenti mundet et muniat et intercedente beato Erico, rege et martyre tuo, ad celestia regna perducat. Per dominum.


SANCTI DUNSTANIDunstani] Dunscani missale EPISCOPI ET CONFESSORIS

Si extra tempus paschale venerit, officium

Statuit ei A.xiij.

Collecta Deus, qui beatum DunstanumDunstanum] Dunscanum missale pontificem ad regna transtulisti celestia, concede nobis per gloriosa eius merita ad gaudia transire perhennia. Per dominum.


Eodem die Potentiane.

Beate Potentiane, virginis tue, natalicia veneranda, quesumus, domine, ecclesia tua deuote suscipiat et fiat magne glorificationis amore deuotior. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo Israel A.xiiij.

Graduale Iurauit dominus.

Alleluia. Inueni A.xvi.

Euangelium Uos estis.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Hijs, domine, quesumus, interueniente sacratissimo pontifice tuo DunstanoDunstano] Dunscano missale placare honoribus et ab omnibus nos eripe hostium nostrorum aduersitatibus. Per dominum.

Alia Accipe, domine, munera, que in beate Potentiane, virginis martyrisque tue, solemnitate deferimus, quia ad tua patrocinia recurrit, et laudem, quod vel talis orta est vel assumpta. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda 421 | i.xi.Quesumus, omnipotens deus, vt quos tuis reficere dignatus es muneribus, per sanctissimum pontificem tuum DunstanumDunstanum] Dunscanum missale in supernis glorificare digneris sedibus. Per dominum.

Alia complenda Hec nos, quesumus, domine, gratia tua semper exerceat, vt et diuinis instauret corda nostra misterijs et tui commemoratione letificet. Per dominum.

Si tempore paschali venerit, cantetur per totum vt supra de sancto Ioanne episcopo i.ix.


SANCTI URBANI PAPE ET MARTYRIS

Sacerdotes tui A.xiij.

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Urbani, martyris tui atque pontificis, solemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Inueni Dauid.

Alleluia. Iste sanctus A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Munera, quesumus, domine, tibi dicata sanctifica et intercedente beato Urbano, martyre tuo, per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Communio Fidelis A.xviij.

Complenda Beati Urbani, martyris tui atque pontificis, domine, intercessione placatus presta, quesumus, vt que temporali celebramus actione, perpetua saluatione capiamus. Per dominum.

Si vero tempore paschali euenerit, Protexisti i.vij.


SANCTI AUGUSTINI DOCTORIS ANGLORUM

Statuit ei dominus A.xiij.

Collecta Deus, qui beatum Augustinum pontificem primum doctorem populo concessisti Anglorum, eius interuentu nobis veniamveniam] vitam missale tribue peccatorum et cum ipso celestium gaudia premiorum. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua curauit gentem A.xiiij.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Iustus germinabit.

Euangelium Homo quidam peregre A.xvi.

Offertorium Inueni Dauid A.xviij.

Secreta Hec oblatio, domine, tibi complaceat et intercessio sancti doctoris Anglorum Augustini nos tibi dignos exhibeat. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Sacramenta tua, domine, nostra, quesumus, extergant piacula sanctique Augustini, confessoris tui, oratio nos adiuuet recte incedere inter omnia huius vite pericula. Per dominum.

Si autem tempore paschali venerit, cantetur officium Protexisti me, vt supra habetur i.vij.


GERMANI EPISCOPI

Sacerdotes dei A.xiij.

Collecta 422Deus, qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hunc diem beati Germani, confessoris tui, depositione consecrasti, da ecclesie tue de eius natalicio gaudere, vt apud misericordiam tuam et exemplis eius protegamur et meritis. Per dominum.

Epistola Testificor coram A.vi.

Graduale Inueni.

Alleluia. Ecce sacerdos A.xvi.

Euangelium Facta est contentio A.iij.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Sacrificium nostrum tibi, domine, quesumus, beati Germani precatio sancta conciliet, vt cuius honore solemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per dominum.

Communio Semel iuraui A.xviij.

Complenda Sacro munere satiati supplices te, domine, deprecamur, vt quod debite seruitutis celebramus officio, intercedente beato Germano, confessore tuo, saluationis tue sentiamus augmentum. Per dominum.


SANCTE PETRONILLE UIRGINIS

Officium

Dilexisti iusticiam A.xx.

Collecta Omnipotens sancte deus, auctor virtutis et amator virginitatis, fac nos, quesumus, sancte Petronille virginis placitis tibi meritis commendari, cuius vita merito castitatis tibi complacuit. Per dominum.

Epistola Sapientia vincit A.xx.

Graduale Dilexisti.

Alleluia. Specie tua A.xxij.

Euangelium Simile est regnum celorum decem virginibus A.xxiij.

Offertorium Offerentur primum A.xxij.

Secreta Hec dona, quesumus, domine, placatus intende, quibus et summum sacrificium continetur et morte preciosa virginis tue Petronille tibi placita hostia consecratur. Per dominum.

Communio Diffusa est A.xxiij.

Complenda Hec nos gratia tua, domine, quesumus semper exerceat et que sumpsimus diuinis instaurent nostra corda misterijs et virginis tue Petronille commemoratione letificent. Per dominum.


SANCTORUM MARCELLINI ET PETRI

Clamauerunt A.vij.

Collecta Deus, qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri solemnitate letificas, presta, quesumus, vt quorum gaudemus meritis, prouocemur exemplis. Per dominum.

Epistola Respondens vnus A.viij.

Graduale Iustorum anime.

Alleluia. Sancti et iusti A.x.

Euangelium Cum audieritis A.xi.

Offertorium Letamini A.xiij.

Secreta Uotiua, domine, munera deferentes in tuorum Marcellini et Petri martyrum passione tuam magnificentiam veneramur et per eam nobis imploramus tue pietatis auxilium. Per dominum.

423 | i.xij.Communio Iustorum anime A.xiij.

Complenda Intercedentibus sanctis tuis, domine, plebi tue presta subsidium, vt ab omnibus noxijs expedita cuncta sibi profutura percipiat. Per dominum.

Si tamen tempore paschali venerit, vt supra, Tiburtij et Ualeriani, i.vij.


COMMEMORATIO SANCTI ERASMI IN CRASTINO DIE

Oratio Deus, qui beatum Erasmum, martyrem tuum atque pontificem, tormentis ereptum angelico pane cibasti, presta supplicibus tuis, vt eius meritis et precibus ab omnibus hostibus anime et corporis triumphare valeamus et eterna dulcedine perfrui mereamur. Per dominum.

Secreta et complenda in communi vnius martyris et pontificis A.vij.


SANCTI BONIFACII EPISCOPI ET MARTYRIS

Sacerdotes eius A.vij.

Collecta Deus, qui multitudinem populorum beati Bonifacij, martyris tui atque pontificis, instantia ad agnitionem tui sancti nominis vocare dignatus es, concede propicius, vt cuius solemnia colimus, etiam patrocinia sentiamus. Per dominum.

Epistola Nemo militans A.v.

Graduale Sacerdotes eius A.x.

Alleluia. Disposui A.xvi.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium In virtute tua A.vij.

Secreta Accepta sit, quesumus, in conspectu tuo,tuo] tuo tuo missale domine, nostre humilitatis oblatio et sancti martyris tui Bonifacij fiat supplicatione salutaris, pro cuius solemnitate tue maiestati defertur. Per dominum.

Communio Magna est A.vij.

Complenda Presta, domine, quesumus, vt sacramenti tui participatione vegetati sancti Bonifacij precibus adiuuemur. Per dominum.

Si vero tempore paschali euenerit, cantetur Protexisti i.vij.


SANCTORUM MEDARDI ET GILDARDI

Sacerdotes tui A.xiij.

Collecta Deus, qui sanctam nobis diei huius solemnitatem in honore sanctorum confessorum tuorum Medardi et Gildardi consecrasti, adesto familie tue precibus et dona, vt quorum festa celebramus, merito eorum et auxilio subleuemur. Per dominum.

Epistola Plures facti A.xv.

Graduale Exultabunt.

Alleluia. Letamini A.x.

Euangelium Sint lumbi A.xix.

Offertorium Mirabilis A.xiij.

Secreta Respice, domine, quesumus, populum tuum ad tua sacramenta et presentem festiuitatem beatorum confessorum tuorum Medardi et Gildardi currentem, vt quod in honore nominis tui detulerunt cunctis proficiat ad veniam et salutem. Per dominum.

424Communio Ego vos A.xiij.

Complenda Gratias agimus tibi, domine Iesu Christe, qui nos celesti medela reparare dignatus es, da, quesumus, peccatis nostris veniam, sicut beatis confessoribus tuis Medardo et Gildardo sedes dedisti pontificales. Per eundem.

Sed si tempore paschali venerit, dicatur officium Sancti tui i.vij.


PRIMI ET FELICIANI MARTYRUM

Sapientiam sanctorum A.viij.

Collecta Fac nos, quesumus, domine, sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari, quorum suffragijs protectionis tue dona sentiamus. Per dominum.

Epistola Iusti in perpetuum.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Iusti epulentur A.x.

Euangelium Hoc est preceptum A.iij.

Offertorium Mirabilis deus A.xiij.

Secreta Sacrificium, domine, quod pro sanctis martyribus tuis Primo et Feliciano proponit nostra deuotio, eorum merito nobis augeat te donante suffragium. Per dominum.

Communio Ego vos A.xiij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt sanctorum tuorum celestibus misterijs celebrata solemnitas indulgentiam nobis tue propiciationis acquirat. Per dominum.

Si tempore paschali, officium Sancti tui i.vij.


BARNABE APOSTOLI

Mihi autem A.ij.

Collecta Deus, cuius nomine beatus Barnabas apostolus vna cum Paulo segregatus est electione superna ad predicandum gentibus euangelium Christi, filij tui, concede propicius, vt gentium populus apud misericordiam tuam pium sentiat intercessorem, quem eterne vite te largiente meruit habere predicatorem. Per eundem.

Epistola Conuenit vniuersa f.iij.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Nimis honorati.

Euangelium Facta est contentio A.iij.

Credo dicitur.

Offertorium In omnem terram A.iij.

Secreta Presentia munera, quesumus, domine, placito vultu intuere et presta, vt sanctispiritus perfundantur benedictione et in nostris cordibus eam dilectionem validius infundant, per quam sanctus apostolus Barnabas omnia oblectamenta mundi deuicit. Per dominum eiusdem.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Uos, qui secuti A.iij.

Complenda Beati Barnabe, apostoli tui, nos, quesumus, domine, festa tueantur et eius tue maiestatimaiestati] maiestatis missale commendet oratio veneranda. Per dominum.


IN NATALI SANCTORUM BASILIDIS, CIRINI, NABORIS ET NAZARII

Officium

Intret in conspectu A.vij.

Collecta Sanctorum Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarij, quesumus, domine, natalicia 425 | i.xiij.nobis votiua resplendeant et quod illis contulit excellentia sempiterna, fructibus nostre deuotionis accrescat. Per dominum.

Epistola Benedictus deus et pater A.i.

Graduale Uindica.

Alleluia. Te martyrum A.ix.

Euangelium Attendite a fermento A.xij.

Offertorium Exultabunt A.xiij.

Secreta Pro sanctorum Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarij sanguine venerando hostiam tibi, domine, solemniter immolamus tua mirabilia pertractantes, per que talis est perfecta victoria; presta, quesumus, vt et vincula nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie dona conciliet. Per dominum.

Communio Posuerunt A.xiij.

Complenda Leti, domine, semper sanctorum Basilidis, Cirini, Naboris et Nazarij solemnia celebremus et eorum patrocinia iugiter sentiamus. Per dominum.


SANCTI BASILII EPISCOPI

Officium

Statuit A.xiij.

Collecta Deus, qui perhennem gloriam sanctissimi Basilij, confessoris tui atque pontificis, anime contulisti, tribue, quesumus, eius nos apud te patrocinijs subleuari, vt cum eo vitam possideamus eternam. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo et inuentus A.xiij.

Graduale Ecce sacerdos.

Alleluia. Inueni.

Euangelium Homo quidam peregre proficiscens A.xvi.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Oblatis, domine, ob honorem confessoris tui Basilij placare muneribus et ipsius interuentu famulis tuis cunctorum tribue indulgentiam peccatorum. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Fidelium tuorum, quesumus, domine, vota serenus intende et intercedente beato Basilio, confessore tuo atque pontifice, a cunctis nos reatibus absolutos concede festis interesse perpetuis. Per dominum.


SANCTORUM UITI, MODESTI ET CRESCENTIE

Omnia vt supra in die Marcellini et Petri i.xi.

Collecta Deus, qui beatum Uitum in puerili adhuc etate triumphantem coronasti et Modestum atque Crescentiam eius meritis coequasti, concede propicius, vt quorum solemnia veneranda colimus, eorum etiam pia consolatione respiremus. Per dominum.

Secreta Sicut glorie diuine potentiam munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum, domine, tue saluationis impendant. Per dominum.

Complenda Refecti, domine, benedictione celesti quesumus, vt per intercessionem sanctorum tuorum Uiti, Modesti atque 426Crescentie medicina sacramenti et corporibus nostris prosit et mentibus. Per dominum.


SANCTI BOTULPHI ABBATIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Deus, omnium regnorum gubernator et rector, qui famulis tuis annuam beati Botulphi abbatis festiuitatem celebrare largiris, nostrorum, quesumus, dele cicatrices vulnerum patrieque celestis donis reficis sempiternis. Per dominum.

Epistola Iustus cor A.xv.

Graduale Os iusti.

Alleluia. Sancte Botulphe A.xvi.

Euangelium Ecce nos A.iij.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Munus tibi a deuotis oblatum famulis, eterne rerum conditor, dignanter respice et intercedentibus meritis almi patris Botulphi celesti illud benedictione sanctifica, vt nobis ad cunctorum veniam peccaminum et ad gaudij celestis proficiat augmentum. Per dominum.

Communio Magna est A.vij.

Complenda Celestis mense pasci dapibus supplices te rogamus, omnipotens deus, quatinus per gloriosa almi patris Botulphi merita gaudijs eternis nos iubeas sociari. Per dominum.


SANCTORUM MARCI ET MARCELLIANI

Salus autem A.vij.

Collecta Sanctorum martirum tuorum nos, domine, Marci et Marcelliani natalicia tueantur, qui tanto fiducialius tuo nomini supplicamus, quanto frequentius martyrum benedictionibus confouemur. Per dominum.

Epistola Lingua sapientum A.ix.

Graduale Anima nostra.

Alleluia. Uenite ad.

Euangelium Ecce ego mitto vos A.x.

Offertorium Anima nostra A.xiij.

Secreta Munera tibi, domine, dicata sanctifica et intercedentibus sanctis tuis Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Communio Amen dico A.xiij.

Complenda Salutaris tui munere, domine, satiati supplices exoramus, vt quorum letamur gustu, renouemur affectu. Per dominum.


SANCTORUM GERUASII ET PROTHASII

Loquetur A.viij.

Collecta Deus, qui nos annua sanctorum tuorum Geruasij et Prothasij solemnitate letificas, concede propicius, vt quorum gaudemus meritis, accendamur exemplis. Per dominum.

Epistola Sancti per fidem.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Iudicabunt sancti A.x.

Euangelium Cum egrederetur Iesus A.xi.

Offertorium Letamini in domino A.xiij.

Secreta Oblatis, quesumus, domine, placare muneribus 427 | i.xiiij.et intercedentibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. Per dominum.

Communio Posuerunt mortalia A.xiij.

Complenda Hec nos communio, domine, purget a crimine et intercedentibus sanctis tuis Geruasio et Prothasio celestis remedij faciat esse consortes. Per dominum.


LEOFREDI ABBATIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Deus, qui diuersis nationum populis preclaros vere fidei ministros constituisti, concede, quesumus, vt omnes, qui ad sanctissimi confessoris tui atque abbatis Leofredi festa conuenerunt, presentis gaudium prosperitatis et beatitudinis future gloriam consequantur. Per dominum.

Epistola Dilectus a deo et.

Graduale Os iusti.

Alleluia. Posui adiutorium A.xvi.

Euangelium Uidete, vigilate et orate A.xviij.

Offertorium Desiderium A.vij.

Secreta Beati Leofredi, confessoris tui atque abbatis, precibus, domine, quesumus, tibi grata reddatur oblatio, pro cuius est festiuitate immolanda. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Sacramentis, domine, et gaudijs celebritate optata expletis quesumus, omnipotens deus, vt beati Leofredi, confessoris tui et abbatis, precibus adiuuemur, cuius recordationibus exhibentur. Per dominum.


SANCTI ALBANI

Officium

In virtute tua A.v.

Collecta Deus, qui hunc diem beati Albani martyrio consecrasti, tribue, quesumus, vt cuius annuo gratulamur officio, eius continuo foueamur auxilio. Per dominum.

Epistola Benedictus deus et pater A.v.

Graduale Beatus vir A.iiij.

Alleluia. Posuisti.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium In virtute A.vij.

Secreta Hec hostia salutaris, quesumus, domine, quam in sancti Albani, martyris tui, sociorumque eius veneranda commemoratione tue maiestati suppliciter offerimus, et ligamina nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie carismata tribuat. Per dominum.

Communio Qui vult venire A.vij.

Complenda Quesumus, omnipotens et misericors deus, vt quos in sanctorum tuorum veneranda memoria de tuis sacris donis satiasti, per hec indulgentiam nos tue propiciationis consequi mereamur. Per dominum.


IN UIGILIA IOANNIS BAPTISTE

Ne timeas, Zacharia, exaudita est oratio tua et Elizabet, vxor tua, pariet tibi filium et vocabis nomen eius 428Ioannem et erit magnus coram domino et spiritusancto replebitur adhuc ex vtero matris sue et multi in natiuitate eius gaudebunt.

Psalmus Domine, in virtute tua et cetera.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis precursoris hortamenta sectando ad eum, quem predixit, secura perueniat. Dominum nostrum.


Eodem die Adeldride virginis.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, auctor virtutis et amator virginitatis, qui beatam Adeldridam hodierna die dignatus es ad celi gaudia deducere, tuam suppliciter imploramus clementiam, vt cuius sacram solemnitatem celebramus in aruis, de eiusdem patrocinijs gaudeamus in astris. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

In diebus illis: Factum est verbum domini ad me dicens: “Priusquam te formarem in vtero, noui te, et antequam exires de vulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus dedi te.” Et dixi: “A, a, a, domine deus. Ecce nescio loqui, quia puer ego sum.” Et dixit dominus ad me: “Noli dicere, ‘quia puer ego sum,’ quoniam ad omnia, que mittam te, ibis et vniuersa, que mandauero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, vt eruam te,” dicit dominus. Et misit dominus manum suam et tetigit os meum. Et dixit dominus ad me: “Ecce dedi verba mea in ore tuo. Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, vt euellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes,” ait dominus omnipotens.

Graduale Fuit homo missus a deo, cui nomen Ioannes erat, hic venit.

Ut testimonium perhiberet de lumine et pararet domino plebem perfectam.


Secundum Lucam.

Fuit in diebus Herodis, regis Iudee, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et vxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elizabeth. Erant autem iusti ambo ante deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela et non erat illis filius, eo quod esset Elizabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cumcum] vt missale sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis sue ante deum, secundum consuetudinem sacerdotij sorte exijt, vt incensum poneret ingressus in templum domini. 429 | i.xv.Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Apparuit autem ei angelus domini stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et vxor tua Elizabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Ioannem. Et erit tibi gaudium et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt. Erit enim magnus coram domino, vinum et siceram non bibet et spiritusancto replebitur adhuc ex vtero matris sue. Et multos filiorum Israel conuertet ad dominum deum ipsorum. Et ipse precedet ante illum in spiritu et virtute Helye, vt conuertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare domino plebem perfectam.”

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Munera, domine, oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne baptista nos per hec a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Alia secreta Domine deus omnipotens, pater totius mundane molis, opifex mirificus, suscipe deprecationem seruorum tuorum cum muneribus hostiarum, que tibi in sacratissima celebritate famule tue Adeldride deferimus, et concede, vt per hec diuina sacramenta cunctos carnales actus valeamus exuere et omnium incrementa virtutum percipere. Per dominum.

Communio Magna est gloria A.ij.

Complenda Beati Ioannis baptiste nos, domine, preclara committetur oratio et quem venturum esse predixit pascat nobis fore placatum. Dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui.

Alia Celestibus satiati sacramentis, clementissime deus, munificentiam tuam deposcimus, vt per interuentum beate virginis Adeldride beatitudinis eterne beneficia capere largiora possimus. Per dominum.


IN DIE SANCTO

Officium

De ventre matris mee vocauit me dominus nomine meo et posuit os meum vt gladium acutum; sub tegumento manus sue protexit me, posuit me quasi sagittam electam.

Psalmus Audite, insule, et attendite, populi, de longe: dominus ab vtero vocauit me.

Collecta Deus, qui presentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis natiuitate 430fecisti, da populis tuis spiritualium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis eterne. Per dominum.


Lectio Hieremie prophete.

Hec dicit dominus deus: Audite, insule, et attendite, populi, de longe. Dominus ab vtero vocauit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei. Et posuit os meum quasi gladium acutum, in vmbra manus sue protexit me. Et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me et dixit mihi: Seruus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Et nunc hec dicit dominus formans me ex vtero seruum sibi: Dedi te in lucem gentium, vt sis salus mea vsque ad extremum terre. Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt dominum deum tuum et sanctum Israel, qui elegit te.

Graduale Priusquam te formarem in vtero, noui te et antequam exires de ventre, sanctificaui te.

Misit dominus manum suam et tetigit os meum et dixit mihi.

Alleluia.

Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne baptista.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Elizabeth impletum est tempus pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificabat dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octauo, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater eius dixit: “Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.” Et dixerunt ad illam, quia “Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.” Innuebant autem patri eius, quem vocari vellet eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: “Ioannes est nomen eius.” Et mirati sunt vniuersi. Apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudee diuulgabantur omnia verba hec. Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quis, putas, puer iste erit?” Etenim manus domini erat cum illo. Et Zacharias, pater eius, impletus est spiritusancto et prophetauit dicens: “Benedictus dominus deus Israel, quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.”

Offertorium Iustus vt palma A.xviij.

Secreta Tua nos, domine, muneribus altaria cumulamus illius 431 | i.xvi.nobis per hec opem adesse poscentes et natiuitatem honore debito celebrantes, qui saluatorem mundi et affuturum cecinit et adesse monstrauit dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.

Communio Tu, puer, propheta altissimi vocaberis, preibis enim ante faciem domini parare vias eius.

Prefatio quotidiana h.vi., nisi fuerit dominica.

Complenda Sumat ecclesia tua, deus, beati Ioannis baptiste generatione letitiam, per quem sue regenerationis cognouit auctorem. Dominum nostrum.


INFRA OCTAUAS EIUS

Officium

Iustus vt palma A.v.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Ioannis baptiste solemnia colimus, eius apud te intercessione muniamur. Per dominum.


Hieremie prophete.

In diebus illis: Factum est verbum domini ad me dicens: Tu ergo, fili hominis, accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, que ego precipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. Ego quippe dedi te hodie in ciuitatem munitam et in columnam ferream et in murum ereum super omnem terram regibus Iuda et principibus eius et sacerdotibus et populo terre. Et bellabunt aduersum te et non preualebunt, quia ego tecum sum, ait dominus, vt liberem te.

Graduale Iustus vt palma florebit A.i.

Alleluia.

Fuit homo missus a deo, cui nomen Ioannes erat.

Alleluia.

Tu, puer, propheta altissimi vocaberis, preibis enim ante dominum parare vias eius.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Respondens Gabriel angelus dixit ad eum: “Ego sum Gabriel, qui asto ante deum, et missus sum loqui ad te et hec tibi euangelizare. Ecce eris tacens et non poteris loqui vsque in diem, quo hec fiant, pro eo, quod non credidisti verbis meis, que implebuntur in tempore suo.” Et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur, quod tardaret in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt, quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, vt impleti sunt dies officij eius, abijt in domum suam. Post hos autem dies concepit Elizabeth, vxor eius, et occultabat se mensibus quinque dicens, quia “Sic fecit mihi dominus in diebus, in quibus respexit, auferre opprobrium meum inter homines.”

432Offertorium In virtute tua A.vij.

Secreta Munera, domine, oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne baptista nos per hec a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui celestia alimenta percepimus, intercedente beato Ioanne baptista per hec contra omnia aduersa muniamur. Per dominum.


Ultimo die octauarum cantetur sicut in die sancto.


IN DIE SANCTORUM IOANNIS ET PAULI

Multe tribulationes A.viij.

Collecta Quesumus, omnipotens deus, vt nos geminata letitia hodierne festiuitatis excipiat, que de beatorum martirum Ioannis et Pauli glorificatione procedit, quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. Per dominum.

Epistola Hij sunt viri misericordie A.viij.

Graduale Ecce quam bonum.

Alleluia. Iste sunt due oliue A.x.

Euangelium Attendite a fermento A.xij.

Offertorium Gloriabuntur A.xiij.

Secreta Hostias altaribus tuis, domine, placationis imponimus potentiam tuam in sanctorum tuorum Ioannis et Pauli passionibus honorando et per eos nobis implorando veniam peccatorum. Per dominum.

Communio Et si coram A.xiij.

Complenda Celesti munere satiati quesumus, domine deus noster, vt nos hec dona martyrum tuorum Ioannis et Pauli deprecatione sanctificent. Per dominum.


IN UIGILIA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Officium

Dicit dominus Petro: “Cum esses iunior, cingebas te et ambulabas vbi volebas, cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet, quo tu non vis.” Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset deum.

Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius etcetera.

Collecta Deus, qui nobis beatorum apostolorum Petri et Pauli natalicia gloriosa preire concedas, tribue, quesumus, eorum nos semper et beneficijs preueniri et orationibus adiuuari. Per dominum.


Eodem die Deus, qui beatum Leonem pontificem sanctorum tuorum meritis coequasti, concede propicius, vt qui commemorationis eius festa percolimus, vite quoque imitemur exempla. Per dominum.


Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex vtero matris 433 | i.xvij.sue, baiulabatur, quem quotidie ponebant ad portam templi, que dicitur speciosa, vt peteret elemosinam ab introeuntibusintroeuntibus] introeuneibus missale in templum. Is cum videret Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, vt elemosinam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit: “Respice in nos.” At ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, tibi do. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula.”ambula] amblua missale Et apprehensa manu eius dextera alleuauit eum et protinus solidate sunt bases eius et plante. Et exiliens stetit et ambulabat et intrauit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans deum. Cognoscebant autem illum, quoniam ipse erat, qui ad elemosinam sedebat ad speciosam portam templi. Et repleti sunt omnes stupore et extasi in eo, quod contigerat illi.

Graduale In omnem A.ij.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus Petro: “Symon Ioannis, diligis me plus hijs?” Dicit ei: “Etiam, domine, tu scis, quia amo te.” Dicit ei: “Pasce oues meas.” Dicit ei iterum: “Symon Ioannis, diligis me?” Ait illi: “Etiam, domine, tu scis, quia amo te.” Dicit ei: “Pasce agnos meos.” Dicit ei tertio: “Simon Ioannis, amas me?” Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, ‘amas me?’ et dicit ei: “Domine, tu omnia scis: tu scis, quia amo te.” Dicit ei: “Pasce oues meas. Amen, amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te et ambulabas, vbi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet, quo tu non vis.” Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset deum.

Offertorium Mihi autem A.iij.

Secreta Munus populi tui, domine, quesumus, apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Alia Annue, domine, vt anime famuli tui Leonis hec prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per dominum.

Communio “Symon Ioannis, diligis me plus hijs?” “Domine, tu omnia nosti: tu scis, domine, quia amo te.”

Complenda Quos celesti, domine, alimento satiasti, apostolorum tuorum Petri et Pauli intercessione ab omni aduersitate custodi. Per dominum.

Alia 434Deus, qui anime famuli tui Leonis eterne beatitudinis premia contulisti, concede propicius, vt qui peccatorum nostrorum pondere premimur, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per dominum.


IN DIE SANCTO

Nunc scio vere, quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudeorum.

Psalmus Domine, probasti me et cognouisti me.

Collecta Deus, qui hodiernam diem apostolorum Petri et Pauli martirio consecrasti, da ecclesie tue eorum in omnibus sequi preceptum, per quos religionis sumpsit exordium. Per dominum.


Actus apostolorum.

In diebus illis: Misit Herodes rex manus, vt affligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacobum, fratrem Ioannis, gladio. Uidens autem, quia placeret Iudeis, apposuit apprehendere et Petrum. Erant autem dies azimorum. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post pascha producere eum populo. Et Petrus quidem seruabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad deum pro eo. Cum autem producturus esset eum Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus cathenis duabus. Et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Et ecce angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris. Percussoque latere Petri excitauit eum dicens: “Surge velociter,” et ceciderunt cathene de manibus eius. Dixit autem angelus ad eum: “Precingere et calcia te caligas tuas.” Et fecit sic. Et dixit illi: “Circunda tibi vestimentum tuum et sequere me.” Et exiens sequebatur eum et nesciebat, quia verum est, quod fiebat per angelum. Estimabat autem se visum videre. Transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream, que ducit ad ciuitatem, que vltro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum vnum et continuo discessit angelus ab eo. Et Petrus ad se reuersus dixit: “Nunc scio vere, quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudeorum.”

435 | i.xviij.Graduale Constitues A.iij.

Alleluia.

Tu es pastor ouium, princeps apostolorum, tibi tradite sunt claues regni celorum.

Euangelium Uenit Iesus i.v.

Offertorium Constitues A.iij.

Secreta Hostias, domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, apostolica prosequatur oratio, per quam nos expiari tribuis et defendi. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Tu es Petrus i.v.

Complenda Quos celesti, domine, alimento satiasti, apostolicis intercessionibus ab omni aduersitate custodi. Per dominum.


IN COMMEMORATIONE SANCTI PAULI

Scio, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem.

Psalmus Domine, probasti me et cognouisti.

Collecta Deus, qui multitudinem gentium beati Pauli apostoli predicatione docuisti, da nobis, quesumus, vt cuius natalicia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per dominum.


Ad Galathas

Fratres: Notum vobis facio euangelium, quod euangelizatum est a me, quia non est secundum hominem neque ego ab homine illud accepi neque didici sed per reuelationem Iesu Christi. Audistis enim conuersationem meam aliquando in iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam dei et expugnabam illam. Et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos meos in genere meo abundantius existens emulator paternarum traditionum. Cum autem placuit ei, qui me segregauit de vtero matris mee et vocauit me per gratiam suam, vt reuelaret in me filium suum, vt euangelizarem illum in gentibus, continuo non acquieui carni et sanguini neque Hierosolimam veni ad antecessores meos apostolos sed abij in Arabiam et iterum reuersus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolimam videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum, fratrem domini. Que autem scribo vobis, ecce coram deo, quia non mentior. Deinde veni in partes Syrie et Cicilie. Eram autem ignotus facie ecclesijs Iudee,facie ecclesijs Iudee] faciei ecclesie Iudei missale que erant in Christo. Tantum autem auditum habebant, quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc euangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. Et in me 436clarificabant dominum Iesum Christum.

Graduale Qui operatus i.i.

Alleluia.

Sancte Paule apostole, predicator et doctor gentium, intercede pro nobis.

Euangelium Ecce nos reliquimus A.iij.

Credo dicitur.

Offertorium Mihi autem A.iij.

Secreta Ecclesie tue, quesumus, domine, preces et hostias apostolica commendet oratio, vt quod pro illorum gloria celebramus, nobis prosit ad veniam. Per dominum.

Prefatio de apostolis.

Communio Amen dico A.iij.

Complenda Perceptis, domine, sacramentis, beatis apostolis intercedentibus deprecamur, vt que pro illorum celebrata sunt gloria nobis proficiant ad medelam. Per dominum.


IN UISITATIONE UIRGINIS MARIE

Gaudeamus A.xx.

Collecta Da ecclesie tue, quesumus, omnipotens deus, beate Marie semper virginis assidua visitatione consolari, vt per eius salutationem mellifluam sentiamus saluatoris nostri spiritualem presentiam et in tue laudis iubilum deuotis mentibus exurgamus. Per eundem.

Alia Deus, qui coeternum tibi filium in beate Marie virginis vtero clausum in montana, ne lateret, ad Elizabeth gestari voluisti, presta, quesumus, vt cuius virginitatem in hac visitationis commemoratione veneramur, eam subsequi, quo precessit, ad celestis regni gaudia mereamur. Per dominum.


Sapientie.

Clara est hec et nunquam marcesset, facile videtur ab hijs, qui diligunt eam, et inuenitur ab hijs, qui querunt illam. Preoccupat illos, qui se concupiscunt, vt illis se priorem ostendat. Qui diluculo vigilauerit ad illam, non laborabit. Assidentem autem illam in foribus suis inueniet. Cogitare ergo de illa sensus est consummatus. Qui vigilauerit propter illam, cito erit securus, quoniam circuit querens dignos se et in vijs suis se ostendit illis hilariter et in omni prouidentia occurrit eis. Initium enim illius verissima discipline concupiscentia est. Cura ergo discipline eius dilectio est et dilectio custodia legum illius est. Custodia autem legum illius consummatio incorruptionis est. Incorruptio autem proximum esse deo facit. Concupiscentia itaque eius deducit ad regnum perpetuum.


Lectio libri Sapientie.

Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Similis est dilectus meus capre hinnuloque ceruorum. En ipse stat post 437 | i.xix.parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: iam enim hyems transijt, imber abijt et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis aduenit. Uox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, vinee florentes dederunt odorem suum. Surge, propera, amica mea, speciosa mea, columba mea, in foraminibus petre, in cauernis macerie, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis. Uox enim tua dulcis et facies tua decora.”

Graduale Adiuuabit vel Propter veritatem A.xxij.

Alleluia.

O virgo Maria, ad eum, qui est via, veritas et vita, perducere nos festina.

Alleluia.

Pia mater et humilis, nature memor, fragilis, in eius vite fluctibus nos rege tuis precibus.

Euangelium Exurgens Maria B.xv.

Credo dicitur.

Offertorium Aue Maria B.iij.

Secreta Largire, misericors deus, vt in his altaribus beata Maria virgo spiritualiter adueniens filium suum, verum deum et hominem, nobis sub specie panis et vini representet et famelice sue familie de mensa glorie celestis micas gratie clementer distribuat. Per eundem.

Alia Deus, qui curam de omnibus in te confidentibus semper habes, presta, quesumus, hac oblatione placatus, vt beate Marie semper virginis visitationem spiritualem in nostris necessitatibus sentiamus et a cunctis periculis eruamur. Per dominum.

Prefatio Et te in visitatione h.vi.

Communio Diffusa A.xxiij.

Complenda Sumpta sacramenta, domine, nos vbique in tua pace custodiant et gloriosa virgo Maria nobis hic et in futuro tanquam pia consolatrix et mater semper occurrat, quam idcirco filij tui genitricem fieri voluisti, vt apud te sit ipsa nostre salutis clementissima procuratrix et aduocata. Per eundem.

Alia Concede, quesumus, omnipotens deus, per beate Marie virginis interuentum, vt qui eius visitationem deuotis obsequijs celebramus, illius, quem in hoc sacramento sumpsimus, gratiam nobis semper adesse sentiamus. Per dominum.

Aliud officium de visitatione B.xv.


Processi et Martiniani

Collecta Deus, qui nos sanctorum tuorum Processi et Martiniani confessionibus gloriosis circundas et protegis, da nobis et eorum imitatione proficere 438et intercessione gaudere. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, preces et munera, que et tuo sint digna conspectui; sanctorum tuorum, quesumus, precibus adiuuemur. Per dominum.

Complenda Corporis sacri et preciosi sanguinis repleti libamine quesumus, domine deus noster, vt quod pia deuotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per dominum.


IN TRANSLATIONE SANCTI MARTINI

Collecta Deus, qui populo tuo eterne salutis beatum Martinum ministrum concessisti, presta, quesumus, vt quem doctorem vite habuimus in terris, intercessorem semper habere mereamur in celis. Per dominum.

Secreta Beati confessoris tui atque pontificis Martini, domine, nobis patrocinio suffragante has oblationes diuine maiestati tue offerimus deprecantes, vt clementer et benigne suscipias que animabus omnium fidelium defunctorum requiem et lucem obtineant perpetuam ac viuentibus omnibus indulgentiam et salutem conferant sempiternam. Per dominum.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens domine deus noster, vt cuius festiuitate votiua sunt sacramenta, eius intercessione nobis salutaria reddantur. Per dominum.


IN OCTAUA APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Sapientiam A.viij.

Collecta Deus, cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit et coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberauit, exaudi nos propicius et concede, vt amborum meritis eternitatis gloriam consequamur. Per dominum.

Epistola Egressus Petrus de carcere.


Uel Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Galatas.

Fratres: Deus personam hominis non accipit. Mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt sed econtra, cum vidissent, quod creditum est mihi euangelium prepucij sicut et Petro circumcisionis; qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, et cum cognouissent gratiam, que data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columne esse, dextras dederunt mihi et Barnabe societatis, vt nos inter gentes, ipsi autem in circumcisionem tantum, vt pauperum memores essemus, quod autem sollicitus fui hoc ipsum facere. In Christo Iesu, domino nostro.

Alia epistola Hij sunt viri misericordie A.viij.

Graduale Iustorum anime.

Alleluia. Isti sunt duo oliue A.x.


439 | i.xx.Secundum Matheum.

In illo tempore: Iussit Iesus discipulos suos ascendere in nauiculam et precedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Et dimissa turba ascendit in montem solus orare, vespere autem facto solus erat ibi. Nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. Erat enim eis contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans super mare. Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes, quia “Fantasma est.” Et pre timore clamauerunt. Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam. Ego sum, nolite timere.” Respondens autem Petrus dixit: “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas.” At ipse ait: “Ueni.” Et descendens Petrus de nauicula ambulabat super aquas, vt veniret ad Iesum. Uide‹n›s vero ventum validum timuit. Et cum cepisset mergi, clamauit dicens: “Domine, saluum me fac!” Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modice fidei, quare dubitasti?” Et cum ascendissent in nauiculam, cessauit ventus. Qui autem in nauicula erant, venerunt et adorauerunt eum dicentes: “Uere filius dei es.”

Offertorium Exultabunt A.xiij.

Secreta Offerimus tibi, domine, preces et munera, que vt tuo sint digna conspectui, apostolorum tuorum precibus adiuuemur. Per dominum.

Communio Iustorum anime A.xiij.

Complenda Beatorum apostolorum, domine, Petri et Pauli desiderata solemnia recensentes, presta, quesumus, vt eorum supplicationibus muniamur, quorum regimur principatu. Per dominum.


IN TRANSLATIONE SANCTI THOME CANTUARIENSIS

Collecta Deus, qui nobis translationem beati Thome, martyris tui atque pontificis, celebrare concedis, te suppliciter exoramus, vt eius precibus et meritis a vitijs ad virtutes, a carcere transferamur ad regnum. Per dominum.

Secreta et complenda vt supra, festi eiusdem a.xvi.


SANCTE SUNNIUE UIRGINIS ET MARTYRIS ET SOCIORUM EIUS

Iudicant A.viij.

Collecta Supplicationibus nostris, omnipotens deus, aures tue pietatis inclina, vt qui sanctorum martyrum tuorum Sunniue sociorumque eius merita recolimus, eorum tueamur presidijs et ab omnibus liberemur aduersis. Per dominum.

Epistola Expectatio A.viij.

Graduale Exultabunt

440Alleluia. Uox exultationis A.x.

Euangelium Nihil opertum A.vi.

Offertorium Anima nostra A.xiij.

Secreta Hostias, domine, quas in sanctorum martyrum tuorum Sunniue et sociorum eius solemnitate deferimus, propicius respice et presta, vt eorum meritis et orationibus pro delictis populi tui ante conspectum diuine maiestatis tue angelorum manibus referantur. Per dominum.

Communio Anima nostra A.xiij.

Complenda Quos dilectissimi filij tui, domini nostri Iesu Christi, omnipotens deus, corpore et sanguine satiasti, intercedentibus sanctis tuis in Selio quiescentibus ab omnibus, quesumus, aduersis custodire dignare. Per eundem.


IN NATALICIA SEPTEM FRATRUM

Laudate, pueri A.viij.

Collecta Fraterna nos, domine, martyrum tuorum corona letificet, que et fidei nostre prebeat incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consoletur. Per dominum.

Epistola Rememoramini A.ix.

Graduale Anima nostra.

Alleluia. Laudate, pueri A.x.

Euangelium Loquente Iesu A.xi.

Offertorium Anima nostra A.xiij.

Secreta Sacrificijs presentibus, domine, quesumus, intende placatus, vt intercedentibus sanctis tuis deuotioni nostre proficiant et saluti. Per dominum.

Communio Quicunque fecerit A.xiij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt intercedentibus sanctis tuis illius salutaris capiamus effectum, cuius per hec misteria pignus accepimus. Per dominum.


IN TRANSLATIONE SANCTI BENEDICTI ABBATIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Intercessio nos quesumus, domine, beati Benedicti abbatis commendet, vt quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequamur. Per dominum.

Epistola Iustus cor A.xv.

Graduale Os iusti A.xvi.

Alleluia.

Uir domini Benedictus spiritu omnium iustorum plenus fuit.

Euangelium Nemo accendit lucernam A.xvij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Sacris altaribus, domine, hostias superimpositas sanctus Benedictus, quesumus, in salutem nobis prouenire deposcat. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Protegat nos, domine, cum tui perceptione sacramenti beatus Benedictus abbas pro nobis intercedendo, vt et conuersationis eius experiamur insignia et intercessionis eius percipiamus suffragia. Per dominum.


IN DIUISIONE APOSTOLORUM

Mihi autem A.ij.

Collecta Sacrosancta, domine, beatorum apostolorum tuorum solemnia celebrantes clementiam tuam deprecamur, omnipotens 441 | i.xxi.deus, vt eorum interuentu scelerum nostrorum enormitas deleatur, quorum scientia et doctrina a nocte perfidie totus mundus illuminatur. Per dominum.

Epistola Unicuique.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Ego vos elegi A.iij.

Euangelium Conuocatis Iesus duodecim f.i.

Credo dicitur.

Offertorium In omnem A.iij.

Secreta Humani generis restaurator, omnipotens deus, annue, quesumus, precibus nostris, vt eorum suffragijs sacrificium tibi nostrum efficiatur acceptum, quorum doctrinis mundum credimus esse saluatum. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Uos, qui A.iij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, salutaribus repleti misterijs, vt qui apostolorum tuorum solemnia celebramus, eorum orationibus adiuuemur. Per dominum.


In translatione sancti Swithuni

Statuit A.xiij.

Collecta Deus, qui hunc diem sanctissimi Swithuni, confessoris tui atque pontificis, translatione decorasti, fac nos eius meritis in sanctorum tuorum societate transferri. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua curauit A.xiiij.

Graduale Ecce sacerdos.

Alleluia. Sacerdos magnus N A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Inueni A.xviij.

Secreta Uotiua, domine, mistici dona sacramenti pro sancti Swithuni, confessoris tui et episcopi, veneratione tue maiestati oblata nostra purgent facinora et purificatos nos tantis misterijs exequendis reddant acceptos. Per dominum.

Communio Fidelis seruus A.xviij.

Complenda Celestis alimonie refecti sacramento quesumus, domine, vt intercedente beato Swithuno, confessore tuo atque pontifice, que pro ipsius celebramus gloria, ad salutis nostre proficiant incrementa. Per dominum.


SANCTI ALLEXIS CONFESSORIS

Os iusti meditabitur A.iiij.

Collecta Deus, qui nos annua beati Alexis, confessoris tui, festiuitate letificas, da nobis eius interuenientibus meritis et perpetua protectione muniri et salutari gaudere profectu. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Sancte Alexis confessor A.xvi.

Euangelium Nemo accendit lucernam A.xvij.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Donis celestibus da, quesumus, domine, libera nos mente seruire et munera, que deferimus, interueniente beato Alexi, confessore tuo, et medelam nobis operentur et gloriam. Per dominum.

Communio Magna est gloria A.ij.

Complenda 442Repleti alimonia celesti quesumus, domine, intercedente beato Alexi, confessore tuo, misericordie tue gratiam consequi mereamur. Per dominum.


SANCTE MARGARETE UIRGINIS

Dilexisti A.xx.

Collecta Deus, qui beatam Margaretam virginem hodierna die ad celos per martyrij palmam venire fecisti, concede nobis, quesumus, vt eius exempla sequentes ad te peruenire valeamus. Per dominum.

Epistola Domine deus A.xxi.

Graduale Specie tua et.

Alleluia. Ueni, electa.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Offerentur regi primum A.xxij.

Secreta Hec munera, domine, quesumus, pro beate virginis tue Margarete merito oblata et mentium nobis sanctitatem et corporum obtinea‹n›t castitatem. Per dominum.

Communio Simile est regnum A.xxij.

Complenda Huius, domine, sacramenti perceptione et beate Margarete, virginis et martyris, intercessione et tu in nobis manere dignare et nos in te vicissim manere concede. Per dominum.


PRAXEDIS UIRGINIS

Loquebar A.xx.

Collecta Assit plebi tue, omnipotens deus, beate virginis tue Praxedis supplicatio, vt quicunque eius gaudent honore, protegantur auxilio. Per dominum.

Epistola Sapientia vincit A.xx.

Graduale Dilexisti.

Alleluia. Audi, filia A.xxij.

Euangelium Simile est regnum celorum decem virginibus A.xxiij.

Offertorium Diffusa A.xxij.

Secreta Hostia, domine, quesumus, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie dona conciliet. Per dominum.

Communio Diffusa est A.xxiij.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt cuius solemnia celebramus, eius orationibus adiuuemur. Per dominum.


MARIE MAGDALENE

Gaudeamus A.xx.

Collecta Largire nobis, clementissime pater, quo sicut beata Maria Magdalena dominum nostrum Iesum Christum super omnia diligendo suorum obtinuit veniam peccatorum, ita nobis apud misericordiam tuam sempiternam impetret beatitudinem. Per eundem.


Eodem die Wandregisili.

Collecta Largire nobis, domine, quesumus, beati Wandregisili, confessoris tui atque abbatis, precibus stipendia salutis eterne, vt casta semper pectora baiulantes clementie tue laudes referamus letantes. Per dominum.

Epistola Mulierem fortem A.xxi.

Graduale Audi, filia A.xxij.

Alleluia.

443 | i.xxij.Optimam partem elegit sibi Maria, que non auferetur ab ea in eternum.

Euangelium Rogabat Iesum g.x.

Credo dicitur cum prefatio quotidiana h.vi.

Offertorium Filie regum A.xxij.

Secreta Munera nostra, quesumus, domine, beate Marie Magdalene meritis tibi gloriosis reddantur accepta, cuius oblationis obsequium vnigenitus filius tuus clementer suscipit impensum. Qui tecum.

Alia secreta Hostias tibi, domine, pro commemoratione beati Wandregisili abbatis offerimus, quem a tui corporis vnitate nulla temptatio separauit. Per dominum.

Communio Diffusa est A.xxiij.

Complenda Sumpto, domine, vnico ac salutari remedio, corpore scilicet et sanguine tuo precioso, quesumus, vt ab omnibus malis sancte Marie Magdalene patrocinijs exuamur. Per dominum.

Alia Annue, quesumus, domine deus noster, vt misterij‹s› tuis sanctis iugiter impleamur et sancti confessoris et abbatis Wandregisili semper auxilijs muniamur. Per dominum.


SANCTI APPOLLINARIS EPISCOPI ET MARTYRIS

Sacerdotes dei A.xiij.

Collecta Clementiam tuam quesumus, omnipotens deus, vt intercedente pro nobis beato Appollinare, martyre tuo atque pontifice, veniam omnium consequamur peccatorum et vitam capere valeamus eternam. Per dominum.

Epistola Testificor coram A.vi. vel Doctrinis varijs A.xv.

Graduale Inueni Dauid.

Alleluia. Hic in oratione vel Ecce sacerdos A.xvi.

Euangelium Facta est contentio A.iij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Munera, quesumus, domine, pro martyris tui Appollinaris solemnitate oblata propicius respice et ad salutem perpetuam nobis prouenire concede. Per dominum.

Communio Semel iuraui vide in communi A.xviij.

Complenda Refecti, domine, pane celesti intercedente pro nobis beato Appollinare, martyre tuo, ad vitam, quesumus, nutriamur eternam. Per dominum.


IN UIGILIA SANCTI IACOBI APOSTOLI

Officium et collecta in communi A.i.


Eodem die Cristine.

Collecta Quesumus, omnipotens deus, vt nostrorum habitacula cordium delictis euacuata sanctitatis luce resplendeant et intercessione beate Cristine, quam virginitas coronat et passio, celestis aule nos faciat esse participes. Per dominum.

Epistola Benedictus deus.

Graduale Iustus vt palma. Quo cum versu finito repetatur.

Euangelium 444Ego sum vitis A.i. vel Misit Iesus duodecim.

Offertorium Gloria et honore.

Secreta in communi A.ij.

Alia Holocausta sint ista tuis, omnipotens deus, conspectibus medullata atque perplacita, et sicut beata martyr Cristina nomini tuo deseruiuit, sic per eam nostre seruitutis munera maiestati tue sint accepta. Per dominum.

Communio Magna est.

Complenda in communi A.ij.

Alia Quos supernis, domine deus, alimentis satiasti, hos, quesumus, incrementis refice sempiternis et intercedente beata Cristina, martyre tua, sidereis adiunge collegijs. Per dominum.

Missa cum Benedicamus domino finiatur.


IN DIE SANCTO

Mihi autem A.ij.

Collecta Esto, domine, plebi tue sanctificator et custos, vt apostoli tui Iacobi munita presidijs et conuersatione tibi placeat et secura deseruiat. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Uos, qui secuti A.iij.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei cum filijs suis adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: “Quid vis?” Ait illi: “Dic, vt sedeant hij duo filij mei, vnus ad dextram tuam et vnus ad sinistram, in regno tuo.” Respondens autem Iesus dixit: “Nescitis, quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?” Dicunt ei: “Possumus.” Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo.”

Credo dicitur.

Offertorium Mihi autem A.iij.

Secreta Oblationes populi tui, domine, quesumus, beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet et que nostris non apta sunt meritis, fiant tibi placita eius deprecatione. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Uos, qui vide in communi A.iij.

Complenda Beati apostoli tui Iacobi, cuius hodierna festiuitate corpore et sanguine tuo nos refecisti, quesumus, domine, intercessione nos adiuua, pro cuius solemnitate percepimus tua sancta letantes. Per dominum.


Sancti Christofori et Cucufatis.

Officium

Loquetur dominus A.viij.

Collecta Martyrum tuorum, domine, Cristofori et Cucufatis natalicia celebrantes supplices te rogamus, vt quos in celesti gloria sublimasti, tuis concedas adesse fidelibus. 445 | i.xxiij.Per dominum.

Epistola Sancti per fidem A.viij.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Iudicabunt A.x.

Euangelium Cum egrederetur A.xi.

Offertorium Letamini in domino A.xiij.

Secreta Altare tuum, deus, muneribus cumulamus oblatis, da, quesumus, vt ad salutem nostram beatorum martyrum tuorum Christofori et Cucufatis precationes proficiant, quorum solemnitatem pio veneramur obsequio. Per dominum.

Communio Posuerunt A.xiij.

Complenda Repleti, domine, martirum tuorum celebritate quesumus, vt et deuotis mentibus te semper in eorum commemoratione laudemus et ipsis deprecantibus misericordiam tuam consequi mereamur. Per dominum.


SEPTEM DORMIENTIUM

Multe tribulationes A.viij.

Collecta Deus, qui gloriosos resurrectionis eterne precones, septem dormientes, magnifice coronasti, presta, quesumus, vt eorum precibus sanctam resurrectionem, que in eis mirabiliter preostensa est, consequamur. Per dominum.

Epistola Benedictus deus A.v.

Graduale Ecce quam bonum.

Alleluia. Ecce quam bonum vel Iusti in perpetuum A.x.

Euangelium Loquente A.xi.

Offertorium Gloriabuntur A.xiij.

Secreta Munera, domine, que pro sanctorum tuorum solemnitate deferimus, propicius suscipe et eorum intercessione mala omnia, que meremur, auerte. Per dominum.

Communio Anima nostra A.xiij.

Complenda Adiuuent nos, quesumus, domine, sacramenta, que sumpsimus, et sanctorum tuorum assidua et veneranda precatio ab omnibus semper tueatur aduersis. Per dominum.


SANCTORUM FELICIS ET SIMPLICII ET ALIORUM

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt sicut populus christianus martirum tuorum Felicis, Simplicij, Faustini et Beatricis atque Pantaleonis temporali solemnitate congaudet, ita perfruatur eterna, et quod votis celebrat, conprehendat effectum. Per dominum.

Secreta Hostias tibi, domine, pro sanctorum martyrum tuorum Felicis, Simplicij, Faustini et Beatricis atque Pantaleonis commemoratione deferimus suppliciter obsecrantes, et vt indulgentiam nobis pariter conferant et salutem. Per dominum.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt sanctorum tuorum Felicis, Simplicij, Faustini et Beatricis atque Pantaleonis celestibus misterijs celebrata solemnitas indulgentiam nobis tue propiciationis acquirat. Per dominum.


IN SOLEMNITATE SANCTI OLAUI REGIS ET MARTYRIS

Gaudeamus i.x.

Misericordias domini vel Domine, in virtute.

Collecta 446Deus, qui es regum omnium corona et martyrum victoria, annue nos beati Olaui, regis et martyris, pia apud te experiri patrocinia, vt per tuam, quam in eius glorificamus passione, magnificentiam coronam vite diligentibus te percipiamus repromissam. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Posuisti, domine A.vi.

Alleluia. Sancte Olaue, qui in celis A.xvi.

Euangelium Si quis A.vi.

Credo dicitur.

Offertorium Posuisti A.iiij.

Secreta Inscrutabilem secreti tui virtutem trepidi imploramus, omnipotens pater, vt has electas ad sanctum sacrificium creaturas in corpus et sanguinem Christi, filij tui, de celo sanctifices et interuentu beati Olaui, regis et martyris, in salutem corporis et anime prouenire concedas. Per dominum.

Prefatio quotidiana; sed si fuerit dominica, dicatur Qui cum vnigenito h.vi.

Communio Magna est A.ij.

Complenda Uitalis hostie verbi carofacti delectamento refocillati per ipsum et per suffragia sanctissimi Olaui, regis et martyris, tue omnipotentie, deus, obsecramus reconciliari, vt presentis vite commodis perfrui et eterne digni habeamur participari. Per eundem.

Alia Agni celestis dulcedine satiati supplices te rogamus, omnipotens deus, vt intercedenteintercedente] intrecedente missale beato Olauo, rege et martyre tuo, ipsius semper simus deitate protecti, cuius sumus preciosa crucis morte redempti. Qui tecum.


SINGULIS DIEBUS INFRA OCTAUAS DE BEATO OLAUO CANTETUR, NISI FESTUM NOUEM LECTIONUM IMPEDIAT, CUM HOC OFFICIO

Iustus vt palma A.v.

Collecta Deus, qui es regum vt supra, vel ista Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, vt sicut beatus Olauus rex in terris extitit catholicus, ita apud tuam in celis misericordiam pro nobis intercessor sit ipse perpetuus. Per dominum.

Alia de martiribus Deus, qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratie contulisti, da nobis, famulis tuis, nostrorum veniam peccatorum, vt sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur aduersitatibus liberari. Per dominum.

Epistola Beatus vir, qui inuentus.

Alia Beatus vir, qui in sapientia vel Nemo militans.

Alia Iustus si morte A.v.

Graduale Domine, preuenisti A.xvi.

Alleluia. Egregie martyr vel Hic in oratione.

Euangelium Si quis vult.

Aliud Nisi granum A.vi.

Aliud Conuocata 447 | i.xxiiij.A.vij.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Suscipe, quesumus, omnipotens deus, preces nostras et sanctifica huius oblationis hostiam et intercedente beato Olauo, rege et martyre tuo, a cunctis tueamur aduersis. Per dominum.

Alia secreta de martiribus Hec hostia, quesumus, domine, quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus, et vincula nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie dona conciliet. Per dominum.

Communio Qui vult venire A.vij.

Complenda Agimus tibi gratias, omnipotens deus, tua sacramenta sumentes et intercessione beati Olaui, regis et martiris tui, per hec ab omnibus muniamur aduersis. Per dominum.

Alia Per huius, domine, operationem misterij et vitia nostra purgentur et intercedentibus sanctis tuis iusta desideria compleantur. Per dominum.


MEMORIA DE SANCTO GERMANO

Maiestatem tuam, domine, sanctus Germanus, confessor tuus atque pontifex, cuius hodie depositionem celebramus, pro nobis exoret, vt quod nostris meritis non valemus, eius precibus consequamur. Per dominum.

Secreta et complenda in communi vnius confessoris et pontificis. A xviij.


AD UINCULA PETRI

Nunc scio vere i.xvij.

Collecta Deus, qui beatum Petrum apostolum a vinculis absolutum illesum abire fecisti, nostrorum, quesumus, absolue vincula peccatorum et omnia mala a nobis propiciatus exclude. Per dominum.

Secunda collecta fiat de martyribus Fraterna nos, domine, martirum tuorum corona letificet, que et fidei nostre prebeat incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consoletur. Per dominum.

Tertia de beato Olauo.

Epistola Misit Herodes i.xvij.

Graduale Constitues A.iij.

Alleluia.

“Petre, amas me?” “Tu scis, domine, quia amo te.” “Pasce oues meas.” vel Tu es pastor i.xviij.

Euangelium Iussit Iesus discipulis i.xx.

Credo dicitur.

Offertorium Constitues A.iij.

Secreta Oblatum tibi, domine, sacrificium viuificet nos semper et muniat. Per dominum.

Alia Uotiua misteria, domine, quesumus sanctorum tuorum solemnia celebrantes deuota mente tractamus, quibus nobis et presidium crescat et gaudium. Per dominum.

Tertia de beato Olauo.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Tu es Petrus i.v.

Complenda Corporis sacri et preciosi sanguinis repleti libamine quesumus, domine deus noster, vt quod pia deuotione agimus, certa redemptione capiamus. 448Per dominum.

Alia complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt quorum memoriam sacramenti participatione recolimus, fidem quoque proficiendo sectemur. Per dominum.

Tertia de beato Olauo.


QUINTA DIE DICATUR MISSA DE SANCTO OLAUO UT IN SECUNDA DIE EIUSDEM FESTI PRENOTATUM INUENITUR

Et fiat secunda oratio de beato Stephano papa.

Deus, qui nos beati Stephani, martyris tui atque pontificis, annua solemnitate letificas, concede propicius, vt cuius natalicia colimus, de eiusdem etiam protectione gaudeamus. Per.

Secreta Munera, domine, tibi dicata sanctifica et intercedente beato Stephano, martire tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Complenda Hec nos communio, domine, purget a crimine et intercedente beato Stephano, martyre tuo atque pontifice, celestis remedij faciat esse consortes. Per dominum.


IN TRANSLATIONE OLAUI REGIS ET MARTYRIS

Totum cantetur solemniter de sancto Olauo vt in festo eius cum collecta et secunda oratio fiat de inuentione beatorum martyrum Stephani et aliorum.

Collecta Deus, qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hodierna die beatorum martyrum tuorum Stephani, Nicodemi, Gamalielis et Abibon inuentionem gloriosam reuelasti, da nobis in eterna letitia de eorum societate gaudere. Per dominum.

Secreta Munera tibi, domine, nostre deuotionis offerimus, que et pro tuorum tibi grata sint honore sanctorum et nobis salutaria te miserante reddantur. Per dominum.

Complenda Sumpsimus, domine, sanctorum tuorum Stephani, Nicodemi, Gamalielis atque Abibon solemnia celebrantes sacramenta celestia, presta, quesumus, vt quod temporaliter gerimus, eternis gaudijs consequamur. Per dominum.


IN OCTAUA SANCTI OLAUI

Omnia vt in festo priori cum collecta ibidem vel cum hijs sequentibus:

Collecta Deus, qui beatum Olauum, regem et martyrem, virtute magna et mirabili scientia ditasti et ad gloriam ineffabilem hodierna die sublimasti, concede nobis, famulis tuis, eius meritis intercedentibus hostis antiqui machinamenta superare et ad ciuium supernorum societatem peruenire. Per dominum.


Eodem die commemoratio.

Omnipotens sempiterne deus, qui beato regi Oswaldo terrene gloriam potestatis in amorem diuinum dedisti conuertere, da nobis, quesumus, eius quoque intercessione in tui nominis amore iugiter 449 | k.i.permanere. Per dominum.

Secreta Suscipe, clementissime deus, has oblationes, quas in tui commemoratione et beati Olaui, regis et martiris, veneratione tibi, deo viuo et vero, offerimus, vt per hec sancta sacrificia et martyris tui gloriosa suffragia ab omnibus inimicorum nostrorum insidijs nos liberes et a cunctis mundi huius periculis eripias et ad gaudia sempiterna perducas. Per dominum.

Alia Munera nostra, domine, que in beati Oswaldi, regis et martyris, commemoratione maiestati tue offerimus, benignus ac propicius assume. Per dominum.

Complenda Sancti martyris tui Olaui, domine, quesumus, intercessio gloriosa nos vbique protegat et adiuuet et per hec sancta, que sumpsimus, a peccatorum nostrorum vinculis absoluat et ab omnibus inimicis tueatur semper et muniat et ad tuam presentiam te donante perducat. Per dominum.

Alia Agimus tibi gratias, domine Iesu Christe, qui nos sacri corporis tui et sanguinis susceptione satiare dignatus es, suppliciter exorantes, vt quod conscientia nostra non presumit, beati Oswaldi, regis et martyris, interueniente auxilio consequi mereamur, qui tibi fideliter et deuote seruiuit. Qui viuis et.


TRANSFIGURATIONIS DOMINI

Benedicta f.iiij.

Collecta Deus, qui hodierna die vnigenitum tuum mirabiliter transformatum celitus vtriusque testamenti patribus reuelasti, da nobis, quesumus, actibus tibi beneplacitis ad eius semper contemplandam pertingere gloriam, in quo paternitati tue optime complacuisse testatus es. Qui tecum.


Eodem die memoria.

Deus, qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Sixti, Felicissimi et Agapiti natalicia colere, da nobis in eterna beatitudine de eorum societate gaudere. Per dominum.


Alia memoria.

Deus, qui ecclesiam tuam beati Dominici, confessoris tui, illuminare dignatus es meritis et doctrinis, concede propicius, vt intercessione eius temporalibus non destituatur auxilijs et spiritualibus semper proficiat incrementis. Per dominum.


Lectio episcopi beati Petri apostoli.

Carissimi: Dabo operam et frequenter habere vos post obitum meum, vt horum memoriam habeatis. 450Nos enim indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis domini nostri Iesu Christi virtutem et sapientiam sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a deo patre honorem et gloriam voce lapsa ad eum huiuscemodi aa] et missale magnifica gloria: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. Et hanc vocem nos audiuimus de celo allatam, dum essemus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis accendentes quasi lucerne ardenti in caliginoso loco, donec dies lucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris.

Graduale Benedictus f.iiij.

Alleluia.

Ascendit Iesus in montem et assumpsit Petrum, Iacobum et Ioannem; et ecce transformatus et vox patris audita est: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, ipsum audite.

Euangelium Assumpsit Iesus Petrum b.xvij.

Credo dicitur.

Offertorium Benedictus sit f.v.

Secreta Ecclesie tue, domine, quesumus, ‹dona› sanctifica nos per hec a culpis expediens, illi configurari tribue, qui suis olim discipulis gloria transfiguratus apparuit, Iesus Christus, dominus noster, qui tecum.

Alia in communi vnius confessoris non pontificis A.xix.

Alia Grata tibi sint, domine, quesumus, munera hodierne deuotionis, que pro beatorum martyrum tuorum Sixti, Felicissimi et Agapiti passione commemoratio gloriosa depromit. Per dominum. Prefatio de sancta trinitate h.vi.

Communio Benedicimus deum f.v.

Complenda Deus, qui hunc diem incarnati verbi tui transfiguratione tueque ad eum missa paternitatis voce consecrasti, tribue, quesumus, vt diuinis pasci alimonijs in eius mereamur membra transferri, qui hec in sui memoriam fieri precepit, Iesu Christi, domini nostri, qui tecum.

Alia in communi vnius confessoris non pontificis A.xix.

Alia complenda Presta nobis, quesumus, domine, intercedentibus sanctis tuis Sixto et Felicissimo et Agapito, vt que ore contingimus, pura mente capiamus. Per dominum.


In transfiguratione domini aliud officium

In excelso throno a.xviij.

Graduale Uiderunt omnes.

Alleluia. Dies sanctificatus a.xij.

Offertorium Deus enim firmauit B.iiij.

Communio Benedicimus deum f.v.

Communio Uiderunt omnes a xiij. vel Reuelabitur gloria domini et videbit omnis caro salutare dei nostri.

Cetera non mutantur.


Si autem 451 | k.ij.placuerit de martiribus totum cantare die sequenti, hoc sit officium:

Salus autem A.vij.

Collecta vt supra.

Epistola Iustorum anime A.ix.

Graduale Iustorum.

Alleluia. Sancti tui.

Euangelium Ecce ego A.x.

Offertorium Gloriabuntur A.xiij.

Secreta vt supra.

Communio Ego vos A.xiij.

Complenda vt supra.


SANCTI DONATI PONTIFICIS ET MARTYRIS

Sacerdotes dei A.xiij.

Collecta Deus, qui es tuorum gloria sacerdotum, presta, quesumus, vt sancti martiris tui atque pontificis Donati, cuius festa gerimus, sentiamus auxilium. Per dominum.

Epistola Plures facti A.xv.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Ecce sacerdos A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Inueni Dauid A.xviij.

Secreta Presta, quesumus, domine, vt sancti martiris tui atque pontificis Donati precibus, quem ad laudem nominis tui dicatis muneribus honoramus, pie nobis deuotionis fructus accrescat. Per dominum.

Communio Fidelis A.xviij.

Complenda Uotiua, domine, dona, propro] que pro missale beati martiris atque pontificis Donati solemnitate percepimus; quesumus, vt eius precibus et presentis nobis vite pariter et eterne tribuas conferre subsidium. Per dominum.


SANCTI CIRIACI ET SOCIORUM EIUS

Timete dominum A.viij.

Collecta Deus, qui nos annua beati Ciriaci, martiris tui, sociorumque eius solemnitate letificas, concede propicius, vt quorum natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur. Per dominum.

Epistola Sancti per fidem A.viij vel Memor este dominum.

Graduale Timete.

Alleluia. Letamini A.x.

Euangelium Nihil opertum A.vi.

Offertorium Letamini in domino A.xiij.

Secreta Suscipe, domine, sacrificium placationis et laudis, quod nos interueniente sancto tuo Ciriaco cum socijs eius et perducat ad veniam et in perpetuam gratiarum constituat actionem. Per dominum.

Communio Signa eos A.xiij.

Complenda Quesumus, domine deus noster, vt interueniente sancto Ciriaco, martire tuo, cum socijs suissuis] tuis missale sacrosancta misteria, que sumpsimus, actu obsequamur et sensu. Per dominum.


IN UIGILIA SANCTI LAURENTII

Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi, cornu eius exaltabitur in gloria.

Beatus vir, qui.

Gloria in excelsis non dicitur.

Collecta Adesto, domine, supplicationibus nostris et intercessione beati Laurentij, martiris tui, perpetuam nobis misericordiam benignus impende. Per dominum.

452Epistola Confitebor tibi, domine A.xx.

Graduale Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi.

Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur quo dicto repetatur.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium Oratio mea munda est et ideo peto, vt detur locus voci mee in celo, quia ibi est iudex meus et conscius meus, ineternum ascendat ad dominum deprecatio mea.

Secreta Hostias, domine, quas tibi offerimus, propicius suscipe et intercedente beato Laurentio, martire tuo, vincula peccatorum nostrorum absolue. Per dominum.

Communio Qui vult post A.vij.

Complenda Da, quesumus, domine deus noster, vt sicut beati Laurentij, martiris tui, commemoratione temporali gratulamur officio, ita perpetuo letemur aspectu. Per dominum.

Missa cum Benedicamus finiatur.


IN DIE SANCTO

Confessio b.xiij.

Collecta Da nobis, quesumus, omnipotens deus, vitiorum nostrorum flammas extinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per dominum.


Ad Galathas.

Fratres: Qui parce seminat, parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinauit in corde suo, non ex tristicia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit deus. Potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in vobis, vt in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, iusticia eius manet in seculum seculi. Qui autem amministrat semen seminanti et panem ad manducandum prestabit, et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iusticie vestre.

Graduale Probasti, domine, cor meum et visitasti nocte.

Igne me examinasti et non est inuenta in me iniquitas.

Alleluia.

Leuita Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis cecos illuminauit.

Euangelium Nisi granum A.vi.

Offertorium Confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius.

Secreta Accipe, quesumus, domine, munera dignanter oblata et beati Laurentij suffragantibus meritis ad nostre salutis auxilium prouenire concede. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Qui mihi ministrat, me sequatur, et vbi ego sum, illic 453 | k.iij.et minister meus erit.

Complenda Sacro munere satiati supplices te, domine, deprecamur, vt quod debite seruitutis celebramus officio, intercedente beato Laurentio, martyre tuo, saluationis tue sentiamus augmentum. Per dominum.


SANCTI TIBURTII MARTYRIS

Iustus vt A.v.

Collecta Beati Tiburtij nos, domine, foueant continuata presidia, quia non desinis propicius intueri quos talibus concesseris adiuuari. Per dominum.

Alia sicut in die Laurentij.

Epistola Doctrinis A.xv.

Graduale Iustus vt palma A.i.

Alleluia. Posuisti A.vi.

Euangelium Nemo lucernam accendit et operit A.xix.

Offertorium In virtute A.vij.

Secreta Adesto, domine, precibus populi tui, adesto muneribus, vt que sacris sunt oblata misterijs, tuorum tibi placeant intercessione sanctorum. Per dominum.

Alia sicut in die Laurentij.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Sumentibus, domine, pignus redemptionis eterne sit nobis, quesumus, interueniente beato Tiburtio, martyre tuo, vite presentis auxilium pariter et future. Per dominum.

Alia sicut in die Laurentij.


SANCTI IPOLITI SOCIORUMQUE EIUS

Iusti epulentur A.viij.

Collecta Da nobis, omnipotens deus, vt beati Ypoliti, martiris tui, sociorumque eius veneranda solemnitas et deuotionem nobis augeat et salutem. Per dominum.

Epistola Iustus si morte A.v.

Graduale Iustorum anime.

Alleluia. Iusti epulentur A.x.

Euangelium Attendite a A.xij.

Offertorium Anima nostra A.xiij.

Secreta Respice, domine, munera populi tui cum sanctorum festiuitate votiua et tue testificatio veritatis nobis proficiat ad salutem. Per dominum.

Communio Dico autem vobis A.xiij.

Complenda Sacramentorum tuorum, domine, communio sumpta nos saluet et in tue veritatis luce confirmet. Per dominum.


IN UIGILIA ASSUMPTIONIS BEATE MARIE UIRGINIS

Salue sancta parens, enixa puerpera regem, qui celum terramque regit in secula seculorum.

Et gaudium matris habens cum virginitatis honore nec primam similem visa est nec habere sequentem.

Gloria in excelsis et Ite, missa est non dicuntur.

Collecta Deus, qui virginalem aulam beate Marie, in qua habitares, eligere dignatus es, da, quesumus, vt sua nos defensione munitos iocundos faciat sue 454interesse festiuitati. Qui tecum.


Secunda de sancto Eusebio Deus, qui nos beati Eusebij, confessoris tui, annua solemnitate letificas, concede propicius, vt cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per dominum.

Tertia de sancto Laurentio.

Epistola Sapientia laudabit A.xx.

Graduale Benedicta et venerabilis B.ij. quo cum suo versu percantato reincipiatur.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Extollens vocem quedam mulier de turba dixit: “Beatus venter, qui te portauit, et vbera, que suxisti.” At ille dixit: “Quin immo. Beati, qui audiunt verbum dei et custodiunt illud.” Turbis autem concurrentibus cepit dicere: “Generatio hec generatio nequam est: signum querit et signum non dabitur illi nisi signum Ione prophete. Nam sicut fuit Ionas signum Niniuitis, ita erit et filius hominis generationi isti. Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis. Et ecce plusquam Salomon hic. Uiri Niniuite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia penitentiam egerunt ad predicationem Ione. Et ecce plusquam Iona hic.”

Offertorium Felix namque B.ij.

Prefatio quotidiana dicatur.

Secreta Munera nostra, domine, apud clementiam tuam dei genitricis commendet oratio, quam idcirco de presenti seculo transtulisti, vt pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. Per dominum.

Alia secreta Laudis tue hostias, domine, immolamus in tuorum commemoratione sanctorum, quibus nos et presentibus exui malis confidimus et futuris. Per dominum.

Tertia de sancto Laurentio.

Communio Beata viscera B.ij.

Complenda Concede, misericors deus, fragilitati nostre subsidium et qui sancte dei genitricis requiem celebramus, intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per dominum.

Alia Sancti Eusebij natalicia celebrantes supplices te, domine, deprecamur, vt huius misterij perceptio nobis semper indulgentie causa sit et salutis. Per dominum.

Tertia de sancto Laurentio.


IN DIE SANCTO

Officium

Gaudeamus omnes in domino A.xx.

Collecta Ueneranda nobis, domine, huius diei festiuitas opem 455 | k.iiij.conferat sempiternam, in qua sancta dei genitrix mortem subijt temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, que filium tuum, dominum nostrum, de se genuit incarnatum. Qui tecum.


Sapientie.

In omnibus requiem quesiui et in hereditate domini morabor. Tunc precepit et dixit mihi creator omnium, et qui creauit me, requieuit in tabernaculo meo, et dixit mihi: In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices. Et sic in Sion firmata sum et in ciuitate sanctificata similiter requieui et in Hierusalem potestas mea. Et radicaui in populo honorificato et in parteparte] partes missale dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea. Quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Syon. Quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rose in Ierico. Quasi oliua speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis. Sicut cynamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Quasi mirra electa dedi suauitatem odoris.

Graduale Propter veritatem A.xxij.

Alleluia.

Hodie Maria virgo celos ascendit; gaudete, quia cum Christo regnat ineternum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Intrauit Iesus in quoddam castellum et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam. Et huic erat soror nomine Maria. Que etiam sedens secus pedes domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium, que stetit et ait: “Domine, non est tibi cure quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, vt me adiuuet.” Et respondens dixit illi dominus: “Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima. Porro vnum est necessarium. Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea.”

Credo dicitur.

Offertorium Aue Maria, gratia B.iij.

Secreta Subueniat, domine, plebi tue dei genitricis oratio, quam etsi pro conditione carnis migrasse cognoscimus, in celesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. Per eundem.

Prefatio Et te in assumptione.

Communio Alma dei genitrix, succurre precantibus cunctis, nos quoque vna precamur supplices, vt tuis precibus adiuti laudemus trinitatem.

Complenda Mense celestis participes effecti imploramus clementiam tuam, domine deus noster, vt qui festa 456dei genitricis colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. Per dominum.


INFRA OCTAUAS ASSUMPTIONIS

Officium

Salue sancta parens vt supra in vigilia eiusdem.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, ad beate Marie semper virginis gaudia nos eterna pertingere, de cuius veneranda assumptione tribuis annua solemnitate gaudere. Per dominum.

Epistola Sapientia laudabit A.xx. vel Ego quasi vitis A.xxi. vel Ab initio et.

Graduale Benedicta B.ij.

Alleluia.

Assumpta est Maria in celum, gaudent angeli, laudantes benedicunt dominum.

Euangelium Loquente Iesu B.ij.

Aliud Stabant iuxta B.iiij.

Credo dicitur.

Offertorium, secreta, communio et complenda vt supra in vigilia eiusdem k.iij.

Prefatio Et te in assumptione h.vi. vt prenotatum est, cantetur singulis diebus infra octauas assumptionis Marie.


IN OCTAUA SANCTI LAURENTII

Officium

Probasti, domine, cor meum et visitasti nocte, igne me examinasti et non est inuenta in me iniquitas.

Psalmus Exaudi, domine, iusticiam.

Collecta Beati Laurentij nos faciat, domine, passio veneranda letantes, et vt eam sufficienter recolamus, efficiat promptiores. Per dominum.

Secunda oratio de beata virgine.

Epistola Beatus vir, qui inuentus A.v.

Graduale Gloria et honore.

Alleluia. Beatus vir, qui suffert.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium In virtute tua A.vij.

Secreta Beati Laurentij, martyris tui, honorabilem passionem muneribus, domine, geminatis exequimur, que, licet proprijs sit memoranda principijs, indesinenter tamen permanet gloriosa. Per dominum.

Communio Qui vult venire A.vij.

Complenda Solemnis nobis intercessio beati Laurentij martiris, quesumus, domine, prestet auxilium, vt celestis mense participatio, quam sumpsimus, tribuat ecclesie tue recensitam letitiam. Per dominum.


Infra octauas Marie

Alleluia.

Salue virgo, dei mater, templum sancti spiritus, que sola vocari digna meruisti regina celorum et domina.

Alleluia.

Uirga Iesse floruit, virgo deum et hominem genuit, pacem deus reddidit in se reconcilians ima summis.

Alleluia.

Succurre nobis, famulis tuis, mundi domina, regina celi, clamantibus ad te et ora tuum filium, vt nos semper adiuuet.

Alleluia.

Aue paradisi vernans lilium, vincens et magdalene nardipisticum, suaue super balsamum, cuius flore, diua Iesu prole, mundus traxit 457 | k.v.vite odorem.

Communio Uera fides geniti purgauit crimina mundi et tibi virginitas inuiolata manet.

Communio Diffusa A.xxiij.

Communio Beata es, virgo Maria, que dominum portasti, creatorem mundi genuisti, qui te fecit, et ineternum permanes virgo.

Communio Dilexisti A.xxiij.


ULTIMO DIE OCTAUARUM BEATE MARIE OMNIA FESTIUE AGANTUR AD MISSAM SICUT IN PRIMA DIE CUM MEMORIA DE SANCTIS MARTYRIBUS

Collecta Auxilium tuum nobis, domine, quesumus, placatus intende et intercedentibus sanctis martiribus tuis Thimotheo et Simphoriano dexteram super nos tue maiestatis extende. Per dominum.

Secreta Accepta tibi sit, domine, sacrate plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. Per dominum.

Complenda Diuini muneris largitate satiati quesumus, domine deus noster, vt intercedentibus sanctis tuis Thimotheo et Simphoriano eius semper participatione viuamus. Per dominum.


IN UIGILIA BARTHOLOMEI

Officium Ego autem A.i.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Cetera in communi A.i et ij.


IN DIE SANCTO

Officium

Mihi autem A.ij.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui huius diei venerandam sanctamque letitiam in beati apostoli tui Bartholomei festiuitate tribuisti, da ecclesie tue, quesumus, et amare quod credidit et predicare quod docuit. Per dominum.

Epistola Iam non estis.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia.

Uox Bartholomei quasi tuba vehemens est, ambulant cum eo angeli dei.

Euangelium Facta est contentio A.iij.

Credo dicitur.

Offertorium Mihi autem A.iij.

Secreta Beati apostoli tui, domine, Bartolomei solemnia recensentes quesumus, vt auxilio eius tua beneficia capiamus, pro cuius honore hostias tibi laudis offerimus. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Uos, qui secuti A.iij.

Complenda Sumpsimus, domine, pignus salutis eterne celebrantes beati Bartholomei, apostoli tui, votiua solemnia et perpetua merita venerantes. Per dominum.


Sancti Audoeni episcopi et confessoris.

Sacerdotes dei A.xiij.

Collecta Deus, qui perhennem gloriam sanctissimi confessoris tui atque pontificis Audoeni anime contulisti, tribue, quesumus, ita nos eius apud te patrocinijs sublimari, vt cum eo vitam possideamus eternam. Per dominum.

Epistola Plures facti A.xv.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Ecce sacerdos 458magnus A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Inueni Dauid A.xviij.

Secreta Oblata, quesumus, domine, populi fidelis munera meritis beatissimi Audoeni tibi reddantur accepta, vt ab omni contagione peccati hisdem, quibus famulamur, misterijs clementer emundari mereamur. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Mense celestis participatione vegetati supplices te rogamus, omnipotens deus, vt sicut de beati Audoeni perpetua glorificatione et annua celebritate gaudemus, ita ipsius apud te intercessione ab omni aduersitate mereamur defendi. Per dominum.


SANCTI HERMETIS MARTYRIS

Iustus non A.v.

Collecta Deus, qui beatum Hermetem, martyrem tuum, virtute constantie in passione roborasti, ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius aduersa formidare. Per dominum.

Epistola Nemo militans A.v.

Graduale Iustus non.

Alleluia. Letabitur iustus A.vi.

Euangelium Si quis venit A.xvij.

Offertorium In virtute A.vij.

Secreta Munera nostra, domine, quesumus, assume, et vt digne tuis famulemur altaribus, sancti tui nos Hermetis intercessione custodi. Per dominum.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Repleti, domine, benedictione celesti quesumus clementiam tuam, vt intercedente beato Hermete, martire tuo, que humiliter gerimus, salubriter sentiamus. Per dominum.


IN NATALI SANCTI AUGUSTINI MAGNI YPONENSIS EPISCOPI ET DOCTORIS EXIMII

Officium

Statuit ei dominus A.xiij.

Collecta Deus, qui beatum Augustinum ecclesie tue in exponendis scripture sacre misterijs doctorem optimum et electum antistitem prouidisti, da nobis eius semper et doctrinis instrui et oratione fulciri. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui quasi A.xiiij.

Graduale Iurauit.

Alleluia. Sacerdos magnus A.xvi.

Euangelium Uos estis sal.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Sancti confessoris tui Augustini nobis, domine, pia non desit oratio, que et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per dominum.

Communio Domine, quinque A.xviij.

Complenda Ut nobis, domine, tua sacrificia dent salutem, beatus Augustinus, confessor tuus et pontifex, quesumus, precator accedat. Per dominum.


IN DECOLLATIONE IOANNIS BAPTISTE

Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi: 459 | k.vi.“Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?”

Respondens autem Iesus ait illis: “Euntes renunciate Ioanni que audistis et vidistis.”

Collecta Sancti Ioannis, baptiste et martiris tui, domine, quesumus, veneranda festiuitas salutaris auxilij nobis prestet augmentum. Per dominum.


Eodem die memoria.

Deus, qui inter cetera potentie tue miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrij contulisti, concede propicius, vt cuius natalicia colimus, per eius ad te exempla gradiamur. Per dominum.

Epistola Expectatio A.viij.

Graduale Herodes enim tenuit et ligauit Ioannem et posuit in carcerem.

Propter Herodiadem, quam tulerat fratri suo Philippo vxorem.

Alleluia.

Misso Herodes spiculatore precepit amputare caput Ioannis in carcere.


Secundum Marcum.

In illo tempore: Misit Herodes et tenuit Ioannem et vinxit eum propter Herodiadem, vxorem Philippi, fratris sui, quia duxerat eam; dicebat enim Ioannes Herodi: “Non licet tibi habere vxorem fratris tui.” Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere nec poterat. Herodes enim metuebat Ioannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum. Et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat. Et cum dies oportunus accidisset, Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilee. Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus, rex ait puelle: “Pete a me quod vis et dabo tibi.” Et iurauit illi, quia “Quicquid petieris, dabo tibi, licet dimidium regni mei.” Que cum exisset, dixit matri sue: “Quid petam?” Et illa dixit: “Caput Ioannis baptiste.” Et cum introisset statim cum festinatione ad regem, petiuit dicens: “Uolo, vt protinus des mihi in disco caput Ioannis baptiste.” Et contristatus est rex propter iusiurandum et propter simul discumbentes noluit eam contristari sed misso spiculatore precepit afferri caput Ioannis baptiste in disco. Et decollauit eum in carcere et attulit caput eius in disco et dedit illud puelle et puella dedit matri sue. Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

Credo non dicitur, nisi fuerit domini 460ca.

Offertorium Misit rex spiculatorem, precepit amputare caput Ioannis in carcere; quo audito discipuli eius venerunt et sepelierunt eum, alleluia.

Secreta Munera, que tibi, domine, pro sancti martyris tui Ioannis baptiste passione deferimus, qui dum finiretur in terris, factus est celesti sede perpetuus, quesumus, vt eius obtentu nobis proficiant ad salutem. Per dominum.

Alia de sancta Sabina.

Hostias, domine, beate Sabine, martyris tue, dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per dominum.

Communio Ite, dicite Ioanni: “Ceci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt et beatus est, qui scandalizatus non fuerit in me.”

Complenda Conferat nobis, domine, sancti Ioannis beata solemnitas, vt et magnifica sacramenta, que sumpsimus, significata veneremur et in nobis potius edita gaudeamus. Per dominum.

Alia Purificet nos, domine, quesumus, et diuini sacramenti perceptio et gloriose sancte Sabine deprecatio. Per dominum.


SANCTORUM MARTYRUM FELICIS ET ADAUCTI

Officium

Sapientiam A.viij.

Collecta Maiestatem tuam, domine, supplices deprecamur, vt sicut nos iugiter sanctorum tuorum Felicis et Adaucti commemoratione letificas, ita semper supplicatione defendas. Per dominum.

Epistola Iustorum anime.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Sancti tui A.x.

Euangelium Cumcum] eum missale egrederetur A.xi.

Offertorium Letamini A.xiij.

Secreta Hostias, domine, tue plebis intende et quas in honore sanctorum tuorum deuota mente celebrat, proficere sibi sentiat ad salutem. Per dominum.

Communio Quod dico A.xiij.

Complenda Repleti, domine, muneribus sacris quesumus, vt intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum actione semper maneamus. Per dominum.


SANCTI EGIDII ABBATIS

Os iusti meditabitur A.iiij.

Collecta Pretende nobis, domine, misericordiam tuam et beati Egidij abbatis intercessio, cuius nos dedisti patrocinijs adiuuari, tribue, vt maiestatem tuam iugiter exoret pro nobis. Per dominum.


Memoria de sancto Prisco.

Omnipotens sempiterne deus, fortitudo certantium et martyrum palma, solemnitatem hodierne diei propicius intuere et ecclesiam tuam continua fac celebritate letari, vt intercessione beati martyris tui Prisci omnium in te credentium vota perficias. Per dominum.

Epistola Dilectus deo.

Graduale Os iusti.

Alleluia. Ueni, alme Egidi A.xvi.

Euangelium Dixit Symon 461 | k.vij.Petrus A.iij.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Intercessio, quesumus, domine, beati Egidij abbatis munera nostra tibi commendet nosque in eius veneratione sancta maiestati tue reddat acceptos. Per dominum.

Alia Eius tibi precibus, domine, quesumus, grata reddatur oblatio, pro cuius est festiuitate oblata. Per dominum.

Communio Fidelis seruus A.xviij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt qui celestia alimenta percepimus, intercedente beato Egidio, confessore tuo, per hec contra omnia aduersa muniamur et ad eterna gaudia consequenda spes nobis suppetat et facultas. Per dominum.

Alia Presta, domine, vt sacramenti tui participatione vegetati sancti quoque martyris tui Prisci deprecationibus adiuuemur. Per dominum.


IN TRANSLATIONE SANCTI CUTBERTI

Statuit A.xiij.

Collecta Deus, qui sacerdotis tui excellentissimi Cutberti vitam omni gloria apostolica decorasti, presta, quesumus, vt qui glorifice translationis sue festa celebramus, per ipsius suffragia tua semper consequamur beneficia. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo et inuentus A.xiij.

Graduale Ecce sacerdos.

Alleluia. Sancte Cuthberte, qui in celis A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Inueni A.xviij.

Collecta Deprecatio, domine, beatissimi Cuthberti, qui seipsum viuam fecit hostiam, nos et ista tibi gratificet libamina. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Sancta tua, domine, que sumpsimus, nos sui semper virtute tueantur et beato interueniente Cutberto, cuius vita tota extitit miranda, vita nostra in pace et sanctitate dirigatur. Per dominum.


SANCTI BERTINI ABBATIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui mirabiliter fulges in electis tuis, quos te habitatore glorificare voluisti, da nobis beati Bertini, confessoris tui atque abbatis, ita digne solemnia venerari, vt eius suffragantibus meritis templum tuum fieri mereamur. Per dominum.

Epistola Iustum deduxit A.xv.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Sancte Bertine confessor A.xvi.

Euangelium Nemo accendit A.xvij.

Offertorium Posuisti A.iiij.

Secreta Oblatis nostris, domine, tue semper oculis maiestatis intende et intercessio beati Bertini abbatis opem tuam nobis conferat sempiternam. Per dominum.

Communio Magna est A.vij.

Complenda Preces nostras, quesumus, domine, propiciatus admitte, et vt digne tuis famulemur altaribus, 462beati Bertini abbatis nos intercessione custodi. Per dominum.


SANCTI ADRIANI MARTYRIS

Letabitur A.iiij.

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Adriani, martiris tui, natalicia colimus, a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. Per dominum.

Epistola Beatus vir, qui inuentus A.v.

Graduale Posuisti.

Alleluia. Corona aurea.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium In virtute A.vij.

Secreta Munera, domine, quesumus, oblata sanctifica et intercedente beato Adriano, martire tuo, per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Beati Adriani, martiris tui, domine, intercessione placatus presta, quesumus, vt que temporaliter gerimus, perpetua saluatione capiamus. Per dominum.


In natiuitate Marie.

Gaudeamus A.xx.

Collecta Supplicationem seruorum tuorum, deus miserator, exaudi, vt qui in natiuitate dei genitricis et virginis Marie congregamur, eius intercessionibus a te de instantibus periculis eruamur. Per dominum.


Sapientie.

O quam pulchra est casta generatio cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quia et apud deum nota est et apud homines. Cum presens est, imitantur illam et desiderant eam, cum se subduxerit, et in perpetuum coronata triumphat premium incoinquinatorum certaminum vincens. Multigena enim impiorum multitudo non erit vtilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt. Et si in ramis in tempore germinauerint, infirmiter posita a vento commouebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur. Confringentur enim rami inconsummati et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti. Ex iniquis enim omnes filij qui nascuntur, testes sunt nequitie aduersus parentes in interrogatione sua. Iustus si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit.

Graduale Propter veritatem A.xxij.

Alleluia.

Natiuitas gloriose virginis Marie ex semine Abrahe orta, de tribu Iude, clara ex stirpe Dauid.

Euangelium Liber generatio h.xix.

Credo dicitur.

Offertorium Aue Maria B.iij.

Secreta Unigeniti tui, domine, nobis succurrat humanitas, vt qui natus de virgine matris integritatem non minuit sed sacrauit, in natiuitatis eius solemnijs a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam Iesus Christus, 463 | k.viij.dominus noster, qui tecum.

Prefatio Et te in natiuitate h.vi.

Communio Alma dei genitrix k.iiij.

Complenda Sumpsimus, domine, celebritatis annue votiua sacramenta, presta, quesumus, vt intercessione beate dei genitricis Marie et temporalis vite remedia nobis prebeant et eterne. Per dominum.


DE SANCTO GORGONIO

Oratio Sanctus, domine, martir tuus Gorgonius sua nos intercessione letificet et pia faciat solemnitate gaudere. Per dominum.

Secreta Grata tibi sit, domine, nostre seruitutis oblatio, pro qua sanctus Gorgonius martir interueniat. Per dominum.

Complenda Familiam tuam, deus, suauitas illa contingat et vegetet, qua in sancto martire tuo Gorgonio Christi tui iugiter odore pascatur. Per dominum.


Sancti Audomari episcopi.

Oratio Deus, qui es auctor mundi et conditor, qui hodierne festiuitatis diem in beati Audomari, confessoris tui atque pontificis, depositione consecrasti, presta nobis, quesumus, vt cuius annuam celebritatem deuotis obsequijs veneramur, eius suffragio tue pietatis auxilium consequi mereamur. Per dominum.

Secreta Presta, quesumus, domine, vt qui dona presentia consecramus famuli tui Audomari, apud te consequamur presidium, cuius fides intemerata percepit redemptionis eterne conuiuium. Per dominum.

Complenda Sancti tui confessoris Audomari nos, quesumus, domine, iugiter prosequatur oratio, vt quod petitio nostra non impetrat, ipso pro nobis interueniente prestetur. Per dominum.


SANCTORUM PROTHI ET IACINCTI MARTYRUM

Oratio Beatorum Prothi et Iacincti nos, domine, foueat preciosa confessio et pia iugiter intercessio tueatur. Per dominum.

Secreta Pro sanctorum martyrum Prothi et Iacincti munera tibi, domine, commemoratione, que debemus, exsoluimus, presta, quesumus, vt remedium nobis perpetue salutis operentur. Per dominum.

Complenda Ut percepta nos, domine, tua sancta purificent, beati Prothi et Iacincti, quesumus, imploret oratio. Per dominum.


IN FESTO SUSCEPTIONIS SANGUI‹NI›;S DOMINI

Suscepimus f.xviij.

Collecta Deus, qui vnigeniti filij tui, domini nostri Iesu Christi, precioso sanguine genus humanum redimere dignatus es, concede propicius, vt qui eiusdem sanguinis susceptionem debita veneratione percolimus, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Per dominum.

Epistola Scientes, quod non corruptibilibus e.xi.

Graduale Suscepimus i.ij.

Alleluia.

Laus tibi, 464Christe, summi patris vnica proles inclita, qui solus torcular calcans conculcasti mortem proprium per sanguinem.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: nisi manducaueritis carnem filij hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, habet vitam eternam. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me viuens pater et ego viuo propter patrem, et qui manducat me, ipse viuet propter me. Hic est panis, qui de celo descendit. Non sicut manducauerunt patres vestri manna in deserto et mortui sunt, qui manducat hunc panem viuet ineternum.” Hec dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum.

Credo dicatur.

Offertorium Erit vobis hic dies memorialis, alleluia, et diem festum celebrabitis solemnem domino in progenijs vestris legittimum sempiternum diem, alleluia, alleluia, alleluia.

Secreta Supplices te rogamus, omnipotens deus, vt hijs sacrificijs gregis tui peccata mundentur et oues, quas precioso filij tui sanguine redemisti, diabolicodiabolico] diabolica missale non sinas lacerari incursu. Per dominum.

Prefatio Qui‹a› per incarnati h.iiij.

Communio Qui manducat b.xxij.

Complenda Iesu Christi, filij tui, domini nostri, corpore et sanguine saginati, per quem sancte crucis sanctificatum est vexillum, quesumus, domine deus noster, vt per hec sancta, que in eius susceptionis veneratione suscepimus, perhennitatis eius gloria salutari potiamur effectu. Per eundem.


CORNELII ET CIPRIANI

Sacerdotes dei A.vij.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt sicut deuotissime christianus populus ad sanctorum sacerdotum tuorum Cornelij et Cipriani temporalem solemnitatem decurrit, ita perfruatur eterna, et quod votis celebrat, comprehendat effectu. Per dominum.

Epistola Qui timet deum a.xiiij.

Graduale Timete.

Alleluia. Letamini A.x.

Euangelium Ue vobis, qui A.xij.

Offertorium Mirabilis A.xiij.

Secreta Plebis tue, domine, munera benignus intende, que maiestati tue pro sanctorum tuorum Cornelij et Cipriani solemnitate sunt dicata. Per dominum.

Communio 465 | k.ix.Ego vos elegi A.xiij.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt quorum solemnia celebramus, eorum orationibus adiuuemur. Per dominum.


In exaltatione sancte crucis.

Nos autem B.i.

Gloria in excelsis dicatur.

Collecta Deus, qui vnigeniti filij tui, domini nostri Iesu Christi precioso sanguine humanum genus redimere dignatus es, concede propicius, vt qui ad adorandam crucem adueniunt, a peccatorum nexibus liberentur. Per eundem.


Ad Galathas.

Fratres: Uidete, qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicunque volunt placere in carne, hij cogunt vos circumcidi, tantum vt crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt sed volunt vos circumcidi, vt in carne vestra glorientur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.

Graduale Christus factus.

Alleluia. Dulce lignum B.i.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis: “Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.” Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. Respondit ei turba: “Nos audiuimus ex lege, quia Christus manet ineternum. Et quomodo tu dicis: ‘oportet exaltare filium hominis’? Quis est iste filius hominis?” Dixit ergo eis Iesus: “Adhuc modicum lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, vt non tenebre vos comprehendant. Et qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadit. Dum lucem habetis, credite in lucem, vt filij lucis sitis.”

Credo dicatur.

Offertorium Protege B.ij.

Secreta Iesu Christi, domini nostri, corpore et sanguine saginati, per quem crucis sanctificatum est vexillum, quesumus, domine deus noster, vt sicut eam adorare meruimus, ita per ipsam glorie sempiterne gaudia consequi mereamur. Per dominum.

Prefatio Qui salutem humani generis h.iiij.

Communio Per lignum B.ij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt quos misterio sancte crucis diuina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per dominum.


SANCTIsancti] sancte missale NICOMEDIS MARTIRIS

Collecta Adesto, domine, populo tuo, vt beati Nicomedis, martyris tui, merita preclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius 466patrocinijs adiuuetur. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, munera propicius oblata, que maiestati tue beati Nicomedis commendet oratio. Per dominum.

Complenda Purificent nos, domine, sacramenta, que sumpsimus, et intercedente beato Nicomede, martire tuo, a cunctis efficiant vitijs absolutos. Per dominum.


EUFEMIE UIRGINIS ET MARTYRIS

Cognoui A.xx.

Collecta Omnipotens sancte deus, qui infirma mundi eligis, vt fortia queque confundas, concede propicius, vt qui beate Eufemie, martiris tue, solemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per dominum.

Epistola Sapientia laudabit A.xx.

Graduale Specie.

Alleluia. Surge, propera.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Filie regum A.xxij.

Secreta Presta, quesumus, domine deus noster, vt sicut in tuo conspectu mors est preciosa sanctorum, ita eorum merita venerantium tibi reddatur oblatio accepta. Per dominum.

Communio Principes A.xxiij.

Complenda Sanctificet nos, domine, tui perceptio sacramenti et intercessio beate martiris tue Eufemie tibi reddat acceptos. Per dominum.


LAMBERTI EPISCOPI ET MARTYRIS

Statuit A.xiij.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt beatum Lambertum, quem ecclesie tue pontificem concessisti esse et martirem, suffragatorem nos facias habere perhennem et ad beatitudinis sue consortia pium introductorem. Per dominum.

Epistola Plures facti A.xv.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Ecce sacerdos A.xvi.

Euangelium Homo quidam nobilis A.xvij.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Suscipe, domine, sacrificium, cuius te voluisti dignanter immolatione placari, et presta, vt per interuentum beati Lamberti, martiris tui atque pontificis, beneplacitum tibi nostre mentis offeramus effectum. Per dominum.

Communio Domine, quinque A.xviij.

Complenda Adesto nobis, domine deus noster, etet] vt missale quos tuis misterijs recreasti, intercedente beato Lamberto, martire tuo atque pontifice, perpetuis defende presidijs. Per dominum.


IN UIGILIA BEATI MATHEI APOSTOLI ET EUANGELISTE

Ego autem A.i.

Collecta Da nobis, omnipotens deus, vt beati Mathei, apostoli tui atque euangeliste, quam preuenimus, veneranda solemnitas et deuotionem nobis augeat et salutem. Per dominum.

Epistola Beatus homo.

Graduale Iustus vt palma A.i.

Graduale repetatur.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Uidit Iesus publicanum nomine Leui sedentem ad theloneum et ait illi: “Sequere 467 | k.x.me.” Et relictis omnibus surgens secutus est eum. Et fecit ei conuiuium magnum Leui in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. Et murmurabant pharisei et scribe eorum dicentes ad discipulos eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?” Et respondens Iesus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ad penitentiam.” Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Apostolice reuerentie culmen offerimus sacris misterijs imbuendum, presta, quesumus, domine, vt beati Mathei, apostoli tui et euangeliste, suffragijs, cuius natalicia preuenimus, hec plebs tua semper et sua vota depromat et desiderata percipiat. Per dominum.

Communio Magna A.ij.

Complenda Beati Mathei, apostoli tui et euangeliste, quesumus, domine, supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. Per dominum.


IN DIE SANCTO

Os iusti A.iiij.

Collecta Beati Mathei, apostoli tui et euangeliste, domine, precibus adiuuemur, vt quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur. Per dominum.

Epistola Unicuique A.ij.

Graduale Beatus vir.

Alleluia. Primus ad Syon A.iiij.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem in theloneo Matheum nomine et ait illi: “Sequere me.” Et surgens secutus est eum. Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipuli‹s› eius. Et videntes pharisei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?” At Ihesus audiens ait: “Non est opus valentibus medicus sed malehabentibus. Euntes autem discite: quid est, misericordiam volo et non sacrificium? Non enim veni vocare iustos sed peccatores.”

Credo dicatur.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Supplicationibus beati Mathei, apostoli tui et euangeliste, quesumus, ecclesie tue, domine, commendetur oblatio, cuius magnificis predicationibus eruditur. Per dominum.

Prefatio Te, domine, suppliciter h.vi.

Communio Magna est gloria A.ij.

Complenda Perceptis, domine, sacramentis beato Matheo, apostolo tuo et euangelista, interueniente deprecamur, 468vt que pro illius celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam. Per dominum.


SANCTI MAURICII SOCIORUMQUE EIUS

Salus autem A.vij.

Collecta Annue, quesumus, omnipotens deus, vt nos sanctorum tuorum Mauricij, Exuperij, Candidi, Uictoris, Innocentij et Uitalis ac sociorum eorundem letificet festiua solemnitas, vt quorum suffragijs innitimur, natalicijs gloriemur. Per dominum.

Epistola Respondens vnus vel Sancti per A.viij.

Graduale Exultabunt.

Alleluia. Te martyrum.

Euangelium Uidens Iesus turbas A.x.

Offertorium Mirabilis deus A.xiij.

Secreta Respice, domine, munera, que in sanctorum martirum tuorum Mauricij, Exuperij, Candidi, Uictoris, Innocentij et Uitalis ac sociorum eorundem commemoratione deferimus, et presta, vt quorum honore grata sunt, eorum nobis fiant intercessione perpetua. Per dominum.

Communio Dico autem A.xiij.

Complenda Celestibus refecti sacramentis et gaudijs supplices te rogamus, omnipotens deus, vt quorum gloriamur triumphis, protegamur auxilijs. Per dominum.


FIRMINI EPISCOPI ET MARTYRIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Maiestatis tue clementiam suppliciter deprecamur, omnipotens et misericors deus, vt sicut vnigeniti filij tui agnitionem per beatissimi Firmini, martiris tui atque pontificis, predicationem populorum tuorum cordibus infudisti, ita meritis ipsius opitulantibus fidei firmitate et stabilitate firmentur. Per eundem.

Epistola Dominus dedit A.xv.

Graduale Iurauit.

Alleluia. Iustus non conturbabitur A.xvi.

Euangelium Qui vos audit A.xviij.

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Sicut Abel munera, domine deus, vultu placido respexisti, ita, quesumus, hec sacrificia tibi sint placabilia, vt beati Firmini, martiris tui atque pontificis, digna peragamus solemnia. Per dominum.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Sicut in deserto manna dedisti, domine deus, munere gratuito immeritis et ingratis, ita precibus beati Firmini, martiris tui atque pontificis, cibum nobis tribue sempiterne salutis. Per dominum.


COSME ET DAMIANI

Sapientiam A.viij.

Collecta Magnificet te, domine, sanctorum tuorum Cosme et Damiani beata solemnitas, qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili prouidentia contulisti. Per dominum.

Epistola Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum 469 | k.xi.magnam A.v.

Graduale Clamauerunt.

Alleluia. Exultabunt iusti A.x.

Euangelium Hec mando vobis A.iij.

Offertorium Gloriabuntur A.xiij.

Secreta Sanctorum tuorum, domine, nobis pia non desit oratio, que et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per dominum.

Communio Posuerunt A.xiij.

Complenda Protegat, domine, quesumus, populum tuum et participatio celestis indulta conuiuij et deprecatio collata sanctorum. Per dominum.


MICHAELIS ARCHANGELI

Officium

Benedicite dominum, omnes angeli eius, potentes virtute, qui facitis verbum eius ad audiendam vocem sermonum eius.

Psalmus Benedic, anima B.xix.

Collecta Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propicius, vt a quibus tibi ministrantibus in celo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per dominum.


Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Significauit deus que oportet fieri, cito loquens per angelum suum seruo suo Ioanni, qui testimonium perhibuit verbo dei et testimonium Iesu Christi, quecunque vidit. Beatus, qui legit et qui audit verba prophetie huius et seruat ea, que in ea scripta sunt. Tempus enim prope est. Ioannes septem ecclesijs, que sunt in Asia, gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terre, qui dilexit nos et lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo.


Uel ista: Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Factum est prelium in celo, Michael et angeli eius preliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius. Et non valuerunt neque locus inuentus est eorum amplius in celo. Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et sathanas, qui seducit vniuersum orbem. Proiectus est in terram et angeli eius missi sunt cum illo. Et audiui vocem magnam de celo dicentem: “Nunc facta est salus et virtus et regnum deo nostro et potestas Christi eius, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni 470et propter verbum testimonij sui et non dilexerunt animas suas vsque ad mortem. Propterea letamini, celi et qui habitatis in eis.” Graduale Benedicite domino B.xix.

Alleluia.

In conspectu angelorum psallam tibi, domine deus meus.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “Quis, putas, maior est in regno celorum?” Et aduocans Iesus paruulum statuit eum in medio eorum ‹et› dixit: “Amen dico vobis: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum celorum. Quicunque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste, hic maior est in regno celorum. Et qui susceperit vnum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizauerit vnum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, vt suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Ue mundo ab scandalis. Necesse est enim, vt veniant scandala. Ueruntamen ve homini illi, per quem scandalum venit. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proijce abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem eternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te. Bonum est tibi cum vno oculo ad vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in Iehennam ignis. Uidete, ne contemnatis vnum ex hijs pusillis. Dico enim vobis, quia angeli eorum in celis semper vident faciem patris mei, qui in celis est.”

Credo non dicatur, nisi fuerit dominica.

Offertorium Stetit angelus iuxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua et data sunt ei incensa multa et ascendit fumus aromatum in conspectu domini, alleluia.

Secreta Hostias B.xix.

Prefatio quotidiana dicatur, nisi fuerit dominica.

Communio Benedicite, omnes B.xix.

Complenda Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te, domine, deprecamur, vt quod ore prosequimur, contigamus et mente. Per dominum.


SANCTI HIERONIMI CONFESSORIS

In medio ecclesie a.xiiij.

Collecta Deus, qui nobis per beatum Hieronimum, confessorem sacerdotemque tuum, sacre scripture veritatem et mistica sacramenta reuelare dignatus es, presta, quesumus, vt cuius natalicia colimus, eius semper et erudiamur doctrinis et meritis adiuuemur. Per dominum.

Sapientie.

471 | k.xij.In diebus illis: Dixit: “Rigabo ortum meum plantationum et inebriabo partus mei fructum. Et ecce factus est mihi trames abundans et fluuius meus propinquauit ad mare, quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus. Et enarrabo illam vsque in longinquo, penetrabo inferiores partes terre et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in domino. Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam querentibus sapientiam et non desinam progenies illorum vsque in euum sanctum. Uidete, quoniam non solum mihi laboraui sed ex omnibus exquirentibus veritatem. In tribus placitum est spiritui meo, que sunt placita coram deo et hominibus: concordia fratrum et amor proximorum.”

Graduale Iurauit.

Alleluia. Iurauit A.xvi.

Euangelium Nemo accendit lucernam A.xvij.

Offertorium Inueni Dauid A.xviij.

Secreta Oblatio nos, domine, tuo nomini dicanda purificet et intercedente beato Hieronimo, confessore tuo, ab omnibus aduersitatibus eruamur. Per dominum.

Communio Fidelis A.xviij.

Complenda Adesto nobis, domine deus noster, vt per hec, que fideliter sumpsimus, intercedente beato Hieronimo, confessore tuo, ab omnibus aduersitatibus eruamur. Per dominum.


REMIGII ET ALIORUM

Sacerdotes eius A.xiij.

Collecta Exaudi, domine, populum tuum et sanctorum confessorum tuorum Remigij, Germani, Uedasti solemnia celebrantem temporalis vite tribue pace gaudere et eternum reperire subsidium. Per dominum.

Epistola Plures facti A.xv.

Graduale Sacerdotes A.xvi.

Alleluia. Letamini A.x.

Euangelium Sint lumbi A.xix.

Offertorium Letamini A.xiij.

Secreta Preces nostras, quesumus, domine, tuorum respice oblationem fidelium, vt tibi grate sint in tuorum festiuitate sanctorum et tue nobis conferant propiciationis auxilium. Per dominum.

Communio Ego vos elegi A.xiij.

Complenda Prestent nobis, domine, quesumus, tua sancta presidium, quod interuenientibusinteruenientibus] interueniente missale sanctorum tuorum meritis ab omnibus nos absoluat peccatis. Per dominum.


LEODEGARII EPISCOPI ET MARTYRIS

Sacerdotes eius A.xiij.

Collecta Sancti Leodegarij, martiris tui, domine, nos commendet oratio et sicut hunc diem eius gloriosa decorat passio, ita nos ipsius semper muniamur suffragio. Per dominum.

Epistola Omnis pontifex.

Graduale Os iusti.

Alleluia. Iustus vt palma vel Ecce sacerdos A.xvi.

472Euangelium Homo quidam nobilis A.xvij.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Dicandum tibi, domine, munus offerimus, quod interueniente beato Leodegario, martire tuo, maiestati tue nos reddat acceptos. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Diuino munere satiati quesumus, domine deus noster, vt tuo muniamur auxilio et beati Leodegarij, martiris tui, orationibus subleuemur. Per dominum.


SANCTI FRANCISCI CONFESSORIS

Gaudeamus A.xx.

Psalmus Exultate, iusti.

Collecta Deus, qui ecclesiam tuam beati Francisci meritis fetu noue prolis amplificas, tribue nobis, quesumus, ex eius imitatione terrena despicere et celestium donorum semper participatione gaudere. Per dominum.


Ad Galathas.

Fratres: Mihi autem absit gloriari ‹nisi› in cruce domini nostri Iesu Christi, per quam mihi mundus crucifixus est et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque prepucium, sed noua creatura. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel dei. De cetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata domini Iesu in corpore meo porto. Gratia domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

Graduale Os iusti A.xvi.

Alleluia.

O patriarcha pauperum Francisce, tuis precibus auge tuorum numerum in caritate Christi, quos cancellatis manibus cecutienscecutiens] secutiens missale et moriens Iacob benedixisti.

Alleluia.

Hic Franciscus pauper et modicus celum diues ingreditur, himnis celestibus honoratur.

Euangelium Confitebor b.i.

Offertorium Desiderium anime A.vij.

Secreta Munera tibi, domine, dicata sanctifica et intercedente beato Francisco ab omni nos culparum labe purifica. Per dominum.

Communio Qui mihi ministrat k.ij.

Complenda Ecclesiam tuam, quesumus, domine, gratia celestis amplificet, quam beati Francisci illuminare voluisti gloriosis meritis et exemplis. Per dominum.


FIDIS UIRGINIS

Loquebar A.xx.

Collecta Deus, qui beatam Fidem fidei virtute roborasti et virginitatis decore exornasti, tribue, quesumus, vt eius interuentu et a vitijs omnibus emundemur et a tua nunquam dilectione separemur. Per dominum.

Epistola Sapientia vincit A.xx.

Graduale Dilexisti.

Alleluia. Audi, filia.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Diffusa est A.xxij.

Secreta Suscipe, domine, preces et hostias meritis beate Fidis, virginis et martiris, tibi dicatas et concede, 473 | k.xiij.vt eius nobis sint supplicatione salutares, cuius sunt veneratione solemnes. Per dominum.

Communio Simile est A.xxij.

Complenda Quos celesti, domine, refecisti conuiuio, beate Fidis, virginis et martiris tue, adiuuante patrocinio supernorum ciuium fac dignos esse collegio. Per dominum.


Sancti Eskilli episcopi et martyris.

Collecta Deus, qui beatum Eskillum, pontificem tuum, pro fidei dilatatione martyrium subire voluisti, presta, quesumus, vt omnes, qui eius implorant auxilium, petitionis sue celerem consequantur effectum. Per dominum.

Secreta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt hec oblatio, quam conspectui tuo indigni offerimus, beati Eskilli, pontificis et martiris tui, precibus tue fiat accepta maiestati. Per dominum.

Complenda Ecclesiam tuam, quesumus, domine, ab omni aduersitate custodi, vt sub tua protectione secura beati Eskilli meritis et precibus maiestati tue iugiter famuletur. Per dominum.


BIRGITTE

Gaudeamus vel Loquebar A.xx.

Collecta Deus, qui ecclesiam tuam per beatam Birgittam sacris illuminare dignatus es consilijs et exemplis, concede propicius eius intercessione, vt que pro nostris purgandis excessibus clementer reuelasti, deuotis mentibus exequamur. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Optaui et datus est mihi sensus, vocaui et venit in me spiritus sapientie. Et proposui illam regnis et sedibus. Et diuitias nihil esse dixi in comparatione illius nec comparaui illi lapidem preciosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, tanquam lutum existimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi eam et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius; venerunt mihi omnia bona pariter cumcum] est missale illa et innumerabilis honestas per manus illius et letata sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam, quoniam omnium bonorum mater est, quoniam sine fictione et sine inuidia communico et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo vsi sunt participes facti sunt amicitie dei.

Graduale Propter veritatem A.xxij.

Alleluia.

Ex sacris sponse labijs riuus deliciarum dei fluxit in varijs exemplis doctrinarum.

Euangelium Exultauit Iesus f.xiiij.

Offertorium Diffusa est gratia A.xxij.

Secreta Hostias tibi laudis, domine, offerimus 474suppliciter deprecantes, vt easdem beate Birgitte interueniente suffragio et placatus suscipias et ad salutem nostram prouenire concedas. Per dominum.

Communio Diffusa A.xxiij.

Complenda Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, presta, quesumus, vt eodem cibo in mortis tempore repleatur, quo beata Birgitta post magnorum notitiam archanorum a mundi sapientibus occultorum in suo exitu fruebatur. Per dominum.


Marci episcopi et confessoris

Sacerdotes dei A.xiij.

Collecta Exaudi, domine, quesumus, preces nostras et intercedente beato Marco, confessore tuo atque pontifice, supplicationes nostras placatus intende. Per dominum.


Eodem die memoria.

Sanctorum tuorum, quesumus, domine, Marcelli et Apulei beata merita ‹nos› prosequantur et tuo semper facia‹n›t amore feruentes. Per dominum.

Epistola Dominus dedit A.xv.

Graduale Inueni Dauid.

Alleluia. Uitam petijt.

Euangelium Homo quidam peregre A.xvi.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Benedictio tua, domine, larga descendat, que et munera nostra deprecante sancto Marco, confessore tuo atque pontifice, tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. Per dominum.

Alia in communi de martyribus A.xiij.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Da, quesumus, domine, fidelibus populis sancti Marci, confessoris tui atque pontificis, semper veneratione letari et eius perpetua supplicatione muniri. Per dominum.

Alia in communi de martyribus A.xiij.


DEMETRII MARTYRIS

Confessio et pulchritudo b.xiij.

Collecta, secreta et complenda vt supra, sancti Georgij i.vij.

Epistola Nemo militans A.v.

Graduale Iustus vt palma A.i.

Alleluia. Egregie martyr.

Euangelium Nisi granum A.vi.

Offertorium In virtute.

Communio Qui vult A.vij.


SANCTI DIONISII ET SOCIORUM EIUS

Intret in conspectu A.vij.

Collecta Deus, qui hodierna die beatum Dionisium virtute constantie in passione roborasti quique illi ad predicandum gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleuterium sociare dignatus es, tribue nobis, quesumus, ex eorum imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius aduersa formidare. Per dominum.


Lectio Actuum apostolorum.

Paulus cum esset Athenis, Silam et Thimoteum expectaret; incitabatur spiritus eius in ipso videns ydolatrie ciuitatem. Disputabat igitur in sinagoga cum Iudeis et colentibus et in foro per omnes 475 | k.xiiij.dies ad eos, qui audierant. Quidam autem epicurei et stoici philosophi et Dionisius disserebant cum eo et quidam dicebant: “Quid vult seminator verborum hic dicere?” Alij vero: “Nouorum demoniorum videtur annunciator esse,” quia Iesum et resurrectionem nunciabat eis. Et apprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes: “Possumus scire, que est hec noua, que a te dicitur, doctrina? Noua enim infers auribus nostris: volumus ergo scire, quidnam velint hec esse.” Athenienses autem omnes et aduene hospites cum Dionisio ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut aliquid audire noui. Stans autem Paulus in medio Auriopagi dixit: “Uiri Athenienses, per omnia vos video quasi superstitiosos; preteriens enim et videns simulacra vestra inueni et aram, in qua scriptum erat: ignoto deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc autem annuncio vobis. Deus, qui fecit mundum et omnia, que in eo sunt, hic cum sit celi et terre dominus, non in manufactis templis habitat nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; fecitque ex vno omne genus humanum inhabitare super vniuersam faciem terre definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum et querere deum, si forte attractent eum aut inueniant, quamuis non longe sit ab vnoquoque nostrum. In Christo enim viuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: ‘Ipsius enim genus sumus.’ Genus ergo cum sumus dei, non debemus estimare auro aut argento aut lapidi, sculpture artis et cogitationis hominis diuinum esse simile. Et tempora quidem huius ignorantie despiciet deus, nunc annunciat hominibus, vt omnes vbique penitentiam agant, eo quod statuit diem, in quo iudicaturus est orbem in equitate, in viro, in quo statuit, fidem prebens omnibus, suscitans eum a mortuis.” Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt cum Dionisio: “Audiemus te de hoc iterum.” Sic Paulus exiuit de medio eorum. Quidam vero viri adherentes ei crediderunt, inter quos et Dionisius Ariopagita.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Iusti epulentur.

Euangelium Ecce ego vel Uidens Iesus A.x.

Offertorium Mirabilis A.xiij.

Secreta Hostia, domine, quam sanctorum tuorum Dionisij, Rustici et Eleutherij 476natalicia recensentes offerimus, et vincula nostre prauitatis absoluat et tue nobis misericordie dona conciliet. Per dominum.

Communio Posuerunt A.xiij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt qui celestia alimenta percepimus, intercedentibus sanctis tuis Dionisio, Rustico et Eleutherio per hec contra omnia aduersa muniamur. Per dominum.


SANCTI GEREONIS ET SOCIORUM EIUS

Iusti epulentur A.viij.

Collecta Deus, qui hodiernam diem beatorum martirum tuorum Gereonis sociorumque eius fidelibus tuis venerabilem prebuisti, presta, quesumus, vt sicut eos per triumphum martyrij ad superna celorum gaudia transtulisti, ita et nobis premia largiaris eterna. Per dominum.

Epistola Spectaculum A.ix.

Graduale Iustorum anime.

Alleluia. Ecce quam bonum A.x.

Euangelium Cum persequentur A.xij.

Offertorium Anima nostra A.xiij.

Secreta Munera plebis tue, domine, quesumus, beatorum martyrum tuorum Gereonis sociorumque eius fiant grata suffragijs et pro quorum triumphis tuo nomini offeruntur, ipsorum meritis digna perficiantur. Per dominum.

Communio Dico autem A.xiij.

Complenda Celestium munerum libamine satiati quesumus, domine, quatenus hec nos dona sanctorum martirum tuorum Gereonis sociorumque eius deprecatione sanctificentur et ad perfectum perhennitatis tue brauium ducatu tuo medicinali perducant. Per dominum.


IN FESTO RELIQUIARUM

Sapientiam A.viij.

Collecta Propiciare nobis, quesumus, domine, famulis tuis, per sancti Olaui, regis et martiris tui, et aliorum omnium, quorum reliquie hic et in vniuersali continentur ecclesia, merita gloriosa et eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur aduersis. Per dominum.

Epistola Iusti autem in perpetuum A.ix.

Graduale Iustorum anime.

Alleluia. Sancti et iusti A.ix.

Euangelium Sint lumbi A.xix.

Offertorium Mirabilis A.xiij.

Secreta Suscipiat clementia tua, domine, quesumus, de manibus nostris munus oblatum et beati Olaui, regis et martyris tui, et aliorum omnium, quorum reliquie hic continentur, orationes nos ab omnibus emundent peccatis. Per dominum.

Communio Gaudete, iusti A.xiij.

Complenda Diuina libantes misteria, que pro beati Olaui, regis et martiris tui, et aliorum omnium, quorum reliquie hic et in vniuersali continentur ecclesia, veneratione tue obtulimus maiestati, quesumus, vt per eaea] eas missale veniam mereamur peccatorum et celestis gratie donis reficiamur. Per dominum.


477 | k.xv.SANCTI CALIXTI PAPE ET MARTYRIS

Sacerdotes tui A.xiij.

Collecta Deus, qui nos conspicis ex nostra infirmitate deficere, ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo Israel A.xiiij.

Graduale Iurauit.

Alleluia. Disposui A.xvi.

Euangelium Uigilate ergo.

Offertorium Inueni A.xviij.

Secreta Mistica nobis, domine, prosit oblatio, que nos et a reatibus nostris expediat et perpetua saluatione confirmet. Per dominum.

Communio Domine, quinque A.xviij.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt et reatum nostrum munera sacra purificent et recte viuendi nobis operentur effectum. Per dominum.


SANCTE MARTHE UIRGINIS NON MARTYRIS

Loquebar A.xx.

Collecta Omnipotens clementissime deus, cuius filius in ede beate Marthe hospitare dignatus est, quesumus, vt eius meritis, que illum placide suscepit, in ede polorum hospitare valeamus. Per eundem.

Epistola Qui gloriatur A.xxi.

Graduale Propter veritatem.

Alleluia. Emulor A.xxij.

Euangelium Intrauit Iesus k.iiij.

Offertorium Offerentur secundum A.xxij.

Secreta et complenda in communi vnius virginis non martyris.

Communio Diffusa est A.xxiij.


SANCTI LUCE EUANGELISTE

Os iusti A.iiij.

Collecta Interueniat pro nobis, domine, sanctus tuus Lucas euangelista, qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis honore portauit. Per dominum.

Epistola Similitudo A.iiij.

Graduale Domine, preuenisti A.xvi.

Alleluia. Primus ad.

Euangelium Designauit A.iiij.

Credo dicatur.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Secreta Donis celestibus da nobis, quesumus, domine, libera mente seruire, vt munera, que deferimus, interueniente euangelista tuo Luca et medelam nobis operentur et gloriam. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Magna est A.ij.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt id, quod de sancto altari tuo accepimus, precibus beati euangeliste tui Luce sanctificet animas nostras, per quod tuti esse possimus. Per dominum.


Eodem die memoria.

Deus, qui beato Iusto talem fortitudinem tribuisti, vt in puerili corpusculo gloriosum pro amore tuo subiret martyrium, concede propicius, vt ipsius intercedentibus meritis ab omnibus nos absoluas peccatis. Per dominum.

Secreta Sicut diuine potentie munera pro sanctis oblata testantur, sic nobis effectum, domine, tue saluationis 478impendant. Per dominum.

Complenda Tui, domine, misterij participatione et beati Iusti solemnitate letantes quesumus, vt eius nobis intercessione et mentium maturitatem et corporum indulgeas sospitatem. Per dominum.


SANCTARUM UNDECIM MILIUM UIRGINUM

Gaudeamus A.xx.

Collecta Deus, qui in sanctarum virginum meritis fortia virorum actibus operaris, da, vt sanctarum virginum palmas, quas ecclesia tua hodie leta suscipit, in prouectu iocunditatis sentiat salutares et in fine obtineat pacis tue dono placabiles. Per dominum.

Epistola De virginibus A.xxiij.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Adducentur A.xxij.

Euangelium Simile est regnum celorum decem virginibus A.xxiij.

Offertorium Offerentur secundum A.xxij.

Secreta Munus altaris tui, domine, quesumus, largo vultu respice et sanctarum virginum tuarum dignare suffragijs benedicere, vt quod tibi harum commemoratione debetur in laudem fidei nostre proficiat ad spem. Per dominum.

Communio Quinque prudentes A.xxij.

Complenda Deus, qui beatis virginibus inuiolabilis castitatis donum desiderabile contulisti, mentes nostras a carnalibus concupiscentijs emunda et castimonie puritatem et in sanctis moribus perseuerantiam nobis misericorditer presta. Per dominum.


SEUERINI EPISCOPI ET CONFESSORIS

Statuit A.xiij.

Collecta Deus, qui nos annua beati Seuerini, confessoris tui atque pontificis, solemnitate letificas, concede propicius, vt apud misericordiam tuam pro nostris reatibus supplex existat intercessor, qui ecclesie tue idoneus extitit predicator et rector. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos, qui quasi stella A.xiiij.

Graduale Iurauit.

Alleluia. Sacerdos magnus A.xvi.

Euangelium Uos estis sal.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Oblata, quesumus, domine, munera fidelis populi meritis beatissimi confessoris tui Seuerini tibi reddantur accepta, vt ab omni contagione peccati hijsdem, quibus famulamur, misterijs clementer emundari mereamur. Per dominum.

Communio Domine A.xviij.

Complenda Omnipotens et misericors deus, qui beatum Seuerinum, confessorem tuum atque pontificem, terrena oblectamenta superare fecisti, concede, vt qui eius annue festiuitatis diem celebramus, insuperabiles tua protectione ab hostis insidijs maneamus. Per dominum.


CRISPINI ET CRISPINIANI

Multe A.viij.

Collecta Deus, qui sanctis martiribus tuis Crispino et Crispiniano 479 | k.xvi.ad hanc gloriam veniendi copiosum munus gratie contulisti, da nobis, famulis tuis, nostrorum veniam delictorum, vt sanctorum tuorum intercedentibus meritis ab omnibus mereamur aduersitatibus liberari. Per dominum.

Epistola Sancti per fidem A.viij.

Graduale Ecce quam bonum.

Alleluia. Ecce quam bonum.

Euangelium Ecce ego mitto A.x.

Offertorium Gloriabuntur A.xiij.

Secreta Hostias nostras tibi, domine, dicatas placatus assume et intercedentibus sanctis tuis Crispino et Crispiniano ad perpetuum nobis tribue prouenire subsidium. Per dominum.

Communio Et si coram hominibus A.xiij.

Complenda Tantis, domine, repleti muneribus, presta, quesumus, vt intercedentibus sanctis tuis Crispino et Crispiniano salutaria dona capiamus et a tua nunquam laude cessemus. Per dominum.


IN UIGILIA APOSTOLORUM SIMONIS ET IUDE

Intret in A.vij.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt sicut apostolorum tuorum Simonis et Iude gloriosa natalicia preuenimus, sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi preueniant. Per dominum.

Epistola Iustorum anime.

Graduale Uindica A.ix.

Graduale repetatur.

Euangelium Qui habet A.i.

Offertorium Exultabunt A.xiij.

Secreta Muneribus, domine, apostolorum Simonis et Iude festa precedentes quesumus, vt que conscientie nostre prepediuntur obstaculis, illorum meritis grata reddantur. Per dominum.

Communio Iustorum anime A.xiij.

Complenda Sumpto, domine, sacramento suppliciter deprecamur, vt intercedentibus apostolis tuis Simone et Iuda quod temporaliter gerimus, ad vitam capiamus eternam. Per dominum.


IN DIE SANCTO

Mihi autem A.ij.

Collecta Deus, qui nos per beatos apostolos tuos Simonem et Iudam ad agnitionem tui nominis venire tribuisti, da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare et celebrando proficere. Per dominum.

Epistola Scimus, quoniam diligentibus A.ij.

Graduale Nimis honorati A.ij.

Alleluia. Non vos me.

Euangelium Hec mando A.iij.

Credo dicatur.

Offertorium In omnem A.iij.

Secreta Gloriam, domine, sanctorum apostolorum Simonis et Iude perpetuam percurrentes quesumus, vt eam sacris misterijs expiati dignius celebremus. Per dominum.

Prefatio de apostolis h.vi.

Communio Uos, qui secuti A.iij.

Complenda Perceptis sacramentis, domine, suppliciter rogamus, vt intercedentibus beatis apostolis tuis Simone et Iuda que per illorum veneranda gerimus passione, 480nobis proficiant ad medelam. Per dominum.


SANCTI QUINTINI MARTIRIS

Letabitur iustus A.iiij.

Collecta Deus, qui ecclesiam tuam meritis et orationibus preciosissimi Quintini, martyris tui, mirifico splendore clarificas, concede propicius, vt qui memoriam illius veneramur in terris, intercessorem eum apud te habere mereamur in celis. Per dominum.

Epistola Beatus vir, qui inuentus A.v.

Graduale Posuisti, domine.

Alleluia. Corona aurea.

Euangelium Si quis vult post A.vi.

Offertorium In virtute tua A.vij.

Secreta Hostiam nostram, quesumus, domine, beati Quintini, martiris tui, et veneranda confessio et exaudibilis commendet oratio. Per dominum.

Communio Posuisti, domine A.vij.

Complenda Sumentes, domine, de participatione sacramenti et festiuitate beati martyris tui Quintini gaudia sempiterna suppliciter deprecamur, vt que seruitute sedula donante te gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per dominum.

In vigilia omnium sanctorum.

Officium Timete dominum A.viij.

Collecta Domine deus noster, multiplica super nos gratiam tuam et quorum preuenimus gloriosa solemnia tribue subsequi in sancta professione letitiam. Per dominum.


Lectio libri ApocalipsisApocalipsis] Aapocalipsis missale beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Uidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus dei missi in omnem terram. Et venit et accepit librum de dextera sedentis in throno. Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et vigintiquatuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli cytharas et phialas aureas plenas odoramentorum, que sunt orationes sanctorum. Et cantabant canticum nouum dicentes: “Dignus es, domine, accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram.” Et vidi et audiui vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium voce magna dicentium: “Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et diuinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem in secula seculorum. Amen.”

Graduale Gloriosus A.ix. et 481 | k.xvij.repetatur.

Euangelium Descendens Iesus de A.x.

Offertorium Exultabunt A.xiij.

Secreta Altare tuum, domine, muneribus cumulamus oblatis, da, quesumus, vt ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant, quorum solemnia ventura precurrimus. Per dominum.

Communio Iustorum anime A.xiij.

Complenda Sacramentis, domine, et gaudijs optate celebritatis expletis quesumus, vt eorum precibus adiuuemur, quorum recordationibus exhibentur. Per dominum.


IN DIE SANCTO

Officium Gaudeamus A.xx.

Exultate, iusti.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, qui nos omnium sanctorum merita sub vna tribuisti celebritate venerari,venerari] venetari missale quesumus, vt desideratam nobis tue propiciationis abundantiam multiplicatis intercessoribus largiaris. Per dominum.


Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Ecce ego Ioannes vidi angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum dei viui. Et clamauit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terre et mari, dicens: “Nolite nocere terre et mari neque arboribus, quoadusque signemus seruos dei nostri in frontibus eorum.” Et audiui numerum signatorum: centum quadraginta quatuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel. Ex tribu Iuda duodecim milia signati; ex tribu Ruben duodecim milia signati; ex tribu Gad duodecim milia signati; ex tribu Azer duodecim milia signati; ex tribu Neptali duodecim milia signati; ex tribu Manasse duodecim milia signati; ex tribu Symeon duodecim milia signati; ex tribu Leui duodecim milia signati; ex tribu Yzachar duodecim milia signati; ex tribu Zabulon duodecim milia signati; ex tribu Ioseph duodecim milia signati; ex tribu Beniamin duodecim milia signati. Post hec vidi turbam, quam nemo dinumerare poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolis albis et palmis in manibus eorum et clamabant voce magna dicentes: “Salus deo nostro, qui est super thronum, et agno.” Et omnes angeli stabant in conspectu throni et seniorum et quatuor animalium. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adorauerunt 482deum dicentes: “Amen. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo deo nostro in secula seculorum. Amen.”

Graduale Timete.

Alleluia. Iudicabunt.

Euangelium Uidens Iesus A.x.

Credo dicitur.

Offertorium Mirabilis deus A.xiij.

Secreta Munera tibi, domine, nostre deuotionis offerimus, que et pro cunctorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. Per dominum.

Prefatio quotidiana, nisi fuerit dominica: tunc prefatio de sancta trinitate dicatur h.vi.

Communio Gaudete A.xiij.

Complenda Da, quesumus, domine, fidelibus tuis omnium sanctorum semper veneratione letari et perpetua supplicatione muniri. Per dominum.


In commemoratione defunctorum

Requiem eternam B.xi.

Collecta Fidelium B.xiiij.

Epistola Nolumus vos B.xi.

Graduale Requiem.

Tractus Absolue B.xij.

Euangelium Cum venerit b.xi.

Offertorium Domine Iesu B.xij.

Secreta B.xiiij.

Prefatio quotidiana h.vi.

Communio Lux eterna B.xij.

Complenda B.xiiij.


Officium misse in dominica infra octauas omnium sanctorum et in ipsa octaua die ex toto, sicut in die sancto celebretur. In reliquis octauarum diebus ista duo officia vicissim habeantur, scilicet

Timete dominum A.viij.

Collecta, secreta et complenda semper vt in die sancto cum epistola de vigilia Uidi in medio k.xvi.

Graduale Gloriosus A.ix.

Alleluia. Iusti epulentur A.x.


Sequentia quotidie infra octauas vt in die sancto excepta dominica, in qua cantetur sequentia Superne matris C.viij.

Euangelium Descendens Iesus A.x.

Credo non dicitur nisi in octaua die et dominica.

Offertorium Exultabunt.

Communio Iustorum anime A.xiij.


Aliud officium vicissim cantandum

Sapientiam sanctorum.

Epistola Respondens vnus A.viij.

Graduale Exultabunt.

Alleluia. Iusti in perpetuum.

Euangelium Uidens Iesus turbas A.x.

Offertorium Mirabilis A.xiij.

Communio Amen dico vobis A.xiij.


SANCTORUM EUSTACHII SOCIORUMQUE EIUS

Collecta Deus, qui beatum Eustachium in temptationibus probasti et probatum coronasti, ipsius sancti sociorumque eius meritis ab omnibus temtationibus tuum nobis presta auxilium et gaudium sempiternum. Per dominum.

Secreta Sit tibi, pater omnipotens, hoc holocaustum, sicut fuit quod tibi obtulit qui peccata nostra in 483 | k.xviij.cruce pertulit, et sancto Eustachio cum socijs suis intercedente ad tua sancta sumenda dignos nos prepara. Per eundem.

Complenda Sicut beatus Eustachius et socij eius in claritate celesti tecum puri rutilant, sic sancta, que sumpsimus, ipsis intercedentibus nos tibi gratos et puros efficiant. Per dominum.


LEONARDI CONFESSORIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Maiestati tue, quesumus, domine, sanctissimi confessoris tui Leonardi nos pia iugiter commendet oratio, vt quem solemni veneramur officio, ipsius suffragio subleuemur optato. Per dominum.

Epistola Iustus cor A.xv.

Graduale Os iusti.

Alleluia. Iste sanctus A.xvi.

Euangelium Nemo lucernam accendens operit A.xix.

Offertorium Desiderium A.vij.

Secreta Munera, domine, quesumus, hec presentia, altari tuo superposita beato Leonardo, confessore tuo, intercedente tibi fiant in odorem suauitatis accepta et per hec temporalia, que agimus, misteria te largiente bona consequi mereamur eterna. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Sumpta, domine, quesumus, libamina in honore tui nominis immolata beati Leonardi meritis, cuius solemnia colimus, nobis obtineant delictorum veniam et sempiternam immortalitatis coronam. Per dominum.


SANCTI WILLEHADI EPISCOPI

Collecta Omnipotens et misericors deus, qui beatum Willehadum, confessorem tuum atque pontificem, dedisti nobis salutis eterne doctorem, vt plebem perfectam Christo domino prepararet, da, quesumus, vt omnes, qui ad eiusdem protectoris nostri solemnia conuenerunt, ipsius intercessione continua ab omnibus liberentur aduersis et secura tibi soli mente deseruiant. Per dominum.

Secreta Omnipotens sempiterne deus, munera tue pietati oblata per intercessionem beati Willehadi, confessoris tui atque pontificis, ad perpetuam nobis proficere facias salutem. Per dominum.

Complenda Sumptis, domine, salutis nostre subsidijs da, quesumus, eius nos patrocinijs vbique protegi, in cuius veneratione hec tue obtulimus maiestati. Per dominum nostrum.


SANCTORUM QUATUOR CORONATORUM

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui gloriosos martires Claudium, Nicostratum, Castorium atque Simplicium fortes in sua confessione cognouimus, pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per dominum.

484Secreta Benedictio tua, domine, larga descendat, que et munera nostra deprecantibus sanctis tuis tibi reddat accepta et nobis sacramentum redemptionis efficiat. Per dominum.

Complenda Celestibus refecti sacramentis et gaudijs supplices te, domine, deprecamur, vt quorum gloriamur triumphis, protegamur auxilijs. Per dominum.


FESTUM SPINEE CORONE DOMINI SALUATORIS

Officium

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore corone domini, de cuius solemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei.

Psalmus Omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in voce exultationis.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui in memoriam domini nostri Iesu Christi coronam eius spineam veneramur in terris, ab ipso gloria et honore coronari mereamur in celis. Qui tecum.


Sapientie.

Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi. Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media caritate constrauitconstrauit] prostrauit missale propter filias Hierusalem. Egredimini, filie Syon, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronauit eum mater sua in die desponsationis illius et die letitie cordis eius. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum absque eo, quod intrinsecus latet. Ueni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni, coronaberis.

Graduale Posuisti A.vi.

Alleluia.

Diadema spineum veneremur hodie, cuius per aculeum sertum datur glorie.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Apprehendit Pylatus Iesum et flagellauit et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circundederunt eum et veniebant ad eum et dicebant ei: “Aue rex Iudeorum.” Et dabant ei alapas. Exiuit iterum Pylatus foras et dixit: “Ecce adduco eum vobis foras, vt cognoscatis, quia nullam in eo inuenio causam.” Exiuit ergo Iesus portans coronam spineam et purpureum vestimentum.

Credo dicitur.

Offertorium Munera conserua populo, que, Christe, dedisti, per que mortiferis nos 485 | k.xix.casibus eripuisti et tua signa inuenit, quos passio sancta redemit, vitaque sit nobis, cuius mors facta peremit.

Secreta Tuorum militum, omnipotens deus, virtutem corrobora, vt quos in huius mortalitatis stadio vnigeniti filij tui corona letificat, consumato cursu certaminis immortalitatis brauium apprehendat. Per eundem.

Communio Nos signis, pie Christe, tuis fac vincere mundum et nostre quecunque patent aduersa saluti, vt nobis sit pax hic et post vita perhennis.

Complenda Supplices te rogamus, omnipotens deus, vt hec sacramenta, que sumpsimus, per sacrosancte filij tui corone, cuius solemnia recensemus, virtutem nobis proficiant ad medelam. Per eundem.


Eodem die sancti Theodori martyris.

Collecta Deus, qui nos beati Theodori, martiris tui, confessione gloriosa circundas et protegis, presta, quesumus, nobis eius imitatione proficere et oratione fulciri. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro, martyre tuo, per hec pie deuotionis officia ad celestem gloriam transeamus. Per dominum.

Complenda Presta nobis, domine, quesumus, intercedente beato Theodoro, martire tuo, vt que ore contingimus, pura mente capiamus. Per dominum.


SANCTI MENNE MARTIRIS

Os iusti A.iiij.

Collecta Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati Menne, martiris tui, natalicia colimus, intercessione eius in tui nominis amore roboremur. Per dominum.

Epistola Iustus si morte A.v.

Graduale Iustus non conturbabitur.

Alleluia. Beatus vir, qui.

Euangelium Si quis vult A.vi.

Offertorium Desiderium A.vij.

Secreta Beati Menne, martiris tui, solemnia recensentes quesumus, domine, vt auxilio eius tua beneficia capiamus, pro quo tibi hostias laudis offerimus. Per dominum.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Benedictio tua, deus, impleat corda fidelium talesque perficiat qui et martirum honorificent passiones et remedia salutis eterne eisdem patrocinantibus assequantur. Per dominum.


Martini episcopi.

Statuit A.xiij.

Collecta Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propicius, vt intercessione beati Martini, confessoris tui atque pontificis, contra omnia aduersa muniamur. Per dominum.

486Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua curauit gentem A.xiiij.

Graduale Iurauit A.xvi.

Alleluia.

Martinus episcopus migrauit a seculo, viuit in Christo, gemma sacerdotum.

Euangelium Homo quidam peregre A.xvi.

Offertorium Inueni Dauid A.xviij.

Secreta Da, misericors deus, vt hec nos salutaris oblatio intercedente beato Martino, confessore tuo atque pontifice, et a proprijs reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur aduersis. Per dominum.

Communio Fidelis A.xviij.

Complenda Presta, quesumus, domine deus noster, vt quorum festiuitate votiua sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur. Per dominum.


INFRA OCTAUAS SANCTI MARTINI

Officium

Obeatum virum, in cuius transitu sanctorum canit numerus, angelorum exultat chorus omniumque celestium virtutum occurrit psallentium exercitus.

Ora pro nobis, beate Martine, vt digni efficiamur promissione Christi.

Orationes cum epistola et euangelium sicut in die sancto.

Graduale Ora pro nobis, beate Martine, vt digni efficiamur promissionibus Christi.

Dum sacramenta offerret beatus Martinus, globus igneus apparuit super caput eius.

Alleluia.

Hic Martinus pauper et modicus celum diues ingreditur, hymnis celestibus honoratur vel O Martine presul, contexisti veste dominum Iesum Christum, idcirco poscimus nostri memor assis vel Hic in oratione A.xvi. vel Hic est, qui contempsit vitam mundi vel Ecce sacerdos magnus A.xvi.

Offertorium Martinus igitur obitum suum longe ante presciuit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere, quia indicauit se iam resolui.

Communio Martinus Abrahe sinu letus excipitur, Martinus hic pauper et modicus celum diues ingreditur, hymnis celestibus honoratur.


SANCTI BRICTII EPISCOPI ET CONFESSORIS

Sacerdotes dei A.xiij.

Collecta Conserua, quesumus, domine, populum tuum intercessione beati Brictij, confessoris tui atque pontificis, in tuo amore confisum, vt mereamur ipso intercedente consortes fieri celestium gaudium. Per dominum.

Epistola Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo et inuentus A.xiij.

Graduale Domine, preuenisti.

Alleluia. Iustus germinabit A.xvi.

Euangelium Uos estis.

Offertorium Ueritas mea A.xviij.

Secreta Hec hostia, domine, quesumus, sic tibi fiat acceptabilis, sicut beatus Brictius ecclesie tue factus est confessor venerabilis. 487 | k.xx.Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Refectos, domine, mense celestis participatione beato Brictio intercedente ab omni nos aduersitate tua protectione defende. Per dominum.


MEMORIA DE SANCTO EADMUNDO

Deus, qui largissime bonitatis consilio ecclesiam tuam beati Eadmundi, confessoris atque pontificis, preclare vite meritis decorasti et gloriosis letificasti miraculis, concede nobis, famulis tuis, vt et ipsius in melius reformemur exemplis et ab omnibus eius patrocinio protegamur aduersis. Per dominum.

Secreta Beati Eadmundi, confessoris tui atque pontificis, precibus, quesumus, tibi, domine, munera offerenda complaceant et oblata nobis proficiant ad salutem. Per dominum.

Complenda Mentes nostras, quesumus, domine, susceptis robora sacramentis, vt sicut nos beati Eadmundi, confessoris tui atque pontificis, dignatus es nouis confortare miraculis, sic etiam iuuare suffragijs et illustrare digneris exemplis. Per dominum.


IN OCTAUA SANCTI MARTINI

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt beati Martini, confessoris tui atque pontificis, frequentata solemnitas ad perpetuam nobis proficiat salutem, et quem sepius veneramur in terris, semper habeamus patronum in celis. Per dominum.

Secreta Munera, quesumus, domine, pro iterata beati Martini, confessoris tui atque pontificis, solemnitate oblata propicius suscipe et eius pia intercessione salutem nobis perpetuam prouenire concede. Per dominum.

Communio Magna est A.ij.

Complenda Da, quesumus, omnipotens deus, per hec sacramenta, que sumpsimus, beati Martini, confessoris tui atque pontificis, nos intercessionibus adiuuari, cuius iteratam solemnitatem deuota largiris mente venerari. Per dominum.


SANCTE ELIZABETH VIDUE

Gaudeamus A.xx.

Collecta Tuorum corda fidelium, deus miserator, illustra et beate Elizabet precibus gloriosis fac nos prospera mundi despicere et celesti semper consolatione gaudere. Per dominum.

Epistola Mulierem A.xxi.

Graduale Adiuuabit eam A.xxij.

Alleluia. Egregia sponsa Christi, ora pro nobis ad dominum Iesum Christum.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Diffusa A.xxij.

Secreta Munera, domine, nostre deuotionis offerimus vtvt] et vt missale tibi grata, nobis salutaria beate Elizabeth pia supplicatione reddantur. Per dominum.

Communio Diffusa A.xxiij.

488Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt quos salutaribus dignatus es erudire misterijs, beate Elizabet intercessio gloriosa reficiat celestibus alimentis. Per dominum.


SANCTI EADMUNDI REGIS ET MARTYRIS

Confessio et pulchritudo b.xiij.

Collecta Deus ineffabilis misericordie, qui beatissimum regem Eadmundum tribuisti pro tuo nomine inimicum moriendo deuincere, concede propicius huic familie tue, vt eo interueniente mereatur in se antiqui hostis incitamenta superando extinguere. Per dominum.

Epistola Nemo militans A.v.

Graduale Iustus vt palma A.i.

Alleluia.

Almus hodie Eadmundus aulam rex et martir regni celorum intrauit coronatus.

Euangelium Nisi granum A.vi.

Offertorium In virtute tua A.vij.

Secreta Hoc sacrificium deuotionis nostre, quesumus, omnipotens deus, clementer respice et intercedente beato Eadmundo, rege et martire tuo, pro hac familia tua placatus assume, vt per illud a peccatis liberemur et altaribus sacris astare digni et ydonei efficiamur. Per dominum.

Communio Qui vult A.vij.

Complenda Sint tibi, omnipotens deus, grata nostre seruitutis obsequia et hec sancta, que sumpsimus, intercedente beato Eadmundo, rege et martire tuo, ab omni nos aduersitate defendant et nobis ad perpetue vite premia capescenda proficiant et perhenni tibi prosperitate seruire concede. Per dominum.


IN FESTO PRESENTATIONIS UIRGINIS MARIE

Gaudeamus A.xx.

Collecta Deus, qui sanctam dei genitricem, virginem Mariam, templum sancti spiritus, post triennium in templum tuum presentari voluisti, presta, quesumus, vt qui presentationis sue festa veneramur, templum, in quo habitare digneris, effici mereamur. Per eundem.

Epistola Ego quasi vitis A.xxi.

Graduale Audi, filia A.xxij.

Alleluia.

Felix virgo, que nondum edita matris aluo repletur gratia, in templo dei posita illustratur summa peritia.

Euangelium Liber generationis h.xix.

Credo dicitur.

Offertorium Offerentur primum A.xxij.

Secreta Hec munera, quesumus, domine, beate Marie virginis intercessione sanctifica, quam in templum tui numinis sacratissimam offerri parentum manibus voluisti. Per dominum.

Communio Diffusa A.xxiij.

Complenda 489 | k.xxi.Sacramenta, que sumpsimus, domine, beate Marie semper virginis intercessione nos saluent, que deuotionem sui cordis pijssimi acceptabile tibi sacrificium iugiter immolauit. Per dominum.


SANCTE CECILIE UIRGINIS ET MARTYRIS

Loquebar A.xx.

Collecta Deus, qui nos annua beate Cecilie, martyris tue, solemnitate letificas, da, quesumus, vt quam veneramur officio, etiam pie conuersationis sequamur exemplo. Per dominum.

Epistola De virginibus autem A.xxiij.

Graduale Audi, filia.

Alleluia. Emulor.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Offerentur secundum A.xxij.

Secreta Hec hostia, domine, placationis et laudis, quesumus, vt intercedente beata Cecilia, martyre tua, nos propiciatione dignos semper efficiat. Per dominum.

Communio Confundantur A.xxiij.

Complenda Satiasti, domine, familiam tuam muneribus sacris, eius, quesumus, semper interuentione nos refoue, cuius solemnia celebramus. Per dominum.


SANCTI CLEMENTIS PAPE ET MARTYRIS

Dicit dominus: Sermones B.i.

Collecta Deus, qui nos annua beati Clementis, martiris tui atque pontificis, solemnitate letificas, concede propicius, vt cuius natalicia colimus, virtutem quoque passionis imitemur. Per dominum nostrum.


Eodem die memoria.

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt beate Felicitatis, martiris tue, solemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. Per dominum.

Epistola Doctrinis varijs A.xv.

Graduale Iurauit.

Alleluia.

Iste sanctus A.xvi.

Euangelium Homo quidam nobilis A.xvij.

Offertorium Ueritas A.xviij.

Secreta Munera, domine, oblata sanctifica et intercedente beato Clemente, martire tuo, per hec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per dominum.

Alia Uota populi tui propicius intende et quorum nos tribuis solemnia celebrare, fac gaudere suffragijs. Per dominum.

Communio Beatus seruus A.xviij.

Complenda Corporis sacri et preciosi sanguinis repleti libamine quesumus, domine, deus noster, vt quod pia deuotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per dominum.

Alia Supplices te rogamus, omnipotens deus, vt interuenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. Per dominum.


SANCTI GRISOGONI MARTIRIS

Letabitur A.iiij.

Collecta Adesto, quesumus, domine, supplicationibus 490nostris, vt qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus, beati Grisogoni, martiris tui, intercessione liberemur. Per dominum.

Epistola Beatus homo, qui inuentus A.i.

Graduale Iustus non conturbabitur.

Alleluia. Beatus vir, qui suffert A.vi. vel Hic in oratione A.xvi.

Euangelium Conuocata turba A.vij.

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Secreta Oblatis, quesumus, domine, placare muneribus et intercedente beato Grisogono, martire tuo, a cunctis nos defende periculis. Per dominum.

Communio Posuisti A.vij.

Complenda Annue, domine, quesumus, vt misterijs tuis iugiter repleamur et sancti Grisogoni, martiris tui, semper muniamur auxilijs. Per dominum.


SANCTE KATHERINE UIRGINIS ET MARTYRIS

Dilexisti A.xx.

Collecta Deus, qui dedisti legem Moysi in summitate montis Sinay et in eodem loco per sanctos angelos tuos corpus beate Katherine, virginis et martiris tue, mirabiliter collocasti, presta, quesumus, vt eius meritis et intercessione ad montem, qui Christus est, valeamus peruenire. Per dominum.

Epistola Gaudens gaudebo A.xxi.

Graduale Dilexisti.

Alleluia. Ueni, electa.

Euangelium Simile est regnum celorum thesauro.

Offertorium Offerentur primum A.xxij.

Secreta Munera, domine, sacrificij presentis, que tibi offerimus in honore sancte martiris tue Katherine, fiant nobis, quesumus, eius precibus vita perpetua et te donante salus infinita. Per dominum.

Communio Diffusa est A.xxiij.

Complenda Omnipotens sempiterne deus, qui corpus gloriose virginis martyrisque tue Katherine in montem Sinay ab angelis deferri iussisti, concede, quesumus, nos eius obtentu per hec sancta, que sumpsimus, ad arcem virtutum prouehi, vbi visionis tue claritatem sine fine mereamur intueri. Qui viuis et regnas in vnitate.


Hijs diebus Credo in vnum deum cantatur:

Omnibus diebus dominicis per totum annum.

In omnibus festis Christi, que sunt Natiuitatis, solo die ad omnes missas. Circumcisionis. Epiphanie, prima die et vltima. Cena domini, vbi crisma conficitur, et alias non. Die resurrectionis et quotidie per octauam. 491 | k.xxij.Ascensionis domini, prima et vltima die. Penthecostes, ipso die et quotidie per octauas. Corporis Christi, prima et vltima die. Transfigurationis domini. Susceptionis sanguinis. Spinee corone. In vtroque festo sancte crucis.

In omnibus festiuitatibus beate virginis Marie, vt sunt Conceptionis, Purificationis, Annunciationis, Presentationis, Uisitationis, primo et vltimo die. Assumptionis, ipso die et quotidie per octauam. Natiuitatis Marie, similiter ipso die et quotidie per octauam.

In festo beate Marie Magdalene.

In omnibus festis apostolorum et euangelistarum, etiam Barnabe, Marci et Luce.

In festo dedicationis cuiusuis ecclesie et altaris. Omnium sanctorum. Patroni cuiuslibet ecclesie, solo die, sicut est Iohannis baptiste et in vtroque festo sancti Olaui in ecclesia Nidrosiensi, sic et in alijs ecclesijs, quantum ad patronos eorum.


Ad altare beate virginis Marie hoc modo Credo cantabitur:

In omnibus diebus dominicis per totum annum. In festis Christi, que hic sequuntur, videlicet Natiuitatis, Circumcisionis, Epiphanie, Pasche, Ascensionis, Penthecostes et Corporis Christi, et in hijs non nisi solo die.

In omnibus festis beate Marie virginis, etiam solo die.

Diebus apostolorum, qui celebres habentur, et in die Omnium sanctorum.

In omnibus sabbatinis diebus, si tempus patitur, preter septuagesimam et aduentum domini. Sub communi autem nota et non solemni ad altare beate Marie virginis semper Credo canatur.


Notandum, quod ad altare beate Marie virginis in omnibus festiuitatibus eiusdem plenum officium de festo peragatur sed per octauas, que habentur, earundem festiuitatum solomodo collecta, secreta et complenda de festo habeantur sed et in prefatione de festo mentio fiat, reliquum autem officium 492Salue sancta parens cum epistola et euangelio solito more seruetur. Per annum autem ad variationem temporum officium in † eorie vadem altari tur puta † in aduentu domini Rorate celi et cetera cum sequentia Missus Gabriel.

A festo Natiuitatis ad purificationem Uultum tuum et cetera cum sequentia Letabundus. In tempore paschali vsque ad festum Penthecostes Salue sancta parens et cetera cum sequentia Uirgini Marie et reliquo officio, vt in missali continetur, hoc prouiso, quod collecta Prosit nobis cum suis secreta et complenda per idem tempus absque variatione seruentur etiam post festum Ascensionis sicut ante. Hijs predictis exceptis officium commune Salue sancta parens cum collecta Concede nos per totum annum absque variatione seruetur, prouiso tamen, quod per ebdomadam Penthecostes Alleluia pro graduali de beata virgine et secundum de sancto spiritu habeatur. Sequentia vero pro beneplacito poterit variari.

Aduertendum est, quod in missa beate virginis collectarum numerus ternarium non excedat.


Sequitur commune sanctorum. Et primo de apostolis.


493 | A.i.IN UIGILIA UNIUS APOSTOLI

Ego autem sicut oliua fructificaui in domo domini, speraui in misericordia dei mei et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum.

Quid gloriaris in malicia, qui potens es iniquitate?

Collecta Beatus apostolus tuus N, domine, cuius solempnitatem deuoto preuenimus obsequio, quesumus, te pro nobis iugiter imploret, vt a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis eruamur. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Beatus homo, qui inuenit sapientiam et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio eius negotiacione argenti et auri, primi et purissimi fructus eius. Preciosior est cunctis opibus et omnia, que desiderantur, huic non valent comparari. Longitudo dierum in dextera eius et in sinistra eius diuitie et gloria. Uie eius vie pulcre et omnes semite eius pacifice. Lignum vite est hijs, qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eum beatus. Dominus sapientia fundauit terram et stabiliuit celos prudentia. Sapientia illius eruperunt abissi et nubes rore concrescunt.


Sapientie.

Benedictio domini super caput iusti. Ideo dedit illi hereditatem et diuisit ei partem in tribubus duodecim et inuenit gratiam in conspectu omnis carnis. Magnificauit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placauit. Glorificauit eum in conspectu regum et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum ex omni carne. Dedit illi precepta et legem vite et discipline et excelsum fecit illum. Statuit ei testamentum eternum et circumcinxit eum zona iusticie. Et induit eum dominus corona iusticie.


Petri apostoli.

Fratres: Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Cristi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali, in celestibus in Christo, sicut elegit nos ante mundi constitutionem, vt essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. Qui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis sue, in laudem et gloriam 494gratie sue, in qua gratificauit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius et remissionem peccatorum secundum diuicias glorie sue. Per Iesum Christum, dominum nostrum.

Graduale Iustus vt palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo domini.

Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem.


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego sum vitis vera, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nichil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet et colligent eum et in ignem mittent et ardet. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis petetis et fiet vobis. In hoc clarificatus est pater meus, vt fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me pater et dilexi vos, manete in dilectione mea. Si precepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego patris mei precepta seruaui et maneo in eius dilectione. Hec locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur.”


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Uos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristiciam habet, quia venit hora eius. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Uos ergo nunc quidem tristiciam habetis. Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.”


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a patre meo. Et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum.” Dicit ei Iudas (non ille Scariotis): “Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?” Respondit Iesus et dixit eis: “Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et ma‹n›sionem 495 | A.ij.apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non seruat. Et sermonem, quem audistis, non est meus sed eius, qui misit me, patris.”

Offertorium Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum, domine.

Secreta Beati apostoli tui N, domine, solemnia preuenientes quesumus, vt eius auxilio tua beneficia capiamus, cuius commemoratione tibi hostias laudis offerimus. Per dominum.

Communio Magna est gloria eius in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum, domine.

Complenda Diuino munere saciati maiestatem tuam supplices exoramus, omnipotens deus, vt sicut beati apostoli tui N gloriosa natalicia preuenimus, ita eius intercessionibus et proprijs careamus culpis et tuis semper valeamus inherere mandatis. Per dominum nostrum.


IN DIE SANCTO TAM UNIUS QUAM PLURIMORUM APOSTOLORUM

Officium

Michi autem nimis honorati sunt amici tui, deus, nimis confortatus est principatus eorum.

Domine, probasti me et cognouisti me; tu cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Collecta Exaudi, domine, populum tuum cum sancti apostoli tui N patrocinio supplicantem, vt tuo semper auxilio secura tibi possit deuotione seruire. Per dominum.


Ad Ephesios.

Fratres: Iam non estis hospites et aduene sed estis ciues sanctorum et domestici dei superedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Cristo Iesu, in quo omnis edificatio constructa crescit in templum sanctum in domino, in quo et vos edificamini in habitaculum dei in spiritusancto.


Ad Ephesios.

Fratres: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Cristi, propter quod dicit: “Ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus.” Quod autem ascendit,ascendit] descendit missale quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terre? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos, vt adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, 496alios vero euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consumationem sanctorum in opus misterij, in edificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in vnitatem fidei et agnitionis filij dei, in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Cristi.


Ad Romanos.

Fratres: Scimus, quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, hijs, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos presciuit et predestinauit conformes fieri imagini filij dei, vt sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem predestinauit, hos et vocauit. Et quos vocauit, hos et iustificauit. Quos autem iustificauit, illos et magnificauit. Quid ergo dicemus ad hec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit? Quis acusabit aduersus electos dei? Deus, quiqui] quis missale iustificat, quis est, qui condempnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis. Quis nos separabit a caritate Cristi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te morti afficimur tota die, estimati sumus sicut oues occisionis. Sed in hijs omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque potestates neque virtutes neque instantia neque futura neque fortitudo neque altitudo neque profundum neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate dei, que est in Cristo Iesu, domino nostro.

Graduale Nimis honorati sunt amici tui, deus, nimis confortatus est principatus eorum.

Dinumerabodinumerabo] dimumerabo missale eos et super arenam multiplicabuntur.

Graduale In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.

Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius anunciat 497 | A.iij.firmamentum.

Graduale Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, domine.

Pro patribus tuis nati sunt tibi filij, propterea populi confitebuntur tibi.

Alleluya.

Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe.

Alleluia.

Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos, vt eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat.

Alleluia.

Nimis honorati sunt amici tui, deus, nimis confortatus est principatus eorum.

Alleluia.

Te gloriosus apostolorum chorus laudat, domine.

Alleluia.

Ego vos elegi de mundo, vt eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat.

Alleluya.

Uos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel.


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Hoc est preceptum meum, vt diligatis inuicem, sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet, vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Uos amici mei estis, si feceritis que precipio vobis. Iam non dicam vos seruos, quia seruus nescit, quid faciat dominus eius. Uos autem dixi amicos, quia quecumque audiui a patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos, vt eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Et quidcunque petieritis patrem in nomine meo, det vobis.”


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Hec mando vobis, vt diligatis inuicem. Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum esset diligeret; quia vero de mundo non estis sed elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si sermonem meum seruauerunt, et vestrum seruabunt. Sed hec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et patrem meum odit. Si opera 498non fecissem in eis, que nemo alius fecisset, peccatum non haberent. Nunc autem viderunt et oderunt et me et patrem meum, sed vt impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.”


Secundum Lucam.

In illio tempore: Facta est contentio inter discipulos Iesu, quis eorum videretur esse maior. Dixit autem eis Iesus: “Reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Uos autem non sic. Sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui precessor est, sicut ministrator. Nam quis maior est: qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Uos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit michi pater meus regnum, vt edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.”


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Symon Petrus ad Iesum: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?” Iesus autem dixit eis: “Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit.”

Offertorium In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.

Offertorium Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, domine, in omni progenie et generatione.

Offertorium Michi autem nimis honorati sunt amici tui, deus, nimis confortatus est principatus eorum.

Secreta Sacrandum tibi, domine, munus offerimus, quo beati N, apostoli tui, solemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. Per dominum.

Communio Uos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel, dicit dominus.

Communio Amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia, centuplum accipietis 499 | A.iiij.et vitam eternam possidebitis.

Communio Ego vos elegi de mundo, vt eatis et fructumfructum] frucctum afferatis et fructus vester maneat.

Complenda Sumpsimus, domine, diuina misteria in beati N, apostoli tui, festiuitate letantes, que, sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis, quesumus, ad veniam prodesse perficias. Per dominum.


IN UIGILIA PLURIMORUM APOSTOLORUM

Officium

Intret in conspectu A vij.

Collecta Concede, quesumus, omnipotens deus, vt sicut apostolorum tuorum N et N gloriosa natalicia preuenimus, sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi preueniant. Per dominum nostrum.

Secreta Muneribus nostris, domine, apostolorum tuorum N et N festa precedimus, vt que conscientie nostre prepediuntur obstaculis, eorum meritis grata reddantur. Per dominum.

Complenda Sumpto, domine, sacramento suppliciter deprecamur, vt intercedentibus sanctis apostolis tuis N et N per hoc, quod temporaliter gerimus, vitam eternam capiamus. Per dominum.


IN NATALI PLURIMORUM APOSTOLORUM

Collecta Deus, qui nos annua apostolorum tuorum N et N solemnitate letificas, presta, quesumus, vt quorum gaudemus meritis, instruamur exemplis. Per dominum.

Secreta Munera, domine, que pro apostolorum tuorum N et N solennitate deferimus, propicius suspice et mala omnia, que meremur, auerte. Per dominum.

Complenda Quesumus, domine, salutaribus repleti misterijs, vt quorum solemnia celebramus, eorum orationibus adiuuemur. Per dominum.


UNIUS EUANGELISTE

Officium

Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium; lex dei eius in corde ipsius.

Noli emulari in malignantibus neque celaueris facientes iniquitatem.

Collecta Magnificet te, domine, sancti tui euangeliste N beata solemnitas, per quam illi gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili prouidentia contulisti. Per dominum.


Lectio Ezechielis prophete

Similitudo vultus animalium: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor. Et facies eorum et penne eorum extente desuper: due penne singulorum iungebantur et due tegebant corpora eorum. Et unumquodque eorum 500coram facie sua ambulabat. Ubi erat spiritus impetus, illuc gradiebantur, cum ambularent, nec reuertebantur. Et similitudo animalium et aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum. Hec erat visio discurrens in medio animalium: splendor ignis et de igne fulgur egrediens. Et animalia ibant et reuertebantur in similitudinem fulguris choruscantis.

Graduale Beatus vir, qui timet dominum in mandatis eius, cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur.

Alleluia.

Primus ad Syon dicet: Ecce assum et Iherusalem euangelistam dabo.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Designauit dominus Iesus et alios septuaginta duos discipulos et misit illos binos ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: “Messis quidem multa, operarij autem pauci. Rogate ergo dominum messis, vt mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaueritis. In quamcunque domum intraueritis, primum dicite: ‘Pax huic domui.’ Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra. Sin autem, ad vos reuertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes que apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua.”

Offertorium Posuisti, domine, in capite eius coronam de lapide precioso.

Secreta

Ad altaria tua, domine, veneranda cum hostijs et oblationibus laudis accedimus; fac, quesumus, vt et indulgentiam nobis obtineant et fauorem. Per dominum.

Communio Magna est gloria A.ij.

Complenda Sacramentis, domine, et gaudijs optata celebritate expletis quesumus, vt eius precibus adiuuemur, cuius recordationibus exhibentur. Per dominum nostrum.


DE UNO MARTIRE NON PONTIFICE

Letabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde.

Exaudi, deus, orationem meam, cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.

Officium

In virtute tua, domine, letabitur iustus et super salutare 501 | A.v.tuum exultabit vehementer; desiderium anime eius tribuisti ei.

Et voluntate labiorum eius non fraudastifraudasti] fraudadasti missale eum.

Officium

Iustus vt palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur, plantatus in domo domini, in atrijs domus dei nostri.

Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo, altissime.

Officium

Iustus non conturbabitur, quia dominus firmat manum eius, tota die miseretur et comodat et semen eius in benedictione erit, in eternum conseruabitur.

Noli emulari in malignantibus neque celaueris facientes iniquitatem.

Officium

Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in vniuersa terra.

Collecta

Deus, qui sanctam nobis huius diei solemnitatem pro commemoratione beati N, martiris tui, fecisti, adesto familie tue precibus et da, vt cuius hodie festa celebramus, eius meritis et intercessionibus adiuuemur. Per dominum.


Sapientie.

Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iusticia meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem dei. Cibabit illum pane vite et intellectus et aqua sapientie salutaris potabit illum. Et firmabitur in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur et exaltabit illum apud proximos suos. Et nomine eterno hereditabit illum dominus deus noster.


Sapientie.

Beatus vir, qui inuentus est sine macula, qui post aurum non abijt nec sperauit in tesauris pecunie. Quis est hic et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo et perfectus est et erit illi gloria eterna. Qui potuit transgredi et non est transgressus et facere malum et non fecit. Ideo stabilita sunt bona illius in domino et elemosinas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.


Ad Tymotheum.

Karissime: Nemo militans deo implicat se negocijs secularibus, vt ei placeat, cui se probauit. Nam qui certat in agone, non coronatur, nisi legittime certauerit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige, que dico: 502dabit enim tibi dominus in omnibus intellectum. Memor esto dominum nostrum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum, in quo laboro vsque ad vincula quasi male operans sed verbum dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos, vt et ipsi salutem consequantur, que est in Christo Iesu cum gloria celesti.


Sapientie.

Iustus si morte preocupatus fuerit, in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna neque in numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis et etas senectutis vita immaculata.immaculata] immaculala missale Placens deo factus est dilectus et viuens inter peccatores translatus est. Raptus est enim, ne malicia mutaret sensum illius aut fictio deciperet animam ipsius. Consumatus in breui expleuit tempora multa. Placita enim erat deo anima illius, propter hoc properauit educere illum de medio iniquitatum, quoniam gratia dei et misericordia est in sanctos eius et respectus in electos illius.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Cristi, qui secundum magnam misericord‹i›am suam regenerauit nos in spem vite eterne per resurrectionem Ihesu Cristi ex mortuis, in hereditatem incorruptibilem, incontaminatam et immarcessibilem, conseruatam in celis in vobis, qui in virtute dei custodimini per fidem in salutem paratam reuelari in tempore nouissimo. In quo exultabitis, modicum nunc, si oportet contristari in varijs tribulationibus, vt probatio vestre fidei multo preciosior sit auro, quod per ignem purgatur. Cristo igitur pro nobis passo in carne et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est in carne, desijt a peccatis, vt iam non hominum desideria sectemini sed voluntatem dei. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus ante omnia autem mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes sicut boni dispensatores multiformis gratie dei. Si quis loquitur quasi sermones dei, 503 | A.vi.si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat deus, vt in omnibus honorificetur deus per Iesum Christum. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcessibilem corona‹m› glorie. Deus autem omnis gratie, qui vocauit nos in eternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Ipsi honor et imperium in secula seculorum.


Ad Tymotheum.

Karissime: Testificor coram deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est viuos et mortuos, et aduentum ipsius et regnum eius: predica verbum, insta oportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni pacientia et doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus. Et a veritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac euangeliste, ministerium tuum imple, sobrius esto. Ego enim iam delibor et tempus mee resolutionis instat. Bonum certamen certaui, cursum consumaui, fidem seruaui. De reliquo reposita est michi corona iusticie, quam reddet michi dominus in illa die, iustus iudex. Non solum autem michi sed et hijs, qui diligunt aduentum eius.

Graduale Posuisti, domine, super caput eius coronam de lapide precioso.

Desiderium anime eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.

Graduale Beatus vir A.iiij.

Graduale Iustus vt palma A.i.

Graduale Gloria et honore coronasti eum, domine.

Et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Graduale Iustus non conturbabitur, quia dominus firmat manum eius.

Tota die miseretur et commodat et semen eius in benedictione erit.

Alleluia.

Letabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde.

Alleluia.

Beatus vir, qui timet dominum in mandatis eius, cupit nimis.

Alleluia.

Gloria et honore coronasti eum, domine.

Alleluia.

Corona aurea super caput eius expressa signo sanctitatis, glorie et honoris.

Alleluia.

Egregie martir Christi N, pro nobis implora ad dominum Iesum Cristum.

Alleluia.

Hic in oratione confitebitur domino et ipse palam faciet disciplinam doctrine sue.

Alleluia.

Posuisti, domine, super caput eius coronam de lapide precioso.

504Alleluia.

Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipietaccipiet] accipiat missale coronam vite.

Tractus Desiderium anime eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.

Quoniam preuenisti eum in benedictionibus dulcedinis.

Posuisti super caput eius coronam de lapide precioso.


Secundum Iohannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Amen, amen dico vobis: nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam. Si quis michi ministrat, me sequatur. Et vbi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis michi ministrauerit, honorificabit eum pater meus, qui est in celis.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam saluam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Quid enim prodest homini, si vniuersum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius quidem hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis et tunc reddet vnicuique iuxta opera eius. Amen dico vobis: sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nichil opertum, quod non reuelabitur, et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine. Et quod in aure auditis, predicate super tecta. Et nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in Iehennam. Nonne duo passeres asse veneunt et vnus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in celis.”


505 | A.vij.Secundum Matheum.

In illo tempore: Conuocata turba Iesus cum discipulis suis dixit eis: “Si quis vult me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui animam suam voluerit saluam facere, perdet eam. Qui vero perdiderit animam suam propter me et euangelium, saluam faciet illam. Quid enim proderit homini, si lucretur totum mundum ac anime sue faciat detrimentum? Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? Qui enim me confessus fuerit et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis suis.” Et dicebat illis: “Amen dico vobis, quoniam qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum angelorum. Dico vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum dei.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere sed gladium. Ueni enim separare hominem aduersus patrem suum et filiam aduersus matrem suam et nurum aduersus socrum suam et inimici hominis domestici eius.

Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Qui inuenit animam suam, perdet illam. Et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Qui vos recipit, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete accipiet. Et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Et quicunque potum dederit vni ex minimis istis calicem aque frigide tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.”

Offertorium Gloria et honore A.ij.

Offertorium Posuisti, domine A.iiij.

Offertorium In virtute tua, domine, letabitur iustus et super salutare tuum exultabit vehementer, desiderium anime eius tribuisti ei.

Offertorium Desiderium anime eius tribuisti ei, domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum, 506posuisti in capite eius coronam de lapide precioso.

Secreta Presentia munera, quesumus, domine, serena pietate intuere, vt sanctispiritus perfundantur benedictione et in nostris cordibus eam dilectionem validam infundant, per quam sanctus martir N omnia corporis tormenta deuicit. Per dominum eiusdem.

Communio Qui vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

Communio Magna est gloria eius in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum, domine.

Communio Posuisti, domine, in capite eius coronam de lapide precioso.

Communio Letabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde.

Communio Ego sum vitis vera et vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, alleluia, alleluia.

Complenda Sumpsimus, domine, sancti martiris tui N solempnitate celestia sacramenta, cuius suffragijs, quesumus, largiaris, vt quod temporaliter gerimus, eternis gaudijs consequamur. Per dominum.


IN NATALI UNIUS MARTIRIS ET PONTIFICIS

Collecta Da, quesumus, omnipotens deus, vt qui beati N, martiris tui atque pontificis, solemnia colimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per dominum.

Secreta Munera, quesumus, domine, tibi dicanda sanctifica et intercedente beato N, martire tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per dominum.

Complenda Beati N, martiris tui atque pontificis, domine, intercessione placatus presta, quesumus, vt que temporali celebramus actione, perpetua saluatione capiamus. Per dominum.


IN NATALI PLURIMORUM MARTIRUM

Officium

Sacerdotes eius induant salutari et sancti eius exultatione exultabunt.

Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius.


Officium

Intret in conspectu tuo, domine, gemitus compeditorum, redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, vindica sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est.

Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum.


Officium

Salus autem iustorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis.

Noli emulari.


Officium

Clamauerunt iusti et dominus exaudiuit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberauit eos.

Benedicam dominum in omni tempore, semper laus.


507 | A.viij.Officium

Loquetur dominus pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos, qui co‹n›uertuntur ad ipsum.

Benedixisti, domine, terram tuam, auertisti captiuitatem Iacob.


Officium

Multe tribulationes iustorum et de hijs omnibus liberauit eos dominus, dominus custodit omnia ossa eorum, vnum ex hijs non conteretur.

Benedicam dominum in omni tempore.


Officium

Iudicant sancti gentes et dominantur populis, regnabit dominus deus illorum in perpetuum.

Gaudete, iusti, in domino.


Officium

Sapientiam sanctorum narrant populi et laudem eorum nunciat ecclesia, nomina autem eorum viuent in seculum seculi.

Gaudete, iusti, in domino, rectos decet collaudatio.


Officium

Laudate, pueri, dominum, laudate nomen domini, qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum letantem.

Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et cetera.


Officium

Timete dominum, omnes sancti eius, quoniam nichil deest timentibus eum; diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem dominum non deficient omni bono.

Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.


Officium

Iusti epulentur et exultent in conspectu dei et delectentur in leticia.

Exurgat deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius.


Officium

Sancti tui, domine, benedicent te, gloriam regni tui dicent, alleluya.

Exultate, iusti, in domino, rectos decet collaudatio.


Officium

Ecce oculi domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius, alleluia, vt eripiat a morte animas eorum, quoniam adiutor et protector noster est, alleluia, alleluia.

Exultate, vt supra.

Collecta

Deus, qui nos concedis sanctorum martirum tuorum N nat‹a›licia colere, da nobis in eterna beatitudine de eorum societate gaudere. Per dominum.


Ad Hebreos.

Fratres: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones. Obturauerunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladij, conualuerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello. Castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alij autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, vt meliorem inuenirent resurrectionem. 508Alij vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladij mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis. Egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes et in montibus et in speluncis et in cauernis terre. Et hij omnes testimonium fidei probati inuenti sunt. In Christo Iesu, domino nostro.


Lectio libri Apocalipsis beati Iohannis apostoli.

In diebus illis: Respondens vnus de senioribus dixit michi: “Hij, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et vnde ven‹e›runt?” Et dixi illi: “Domine mi, tu scis.” Et dixit michi: “Hij sunt, qui venerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et dealbauerunt eas in sanguine agni. Ideo sunt ante tronum dei et seruiunt ei die ac nocte in templo eius. Et qui sedet super tronum, habitat super illos. Non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque vllus estus, quoniam agnus, qui in medio troni est, reget illos et deducet eos ad vite fontes aquarum et absterget deus omnem lacrimam ab oculis eorum.


Sapientie.

Hij sunt viri misericordie, quorum iusticie obliuionem non acceperunt. Cum semine eorum manent bona, hereditas sancta nepotes eorum. Et in testamentis stetit semen eorum et filij eorum propter eos vsque ineternum manent. Generatio eorum et gloria eorum non derelinquetur. Corpora eorum in pace sepulta sunt et viuent nomina eorum in secula. Sapientiam eorum narrabunt omnes populi et laudem eorum pronunciet omnis ecclesia sanctorum.


Sapientie.

Expectatio iustorum leticia, spes autem impiorum peribit. Fortitudo sinplicis via domini et pauor hijs, qui operantur malum. Iustus ineternum non commouebitur, impij autem non habitabunt in terra. Os iusti parturietparturiet] perturit missale sapientiam, lingua prauorum peribit. Labia iusti considerant placita, os impiorum peruersa. Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio peruersorum vastabit illos. Iusticia rectorum liberabit eos et in insidijs suis capiantur iniqui. Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo. Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur 509 | A.ix.scientia. In bonis iustorum exaltabitur ciuitas et in perditione impiorum erit laudatio. In benedictione iustorum exaltabitur ciuitas.


Lectio libri Sapientie.

Lingua sapientum ornat scientiam, os fatuorum ebullit stulticiam. In omni loco oculi domini contemplantur bonos et malos. Lingua placabilis lignum vite, que autem immoderata est, conterit spiritum. Domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impij conturbatio. Labia sapientium disseminabunt scientiam, cor stultorum dissimile erit. Uictime impiorum abhominabiles domino, vota iustorum placabilia. Qui sequitur iusticiam diligitur a domino.


Sapientie.

Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet illos in via mirabili. Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte. Transtulit illos per mare rubrum et transuexit eos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantauerunt, domine, nomen sanctum tuum. Et victricem manum tuam laudauerunt pariter, domine deus noster.


Sapientie.

Iustorum anime in manu dei sunt et non tanget illos tormentum mortis. Uisi sunt oculis insipientium mori et estimata est afflictio exitus illorum. Et quod a nobis est iter exterminij, illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam deus tentauit illos et inuenit eos dignos se. Tanquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocausti hostiam accepit eos et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt iusti et tanquam scintille in arundineto discurrent. Iudicabunt nationes et dominabuntur populis. Et regnabit dominus illorum in perpetuum.


Sapientie.

Iusti autem in perpetuum viuent et apud dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud altissimum. Ideo accipient regnum decoris et dyadema speciei de manu domini, quoniam dexteradextera] dexrera missale 510sua teget eos et brachio sancto suo defendet illos. Accipient armaturam zeli illius et armabit creaturam ad vltionem inimicorum. Induent pro thorace iusticiam et accipient pro galea iudicium certum. Sument scutum impugnabile equitatem, ibunt directe promissiones et ad certum locum deducet illos dominus deus noster.


Lectio epistole beati Pauli ad Hebreos.

Fratres: Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. In altero quidem opprobrijs et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socij taliter conuersantium effecti. Nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, que magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, vt voluntatem dei facientes reportetis promissiones. Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est veniet et non tardabit. Iustus autem meus ex fide viuit.


Ad Chorinthios.

Fratres: Spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Nos infirmi, vos autem fortes. Uos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cedimur et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur et benedicimus. Persecutionem patimur et sustinemus. Blasphemamur et obsecramus. Tanquam purgamentum huius mundi facti sumus, omnium peripsima vsque adhuc. Non vt confundam vos, hec scribo, sed vt filios meos charissimos moneo in Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Uindica, domine, sanguinem sanctorum tuorum, qui effusus est.

Posuerunt mortalia seruorum tuorum, escas volatilibus celi, carnes sanctorum tuorum bestijs terre.

Graduale Gloriosus deus in sanctis suis, mirabilis in maiestate faciens prodigia.

Dextera tua, domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua confregit inimicos.

Graduale Ecce quam bonum et 511 | A.x.quam iocundum habitare, fratres, in vnum.

Sicut vngentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Graduale Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis.

Cantate domino canticum nouum, laus eius in ecclesia sanctorum.

Graduale Iustorum anime in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malicie.

Uisi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

Graduale Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.

Laqueus contritus et nos liberati sumus, adiutorium nostrum in nomine domini, qui fecit celum et terram.

Graduale Timete dominum, omnes angeli eius, quoniam nihil deest timentibus eum.

Inquirentes autem dominum non deficient omni bono.

Graduale Sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt.

Illuc producam cornu Dauid, paraui lucernam Christo meo.

Graduale Clamauerunt iusti et dominus exaudiuit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberauit eos.

Iuxta est dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit.

Alleluia.

Sancti et iusti in domino, gaudete, vos elegit deus in hereditatem sibi.

Alleluia.

Iusti epulentur et exultent in conspectu dei.

Alleluia.

‹℣› Te martyrum candidatus laudat exercitus, domine.

Alleluia.

Mirabilis dominus noster in sanctis suis.

Alleluia.

Fulgebunt iusti et tanquam scintille in arundineto discurrent ineternum.

Alleluia.

Laudate, pueri, dominum, laudate nomen domini.

Alleluia.

Iudicabunt sancti nationes et dominabuntur populis et regnabit illorum rex ineternum.

Alleluia.

Iste sunt due oliue et duo candelabra lucentia ante dominum; habent potestatem claudere celum nubibus et aperire portas eius, quia lingue eorum claues celi facte sunt.

Alleluia.

Uox exultationis et salutaris in tabernaculis iustorum.

Alleluia.

Sancti tui, domine, benedicent te, gloriam regni tui dicent.

Alleluia.

Ecce quam bonum et quam iocundum habitare, fratres, in vnum, sicut precepit Iesus discipulis suis.

Alleluia.

Iusti in perpetuum viuent et apud dominum est merces eorum.

Alleluia.

Letamini in domino et exultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde.

Alleluia.

Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis.

Alleluia.

Uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

Alleluia.

Confitebuntur celi mirabilia tua, domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Tractus Qui seminant in lachrimis, in exultatione metent.

Euntes ibant et 512flebant mittentes semina sua.

Uenientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Uidens Iesus turbas ascendit in montem. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens: “Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati, qui esuriunt et sitiunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filij dei vocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iusticiam, quoniam ipsorum est regnum celorum. Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum aduersum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate: ecce enim merces vestra copiosa est in celis.”


Secundum Lucam.

In illo tempore: Descendens Iesus de monte stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Hierusalem et maritima et Tyri Sydonis, qui venerant, vt audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur. Et omnis turba querebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. Et ipse eleuatis oculis in discipulos suos dicebat: “Beati pauperes, quia vestrum est regnum dei. Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separauerint vos et exprobrauerint et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis. Gaudete in illa die et exultate. Ecce enim merces vestra multa est in celis.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ecce ego mitto vos sicut ouesoues] ouis missale in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices vt columbe. Cauete autem ab hominibus. Tradent enim vos in consilijs et in synagogis suis flagellabunt vos. Et ante reges et presides ducemini propter me 513 | A.xi.in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium. Et insurgent filij in parentes et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit.”


Secundum Marcum.

In illo tempore: Cum egrederetur Iesus de templo, ait illi vnus ex discipulis suis: “Magister, aspice quales lapides et quales structure.” Et respondens Iesus ait illi: “Uides has omnes magnas edificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.” Et cum sederet in monte Oliuarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: “Dic nobis, quando ista fient et quod signum erit, quando hec omnia incipient consummari.” Et respondens Iesus cepit dicere illis: “Uidete, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ‘Ego sum,’ et multos seducent. Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis. Oportet enim hec fieri sed nondum finis. Exurget autem gens contra gentem et regnum super regnum et erunt terre motus per loca et fames: initium dolorum hec. Uidete autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consilijs et in synagogis vapulabitis. Et ante presides et reges stabitis propter me in testimonium illis. Et in omnes gentes primum oportet predicare euangelium. Et cum duxerint vos tradentes, nolite precogitare, quid loquamini, sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquimini. Non enim estis vos loquentes sed spiritus sanctus. Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium. Et consurgent filij in parentes et morte afficient ex eis. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic saluus erit.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Sedente Iesu super montem Oliueti accesserunt 514ad eum discipuli eius secreto dicentes: “Dic nobis, quando hec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis seculi.” Et respondens Iesus dixit eis: “Uidete, ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes, ‘Ego sum Christus,’ et multos seducent. Audituri enim estis prelia et opiniones preliorum: videte, ne turbemini. Oportet enim hec fieri sed nondum est finis. Consurget autem gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentie et fames et terremotus per loca. Hec autem omnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi et inuicem tradent et odio habebunt inuicem. Et multi pseudoprophete surgent et seducent multos. Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Loquente Iesu ad turbas ecce mater eius et fratres eius stabant foris querentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant querentes te.” Et ipse respondens dicenti sibi ait: “Que est mater mea et qui sunt fratres mei?” Et extendens manum in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse frater et soror et mater est.”


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum audieritis prelia et seditiones, nolite terreri. Oportet primum hec fieri sed nondum statim finis.” Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem et regnum aduersus regnum et terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo et signa magna erunt. Sed ante hec omnia inicient vobis manus suas et persequentur vos tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et presides propter nomen meum. Continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari, quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarij vestri. Trademini autem 515 | A.xij.a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.”


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dicebat Iesus turbis phariseorum, principibus sacerdotum: “Ue vobis, qui edificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. Profecto testificamini, quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt, vos autem edificatis eorum sepulchra. Propterea et sapientia dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur, vt inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista a sanguine Abel vsque ad sanguinem Zacharie, qui perijt inter altare et edem. Ita dico vobis: requiretur ab hac generatione. Ue vobis, legisperitis, qui tulistis clauem scientie, ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis.” Cum autem hec ad illos diceret, ceperunt pharisei et legisperiti grauiter insistere et os eius opprimere de multis insidiantes ei et querentes capere aliquid ex ore eius, vt accusarent eum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Attendite a fermento phariseorum, quod est hipocrisis. Nihil enim opertum est, quod non reueletur, neque absconditum, quod non sciatur, quoniam que in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Et quod in aure locuti estis in cubiculis, predicabitur in tectis. Dico autem vobis, amicis meis, ne terreamini ab hijs, qui occidunt corpus et post hec non habent amplius, quid faciant. Ostendam autem vobis, quem timeatis. Timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in Iehennam. Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque passeres veniunt dipondio et vnus ex illis non est in obliuione coram deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus pluris estis. Dico autem vobis, omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur illum coram angelis dei.”


Secundum Matheum.

516In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Cum persequentur vos in ciuitatem istam, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec veniat filius hominis. Non est discipulus super magistrum nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo, vt sit sicut magister eius et seruus sicut dominus eius. Si patremfamilias Beelzebub vocauerunt, quantomagis domesticos eius? Ne ergo timueritis eos. Nihil enim opertum est, quod non reuelabitur, et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, predicate super tecta. Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in Iehennam. Nonne duo passeres asse veniunt et vnus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in celis est.”


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Ego sum vitis vera et pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum. Et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, vt fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et arescet et colligent eum et in ignem mittent et ardet. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis et fiet vobis. In hoc clarificatus est pater meus, vt fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos: manete in dilectione mea. Si precepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea, sicut 517 | A.xiij.et ego precepta patris mei seruam et maneo in eius dilectione. Hec locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur.”

Offertorium Confitebuntur celi mirabilia tua, domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Offertorium Letamini in domino et exultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde.

Offertorium Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est et nos liberati sumus.

Offertorium Mirabilis deus in sanctis suis, deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue, benedictus deus.

Offertorium Exultabunt sancti, gloria letabuntur in cubilibus suis, exultationes dei in faucibus eorum.

Offertorium Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu, domine, benedices iusto, domine, vt scuto bone voluntatis tue coronasti nos.

Secreta Laudis tue, domine, hostias immolamus in tuorum commemoratione sanctorum N, quibus nos et presentibus exui malis confidimus et futuris. Per dominum.

Communio Iustorum anime in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malicie; visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

Communio Ego vos elegi de mundo, vt eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat.

Communio Posuerunt mortalia seruorum tuorum, domine, escas volatilibus celi, carnes sanctorum tuorum bestijs terre; secundum magnitudinem brachij tui posside filios morte punitorum.

Communio Et si coram hominibus tormenta passi sunt, deus temptauit illos tanquam aurum in fornace, probauit eos et sicut holocausta accepit illos.

Communio Amen dico vobis, quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; venite, benedicti patris mei, possidete preparatum vobis regnum ab initio seculi.

Communio Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.

Communio Quicunque fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, soror et mater est, dicit dominus.

Communio Signa eos, qui in me credunt, hec sequentur: demonia eicient, super egros manus imponent et bene habebunt.

Communio Dico autem vobis, amicis meis, ne terreamini ab hijs, qui vos persequuntur.

Communio Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, dicit dominus, 518et quod in aure auditis, predicate super tecta.

Communio Multitudo languentium et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad eum, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.

Communio Gaudete, iusti, in domino, rectos decet collaudatio, alleluia.

Complenda Sanctorum martyrum tuorum N, domine, supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. Per dominum.


IN NATALI UNIUS CONFESSORIS ET PONTIFICIS

Officium

Sacerdotes tui, domine, induant iusticiam et sancti tui exultent propter Dauid, seruum tuum; non auertas faciem Christi tui.

Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius.


Aliud

Sacerdotes dei, benedicite dominum, sancti et humiles corde, laudate deum.

Benedicite omnia opera domini, domino laudate et superexaltate eum in secula.


Aliud

Sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt.

Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius.


Aliud

Statuit ei dominus testamentum pacis et principem fecit eum, vt sit illi sacerdotij dignitas ineternum.

Misericordias domini ineternum cantabo.

Collecta

Adesto, domine, precibus nostris, quas in sancti confessoris tui N atque pontificis solemnitate deferimus, vt qui iusticie nostre fiduciam non habemus, eius, qui tibi placuit, precibus et meritis adiuuemur. Per.


Sapientie.

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo et inuentus est iustus. Et in tempore iracundie factus est reconciliatio. Non est inuentus similis illi, qui conseruaret legem excelsi. Ideo iureiurando fecit illum dominus crescere in plebem suam. Benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum suum confirmauit super caput eius. Cognouit eum in benedictionibus suis, conseruauit illi misericordiam suam et inuenit gratiam coram oculis domini. Magnificauit eum in conspectu regum et dedit illi coronam glorie. 519 | A.xiiij.Statuit ei testamentum sempiternum et dedit illi sacerdotium magnum et beatificauit illum in gloria fungi sacerdotio et habere laudem in nomine ipsius et offerre illi incensum dignum in odorem suauitatis.


Lectio libri Sapientie.

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo Israel; ideo statuit ad illum testamentum pacis, vt sit illi sacerdotij dignitas ineternum. Inuocauit dominum omnipotentem et dedit in dextera eius tolerare hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis sue. In die suo non pertimuit principem et in potentia nemo vicit illum nec superauit illum verbum aliquod et mortuum prophetauit corpus eius. In vita sua fecit monstra et in morte operatus est mirabilia. In omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et vt musica in conuiuio vini. Ipse est directus diuinitus in penitentiam gentis et tulit abhominationes impietatis et gubernauit ad dominum cor ipsius. Et in diebus peccatorum corroborauit pietatem homo princeps fratrum, firmamentum gentis, stabilimentum populi, rector fratrum. Beatus, qui in istis versabitur bonis, qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper. Si enim hec fecerit, ad omnia valebit, quia lux dei vestigium eius est.


Lectio libri Sapientie.

Ecce sacerdos magnus, qui quasi stella matutina in medio nebule et quasi luna in diebus suis lucet. Et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo dei, quasi arcus refulgens inter nebulas glorie et quasi flos rosarum in diebus vernis; quasi lilia, que sunt in transitu aque, et quasi thus redolens in diebus estatis; quasi ignis effulgens et thus ardens in igne; quasi vas auri solidum ornatum omni lapide precioso; quasi oliua pullulans et cypressus in altitudinem se extollens. In accipiendo ipsam stolam glorie dedit sanctitatis amictum. Corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libani. Dedit gloriam deo a labijs suis et in nomine ipsius gloriatus est.


Lectio libri Sapientie.

Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroborauit 520templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex edificatio et excelsi parietis templi. In diebus ipsius emanauerunt putei aquarum et quasi mare impleti sunt supra modum. Qui curauit gentem suam et liberauit eam a pernicie; qui preualuit edificare ciuitatem, qui adeptus est gloriam in conuersatione gentis et ingressum domus et atrij amplificauit. Quasi stella matutina in medio nebule et quasi luna plena in diebus sue lucis et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo dei; quasi arcus effulgens inter nebulas glorie et quasi flos rosarum in diebus vernis; quasi lilia, que sunt in transitu aque, et quasi ‹thus› redolens in diebus estatis; quasi ignis effulgens et thus ardens in igne; quasi vas auri solidum ornatum lapide precioso; quasi oliua pullulans et cypressus in altum se extollens, in accipiendo ipsam stolam glorie et vestirivestiri] vestiuit missale eum in consummatione virtutis. In accensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. In accipiendo panem de manu sacerdotis et ipse stans iuxta aram porrexit manum suam in libatione et libauit odorem suauitatis excelso principi. Et iterauit orationem suam volens ostendere virtutem dei, qui fecit nobiscum misericordiam suam, vt det nobis iocunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris per dies sempiternos.


Lectio libri Sapientie.

Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua curauit gentem suam et liberauit illam a perditione; qui suffulsit domum et in diebus suis corroborauit templum; qui preualuit amplificare ciuitatem, qui adeptus est gloriam in conuersatione gentis. Quasi stella matutina in medio nebule et quasi luna plena in diebus suis lucet et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo dei; quasi arcus refulgens inter nebulas glorie et quasi flos rosarum in diebus veris; quasi lilia, que sunt in transitu aque, et quasi thus redolens in diebus estatis; quasi ignis effulgens et thus redolens in igne, quasi vas auri solidum ornatum omni lapide precioso; 521 | A.xv.quasi oliua pullulans et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo illum stolam glorie et vestiri eum in consummatione virtutis. In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. In accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram porrexit manum suam in libatione et libauit odorem diuinum excelso principi. Et iterauit orationem suam volens ostendere virtutem dei, qui fecit nobiscum secundum misericordiam suam, qui det nobis iocunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos.


Ad Thimoteum.

Charissime: Dominus mihi astitit et confortauit, vt per me predicatio adimpleatur et audiant omnes gentes, quia liberatus sum de ore leonis. Liberauit me dominus ab omni opere malo et saluum faciet in regno suo celesti. Ipsi gloria et imperium in secula seculorum.


Lectio libri Sapientie.

Iustum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei et dedit illi scientiam sanctorum. Honestauit illum in laboribus et compleuit labores illius. In fraude circumuenientium illi affuit et honestum fecit illum. Custodiuit eum ab inimicis et a seductoribus tutauit illum. Et certamen forte dedit illi, vt vinceret et sciret, quoniam omnium potentior est sapientia. Hec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberauit eum. Descenditque cum illo in foueam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam aduersus eos, qui eum deprimebant. Et mendaces ostendit, qui maculauerunt illum, et dedit illi claritatem eternam dominus deus noster.

Ad Hebreos.

Fratres: Doctrinis varijs et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabiliri cor, non escis, que non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deseruiunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, vt sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus 522igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes. Non habemus enim hic manentem ciuitatem sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostias laudis semper deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficientie autem et communicationis nolite obliuisci. Talibus enim hostijs promeretur deus.


Ad Hebreos.

Fratres: Plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere. Ihesus autem, eo quod maneat in eternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et saluare in perpetuum potest accedens per semetipsum ad deum, semper viuens ad interpellandum pro nobis. Talis enim decebat vt nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior celis factus. Qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis offerre hostias, deinde pro populo. Hoc enim fecit semel se offerendo dominus noster Iesus Christus.


Lectio libri Sapientie.

Iustus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad dominum, qui fecit illum, et in conspectu altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur; si enim magnus dominus voluerit, spiritu intelligentie replebit illum. Et ipse tanquam ymbres mittet eloquia sapientie sue et in oratione confitebitur domino. Et ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur. Et ipse palam faciet disciplinam doctrine sue et in lege testamenti domini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius et vsque in seculum non delebitur. Non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem.


Lectio libri Sapientie.

Dominus dedit confessionem sancto suo et excelsoexcelso] excelsum missale in verbo glorie. De omni corde suo laudauit dominum et dilexit deum, qui fecit eum. Et dedit illi contra inimicos potentiam et stare fecit cantores contra altare et in sonos eorum dulces fecit modos et dedit in celebrationibus decus et ornauit tempora vsque ad consummationem vite. Christus purgauit peccata ipsius et exaltauit ineternum 523 | A.xvi.cornu ipsius. Sapientia laudabit animam suam et in domino honorabitur et in medio populi gloriabitur. Et in ecclesijs altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur. In medio populi exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur. In multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur.


Ad Hebreos.

Fratres: Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his, que sunt ad deum, vt offerat dona et sacrificia pro peccatis. Qui condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circundatus est infirmitate. Et propterea debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre et pro peccatis. Nec quisquam sibi sumat honorem, sed qui vocatur a deo tanquam Aaron, quemadmodum scriptum est: Tu es sacerdos ineternum secundum ordinem Melchisedech.


Lectio libri Sapientie.

Dilectus a deo et hominibus, cuius memoria in benedictione est. Similem fecit illum in gloria sanctorum et magnificauit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placauit. Glorificauit eum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit eum de omni carne. Audiuit enim eum et vocem ipsius et induxit illum in nube. Et dedit illi cor ad precepta et legem vite et discipline.

Graduale Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo.

Non est inuentus similis illi, qui conseruaret legem excelsi.

Graduale Domine, preuenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso.

Uitam petijt et tribuisti ei longitudinem dierum in seculum s‹e›culi.

Graduale Iurauit dominus et non penitebit eum, tu es sacerdos ineternum secundum ordinem Melchisedech.

Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis.

Graduale Sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt.

Illuc producam cornu Dauid, paraui lucernam Christo meo.

Graduale Inueni Dauid, seruum meum, oleo sancto meo vnxi eum, manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum.

Nihil proficiet inimicus in eo et filius 524iniquitatis non nocebit ei.

Graduale Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium.

Lex dei eius in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius.

Alleluia.

Inueni Dauid, seruum meum, oleo sancto meo vnxi eum.

Alleluia.

Posui adiutorium super potentem et exaltaui electum de plebe mea.

Alleluia.

Iustus non conturbabitur, quia dominus firmat manum eius.

Alleluia.

Disposui testamentum electo meo, iuraui Dauid, seruo meo.

Alleluia.

Sancte N, confessor Christi, intercede pro nobis.

Alleluia.

Ecce sacerdos magnus, qui quasi sol refulgens in templo dei.

Alleluia.

Hic in oratione confitebitur domino et ipse palam faciet disciplinam doctrine sue.

Alleluia.

Iste est, qui contempsit vitam mundi et peruenit ad celestia regna.

Alleluia.

Iustus germinabit sicut lilium et florebit ineternum ante dominum.

Alleluia.

Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudium transit angelorum.

Alleluia.

Sacerdos magnus N, qui in diebus suis placuit deo et inuentus est iustus.

Alleluia.

Iustus vt palma florebit, sicut cedrus multiplicabitur.

Alleluia.

Iurauit dominus et non penitebit eum, tu es sacerdos ineternum secundum ordinem Melchisedech.Melchisedech] Melschiedech missale

Alleluia.

Ueni, alme N, ad Cristi solium sanctum, humilibus tuis deposce famulis regnum celeste.

Alleluia.

Iustum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi deus gloriam suam.

Alleluia.

Sancte N, qui in celis letaris cum angelis, intercede pro nobis, vt mereamur domino reddere hostiam laudis.

Alleluia.

Uitam petijt a te, tribuisti ei, domine.

Tractus Beatus vir, qui timet dominum in mandatis eius, cupit nimis; potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur.

Gloria et diuitie in domo eius et iusticia eius manet in seculum seculi.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Homo quidam peregre proficiscens vocauit seruos suos et tradidit illis bona sua. Et vni dedit quinque talenta, alij autem duo, alij vero vnum, vnicuique secundum propriam virtutem, et profectus 525 | A.xvij.est statim. Abijt autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Qui autem vnum acceperat, abiens fodit in terram et abscondit pecuniam domini sui. Post multum vero temporis venit dominus seruorum illorum et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque dicens: ‘Domine, quinque talenta mihi tradidisti: ecce alia quinque superlucratus sum.’ Ait illi dominus eius: ‘Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.’ Accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait: ‘Domine, duo talenta mihi tradidisti: ecce alia duo superlucratus sum.’ Ait illi dominus eius: ‘Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.'”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Homo quidam nobilis abijt in regionem longinquam accipere sibi regnum et reuerti. Uocauit autem decem seruos suos. Dedit illis decem mnas et ait ad illos: ‘Negociamini, dum venio.’ Ciues autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum dicentes: ‘Nolumus hunc regnare super nos.’ Et factum est, vt rediret; accepto regno iussit vocare seruos, quibus dedit pecuniam, vt sciret, quantum quisque negociatus esset. Uenit primus dicens: ‘Domine, mna tua decem mnas acquisiuit.’ Et ait illi: ‘Euge serue bone, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens supra decem ciuitates.’ Et alter venit dicens: ‘Domine, mna tua fecit quinque mnas.’ Et huic ait: ‘Et tu esto supra quinque ciuitates.’ Et alius venit dicens: ‘Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario. Timui enim te, quia homo austerus es tollens quod non posuisti, et metens 526quod non seminasti.’ Dicit ei: ‘De ore tuo te iudico, serue nequam. Sciebas, quia homo austerus sum tollens quod non posui et metens quod non seminaui. Et quare non dedisti pecuniam meam ad vsuram et ego veniens cum vsuris vtique exegissem illam?’ Et astantibus dixit: ‘Auferte ab eo mnam et date illi, qui decem mnas habet.’ Et dixerunt ei: ‘Domine, habet decem mnas.’ Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur et habundabit. Ab eo autem, qui nihil habet, et quod habet auferetur ab eo. Uerumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me.” Et hijs dictis abijt et ascendit in Hierusalem.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit neque sub modio sed super candelabrum, vt qui ingrediuntur, lumen videant. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Uide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebre sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris illustrabit te.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Uendite que possidetis et date elemosinam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, et thesaurum non deficientem in celis, quo fur non appropiat neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus vester, ibi erit et cor vestrum.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et vxorem et filios et fratres adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens edificare turrim non prius sedens computat sumptus, qui necessarij 527 | A.xviij.sunt, si habet ad perficiendum, ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere; omnes, qui vident, incipiant illudere ei dicentes, quia ‘hic homo cepit edificare et non potuit consummare.’ Aut quis rex iturus committere bellum aduersus alium regem non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea, que pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renunciat omnibus, que possidet, non potest meus esse discipulus.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Qui vos audit, me audit. Et qui vos spernit, me spernit. Qui autem spernit me, spernit eum, qui me misit.” Reuersi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam demonia subiciuntur nobis in nomine tuo.” Et ait illis: “Uidebam sathanam sicut fulgur de celo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit. Ueruntamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subijciuntur. Gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in celo.”


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uigilate ergo, quia nescitis, qua hora dominus vester venturus sit. Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret vtique et non sineret perfodi domum suam. Ideoque et vos estote parati, quia nescitis, qua hora filius hominis venturus est. Quis, putas, est fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus suus supra familiam suam, vt det illis cibum in tempore? Beatus ille seruus, quem, cum venerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.”


Secundum Marcum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uidete, vigilate et orate: nescitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre proficiscens reliquit domum suam et 528dedit seruis potestatem cuiuscunque operis et ianitori precepit, vt vigilet. Uigilate ergo: nescitis enim, quando dominus domus veniet, sero an media nocte an gallicantu an mane. Ne, cum venerit repente, inueniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate.”


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Uos estis sal terre. Quod si sal euanuerit, in quo salietur, ad nihilum valet vltra, nisi vt mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Uos estis lux mundi. Non potest ciuitas abscondi supra montem posita neque accendit lucernam quis et ponit eam sub modio sed super candelabrum, vt qui ingrediuntur lumen videant. Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in celis est. Qui habet aures audiendi, audiat.”

Offertorium Inueni Dauid, seruum meum, et in oleo sancto meo vnxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum.

Offertorium Ueritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius.

Offertorium Iustus vt palma florebit, sicut cedrus, que in Libano est, multiplicabitur.

Secreta Sacrificium, domine, quod pro sancti N, confessoris tui atque pontificis, solemnitate deferimus, tibi fiat acceptum et eius meritis nobis augeat te donante suffragium. Per dominum.

Communio Beatus seruus, quem, cum venerit dominus, inuenerit vigilantem; amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.

Communio ‘Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.’ ‘Euge serue fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.’

Communio Fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, vt det illis in tempore tritici mensuram.

Communio Semel iuraui in sancto meo, semen eius ineternum manebit et sedes eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta ineternum et testis.

Complenda 529 | A.xix.Quos donis celestibus, domine, satiasti, sancti N, confessoris tui atque pontificis, attolle presidijs, vt noxijs omnibus expediti post salutaria tua toto corde curramus. Per dominum.


IN NATALI UNIUS CONFESSORIS NON PONTIFICIS

Presta, quesumus, omnipotens deus, vt qui sacra gloriosi N, confessoris tui, solemnia colimus, per ipsum misericordie tue beneficia capiamus. Per dominum.

Secreta Propiciare, domine, supplicationibus nostris et intercedente pro nobis sancto N, confessore tuo, hijs sacramentis celestibus ab omni culpa liberos esse concede, vt purificante nos gratia tua eisdem, quibus famulamur, misterijs emundemur. Per dominum.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt eius nobis tribuas consequi documenta, cuius gloriosa celebramus solempnia. Per dominum.


IN NATALI PLURIMORUM CONFESSORUM

Sacerdotes A.xiij.

Collecta Deus, qui nos sanctorum confessorum tuorum confessionibus gloriosis circundas et protegis, da nobis ex eorum imitatione proficere et intercessione gaudere. Per dominum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Fratres: Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in celestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, vt essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. Qui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis sue, in laudem et gloriam gratie sue, in quaqua] quo missale gratificauit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius et remissionem peccatorum secundum diuitias glorie sue, que superabundauit in nobis. Per Iesum Chistum, dominum nostrum.


Lectio epistole beati Petri apostoli.

Fratres: Benedictus deus et pater domini nostri Ihesu Christi, pater misericordiarum et deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, vt possumus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a deo. Quoniam si habundant passiones Christi in nobis, ita 530per Christum habundat consolatio nostra. Siue autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, siue exhortamur pro vestra consolatione, que operatur intollerantiam earundem passionum, quasi et nos patimur. Et spes nostra firma est pro vobis,vobis] nobis missale scientes, quoniam sicut socij passionum estis, sic eritis et consolationis. In Christo Iesu, domino nostro.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. Et vos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando reuertatur a nuptijs, vt cum venerit et pulsauerit, confestim aperiant ei. Beati serui illi, quos, cum venerit dominus, inuenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod precinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita inuenerit, beati sunt serui illi. Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret vtique et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis veniet.” Ait autem ei Petrus: “Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes?” Dixit autem dominus: “Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, vt det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille seruus, quem, cum venerit dominus eius, inuenerit ita facientem. Uere dico vobis, quia super omnia, que possidet, constituet illum.”


Secundum Lucam.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Nemo lucernam accendens operit eam vase aut subtus lectum ponit sed super candelabrum ponit, vt intrantes videant lumen. Non enim occultum est, quod non manifestetur, neque absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. Uidete ergo, quomodo auditis. Qui enim habet, dabitur illi, et quicunque non habet, et iam quod putat se habere, auferetur ab illo.” Uenerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire eum 531 | A.xx.pre turba. Et nunciatum est illi: “Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre.” Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum dei audiunt et faciunt.”

Secreta Suscipe, domine, preces nostras et munera, que, vt tuo sint digna conspectui, sanctorum tuorum precibus adiuuemur. Per dominum.

Complenda Corporis sacri et preciosi sanguinis repleti libamine quesumus, domine deus noster, vt quod pia deuotione gerimus, certa redemptione capiamus. Per dominum.


IN NATALI UNIUS UIRGINIS ET MARTYRIS

Officium

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore N virginis, de cuius solemnitate gaudent angeli et collaudant filium dei.

Psalmus Eructauit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

Aliud

Loquebar de testimonijs tuis in conspectu regum et non confundebar et meditabar in mandatis tuis, que dilexi nimis.

Psalmus Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.

Aliud

Me expectauerunt peccatores, vt perderent me; testimonia tua, domine, intellexi; omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.

Psalmus Beati immaculati in via vt supra.

Aliud

Uultum tuum deprecabuntur omnes diuites plebis, adducentur regi virgines post eam, proxime eius offerentur tibi in leticia et exultatione.

Psalmus Eructauit cor meum vt supra.

Aliud

Dilexisti iusticiam et odisti iniquitatem, propterea vnxit te deus, deus tuus, oleo leticie pre consortibus tuis.

Psalmus Eructauit cor meum verbum vt supra.

Aliud

Cognoui, domine, quia equitas iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me; confige timore tuo carnes meas; a mandatis tuis ne me repellas.

Psalmus Beati immaculati vt supra.

Collecta Sancte martyris tue, domine, quesumus, supplicationibus tribue nos foueri, vt cuius venerabilem solempnitatem annuo celebramus obsequio, eius 532intercessionibus commendemur et meritis. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Confitebor tibi, domine rex, et collaudabo te, deum saluatorem meum. Confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo lingue inique et a labijs operantium mendacium. Et in conspectu astantium factus es mihi adiutor et liberasti me secundum multitudinem misericordie nominis tui a rugientibus preparatis ad escam, de manibus querentium animam meam et de portis tribulationum, que circundederunt me, et in medio ignis non sum estuata. De altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a verbo mendacij, a rege iniquo et a lingua iniusta. Laudabit vsque ad mortem anima mea dominum et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. Circundederunt me vndique et non erat, qui adiuuaret. Respiciens eram ad adiutorium meum et non erat. Memorata sum misericordie tue, domine, et cooperationis tue, que a seculo sunt, quoniam eruis sustinentes te et liberas eos de manu angustie, domine deus noster.


Lectio libri Sapientie.

Sapientia vincit maliciam, attingitattingit] attingens missale ergo a fine vsque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Hanc amaui et exquisiui a iuuentute mea et quesiui mihi sponsam assumere et amator factus sum forme illius. Generositatem illius glorificat contubernium habens dei sed et dominus omnium dilexit illam. Doctrix enim est discipline dei et electrix operum illius.


Lectio libri Sapientie.

Sapientia laudabit animam suam et in domino honorabitur et in medio populi sui gloriabitur. Et in ecclesijs altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur. In medio populi exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur. In multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens: “Ego ex ore altissimi 533 | A.xxi.prodiui primogenita ante omnem creaturam. Ego quasi libanus non incisus vaporaui habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus. Et quasi therebintus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratie.”


Lectio libri Sapientie.

Ego quasi vitis fructificaui suauitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchre dilectionis et timoris et magnitudinis et sancte spei. In me omnis gratia vie et veritatis, in me omnis spes vite et virtutis. Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et fauum. Memoria mea in generatione seculorum. Qui edunt me, adhuc esuriunt, et qui bibunt me, adhuc sitient. Et qui audit me, non confundetur, et qui operantur in me, non peccabunt. Et qui elucidant me, vitam eternam habebunt.


Lectio libri Sapientie.

Mulierem fortem quis inueniet? Procul et de vltimis finibus precium eius. Confidit in ea cor viri sui et spolijs non indigebit. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vite sue. Quesiuit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum; facta est quasi nauis institoris de longe portans panem suum et de nocte surrexit deditque predam domesticis suis et cibaria ancillis suis. Considerauit agrum et emit eum et de fructu manuum suarum plantauit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos et roborauit brachium suum. Gustauit et vidit, quoniam bona est negociatio eius, non extinguetur in nocte lucerna eius. Manum suam misit ad fortia et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes. Non timebit domui sue a frigoribus niuis. Omnes enim domestici eius vestiti duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi, bissus et purpura vestimentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit 534cum senatoribus terre. Sindonem fecit et vendidit et cingulum dedit Cananeo. Fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die nouissimo. Os suum aperuit sapientie et lex clementie in lingua eius. Considerauit semitas domus sue et panem ociosa non commedit. Surrexerunt filij eius et beatissimam predicauerunt et vir eius laudauit eam. Multe filie congregauerunt diuitias, tu supergressa es vniuersas. Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens deum ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius.


Lectio libri Sapientie.

Domine deus meus, exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecata sum. Inuocaui dominum patrem domini mei, vt non derelinquat me in die tribulationis mee et in tempore superborum sine adiutorio. Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo illud in confessione et exaudita est oratio mea. Liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo. Propterea confitebor et laudem dicam nomini tuo, domine deus noster.


Ad Chorinthios.

Fratres: Qui gloriatur, in domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Utinam sustineretis modicum quid insipientie mee, sed et supportate me. Emulor enim vos dei emulatione. Despondi enim vos vni viro virginem castam exhibere Christo.


Lectio libri Sapientie.

Gaudens gaudebo in domino et exultabitexultabit] exaltauit missale anima mea in deo meo. Qui induit me vestimento salutis et indumento leticie circundedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat, sic dominus deus germinabit iusticiam et laudem coram vniuersis gentibus. Habitabit enim iuuenis cum virgine et habitabunt in te filij tui. 535 | A.xxij.Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus, dicit dominus omnipotens.

Graduale Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna.

Propter veritatem et mansuetudinem et iusticiam et deducet te mirabiliter dextera tua.

Graduale Diffusa est gratia in labijs tuis, propterea benedixit te deus ineternum.

Propter veritatem et mansuetudinem vt supra.

Graduale Dilexisti iusticiam et odisti iniquitatem.

Propterea vnxit te deus, deus tuus, oleo leticie.

Graduale Adiuuabit eam deus vultu suo, deus in medio eius non commouebitur.

Fluminis impetus letificat ciuitatem dei, sanctificauit tabernaculum suum altissimus.

Graduale Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, quia concupiuit rex speciem tuam.

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna.

Graduale Propter veritatem et mansuetudinem et iusticiam et deducet te mirabiliter dextera tua.

Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, quia concupiuit rex speciem tuam.

Alleluia.

Diffusa est gratia in labijs tuis, propterea benedixit te deus ineternum.

Alleluia.

Adducentur regi virgines post eam, proxime eius adducentur tibi in letitia.

Alleluia.

Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, quia concupiuit rex speciem tuam.

Alleluia.

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna.

Alleluia.

Ueni, electa mea, et ponam in te thronum meum, quia concupiuit rex speciem tuam.

Alleluia.

Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

Alleluia.

Emulor enim vos dei emulatione, despondi vos vni viro virginem castam exhibere Christo.

Alleluia.

Hec virgo sapiens, quam dominus vigilantem inuenit.

Tractus Diffusa est gratia in labijs tuis, propterea benedixit te deus ineternum.

Accingere gladio tuo circa femur tuum potentissime.

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna.

Propter veritatem et mansuetudinem et iusticiam et deducet te mirabiliter dextera tua.

Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, quia concupiuit rex speciem tuam.


536Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro, quem, qui inuenit, homo abscondit et pre gaudio illius vadit et vendit vniuersa, que habet, et emit agrum illum. Iterum: simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas. Inuenta vna preciosa margarita abijt et vendidit omnia, que habuit, et emit eam. Iterum: simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset, educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum. Et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis hec omnia?” Dicunt ei: “Etiam.” Ait illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno celorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo noua et vetera.”

Offertorium Filie regum in honore tuo, astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circundata varietate.

Offertorium Offerentur regi virgines post eam, proxime eius offerentur tibi.

Offertorium Offerentur regi virgines, proxime eius offerentur tibi in leticia et exultatione, adducentur in templum regi domino.

Offertorium Diffusa est gratia in labijs tuis, propterea benedixit te deus ineternum et in seculum seculi.

Secreta Muneribus nostris, quesumus, domine, sancte N, martyris tue, festa celebrantes, vt que conscientie nostre prepediuntur obstaculis, illius meritis reddantur accepta. Per dominum.

Communio Feci iudicium et iusticiam, domine, non calumniantur mihi superbi; ad omnia mandata tua dirigebar, omnem iniquitatis viam odio habui.

Communio Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus; media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus venit, exite obuiam Christo domino.

Communio Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas; inuenta vna preciosa margarita dedit om 537 | A.xxiij.nia sua et comparauit eam.

Communio Diffusa est gratia in labijs tuis, propterea benedixit te deus ineternum.

Communio Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidauit cor meum; letabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa; concupiuit anima mea testimonia tua, domine, et dilexit ea vehementer.

Communio Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem in mandatis tuis exercebor, in tuis iustificationibus et non confundar.

Communio Dilexisti iusticiam et odisti iniquitatem, propterea vnxit te deus, deus tuus.

Complenda Adiuuent nos, quesumus, domine, et hec misteria sancta, que sumpsimus, et beate N intercessio veneranda. Per dominum.


IN NATALI UNIUS UIRGINIS NON MARTYRIS

Collecta Deus, qui nos hodie beate virginis N annua solemnitate letificas, concede propicius, vt eius adiuuemur meritis, cuius castitatis irradiamur exemplis. Per dominum.

Secreta Gratanter, domine, ad munera dicanda cucurrimus, que nomini tuo pro solemnitate sancte virginis tue N suppliciter immolamus. Per dominum.

Complenda Hec nos, domine, gratia tua semper exerceat, vt et diuinis instauret corda nostra misterijs et sancte N, virginis tue, commemoratione letificet. Per dominum.


IN FESTO PLURIMARUM UIRGINUM

Gaudeamus omnes in domino A.xx.

Collecta Deus, qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere, da nobis per merita sanctarum virginum N castitatem et pacem atque salutem mentis et corporis, vt ea, que pro peccatis nostris patimur, te adiuuante vincamus. Per dominum.


Ad Chorintios.

Fratres: De virginibus autem preceptum domini non habeo. Consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a domino, vt sim fidelis. Estimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es vxori, noli querere solutionem. Solutus es ab vxore, noli querere 538vxorem. Si autem acceperis vxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccauit. Tribulationem carnis tamen habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: tempus breue est. Reliquum est, vt etiam qui habent vxores, tanquam non habentes sint. Et qui flent, tanquam non flentes. Et qui gaudent, tanquam non gaudentes. Et qui emunt, tanquam non possidentes. Et qui vtuntur hoc mundo, tanquam non vtantur. Preterit enim figura huius mundi. Uolo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine vxore est, cogitat que domini sunt, quomodo placeat deo. Qui autem cum vxore est, cogitat que sunt huius mundi, quomodo placeat vxori, et diuisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat que dei sunt, vt sit sancta corpore et spiritu. In Christo Iesu, domino nostro.

Graduale Gloriosus deus A.ix.

Alleluia.

Adducentur A.xxij.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum celorum decem virginibus, que accipientes lampades suas exierunt obuiam sponso et sponse. Quinque autem ex eis erant fatue et quinque prudentes. Sed quinque fatue acceptis lampadibus non acceperunt oleum secum. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso dormitauerunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: ‘Ecce sponsus venit, exite obuiam ei.’ Tunc surrexerunt omnes virgines ille et ornauerunt lampades suas. Fatue autem sapientibus dixerunt: ‘Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostre extinguuntur.’ Responderunt prudentes dicentes: ‘Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis.’ Dum autem irent emere, venit sponsus. Et que parate erant, intrauerunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Nouissime vero veniunt et relique virgines dicentes: ‘Domine, domine, aperi nobis.’ At ille respondens ait: ‘Amen dico vobis: nescio vos.’ Uigilate itaque, 539 | A.xxiiij.quia nesicitis diem neque horam.”

Offertorium Offerentur regi secundum A.xxij.

Secreta

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt huius sacrificij munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat et sanctarum virginum N precibus et meritis a preteritis nos delictis exuat et futuris. Per dominum.

Communio Quinque prudentes A.xxij.

Complenda Munera tua nos, domine, supplicatione sanctarum virginum N a delectationibus terrenis expediant et celestibus instruant alimentis. Per dominum.


IN DEDICATIONE ECCLESIE

Officium

Terribilis est locus iste, hic domus dei est et porta celi et vocabitur aula dei.

Dominus regnauit, decorem indutus est; indutus est dominus fortitudinem et precinxit se.

Collecta Deus, qui nos per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper misterijs representas incolumes, exaudi preces populi tui et presta, vt quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse letatur. Per dominum.


Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Uidi ciuitatem sanctam Hierusalem nouam descendentem de celo a deo paratam tanquam sponsam ornatam viro suo. Et audiui vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum dei cum hominibus et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt et ipse deus cum eis erit eorum deus. Et absterget deus omnem lachrimam ab oculis eorum et mors non erit vltra. Neque luctus neque clamor neque dolor erit vltra, que prima abierunt.” Et dixit qui sedebat in throno: “Ecce noua facio omnia.”

Graduale Locus iste a deo factus est inestimabile sacramentum, irreprehensibilis est.

Deus, cui astant angelorum chori, exaudi preces seruorum tuorum.

Alleluia.

Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Egressus Iesus perambulabat Hierico 540et ecce vir nomine Zacheus et hic erat princeps publicanorum et ipse diues. Et querebat Iesum videre, quis esset, et non poterat pre turba, quia statura pusillus erat. Et precurrens ascendit in arborem sycomorum, vt videret eum, quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum: “Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.” Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant dicentes, quia ad hominem peccatorem diuertisset. Stans autem Zacheus dixit ad Iesum: “Ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudaui, reddo quadruplum.” Ait Iesus ad eum, quia “Hodie salus domui huic facta est, eo quod ipse sit filius Abrahe. Uenit enim filius hominis querere et saluum facere, quod perierat.”

Offertorium Domine deus, in simplicitate cordis mei letus obtuli vniuersa et populum tuum, qui repertus est, vidi cum ingenti gaudio; deus Israel, custodi hanc voluntatem.

Secreta Annue, quesumus, domine, precibus nostris, vt quicunque intra templi huius, cuius anniuersarium dedicationis diem celebramus, ambitu continemur, plena tibi atque perfecta corporis et anime deuotione placeamus, vt dum hec presentia vota reddimus, ad eterna premia te adiuuante peruenire mereamur. Per dominum.

Communio Domus mea domus orationis vocabitur, dicit dominus; in ea omnis, qui petit, accipit, et qui querit, inuenit et pulsanti aperietur.

Complenda Deus, qui ecclesiam tuam sponsam vocare dignatus es, vt que haberet gratiam per fidei deuotionem, haberet etiam ex nomine pietatem, da, vt omnis hec plebs nomini tuo seruiens huius vocabuli consortio digna esse mereatur et in templo, cuius anniuersarius dies celebratur, tibi collecta te timeat, te diligat, te sequatur, vt dum iugiter per vestigia tua graditur, ad celestia promissa te ducente peruenire mereatur. Per dominum.


541 | B.i.IN DEDICATIONE ALTARIS

Officium

Dicit dominus: Sermones mei, quos dedi in os tuum, non deficient de ore tuo; adest enim nomen tuum et munera tua accepta erunt super altare tuum.

Psalmus Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat.

Collecta Omnipotens sempiterne deus, altare hoc nomini tuo dedicatum celestis virtutis benedictione sanctifica et omnibus in te sperantibus auxilij tui munus ostende, vt hijs et sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. Per dominum.


Lectio Esaie prophete.

Hec dicit dominus deus: In die illa deferetur munus domino exercituum et rex fortis dominabitur tui. In die illa erit altare in medio terre et titulus iuxta terminum eius. Et cognoscetur dominus ab Egipto et cognoscent Egiptij dominum in die illa. Et colent eum in hostijs et muneribus et vota vouebunt domino et soluent. Et reuertentur ad dominum et placabitur eis et sanabit eos. In illa die erit Israel benedictio in medio terre, cui benedixit dominus exercituum dicens: Benedictus populus meus et opus manuum mearum, hereditas mea Israel, dicit dominus omnipotens.

Graduale Exultabunt sancti A.x.

Alleluia.

Ornauerunt faciem templi coronis aureis et dedicauerunt altare domino deo.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Audistis, quia dictum est antiquis: non occides. Qui autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico vobis: omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo ‘racha’, reus erit consilio. Qui autem dixerit ‘fatue’, reus erit Iehenne ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo. Et tunc offeres munus tuum.”

Offertorium Sanctificauit Moyses altare domino offerens super illud holocaustum et immolans victimas fecit sacrificium vespertinum in odorem suauitatis domino deo in conspectu filiorum Israel.

Secreta 542Descendat, quesumus, domine deus noster, spiritus tuus sanctus super hoc altare et populi tui dona sanctificet et sumentium corda dignanter emundet. Per dominum eiusdem.

Communio Acceptabis sacrificium iusticie, oblationes et holocausta, super altare tuum vitulos.

Complenda Omnipotens sempiterne deus, qui legalium differentias hostiarum vnius sacrificij perfectione sanxisti, respice propicius de throno glorie tue et super hoc altare benedictionis tue munus effunde; in hoc altari temporales hostie sic consecrentur, vt vite perpetue sumentibus substantia procurent. Per dominum.


IN COMMEMORATIONE SANCTE CRUCIS

Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quam saluati et liberati sumus.

Deus misereatur nostri et benedicat nobis, illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri.

Collecta Deus, qui vnigeniti filij tui, domini nostri Iesu Christi, precioso sanguine viuifice crucis vexillum sanctificare voluisti, concede propicius eos, qui eiusdem sancte crucis gaudent honore, tua quoque vbique protectione gaudere. Per eundem.


Ad Philippenses.

Fratres: Christus factus est pro nobis obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et deus exaltauit illum et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, vt in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris.

Graduale Christus factus est pro nobis obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis.

Propter quod et deus exaltauit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

Alleluia.

Dulce lignum dulces clauos, dulcia ferens pondera, que sola fuisti digna sustinere regem celorum et dominum.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ascendens Iesus Hierosolimam assumpsit duodecim discipulos suos secreto et ait illis: “Ecce ascendimus Hierosolimam 543 | B.ij.et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte. Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Et tertia die resurget.”

Offertorium Protege, domine, plebem tuam per signum sancte crucis ab omnibus insidijs inimicorum omnium, vt tibi gratam exhibeamus seruitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum.

Secreta Hec oblatio, domine, ab omnibus nos purget offensis, que in ara crucis etiam totius mundi tulit offensam. Per dominum.

Communio Per lignum seruiserui] ferui missale facti sumus et per sanctam crucem liberati sumus, fructus arboris seduxit nos, filius dei redemit nos.

Complenda Adesto nobis, domine deus noster, et quos sancte crucis letari fecisti honore, eius quoque perpetuis defende subsidijs. Per dominum.


IN COMMEMORATIONE BEATE MARIE UIRGINIS

Salue sancta parens, enixa puerpera regem, qui celum terramque regit in secula seculorum.

Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

Collecta Concede nos, famulos tuos, quesumus, domine deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere et gloriosa beate Marie semper virginis intercessione a presenti liberari tristicia et eterna perfrui letitia. Per dominum.


Lectio libri Sapientie.

Ab initio et ante secula creata sum et vsque ad futurum seculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministraui. Et sic in Syon firmata sum et in ciuitate sanctificata similiter requieui et in Hierusalem potestas mea. Et radicaui in populo honorificato et in partes dei mei hereditas illius. Et in plenitudine sanctorum detentio mea.

Graduale Benedicta et venerabilis es, virgo Maria, que sine tactu pudoris inuenta es mater saluatoris.

Uirgo, dei genitrix, quemquem] quam missale totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo.

Alleluia.

Per te, dei genitrix, nobis est vita perdita data, que de celo concepisti prolem et mundo genuisti saluatorem.

544Alleluia.

Post partum virgo inuiolata permansisti, dei genitrix, intercede pro nobis.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Loquente Iesu ad turbas extollens vocem quedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portauit, et vbera, que suxisti.” At ille dixit: “Quinimmo. Beati, qui audiunt verbum dei et custodiunt illud.”

Offertorium Felix namque es, sacra virgo Maria, et omni laude dignissima, quia ex te ortus est sol iusticie Christus, deus noster.

Offertorium Recordare, virgo mater, dum steteris in conspectu dei, vt loquaris pro nobis bona et vt auertat indignationem suam a nobis.

Secreta Tua, domine, propiciatione et beate Marie semper virginis intercessione ad perpetuam atque presentem hec oblatio nobis proficiat prosperitatem. Per dominum.

Communio Beata viscera Marie virginis, que portauerunt eterni patris filium.

Communio Alma dei genitrix, succurre precantibus cunctis, nos quoque vna precamur supplices, vt tuis precibus adiuti laudemus trinitatem.

Complenda Sumptis, domine, salutis nostre subsidijs da, quesumus, beate Marie nos patrocinijs vbique protegi, in cuius veneratione hec tue obtulimus maiestati. Per dominum.


DE BEATA UIRGINE IN ADUENTU DOMINI

Rorate, celi, desuper et nubes pluantpluant] pluent missale iustum, aperiatur terra et germinet saluatorem.

Psalmus Celi enarrant gloriam dei et opera manuum eius annunciat firmamentum.

Collecta Deus, qui de beate Marie virginis vtero verbum tuum angelo nunciante carnem suscipere voluisti, presta supplicibus tuis, vt qui vere eam dei genitricem credimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per dominum.


Lectio Esaie prophete.

In diebus illis: Locutus est dominus ad Achaz dicens: “Pete tibi signum a domino deo tuo in profundum inferni siue in excelsum supra.” Et dixit Achaz: “Non petam et non temptabo dominum.” Et dixit: “Audite ergo, domus Dauid. Nunquid parum 545 | B.iij.vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et deo meo? Propter hoc dabit dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emanuel. Butirum et mel comedet, vt sciat reprobare malum et eligere bonum.”

Graduale Tollite portas principes vestras et eleuamini, porte eternales, et introibit rex glorie.

Quis ascendet in montem aut quis stabit in loco sancto eius innocens manibus et mundo corde.

Alleluia.

Aue Maria, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Missus est angelus Gabriel a deo in ciuitatem Galilee, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: “Aue gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus.” Que cum audisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam apud dominum. Ecce concipies in vtero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et filius altissimi vocabitur. Et dabit illi dominus deus sedem patris eius et regnabit in domo Iacob ineternum et regni eius non erit finis.” Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et respondens angelus dixit ei: “Spiritussanctus superueniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Et ecce Elizabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis est sextus illi, que vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud deum omne verbum.” Dixit autem Maria: “Ecce ancilla domini, fiat mihi secundum verbum tuum.”

Offertorium Aue Maria, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

Secreta

546In mentibus nostris, quesumus, domine, vere fidei sacramenta confirma, vt qui de virgine deum verum et hominem natum confitemur, per eius salutifere resurrectionis potentiam ad eternam mereamur peruenire letitiam. Qui tecum.

Communio Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emanuel.

Complenda Gratiam tuam, quesumus, domine, mentibus nostris infunde, vt qui angelo nunciante Christi, filij tui, incarnationem cognouimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Qui tecum.


DE BEATA UIRGINE TEMPORE NATIUITATIS CHRISTI

Salue sancta parens B.ij. vel Uultum tuum A.xx.

Collecta Deus, qui salutis eterne beate Marie virginitate fecunda humano generi premia prestitisti, tribue, quesumus, vt ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vite suscipere dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


Lectio beati Pauli ad Galathas.

Fratres: Quanto tempore heres paruulus est, nihil differt a seruo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est vsque ad prefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus paruuli, sub elementis mundi huius eramus seruientes. At vbi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege, vt eos, qui sub lege erant, redimeret, vt adoptionem filiorum dei reciperemus. Quoniam autem estis filij dei, misit deus spiritum filij sui in corda nostra clamantem: “Abba pater.” Itaque iam non est seruus sed filius. Quod si filius, et heres per deum.

Graduale Speciosus forma pre filijs hominum, diffusa est gratia in labijs tuis.

Eructauit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi; lingua mea calamus scribe velociter scribentis.

Alleluia.

Post partum B.ij.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Erat Ioseph et Maria, mater Iesu, mirantes super hijs, que dicebantur ab illo. Et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam, matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectione‹m› multorum in Israel et in signum, cui contradicetur. Et 547 | B.iiij.tuam ipsius animam pertransibit gladius, vt reuelentur ex multis cordibus cogitationes.” Et erat Anna prophetissa, filia Fanuel de tribu Aser: hec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo septem annis a virginitate sua et hec vidua erat vsque ad annos octoginta quattuor, que non discedebat de templo ieiunijs et obsecrationibus seruiens nocte ac die. Et hec ipsa hora superueniens confitebatur domino et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel. Et vt perfecerunt omnia secundum legem domini, reuersi sunt in Galileam, in ciuitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia. Et gratia dei erat cum illo.

Offertorium Deus enim firmauit orbem terre, qui non commouebitur; parata sedes tua, deus, extunc; a seculo tu es.

Secreta Oblatis, domine, muneribus suppliciter deprecamur, vt qui veram verbi tui incarnationem fideliter veneramur, veram eiusdem carnis et sanguinis, quam per spiritum sanctum virgo mater edidit, substantiam salubriter percipiamus. Per eundem eiusdem.

Communio Tolle puerum et matrem eius et vade in terram Iuda, defuncti sunt enim, qui querebant animam pueri.

Complenda Da, quesumus, misericors deus, eius nos continua intercessione vegetari, cuius integra virginitate suscepimus auctorem nostre salutis. Dominum nostrum Iesum.


DE BEATA UIRGINE TEMPORE PASCHALI

Salue sancta parens B.ij.

Collecta Prosit nobis semper, omnipotens pater, et precipue inter hec paschalia filij tui solemnia continuata dei genitricis Marie memoria, que et astitit vulnerata charitate in cruce pendenti et astat a dextris regina in celo regnanti domino nostro Iesu Christo.


Lectio Ezechielis prophete.

In diebus illis: Conuerti me ad viam porte sanctuarij exterioris, que respiciebat ad orientem, et erat clausa. Et dixit dominus ad me: Porta hec clausa erit et non aperietur. Et vir non transibit per eam, quoniam dominus deus Israel ingressus est per eam eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, vt commedat panem coram 548domino. Per viam vestibuli porte ingredietur et per viam eius regredietur.

Alleluia.

Post partum B.ij.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Stabant iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleophe et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri sue: “Mulier, ecce filius tuus.” Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua.” Et ex illa hora accepit eam di‹s›cipulus in suam.

Offertorium Felix namque es B.ij.

Secreta Propiciare nobis, domine, quesumus, illius agni paschalis oblatione acceptissima cum beate dei genitricis Marie pia interuentione, quem ipsa genuit perpetua virginitate. Qui tecum viuit et regnat.

Communio Beata viscera Marie B.ij.

Complenda Per hec sacramenta paschalia nos tibi, clementissime deus, beate semper virginis Marie oratio sancta conciliet, que nobis panem angelorum et celestem alimoniam generauit. Dominum nostrum.


Sequitur ordo collectarum tempore quadragesimali


FERIA SECUNDA

Secunda oratio pro peccatis.

Exaudi, quesumus, domine, supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis, vt pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. Per dominum.

Secretasecreta] collecta missale Hostias tibi, domine, placationis offerimus, vt et delicta nostra miseratus absoluas et nutantia corda tu dirigas. Per dominum.

Complenda Presta nobis, eterne saluator, vt percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. Per dominum.


Tercia de angelis.

Perpetuum nobis, domine, tue miserationis presta subsidium, quibus et angelica prestitisti suffragia non deesse. Per dominum.

Secreta Hostias tibi, domine, laudis et placationis offerimus suppliciter deprecantes, vt easdem angelico pro nobis interueniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram prouenire concedas. Per dominum.

Complenda Repleti, domine, benedictione celesti 549 | B.v.suppliciter imploramus, vt quod fragili celebramus officio, sanctorum angelorum atque archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. Per dominum.


Quarta pro stabilitate ecclesie.

Ecclesie tue, domine, preces placatus admitte, vt destructis aduersitatibus et erroribus vniuersis secura tibi seruiat libertate. Per dominum.

Secreta Protege nos, domine, quesumus, tuis misterijs seruientes, vt diuinis rebus et corpore famulemur et mente. Per dominum.

Complenda Quesumus, domine deus noster, vt quos diuina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per.


Quinta de omnibus sanctis.

Concede, quesumus, omnipotens deus, vt intercessio nos sancte dei genitricis, virginis Marie, sanctarumque omnium celestium virtutum et beatorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum et omnium electorum tuorum vbique letificet, vt dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Per eundem.

Secreta Oblatis, quesumus, domine, placare muneribus et intercedente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. Per dominum.

Complenda Sumpsimus, domine, sancte Marie et omnium sanctorum tuorum merita recolentes sacramenta celestia; presta, quesumus, vt quod temporaliter gerimus, eorum precibus adiuti eternis gaudijs consequamur. Per dominum.


FERIA TERTIA

Secunda oratio pro peccatis Exaudi, quesumus, domine B.iiij.


Tercia de reliquijs.

Propiciare, quesumus, domine, nobis, famulis tuis, per sanctorum tuorum, quorum reliquie in presenti continentur ecclesia, merita gloriosa, vt eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur aduersis. Per dominum.

Secreta Suscipiat clementia tua, domine, quesumus, de manibus nostris munus oblatum et per horum sanctorum tuorum, qui in presenti requiescunt ecclesia, orationes ab omnibus nos emunda peccatis. Per dominum.

Complenda Diuina libantes misteria, que pro sanctorum tuorum in presenti ecclesia quiescentium venerationis 550tue obtulimus maiestati, presta, quesumus, vt per ea veniam mereamur peccatorum et celestis gratie donis reficiamur. Per dominum.


Quarta pro pace.

Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera, da seruis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem, vt et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora nostra sint in tua protectione tranquilla. Per dominum.

Secreta Deus, qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus, dignare preces et hostias dicate tibi plebis suscipere et pax tua pietate concessa christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. Per dominum.

Complenda Deus, auctor pacis et amator charitatis, quem nosse viuere, cui seruire regnare est, protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos, vt qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per dominum.


Quintaquinta] secunda missale de omnibus sanctis.

A cunctis nos, quesumus, domine, mentis et corporis defende periculis et intercedente beata dei genitrice Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo cum omnibus sanctis salutem nobis tribue benignus et pacem, vt destructis aduersitatibus et erroribus vniuersis ecclesia tua secura tibi seruiat libertate. Per eundem.

Secreta Exaudi nos, deus, salutaris noster, vt per huius sacramenti virtutem a cunctis nos mentis et corporis hostibus tuearis gratiam tribuens in presenti et gloriam in futuro. Per dominum.

Complenda Mundet et muniat, quesumus, domine, diuini sacramenti nos munus oblatum et intercedente beata dei genitrice Maria cum apostolis tuis Petro et Paulo cum omnibus sanctis a cunctis nos reddas et peruersitatibus expiatos et aduersitatibus expeditos. Per eundem.


FERIA QUARTA

Secunda oratio pro peccatis Exaudi, quesumus, domine B.iiij.


Tertia de sancto Olauo.

Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, vt sicut beatus Olauus tua prouidentia rex in terris extitit catholicus, ita apud tuam 551 | B.vi.misericordiam in celis pro nobis intercessor fiat ipse perpetuus. Per dominum.

Secreta Suscipe, clementissime deus, has oblationes, quas in tui commemoratione et beati Olaui, regis et martyris, veneratione tibi, deo viuo et vero, offerimus, vt per hec sancta sacrificia et martyris tui gloriosa suffragia ab omnibus inimicorum nostrorum insidijs nos liberes et a cunctis mundi huius periculis eripias et ad gaudia eterna perducas. Per dominum.

Complenda Sancti martyris tui Olaui, domine, quesumus, intercessio gloriosa nos vbique protegat et adiuuet et per hec sancta, que sumpsimus, a peccatorum nostrorum vinculis absoluat et ab omnibus inimicis tueatur semper et muniat et ad tuam presentiam te donante perducat. Per dominum.


Quarta pro archiepiscopo.

Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N, episcopum nostrum, quem ecclesie tue preesse voluisti, propicius respice; da ei, quesumus, domine, verbo et exemplo ouibus preesse et proficere, vt ad vitam vna cum grege sibi credito perueniat sempiternam. Per dominum.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, clementer nostre oblationis hostiam et per virtutem huius sacramenti famulum tuum N, episcopum nostrum, cum commisso sibi grege a cunctis protege aduersitatibus. Per dominum.

Complenda Deus, qui populo tuo pastores preesse voluisti, famulum tuum N, episcopum nostrum, quem preesse ecclesie iussisti, da, quesumus, vt incessanter recta monendo et operando in tui amoris desiderio subditorum mentes excitet, vt secundum te ad vtilitatem sui profectus et aliorum viuere valeat. Per dominum.


Quinta de omnibus sanctis.

Sancte dei genitricis et virginis Marie et omnium sanctorum tuorum intercessionibus, quesumus, domine, gratia tua nos protegat et christianis omnibus viuentibus atque defunctis misericordiam tuam vbique pretende, vt viuentes ab omnibus impugnationibus defensi tua opitulatione saluentur et defuncti 552remissionem mereantur suorum omnium accipere delictorum. Per dominum.

Secreta Oblationibus nostris, omnipotens deus, propicius intende et ob dei genitricis Marie et tuorum omnium sanctorum honorem veniam nobis tribue peccatorum et christianis omnibus viuentibus atque defunctis hec presens libatio et presentis vite subsidia et futura premia acquirat. Per dominum.

Complenda Hec sacrificia, que sumpsimus, domine, meritis et intercessionibus sancte dei genitricis Marie et omnium sanctorum nobis ad salutem proficiant et christianis omnibus viuis atque defunctis te fauente eterna ac temporalia bona acquirant. Per eundem.


FERIA QUINTA

Secunda oratio pro peccatis Exaudi, quesumus, domine B.iiij.


Tertia de spiritu sancto.

Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem sancti spiritus cogitationes cordis nostri, vt perfecte te diligere et digne laudare mereamur. Per dominum eiusdem.

Secreta Hec oblatio, domine, quesumus, cordis nostri maculas emundet, vt sancti spiritus digna efficiatur habitatio. Per dominum eiusdem.

Complenda Concede, quesumus, omnipotens deus, sanctum nos spiritum votis sedulis promereri, quatinus eius gratia ab omnibus liberemur temptationibus et peccatorum nostrorum indulgentiam percipere mereamur. Per dominum eiusdem.


Contra temptationes.

Ure igne sancti spiritus renes nostros et cor nostrum, domine, vt tibi casto corpore seruiamus et mundo corde placeamus. Per dominum eiusdem.

Secreta Disrumpe, domine, vincula peccatorum nostrorum, vt sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus, et tribue queque] quam missale ante tribuisti et salua nos per indulgentiam, quos dignatus es saluare per gratiam. Per dominum.

Complenda Domine, adiutor et protector noster, in tribulationibus obsecramus immensam potentiam et pietatem tuam, ‹vt› per auxilium gratie tue refloreat caro nostra vigore pudicitie et sanctimonie nouitate et vt zonaet vt zona] vt et corona missale 553 | B.vij.castitatis succincta, lorica fidei circundata,circundata] circundate missale ereptaerepta] ereptam missale in resurrectione iustorum de manu tartari eterna gaudia te largiente percipiat. Per dominum.


Quarta pro omni gradu ecclesie.

Exaudi, domine, quesumus, pro omni gradu ecclesie supplicantium preces et deuoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi, vt nullis perturbationibus impediti liberam seruitutem tuis semper exhibeamus officijs. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, preces et hostias, quas pro omni gradu ecclesie maiestati tue offerimus, vt eos sanctorum tuorum precibus in sancta religione conseruare et confirmare digneris. Per dominum.

Complenda Tua, domine, nos medicinalis operatio clementer a cunctis eximat periculis et famulos tuos in cunctis sacris officijs constitutos tuis faciat semper inherere mandatis. Per dominum.


Quinta de omnibus sanctis.

Pietate tua, quesumus, domine, omnium nostrorum solue vincula delictorum et intercedente beata Maria cum omnibus sanctis tuis dominum apostolicum et cunctum ecclesiasticum ordinem, reges nostros et antistites cum omnibus sibi commissis et nos, famulos tuos, atque locum nostrum in omni sanctitate et religione custodi omnesque familiaritate et affinitate nobis coniunctos necnon et omnes populos christianos a vitijs purga, virtutibus illustra, pacem et salutem nobis tribue, hostes visibiles et inuisibiles remoue, aeris temperiem indulge, fruges terre concede, carnalia desideria repelle, incredulos ad agnitionem tui nominis conuerte, inimicis nostris et nobis veram charitatem largire, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, nauigantibus portum salutis ostende et omnibus fidelibus viuis atque defunctis in terra viuentium vitam pariter et requiem eternam concede. Per dominum.

Secreta Deus, qui singularis corporis tui hostia totius mundi soluisti delicta, intercedente beata Maria et beato N, martyre tuo, cum omnibus sanctis tuis hac oblatione placatus 554maculas scelerum nostrorum absterge et omnium christianorum viuorum atque mortuorum peccata dimitte eisque premia eterna concede. Per dominum.

Complenda Sumpta sacramenta, quesumus, domine, crimina nostra detergant omnemque prauitatem et infirmitatem et hostilem impugnationem visibilem et inuisibilem ac subitaneam mortem cunctaque pericula meritis beatissime dei genitricis Marie et omnium sanctorum a nobis procul repellant et omnibus fidelibus viuis et defunctis prosint ad veniam, pro quorum quarumque tibi sunt oblata salute. Per dominum.


FERIA SEXTA

Secunda oratio pro peccatis Exaudi, quesumus, domine B.iiij.


Tertia pro rege.

Quesumus, omnipotens deus, vt famulus tuus N, rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium a te percipiat incrementa, quibus decenter ornatus et vitiorum monstra deuitare et hostes superare et ad te, qui via, veritas et vita es, gloriosus valeat peruenire. Per dominum.

Secreta Munera, domine, quesumus, oblata sanctifica, et vt nobis vnigeniti tui corpus et sanguis fiant et regi nostro N ad obtinendum anime corporisque salutem et ad peragendum iniunctum officium te largiente vsquequaque proficiant. Per dominum.

Complenda Hec, domine, oratio salutaris famulum tuum N, regem nostrum, ab omnibus tueatur aduersis, quatinus et ecclesiastice pacis obtineat tranquillitatem et post istius temporis cursum ad eternam perueniat hereditatem. Per dominum.


Quarta de sancta cruce Deus, qui vnigeniti B.i.


Quinta de omnibus sanctis Pietate B.vij.


SABBATO

Secunda oratio pro peccatis Exaudi, quesumus, domine, supplicum B.iiij.


Tertia de beata virgine Concede nos, famulos B.ij.


Quarta pro pace Deus, a quo B.v.


Quinta de omnibus sanctis.

Omnipotens sempiterne deus, qui viuorum dominaris simul et mortuorum omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse prenoscis, te suppliciter exoramus, vt pro quibus effundere preces 555 | B.viij.decreuimus quosqe vel presens adhuc seculum in carne retinet vel futurum iam exutos corpore suscepit, pietatis tue clementia delictorum suorum omnium veniam et gaudia consequi mereantur eterna. Per dominum.

Secreta Deus, cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus, tribue, quesumus, vt vniuersorum, quos in oratione commendatos suscepimus, necnon et omnium fidelium viuorum ac mortuorum nomina beate predestinationis liber ascripta retineat. Per dominum.

Complenda Purificent nos, quesumus, omnipotens et misericors deus, sacramenta, que sumpsimus, et presta, vt hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad penam sed intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum, sit viuorum atque mortuorum fidelium remissio omnium peccatorum. Per dominum.


Pro caritate collecta.

Omnipotens sempiterne deus, qui iusticiam tue legis in cordibus credentium digito tuo scribis, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, et vt mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod precipis. Per dominum.

Secreta Emitte, domine, quesumus, spiritum veritatis, qui et hec presentia nostra munera tuum nobis efficiat sacramentum et ad hoc percipiendum corda nostra purificet. Per dominum eiusdem.

Complenda Spiritum nobis, domine, tue charitatis infunde, vt quos vno pane celesti satiasti, tua facias pietate concordes. Per dominum eiusdem.


Ad repellendas cogitationes.

Omnipotens et mitissime deus, respice propicius precem meam et libera cor meum de malarum temptatione cogitationum, vt sancti spiritus dignum fieri habitaculum mereatur. Per dominum eiusdem.

Secreta Quas tibi, domine, offerimus, oblationes clementer pro nostra salute suscipias, quatinus animas nostras sancti spiritus gratia illuminare digneris. Per dominum in vnitate eiusdem.

Complenda Per hoc, quesumus, domine, sacrificium, quod tue obtulimus pietati, ab 556omnibus corda nostra gratia sancti spiritus emunda temptationibus. Per dominum eiusdem.


Pro lachrimis.

Omnipotens mitissime deus, qui sitienti populo fontem viuentis aque de terra produxisti, educ de cordis nostri duricia compunctionis lachrimas, vt peccata nostra plangere valeamus et eorum remissionem te miserante percipere mereamur. Per dominum.

Secreta Hanc oblationem, domine deus, quam tue maiestati pro peccatis nostris offerimus, propicius respice et produc de oculis nostris lachrimarum pluuiam, quibus debita flammarum incendia valeamus extinguere. Per dominum.

Complenda Gratiam sancti spiritus, domine deus, cordibus nostris clementer infunde, que in nobis gemitus efficiatefficiat] officia missale lachrimarum maculasque nostrorum diluere possit peccatorum atque optatum tua nobis largiente indulgencia prestet effectum. Per dominum in vnitate eiusdem.


Pro benefactoribus oratio.

Pretende, domine, famulis et famulabus tuis, fratribus et sororibus cunctisque benefactoribus nostris dexteram celestis auxilij, vt et te toto corde perquirant et que digne postulant, consequi mereantur. Per dominum.

Secreta Propiciare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes famulorum famularumque tuarum, quas tibi pro incolumitate eorum offerimus, benignus assume, vt et nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio; presta, quesumus, vt tibi placita postulemus et quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per dominum.

Complenda Da famulis et famulabus tuis cunctisque benefactoribus nostris, quesumus, domine, in tua fide et sinceritate constantiam, vt in charitate diuina firmati nullis temptationibus a te separentur. Per dominum nostrum.


Pro familiaribus amicis.

Deus, qui charitatis dona per gratiam sancti spiritus tuorum cordibus fidelium infundis, da famulis famulabusque tuis, pro quibus tuam deprecamur clementiam, salutem mentis et 557 | B.ix.corporis, vt te tota virtute diligant et que tibi placita sunt, tota dilectione perficiant. Per dominum in vnitate eiusdem.

Secreta Miserere, quesumus, domine, famulis et famulabus tuis, pro quibus hoc sacrificium laudis tue offerimus maiestati, vt per hec sancta superne benedictionis gratiam obtineant et gloriam eterne felicitatis acquirant. Per dominum.

Complenda Diuina libantes misteria quesumus, domine, vt hec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem, pro quorum quarumque dilectione hec tue obtulimus maiestati. Per dominum.


Pro infirmis oratio.

Omnipotens sempiterne deus, salus eterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis N, pro quibus misericordie tue imploramus auxilium, vt reddita eis sanitate gratiarum actionem tibi in ecclesia tua referant. Per dominum.

Secreta Deus, cuius nutibus vite nostre momenta decurrunt, suscipe preces et hostias famulorum tuorum N, pro quibus misericordiam tuam egrotantibus imploramus, vt de quorum periculo metuimus, de eorum sanitate letemur. Per dominum.

Complenda Deus, infirmitatis humane singulare presidium, auxilij tui super infirmos nostros ostende virtutem, vt ope misericordie tue adiuti ecclesie tue sancte representari mereantur incolumes. Per dominum.


Pro tribulatione oratio.

Omnipotens sempiterne deus, mestorum consolatio, laborantium fortitudo, perueniant ad te preces de quacunque tribulatione clamantium, vt omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. Per dominum.

Secreta Deus, sub cuius oculis omne cor trepidat et omnes conscientie pauescunt, propiciare per has sacras oblationes omnium doloribus gementium et cunctorum medere languoribus, vt sicut nemo nostrum liber est a culpa, ita nemo sit alienus a venia. Per dominum.

Complenda Deus, refugium pauperum, spes humilium salusque miserorum, supplicationes omnium afflictorum clementer exaudi et quos iusticia verberum fecit afflictos, diuini sacramenti remedium faciat consolatos. Per dominum nostrum Iesum.


Pro iter agentibus oratio.

558Adesto, domine, supplicationibus nostris et viam famulorum tuorum in salutis tue prosperitate dispone, vt inter omnes vie et vite varietates tuo semper protegantur auxilio. Per dominum.

Secreta Propiciare, domine, supplicationibus nostris et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulis tuis N, benignus assume, vt viam illorum et precedente gratia tua dirigas et subsequente comitari digneris, vt de actu atque incolumitate eorum secundum misericordie tue presidia gaudeamus. Per dominum nostrum.

Complenda Sumpta, domine, celestis sacramenti misteria, quesumus, vt ad prosperitatem itineris famulorum tuorum N proficiant et eos ad salutaria cuncta perducant. Per dominum.


Pro pluuia oratio.

Deus, in quo viuimus, mouemur et sumus, pluuiam nobis tribue congruentem, vt presentibus subsidijs sufficienter adiuti sempiterna fiducialius appetamus. Per dominum.

Secreta Oblatis, domine, placare muneribus et oportunum nobis tribue pluuie sufficienter auxilium. Per dominum.

Complenda Tuere nos,nos] nobis missale quesumus, domine, tua sancta sumentes et ab omnibus propiciatus absolue peccatis terramque aridam aquis celestibus dignanter infunde. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium.


Pro serenitate aeris.

Ad te nos, domine, clamantes exaudi et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus, vt qui iuste pro peccatis nostris affligimur, misericordia tua preueniente clementiam tuam sentiamus. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum.

Secreta Exaudi, domine, preces et suscipe vota populi tui et iube imbres inundantium cessare pluuiarum flagellumque huius elementi ad effectum tui conuerte misterij, vt qui se regenerantibus aquis gaudent renatos, gaudeant hijs castigantibus esse correctos. Per dominum nostrum Iesum Christum.

Complenda Preces populi tui, quesumus, domine, benignus exaudi, vt per 559 | B.x.huius virtutem sacramenti pacem tuam nunciet nobis purgati aeris serena tranquillitas, vt qui delinquentes verberas, peccata confitentibus parcas. Per dominum nostrum.


Communis de omnibus sanctis.

Sancte dei genitricis Marie et beatarum omnium celestium virtutum, sanctorum quoque patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, virginum atque omnium sanctorum tuorum, quesumus, omnipotens deus, meritis ac precibus placatus tribue nobis misericordiam tuam et da populo tuo inuiolabilem fidei firmitatem et pacem, repelle a nobis hostem et famem et pestem, da nobis in tua virtute constantiam et fortitudinem, immitte hostibus nostris formidinem et inualitudinem, retribue omnibus nobis bona facientibus vite eterne beatitudinem, da inimicis nostris et persequentibus nos recognitionem et indulgentiam, concede defunctis nostris et omnibus in Christo quiescentibus remissionem peccatorum et omnibus viuis letitiam sempiternam. Per dominum.

Secreta In conspectu maiestatis tue, quesumus, omnipotens deus, intercedentibus omnibus sanctis tuis oblationes nostre et preces acceptabiles ascendant; et tua propiciatione veniam nobis et pacem tribue, hostem et famem et pestem a nobis repelle, fidem, spem et charitatem nobis largire, defensione tua nos semper circumcinge, hostium nostrorum superbiam et virtutem contere, omnibus nobis bona facientibus gratie tue abundantiam retribue, discordantes ad pacis bonum conuerte, defunctis nostris requiem eternam concede et omnibus fidelibus tuis vitam sempiternam largire. Per dominum.

Complenda Per huius sacramenti misterium atque virtutem, quesumus, domine deus noster omnipotens, beata Maria semper virgine et omnibus sanctis tuis intercedentibus vitiorum nostrorum macule deleantur et preces nostre in conspectu maiestatis tue acceptabiles 560inueniantur, populus tuus a peccatis et hostibus liberetur et fidei rectitudine roboretur, hostium nostrorum superbia et fortitudo proteratur, pestilentia et fames procul pellantur, bona nobis facientes gratie tue abundantia repleantur, discordantes in fraternam pacem reuocentur, defuncti nostri requiem consequantur et omnes fideles tui vitam perpetuam adi‹pi›sci mereantur. Per dominum.


De omnibus sanctis in aduentu domini.

Exultemus, quesumus, domine deus noster, omnes recti corde in vnitate fidei congregati, vt veniente filio tuo, saluatore nostro, immaculati occurramus illi in omnium sanctorum eius comitatu. Qui tecum viuit.

Secreta Suscipe, domine, munera, que in omnium sanctorum tuorum tibi veneranda commemoratione deferimus, quorum confidimus patrocinio liberari. Per dominum nostrum.

Complenda Diuino munere satiati et a tuo spiritu inflammati quesumus, omnipotens deus, vt ante conspectum venientes Christi, filij tui, cum omnibus sanctis velut clara luminaria fulgeamus. Qui tecum viuit et regnat.


De sancta cruce tempore paschali.

Deus, qui pro nobis filium tuum crucis patibulum subire voluisti, vt inimici a nobis expelleres potestatem, concede nobis, famulis tuis, vt in resurrectionis eius gaudijs semper viuamus. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum.

Secreta Deus, qui per crucem et sanguinem domini nostri Iesu Christi, filij tui, dedisti pacem hominibus et celestium collegium angelorum, da nobis tue pacis vbertate repleri et angelice societatis vnitate letari. Per eundem dominum.

Complenda Deus, cuius filius per tropheum crucis mundum redimere dignatus est, concede propicius, vt qui in redemptione nostra letamur, eius gaudijs te donante perfrui mereamur. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat.


De omnibus sanctis tempore paschali.

Presta, quesumus, omnipotens pater, vt qui resurrectionis dominice memoriam 561 | B.xi.debita venerationis laude percolimus, intercedente beata dei genitrice Maria cum omnibus sa‹n›ctis a morte anime resurgamus et in tua semper sanctificatione viuamus. Per dominum.

Secreta Sacrificium laudis tibi, domine, in commemoratione dominice resurrectionis offerimus, vt propiciationem tuam, quam nostris temporibus non meremur, beate Marie semper virginis et omnium sanctorum tuorum meritis et precibus assequamur. Per dominum.

Complenda Tua sancta sumentes quesumus, domine deus noster, vt qui resurrectionis dominice memoriam agimus, intercessione beate Marie semper virginis et omnium sanctorum tuorum ad gaudia sempiterna peruenire mereamur. Per dominum.


Contra paganos.

Omnipotens sempiterne deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum, respice in auxilium christianorum, vt gentes paganorum, que in sua feritate confidunt, dextera tue potentie conterantur. Per dominum.

Secreta Sacrificium tuum, domine, quod immolamus, intende;intende] impende missale et propugnatorespropugnatores] impugnatores missale tuos ab omni eximas paganorum nequitia et in tua prosperitate constituas. Per dominum.

Complenda Protector noster, aspice, deus, et propugnatores tuos a paganorum defende periculis et ab omnibus perturbationibus erepti liberis tibi mentibus deseruiant. Per dominum.


Lectio epistole beati Iacobi apostoli.

Charissimi: Omne gaudium existimate, cum in temptationibus varijs incideritis, scientes, quod probatio fidei vestre patientiam operatur. Patientia autem opus perfectum habet, vt sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat,improperat] improperet missale et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hesitans. Qui enim hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento mouetur et circumfertur. Non ergo estimet homo ille, quod accipiat aliquid a domino. Uir duplex animo 562inconstans est in omnibus vijs suis. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, diues autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperijt. Ita et diues in itineribus suis marcescet. Beatus vir, qui suffert temptationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vite, quam repromisit deus diligentibus se.


Officium pro defunctis

Requiem eternam dona eis, domine, et lux perpetua luceat eis.

Psalmus Te decet hymnus,hymnus] hymnis missale deus, in Syon et tibi reddetur votum in Hierusalem; exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet.

Collecta Inclina, domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, vt animam famuli tui N, quam de hoc seculo migrare iussisti, in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. Per dominum.


Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Audiui vocem de celo dicentem mihi: “Scribe: Beati mortui, qui in domino moriuntur. Ammodo iam dicit spiritus, vt requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos.”


Lectio libri Machabeorum.

In diebus illis: Uir fortissimus Iudas collatione facta duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolimam offerri ea ibi pro peccatis mortuorum iuste et religiose de resurrectione cogitans (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum videretur orare pro mortuis) et quia considerabat, quod hij, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, vt a peccatis soluantur.


Ad Thessalonicenses.

Fratres: Nolumus vos ignorare de dormientibus, 563 | B.xij.vt non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus, quod Ihesus mortuus est et resurrexit, ita et deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo domini, quia nos, qui viuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non preueniemus eos, qui dormierunt. Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendit de celo et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui viuimus, qui relinquimur, simul rapiemurrapiemur] rapiamur missale cum illis in nubibus obuiam Christo in aera et sic semper cum domino erimus. Itaque consolamini inuicem in verbis istis.

Graduale Requiem eternam dona eis, domine, et lux perpetua luceat eis.

Anime eorum in bonis demorentur et semen eorum hereditet terram.

Tractus Absolue, domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum.

Et gratia tua illis succurrente mereantur euadere iudicium vltionis.

Et lucis eterne beatitudine perfrui.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Marta ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Sed et nunc scio, quia quecunque poposceris a deo, dabit tibi deus.” Dicit illi Iesus: “Resurget frater tuus.” Dicit ei Martha: “Scio, quia resurget in resurrectione in nouissimo die.” Dicit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, viuet. Et omnis, qui viuit et credit in me, non morietur ineternum. Credis hoc?” Ait illi: “Utique, domine. Ego credidi, quia tu es Christus filius dei, qui in hunc mundum venisti.”


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudeorum: “Amen, amen dico vobis: nisi manducaueritis carnem filij hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, habebit vitam eternam. Et ego resuscitabo eum in nouissimo die.”


Secundum Ioannem.

564In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sicut enim pater suscitat mortuos et viuificat, sic et filius, quos vult, viuificat. Neque enim pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio, vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam eternam. Et in iudicium non venit sed transiet a morte in vitam.”

Offertorium Domine Iesu Christe, rex glorie, libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni et de profundo lacu, libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscura tenebrarum loca, sed signifer sanctus Michael representet eas in lucem sanctam, quam olim Abrahe promisisti et semini eius.

Hostias et preces tibi, domine, offerimus, tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam agimus; fac eas, domine, de morte transire ad vitam, quam olim Abrahe.

Secreta Munera, quesumus, domine, que tibi pro anima famuli tui N offerimus, placatus intende, vt remedijs purgata celestibus in tua pietate requiescat. Per dominum.

Communio Lux eterna luceat eis, domine, cum sanctis tuis ineternum, quia pius es; requiem eternam dona eis, domine, et lux perpetua luceat eis cum sanctis tuis ineternum, quia pius es.

Complenda Propiciare, domine, quesumus, supplicationibus nostris et animam famuli tui N in gremium patriarche Abrahe collocare dignare, vt resurrectionis diem cum refrigerio tue benedictionis exspectet. Per dominum.


Pro vna defuncta.

Quesumus, domine, pro tua pietate miserere anime famule tue N et a contagijs mortalitatis exutam ineterne saluationis partem restitue. Per dominum.

Secreta Animam famule tue, domine, ab omnibus vitijs et peccatis humane conditionis absoluat oblatio, que totius mundi tulit inuiolata peccatum. Per dominum.

Complenda Inueniat, quesumus, domine, anima famule tue N lucis eterne consortium, 565 | B.xiij.cuius perpetue misericordie consecuta est sacramentum. Per dominum.


Pro episcopo vel sacerdote oratio.

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum pontificali vel sacerdotali fecisti dignitate vigere, presta, quesumus, vt quorum vicem ad horam gerebat in terris, eorum perpetuo consortio letetur in celis. Per dominum.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, pro anima famuli tui pontificis vel sacerdotis, quas offerimus, hostias, vt cui pontificale vel sacerdotale donasti meritum, dones et premium. Per dominum.

Complenda Propiciare, domine, supplicationibus nostris et animam famuli tui pontificis vel sacerdotis in viuorum regione eternis gaudijs iubeas sociari. Per dominum.


Pro episcopo defuncto.

Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum N pontificali fecisti dignitate vigere, presta, quesumus, vt quorum vicem ad horam gerebat in terris, eorum perpetuo consortio aggregetur in celis. Per dominum.

Secreta Suscipe, quesumus, domine, pro anima famuli tui N hostias, quas tibi offerimus, vt cui pontificale donasti meritum, dones et premium. Per dominum.

Complenda Presta, quesumus, omnipotens deus, vt animam famuli tui N episcopi in regione viuorum eternis gaudijs iubeas sociari. Per dominum.


Pro episcopis et sacerdotibus.

Concede, quesumus, omnipotens deus, animabus omnium episcoporum ac sacerdotum tuorum felicitatis eterne consortium, quibus donasti sacri altaris tui consequi misterium. Per dominum.

Secreta Munera, quesumus, domine, tibi dicanda sanctifica et animas omnium episcoporum ac sacerdotum tuorum ab omni labe humane conditionis absolue, qui totius mundi diluisti peccata. Per dominum.

Complenda Quesumus, omnipotens deus, vt anime famulorum tuorum, omnium episcoporum ac sacerdotum, celestis glorie premia consequantur, quibus spiritualis gratie munera contulisti. Per dominum.


In die depositionis collecta.

Adesto, domine, quesumus, anime famuli tui N, cui in die depositionis sue officium humanitatis impendimus, vt si qua ei macula 566secularis adhesit aut vitium mundiale infecit, dono tue pietatis indulgeas et abstergas. Per dominum.

Secreta Animam famuli tui N, cuius diem depositionis celebrantes hoc sacrificium nostre redemptionis tue maiestati offerimus, ab omnibus vitijs contagionis humane, quesumus, domine, hec absoluat oblatio, vt ad beate resurrectionis requiem te miserante vna cum sanctis tuis peruenire mereatur. Per dominum.

Complenda Prosit, domine, anime famuli tui, quesumus, cui in die depositionis officium humanitatis exhibemus, diuini celebratio sacramenti, vt eius, in quo sperauit et credidit, eternum capiat te miserante consortium, Iesu Christi, domini nostri, qui tecum viuit et regnat.


In anniversario oratio.

Deus, indulgentiarum domine, da anime famuli tui N, cuius anniuersarium commemoramus depositionis diem, refrigerij sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, preces nostras et hostias, quas tibi offerimus pro anima famuli tui N, cuius anniuersarium depositionis diem celebramus, vt si que ei macule de terrenis contagijs adheserunt, remissionis tue misericordia deleantur. Per dominum.

Complenda Prosit, domine, anime famuli tui N, cuius anniuersarium diem celebramus, diuini celebratio sacramenti, vt eius, in quo sperauit et credidit, eternum capiat te miserante consortium, Iesu Christi, domini nostri, qui tecum.


Pro congregatione.

Deus, venie largitor et humane salutis amator, quesumus immensam clementiam tuam, vt nostre congregationis fratres et sorores, parentes, familiares, benefactores, qui ex hoc seculo transierunt, beata Maria semper virgine intercedente cum omnibus sanctis ad perpetue beatitudinis consortium peruenire concedas. Per dominum.

Secreta Deus, cuius misericordie non est numerus, suscipe propicius preces humilitatis nostre et animabus, quibus tui sanctissimi nominis dedisti confessionem, 567 | B.xiiij.cunctorum remissionem tribue peccatorum. Per dominum.

Complenda Presta, quesumus, misericors deus, vt anime, pro quibus hoc sacrificium laudis tue obtulimus maiestati, per huius sacramenti virtutem a peccatis omnibus expiate lucis perpetue te miserante recipiant beatitudinem. Per dominum.


Pro patre et matre.

Deus, qui nos patrem et matrem honorare precepisti, miserere, queso, clementer animabus patris et matris mee eorumque omnia peccata dimitte meque eos in eterne claritatis gaudio fac videre. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, sacrificium laudis, quod tibi pro animabus patris et matris mee offertur, eisque gaudium sempiternum in regione viuorum concede meque cum illis sanctorum coniunge consortijs. Per dominum.

Complenda Celestis participatio sacramenti, domine, animabus patris et matris mee requiem et lucem obtineat perpetuum meque cum illis gratia tua coronet eterna. Per dominum.


In commemorationibus in cimiterio.

Deus, in cuius miseratione anime fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hic et vbique in Christo quiescentibus da propicius veniam peccatorum, vt a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine letentur. Per dominum.

Secreta Pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium hic et vbique in Christo quiescentium hostiam, domine, suscipe benignus oblatam, vt hoc sacrificio singulari vinculis horrende mortis exute vitam mereantur eternam. Per dominum.

Complenda Deus, fidelium lumen animarum, adesto supplicationibus nostris et da famulis et famulabus tuis, quorum corpora hic et vbique in Christo requiescunt, refrigerij sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem. Per dominum.


Pro benefactoribus.

Miserere, quesumus, domine, animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum et pro beneficijs eorum, que nobis largiti sunt in terris, premia eterna consequantur in celis. Per dominum.

Secreta Suscipe, domine, hec munera pro 568animabus omnium nostrorum requiescentium benefactorum et pro beneficijs eorum, quibus sustentamur, da eis retributionem in regno celorum. Per dominum.

Complenda Sumpta sacramenta, domine, nos absoluant a vinculis peccatorum et animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum consortium obtineant spirituum beatorum. Per dominum.


Generalis collecta defunctorum.

Fidelium, deus, omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, vt indulgentiam, quam semper optauerunt, pijs supplicationibus consequantur. Qui viuis et regnas.

Secreta Hostias, quesumus, domine, quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, propiciatus intende, vt quibus fidei christiane meritum contulisti, dones et premium. Per dominum.

Complenda Animabus, quesumus, domine, famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium, vt eas et a peccatis omnibus exuas et tue redemptionis facias esse participes. Qui viuis.


Ad Romanos.

Fratres: Corde creditur ad iusticiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Iudei et Greci. Nam idem dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant illum. Omnis enim, quicunque inuocauerit nomen domini, saluus erit. Quomodo ergo inuocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine predicante? Quomodo vero predicabunt, nisi mittantur? Sicut scriptum est: Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona. Sed non omnes obediunt euangelio. Esaias autem dicit: Domine, quis credit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum dei. Sed dico: Nunquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum.


569 | B.xv.IN FESTO UISITATIONIS BEATE MARIE UIRGINIS

Officium

Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.

In me gratia omnis vie et veritatis, in me omnis spes vite et virtutis. Gloria patri.

Collecta Deus, cuius vnigenitus vtero adhuc virginis clausus Ioannem baptistam Maria salutante spiritu sancto, priusquam nasceretur, impleuit, da ecclesie tue, vt quos spiritali regeneratione concepit, purificatos tibi filios pariat adoptionis. Per eundem eiusdem.


Lectio libri Sapientie.

Ego quasi therebintus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratie. Ego quasi vitis fructificaui suauitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchre dilectionis et timoris et magnitudinis et sancte spei. In me gratia omnis vie et veritatis. In me omnis spes vite et virtutis. Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. Spiritus enim meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et fauum. Memoria mea in generatione seculorum.

Graduale Ego effudi flumina, ego quasi trames aque immense, ego quasi fluuius dorix et sicut aqueductus exiui a paradiso.

Rigabo ortum plantationum et inebriabo partus mei fructum.

Alleluia.

Ut facta est vox salutationis tue in auribus meis, exultauit in gaudio infans in vtero meo.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Exurgens Maria abijt in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda et intrauit domum Zacharie et salutauit Elizabeth et factum est, vt audiuit salutationem Marie Elizabet, exultauit in gaudio infans in vtero eius et repleta est spiritu sancto Elizabeth et exclamauit voce magna et dixit: “Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et vnde hoc mihi, vt veniat mater domini mei ad me? Ecce enim, vt facta est vox salutationis tue 570in auribus meis, exultauit in gaudio infans in vtero meo. Et beata, que credidisti, quoniam perficientur in te ea, que dicta sunt tibi a domino.” Et ait Maria: “Magnificat anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus in deo, salutari meo, quia respexit humilitatem ancille sue: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est et sanctum nomen eius. Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede et exaltauit humiles. Esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordie sue,sue] tue missale sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in secula.” Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam.

Offertorium “Unde hoc mihi, vt veniat mater domini mei ad me; beata, que credidisti, quoniam perficientur in te que dicta sunt tibi a domino.” Et ait Maria: “Magnificat anima mea dominum et exultauit spiritus meus in deo, salutari meo.”

Secreta Suscipe, quesumus, domine, fidelis populi vota, vt qui te ab vtero inuiolate virginis precursorem in vtero sanctificasse congaudet, ipse quoque a te in vtero matris ecclesie sanctificari mereatur. Qui viuis.

Communio Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam.

Complenda Sacra libantes misteria te, domine, suppliciter deprecamur, vt ecclesia tua visitationis misteria recolens visitantis et visitate meritis subleuata ab instantibus malis et periculis eruatur. Per dominum nostrum.


DE SPIRITU SANCTO

Officium

Dum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de vniuersis terris et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et dabo vobis spiritum nouum.

Benedicam dominum in omni tempore, semper 571 | B.xvi.laus eius in ore meo. Gloria patri et filio et spiritui sancto.

Oratio Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum, purifica per infusionem sancti spiritus cogitationes cordis nostri, vt te perfecte diligere et digne laudare mereamur. Per dominum.


Lectio epistole beati Pauli ad Corinthios.

Fratres: Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad vtilitatem. Alij quidem per spiritum datur sermo sapientie, alij autem sermo scientie secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alij gratia sanitatum in vno spiritu, alij operatio virtutum, alij prophetia, alij discretio spirituum, alij genera linguarum, alij interpretatio sermonum. Hec autem omnia operatur vnus atque idem spiritus diuidens singulis, prout vult.

Graduale Beata gens, cuius est dominus deus eorum, populus, quem elegit dominus in hereditatem sibi.

Uerbo domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Tractus Ueni, sancte spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende.

Emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terre.

Uerbo domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Dixit Iesus ad Nichodemum: “Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi: ‘Oportet vos nasci denuo.’ Spiritus, vbi vult, spirat et vocem eius audis et nescis, vnde veniat aut quo vadat. Sic est omnis, qui natus est ex spiritu.”

Offertorium Emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terre; sitsit] sed missale gloria domini in secula.

Secreta Hec oblatio, quesumus, domine, cordis nostri maculas emundet, vt sancti spiritus digna efficiatur habitatio. Per dominum in vnitate eiusdem.

Communio Ultimo festiuitatis die dicebat Iesus: “Qui in me credit, flumina de ventre eius fluent aque viue;” 572hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.

Complenda Sacrificium salutis nostre sumentes concede nobis, domine, quesumus, purgatis mentibus pietatis tue misterium sepius celebrare. Per dominum.


PRO PAGANIS ET TURCIS

Officium

Sicut oculi seruorum in manibus dominorum suorum, ita oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; miserere nobis, domine, miserere nobis.

Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in celis. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat.

Collecta Omnipotens et misericors deus, in cuius manibus sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, respice in auxilium christianorum et gentes paganorum, que in sua feritate confidunt, dextera tue potentie conterantur. Per dominum.


Lectio libri Machabeorum.

In diebus illis: Audiuit princeps exercitus Sirie, quod congregauit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum, et ait: “Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum eo sunt, qui spreuerunt verbum regis.” Et preparauit et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarij, vt facerent vindictam regis in filios Israel. Et appropinquauerunt vsque ad Bethoron et exiuit Iudas obuiam illi cum paucis. Ut viderunt autem exercitum venientem obuiam sibi, dixerunt Iude: “Quomodo poterimus pugnare pauci aduersus multitudinem tantam et tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie?” Et ait Iudas: “Facile est concludere multos in manu paucorum et non est differentia in conspectu dei celi liberare in multis et in paucis, quia non est in multitudine exercitus victoria belli sed de celo fortitudo est. Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superbia, vt disperdant nos et vxores nostras et filios nostros et vt spolient nos. Nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris. Et ipse dominus conteret eos ante faciem nostram.”

Graduale 573 | B.xvij.Respice, domine, in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem.

Exurge, domine, et iudica causam meam, memor esto opprobrij seruorum tuorum.

Alleluia.

Propicius esto, domine, peccatis nostris, nequando dicant gentes: “Ubi est deus eorum?”

Tractus Commouisti, domine, terram et conturbasti eam.

Sana contritiones eius, quia mota est.

Ut fugiant a facie arcus, vt liberentur electi tui.


Secundum Matheum.

In illo tempore: Ascendente Iesu in nauiculam sequuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita vt nauicula operiretur fluctibus. Ipse vero dormiebat. Et accesserunt discipuli eius et suscitauerunt eum dicentes: “Domine, salua nos, perimus!” Et dixit eis: “Quid timidi estis, modice fidei?” Tunc surgens imperauit ventis et mari et facta est tranquillitas magna in mari. Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?” Offertorium Populum humilem saluum facies, domine, et oculos superborum humiliabis, quoniam quis deus preter te, domine?

Secreta Sacrificium tuum, domine, quod immolamus, intende et propugnatores tuos ab omni eximas paganorum nequitia et in tua prosperitate constituas. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium, qui tecum.

Communio Inclina aurem tuam, accelera, vt exuas nos.

Complenda Protector noster, aspice, deus, et propugnatores tuos a paganorum defende periculis, vt ab omnibus perturbationibus erepti liberis tibi mentibus deseruiant. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritussancti.

Complenda Hostium nostrorum, quesumus, domine, elide superbiam et eorum contumaciam dextere tue virtute prosterne. Per dominum nostrum Iesum Christum.


MISSA PRO PESTILENTIA

Recordare, domine, testamenti tui et dic angelo percutienti populum: “Cesset iam manus tua, vt non desoletur terra et ne perdas omnem animam viuam.”

574 Qui regis Israel, intende, qui deducis velut ouem Ioseph.

Collecta Deus, qui non vis mortem sed penitentiam peccatorum desideras, populum tuum ad te conuerte, quesumus, propicius, vt dum tibi deuotus extiterit, iracundie tue flagellum amoueas. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum.


Lectio libri Regum.

Immisit dominus pestilentiam in Israel de mane vsque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo Israel a Dan vsque Bersabee septuaginta milia virorum. Cunque extendisset manum suam angelus domini super Israelem, vt disperderet eam, misertus est dominus super afflictionem et ait angelo percutienti populum: “Sufficit nunc, contine manum tuam.” Erat autem angelus domini iuxta aream Areuna Iebusei. Dixit autem Dauid ad dominum, cum vidisset angelum cedentem populum: “Ego sum, qui peccaui et qui inique egi. Isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Uertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei.” Uenit autem Gaad, propheta domini, ad Dauid in illa die et dixit ei: “Ascende et construe domino altare super aream Areuna Iebusei,” et ascendit Dauid iuxta sermonem Gaad, quem preceperat ei dominus.

Graduale Misit dominus verbum suum et sanauit eos et eripuit eos de interitionibus eorum.

Confiteantur domino misericordie eius et mirabilia eius filijs hominum.

Alleluia.

Saluabo populum in medio Israel et ero eis in deum in iusticia et veritate.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Surgens Iesus de synagoga introiuit in domum Symonis. Socrus autem Symonis tenebatur magnis febribus et rogauerunt eum pro ea. Et stans super illam imperauit febri et dimisit illam. Et continuo surgens ministrabat illis. Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos varijs languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens curabat eos. Exibant autem demonia a multis 575 | B.xviij.clamantia et dicentia, quia “Tu es filius dei.” Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant eum esse Christum. Facta autem die egressus Iesus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt vsque ad ipsum et detinebant eum, ne discederet ab eis. Quibus ille ait: “Et alijs ciuitatibus oportet me euangelizare regnum dei, quia ideo missus sum.” Erat autem predicans in synagoga Galilee.

Offertorium Stetit pontifex inter mortuos et viuos habens turribulum aureum in manu sua et offerens incensum sacrificij placuit coram domino et cessauit plaga a domo Israel.

Secreta Subueniat nobis, domine, sacrificij presentis oblatio, que nos a terroribus potenter absoluat et a totius perditionis incursu custodiat. Per dominum nostrum Iesum.

Communio Multitudo languentium et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad eum, quia virtus de eoeo] deo missale exibat et sanabat omnes.

Complenda Exaudi nos, deus, salutaris noster, et intercedente beata dei genitrice semperque virgine Maria et populum tuum ab iracundie tue terroribus libera et misericordie tue tua fac largitate securum. Per dominum nostrum Iesum.


IN COMMEMORATIONE OMNIUM SANCTORUM

Officium

Timete dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum; diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem dominum non deficient omni bono.

Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

Oratio Concede, quesumus, omnipotens deus, vt intercessio nos sancte dei genitricis semper virginis Marie sanctarumque omnium celestium virtutum et beatorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum et omnium electorum tuorum vbique letificet, vt dum eorum merita recolimus, eorum apud te patrocinia sentiamus. Per eundem dominum nostrum Iesum Christum.


Lectio libri Sapientie.

Reddet deus mercedem laborum sanctorum suorum et deducet eos in via mirabili. Et fuit illis 576in velamentum diei et in lucem stellarum nocte. Transtulit illos per mare rubrum et transuexit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit eos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantauerunt, domine, nomen sanctum tuum. Et victricem manum tuam laudauerunt pariter, domine deus noster.

Graduale Timete dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum.

Inquirentes autem dominum non deficient omni bono.

Alleluia.

Iudicabunt sancti nationes et dominabuntur populis et regnabit illorum rex ineternum.


Secundum Lucam.

In illo tempore: Descendens Iesus de monte stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Hierusalem et maritima et Tyri et Sydonis, qui venerant, vt audirent eum et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba querebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. Et ipse eleuatis oculis in discipulos suos dicebat: “Beati pauperes, quia vestrum est regnum dei. Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separauerint vos et exprobrauerint et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis. Gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces vestra multa est in celis.”

Offertorium. Letamini in domino et exultate, iusti, et gloriamini, omnes recti corde.

Secreta Oblatis, quesumus, domine, placare muneribus et intercedente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit.

Communio Iustorum anime in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malicie; visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace.

Complenda 577 | B.xix.Sumpsimus, domine, sancte Marie et omnium sanctorum tuorum merita recolentes sacramenta celestia, presta, quesumus, vt quod temporaliter gerimus, eorum precibus adiuti eternis gaudijs consequamur. Per dominum nostrum Iesum.


OFFICIUM DE ANGELIS

Benedicite domino, omnes angeli eius potentes virtute, qui facitis verbum eius.

Benedic, anima mea, dominum et omnia, que intra me sunt, nomini sancto eius. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat in principio.

Collecta Perpetuum nobis, domine, tue miserationis presta subsidium, quibus et angelica prestitisti suffragia non deesse. Per dominum.


Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli.

In diebus illis: Dixit mihi angelus: “Scribe: beati, qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt.” Et dixit mihi: “Hec verba dei vera sunt.” Et cecidi ante pedes eius, vt ado‹ra›rem eum, et dixit mihi: “Uide, ne feceris: conseruus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Christi. ‹Deum› adora.”

Graduale Benedicite domino, omnes angeli eius, potentes virtutes, qui facitis verbum eius.

Benedic, anima mea, domino et omnia interiora mea nomen sanctum eius.

Alleluia.

Laudate dominum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.


Secundum Ioannem.

In illo tempore: Erat dies festus Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolimam. Erat autem Hierosolimis probatica piscina, que cognominatur hebrayce Bethsaida, quinque porticus habens. In hijs iacebat multitudo magna languentium, cecorum, claudorum, aridorum expectantium aque motum. Angelus autem domini secundum tempus descendit in piscinam et mouebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam, post motionem aque sanus fiebat a quacunque detinebatur infirmitate.

Offertorium Immittetimmittet] immittit missale angelus in circuitu timentium eum et eripiet eos; gustate et videte, quoniam suauis est dominus.

Secreta Hostias tibi laudis offerimus, domine, suppliciter deprecantes, vt easdem pro nobis angelico interueniente suffragiosuffragio] suffrafragio missale 578placatus accipias et ad salutem nostram peruenire concedas. Per dominum.

Prefatio quotidiana

Communio Benedicite, omnes angeli domini, domino, hymnum dicite et superexaltate eum in secula.

Complenda Repleti, domine, benedictione celesti suppliciter imploramus, vt quod fragili celebramus officio, sanctorum angelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. Per dominum.


OFFICIUM DE TRIBUS MAGIS PRO ITINERANTIBUS

Esto mihi in deum protectorem et in locum refugij, vt saluum me facias, quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me.

Psalmus In te, domine, speraui, non confundar in eternum, in iusticia tua libera me. Gloria patri et filio et spiritui sancto, sicut erat etcetera.

Collecta Deus, qui tres magos ad filij tui, domini nostri Iesu Christi, cunabula stella preuia perduxisti, concede famulis tuis, vt ipsorum meritis et precibus ad loca optata angelo duce peruenire mereantur. Per eundem dominum.


Lectio libri Exodi.

Hec dicit dominus deus: Ecce ego mittam angelum meum, qui precedatprecedat] precedet missale te et custodiat in via et introducat in locum, quem preparaui. Obserua eum et audi vocem eius nec contemnendum putes, quia non dimittet, cum peccaueris, et est nomen meum in illo. Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. Precedetque te angelus meus.

Graduale Angelis suis mandauit de te, vt custodiant te in omnibus vijs tuis.

In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Alleluia.

Ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.

Sequentia

Magi dicta sibi complentes monita

Pergunt alacres itinera, patriam

Que eos ducebant ad propriam, linquentes Herodis mandata,

Qui perculsus corde nimium pre ira

Extimplo mandat infantulos per cuncta

Inquiri Bethleem confinia et mox 579 | B.xx.priuari eos vita.

Omnis nunc caterua tinnulumtinnulum] tumulum missale iungat laudibus organi pneuma

Mistice offerens regi regum munera preciosa,

Poscens, vt per orbem regna omnia protegat in secula sempiterna. Amen.


Secundum Matheum.

Uidentes magi stellam gauisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria, matre eius. Et procidentes adorauerunt eum. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera: aurum, thus et mirram. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reuersi sunt in regionem suam.

Offertorium Perfice gressus meos in semitis tuis, vt non moueantur vestigia mea; inclina, domine, aurem tuam et exaudi verba mea; mirifica misericordias tuas, qui saluos facis sperantes in te.

Secreta Deus, illuminator omnium gentium, da famulis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum cordibus nostris infunde, quod trium magorum mentibus aspirasti. Dominum nostrum Iesu‹m› Christum.

Communio Tu mandasti mandata tua custodiri nimis, vtinam dirigantur vie mee ad custodiendas iustificationes tuas.

Complenda Sumpta, domine, celestis sacramenti misteria, quesumus, vt ad prosperitatem itineris famulorum tuorum proficiant et intercedentibus sanctis tuis ad salutaria cuncta perducant. Per dominum.


Exorcismus salis.

Exorcizo te, creatura salis, per deum viuum, per deum verum, per deum sanctum, per deum, qui te per Heliseum prophetam in aquam mitti iussit, vt sanaretur sterilitas aque, vt efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium, vt sis omnibus te sumentibus sanitas anime et corporis et effugiat atque discedat ab eo loco, quo aspersum fueris, omnis fantasia et nequitia vel versutia diabolice fraudis omnisque spiritus immundus adiuratus. Per eum, qui venturus est iudicare viuos et mortuos et seculum.

Oratio Immensam clementiam tuam, omnipotens eterne deus, humiliter imploramus, vt hanc 580creaturam salis, quam in vsum humani generis tribuisti, benedicere et sanctificare tua pietate digneris, vt sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis et quidquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitie per virtutem domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare viuos et mortuos et seculum per ignem.


Exorcismus aque.

Exorcizo te, creatura aque, in nomine dei, patris omnipotentis, et in nomine Iesu Christi, filij eius, domini nostri, et in virtute spiritus sancti, vt fias aqua exorcizata ad effugandum omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis suis apostaticis per virtutem eiusdem domini nostri Iesu Christi, qui venturus est in spiritu sancto iudicare viuos et mortuos et seculum per ignem.

Oratio Deus, qui ad salutem humani generis maxima queque sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto propicius inuocationibus nostris et elemento huic multimodis purificationibus preparato virtutem tue benedictionis infunde, vt creatura misterijs tuis seruiens ad abiciendos demones morbosque pellendos diuine gratie sumat effectum, vt quicquid in domibus vel in locis fidelium hec vnda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa, non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens, discedant omnes insidie latentis inimici, et si quid est, quod aut incolumitati habitantium inuidet aut quieti, aspersione huius aque effugiat, vt salubritas per inuocationem sancti tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per dominum nostrum Iesum Christum, filium tuum, qui tecum viuit et regnat in vnitate spiritussancti, deus per omnia secula seculorum. Amen.

Mittens sal in aquam dicat Commixtio et consecratio salis 581 | B.xxi.et aque pariter fiat in nomine patris et cetera. Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Oratio Deus, inuicte virtutis auctor et insuperabilis imperij rex ac semper magnificus triumphator, qui aduerse dominationis vires reprimis, qui inimici rugientis seuitiam superas, qui hostiles nequitias potenter impugnas, te, domine, trementes et supplices deprecamur ac petimus, vt hanc creaturam salis et aque dignanter accipias, benignus illustres, pietatis tue more sanctifices, vt vbicunque fuerit aspersa, per inuocationem sancti tui nominis omnis infestatio immundi spiritus abiciatur terrorque venenosi serpentis procul pellatur et presentia sancti spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus vbique adesse dignetur. Per dominum nostrum.

Ⱥ Asperges me, domine, isopo et mundabor etcetera.

Psalmus Miserere mei, deus.

Ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare.

Oratio Exaudi nos, domine sancte pater, omnipotens eterne deus, et mittere dignare sanctum angelum tuum de celis, qui custodiat, foueat, protegat, visitet atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum, dominum nostrum. AMEN.


SEQUUNTUR SEQUENTIE

ET PRIMO DE ADUENTU DOMINI

582In aduentu domini sequentia.

Salus eterna, indeficiens mundi vita,

Lux sempiterna et redemptio veravera] vere missale nostra

Condolens humana perire secla per temptantis munia,

Non linquens excelsa adisti ima propria clementia.

Mox tua spontanea gratia assumens humana,

Que fuerant perdita, omnia saluasti terrea ferens mundo gaudia.

Tu animas et corpora

Nostra, Christe, expia,

Ut possideas lucida

Nosmet habitacula.

Aduentu primo iustifica,

In secundo nosque libera,

Ut cum facta luce magna iudicabis omnia,

Compti stola incorrupta, nosmet tua subsequamur

Mox vestigia, quocunque visa. Amen.


De beata virgine sequentia.

Missus Gabriel de celis, verbi baiulus fidelis, sacris disserit loquelis cum beata virgine.

Uerbum bonum et suaue pandit intus in conclaue et ex Eua formans Aue Eue verso nomine.

Consequenter iuxta pactum adest verbum caro factum, semper tamen est intactum puellare gremium.

Marem pariens ignorat et, quam homo non deflorat, non torquetur nec laborat, quando parit filium.

Signum audis nouitatis, crede solum et est satis, non est tue facultatis soluere corrigiam.

Signum grande et insigne est in rubo et in igne nec appropiet indigne calciatus quispiam.

Uirga sicca sine rore nouo ritu, nouo more fructum protulit cum flore, sic et virgo peperit.

Benedictus talis fructus, fructus gaudij, non luctus, non erit Adam seductus, si de hoc gustauerit.

Iesus noster, Iesus bonus, pie matris pium onus, cuius est in celo thronus, nascitur in stabulo.

Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus, quia noster incolatus hic est in periculo.

Sicque suum grex pastorem, grex redemptus redemptorem, proles sequens genitorem conscendat ad atria,

Ubi salus, vbi vita, vbi quies perpes sita, vbi lux est infinita, vbi deus omnia. Amen.


In die natiuitatis

Ad primam missam.

583 | B.xxij.Grates nunc omnes reddamus domino deo, qui sua natiuitate nos liberauit de diabolica potestate.

Huic oportet, vt canamus cum angelis semper ‘gloria in excelsis’.


Ad secundam missam.

Celeste organum hodie sonuit in terra,

Ad partum virginis superum cecinit caterua.

Quid facis, humana turba, cur non gaudes cum supera?

Uigilat pastorum cura, vox auditur angelica.

Cantabant inclita carmina plena pace et gloria,

Ad Christum referunt propria, nobis canunt ex gratia.

Nec cunctorum sunt hec dona, sed mens quorum erit bona,

Non sunt absolute data, differenter sunt prolata.

Affectus deserant vitia et sic nobis est pax illa, quia bonis est promissa.

Iunguntur superis terrea, ob hoc quidem laus est iuncta, si decenter sit diuisa.

Gaude, homo, cum perpendis talia,

Gaude, caro facta verbi socia,

Nunciant eius ortum sydera lucis per indicia,

Subeunt duces gregum lumina Bethleem vsque preuia,

Inuenitur rex celorum inter animalia,

Arto iacet in presepi rex, qui fecit omnia.

Stella maris, quem tu paris, colit hec ecclesia,

Ipsi nostra per te pia placeant seruitia.

Resonent cuncta redempta. Amen.


De beata virgine tempore natiuitatis.

Letabundus exultet fidelis chorus, alleluia.

Regem regum intacte profudit thorus,thorus] chorus missale res miranda.

Angelus consilij natus est de virgine, sol de stella,

Sol occasum nesciens, stella semper rutilans, semper clara.

Sicut sidus radium, profert virgo filium pari forma.

Neque sidus radio neque mater filio sit corrupta.

Cedrus alta Libani conformatur ysopo valle nostra.

Uerbum ens altissimi corporali passum est carne sumpta.

Esaias cecinit, sinagoga meminit, nunquam tamen desinit esse ceca.

Si non suis vatibus credat vel gentilibus, sibillinis versibus hec predicta.

Infelix, propera, crede vel vetera, cur damnaberis, gens misera?

Quem docet littera, natum considera, ipsum genuit 584puerpera.


In circumcisione domini.

Eya, recolamus laudibus pijs digna

Huius diei gaudia, in qua nobis lux oritur gratissima,

Noctis interit nebula, pereunt nostri criminis vmbracula.

Hodie seculo maris stella est enixa nostre salutis gaudia,

Quem tremunt baratra, mors cruenta pauet ipsa, a quo peribit mortua.

Gemit capta pestis antiqua, coluber liuidus perdit spolia,

Homo lapsus, ouis abductaabducta] adducta missale reuocatur ad eterna gaudia.

Gaudent in hac die agmina angelorum celestia,

Quia erat dragma decima perdita sed est inuenta.

O proles nimium beata, qua redempta est natura!

Deus, qui creauit omnia, nascitur ex femina.

Mirabilis natura mirifice induta assumens quod non erat, manens quod erat.

Induitur natura diuinitas humana, quis audiuit talia, dic, rogo, facta?

Querere venerat pastor pius quod perierat,

Induit galeam, certat vt miles armatura.armatura] armaturam missale

Prostratus in sua propria ruit hostis spicula, auferuntur tela,

In quibus fidebat, diuisa sunt illius spolia, capta preda sua.

Christi pugna fortissima salus nostra est vera,

Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam,

In qua sibi laus est eterna.


In Epiphania domini.

Epiphaniam domino canamus gloriosam,

Qua prolem dei vere magi adorant,

Immensam Chaldei cuius Perseque venerantur potentiam,

Quem cuncti prophete precinere venturum gentes ad saluandas,

Cuius maiestas ita est inclinata, vt assumeret serui formam,

Ante secula qui deus et tempora homo factus est ex Maria.

Balaam de quo vaticinans, “Exibit ex Iacob rutilans,” inquit, “stella

Et confringet ducum agmina regionis Moab maxima potentia.”

Huic magi munera deferunt preclara: aurum, simul thus et mirram:

Thure deum predicant, auro regem magnum, hominem mortalem mirra.

In somnis hos monet angelus, ne redeant ad regem commotum propter regna.

Pauebat etenim nimium regem natum 585 | B.xxiij.verens amittere regni iura.

Magi dicta sibi complentes monita

Pergunt alacres itinera, patriam

Que eos ducebant ad propriam, linquentes Herodis mandata,

Qui perculsus corde nimium pre ira

Extimplo mandat infantulos per cuncta

Inquiri Bethleem confinia et mox priuari eos vita.

Omnis nunc caterua tinnulumtinnulum] tumulum missale iungat laudibus organi pneuma

Mistice offerens regi regum Christo munera preciosa,

Poscens, vt per orbem regna omnia protegat in secula sempiterna.


Dominica post octauas Epiphanie sequentia.

In sapientia disponens omnia superna deitas

Nobis condoluit, quod diu tenuit dira calamitas.

Mittitur nuncius secreti conscius a celi solio,

Qui mundo perferat, quod iam promiserat pater de filio.

Salutat virginem: “Deum et hominem,” dicens, “concipiet,

Salutem gentium, rerum principium vtero pariet.”

Nec diu distulit sed “Fiat” intulit et plena gratie

Protulit filium, lumen fidelium, solem iusticie.

Natus est dei filius, celorum rex, non alius.

Regni celestis curia laudem reddit in gloria,

Lux refulsit pastoribus, non populis sublimibus.

Uili iacet presepio, quem nulla claudit regio.

Stella fulgens apparuit, dum virga Iesse floruit.

Deferunt reges munera: aurum, thus, mirram, cetera.

Circumcidi passus est, qui pro nobis natus est.

Ad Iordanis flumina lauit nostra crimina.

Offert virgo filium, vite sacrificium,

Simeonis brachia sua gestant gaudia.

Prima virtus saluatoris aquam vinum edidit,

Cecis visum, claudis gressum, mutis loqui reddidit.

Surdus audit, lepra fugit et resurgunt mortui,

Hostem fugat, febrem curat imperatque fluctui,

Panes quinque, pisces duo quinque pascunt milia,

Sanguis manat, Chananee reddita est filia.

Iuxta vaticinia agnus pastor ouium immolandus ducitur.

Agnus sine macula soluens mortis vincula 586mortem crucis patitur.

Uitam reddens miseris redijt ab inferis surgens die tertia,

Uisus est discipulis in rerum miraculis operante gratia

Sicque victis hostibus, illis intuentibus Iesus eleuatus est,

Nostre carnis gloria, summa cum victoria in celum assumptus est.

Angelum concilij, spiritum solatij mittens, quem promiserat,

Dedit dona filijs linguis loqui varijs, sibi quos elegerat.

Eya, mente fideli vox noua regi cantica reddat, vt rediturus post breuitatem temporis huius crimina tollat, gaudia reddat perdita primi sorte parentis.


In die purificationis virginis Marie sequentia.

Concentu parili hic te, Maria, veneratur populus teque pijs colit cordibus.

Generosi Abrahe, tu, filia regia veneranda de Dauidis stirpe genita,

Sanctissima, corpore castissima moribusque omnium pulcherrima virgo virginum,

Letare, mater et virgo nobilis, Gabrielis archangeli que oraculo credula genuisti clausa filium,

In cuius sacratissimo sanguine emundatur vniuersitas perditissimi generis, vt promisit deus Abrahe.

Te virga florida Aaron flore speciosa prefigurat, Maria, sine viri semine nato grauidam.

Tu porta iugiter serata, quam Ezechielis vox testatur, Maria, soli deo peruia esse crederis.

Sed tu tamen, mater virtutum, dum nobis exemplum cupisti commendare, subisti remedium pollutis statutum matribus.

Ad templum tulisti tecum mundandum, qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit, intactaintacta] in tanta missale genitrix.

Letare, quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam, sancta Maria.

Exulta, cui paruus arrisit tunc, Maria, qui letari omnibus et consistere suo nutu tribuit.

Ergo quique colimus festa paruuli Christi propter nos facti eiusque pie matris Marie,

Si non dei possumus tantam exequi tardi humilitatem, forma sit nobis eius genitrix.

Laus patri 587 | B.xxiiij.glorie, qui suum filium gentibus et populis reuelans Israeli nos sociat.

Laus eius filio, qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociauit ciuibus.

Laus quoque sancto spiritui sit per euum.


In tempore paschali sequentia.

Uictime paschali laudes immolant christiani.

Agnus redemit oues, Christus innocens patri reconciliauit peccatores,

Mors et vita duello conflixere mirando, dux vite mortuus regnat viuus.

Dic nobis, Maria, quid vidisti in via?

Sepulchrum Christi viuentis et gloriam vidi resurgentis,

Angelicos testes, sudarium et vestes. Surrexit Christus, spes nostra, precedet vos in Galileam.

Credendum est magis soli Marie veraci, quam Iudeorum turbe fallaci.

Scimus Christum surrexisse ex mortuis vere; tu nobis, victor, rex, miserere.


De beata virgine tempore paschali sequentia.

Uirgini Marie laudes intonant christiani.

Eua tristis abstulit sed Maria protulit natum, qui redemit peccatores.

Ius et virtus modulo conuenere mirando, Marie filius regnat deus.

Dic nobis, Maria, virgo clemens et pia, quomodo facta es genitrix, cum tu sis plasma de te nascentis.

Angelus est testis ad me missus celestis, natus est de me spes mea sed incredula manet Iudea.

Credendum est magis soli Gabrieli forti, quam Iudeorum praue cohorti.

Scimus Christum processisse ex Maria vere; tu nobis, nate, rex miserere, alleluia.


In die ascensionis.

Rex omnipotens die hodierna

Mundo triumphali redempto potentia

Uictor ascendat celos, vnde descenderat.

Nam quadraginta, postquam surrexerat,

Diebus sacris confirmans pectora

Apostolorum, pacis chara relinquens oscula,

Quibus et dedit potestatem laxandi crimina

Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas

In patris et filij et sancti spiritus clementia.

Et conuescens precepit eis ab Hierosolimis,

Ne abirent sed expectarent promissa munera.

“Non post multos enim dies mittam vobis 588spiritum paraclitum in terra

Et eritis mihi testes in Hierusalem, Iudea siue Samaria.”

Et cum hoc dixisset, videntibus illis eleuatus est et nubes clara

Suscepit eum ab eorum oculis intuentibus illis ethera.

Ecce stetere amicti duo viri in veste alba

Iuxta dicentes: “Quid admiramini celorum alta?

Ihesus enim hic, qui assumptus est a vobis ad patris dexteram,

Ut ascendit, ita veniet querens talenti commissi lucra.”

O deus poli, maris, arui, hominem, quem creasti, quem fraude subdola

Hostis expulit paradiso et captiuatum secum traxit ad tartara,

Sanguine proprio quem redemisti, deus,

Illuc et prouehis, vnde prius corruit paradisi gaudia.

Iudex, cum veneris iudicare secula,

Da nobis, petimus, sempiterna gaudia in sanctorum patria,

In qua tibi cantemus omnes Alleluia.


De sancto spiritu sequentia.

Sancti spiritus assit nobis gratia,

Que corda nostra sibi faciat habitacula

Expulsis inde cunctis vitijs spiritalibus.

Spiritus, alme illustrator omnium,

Horridas nostre mentis purga tenebras.

Amator sancte sensatorum semper cogitatuum,

Infunde vnctionem tuam clemens nostris sensibus.

Tu, purificator omnium flagitiorum spiritus,

Purifica nostri oculum interioris hominis,

Ut videri supremus genitor possit a nobis,

Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi.

Prophetas tu inspirasti, vt preconia Christi precinuissent inclita.

Apostolos confortasti, vti tropheum Christi per totum mundum veherent.

Quando machinam per verbum suum fecit deus celi, terre, marium,

Tu super aquas futurus eas numen tuum expandisti spiritus.

Tu animabus viuificandis aquas fecundas,

Tu aspirando das spiritales esse homines,

Tu diuisum per linguas mundum et ritus adunasti, domine.

Idolatras ad cultum dei reuocas, magistrorum optime.

Ergo nos supplicantes tibi exaudi propicius, 589 | C.i.sancte spiritus,

Sine quo preces omnes casse creduntur et indigne dei auribus.

Tu, qui omnium seculorum sanctos

Tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus,

Ipse hodie apostolos Christi

Donans munere insolito et cunctis inaudito seculis

Hunc diem gloriosum fecisti.


Alia de sancto spiritu.

Ueni, sancte spiritus, et emitte celitus lucis tue radium.

Ueni, pater pauperum, veni, dator munerum, veni, lumen cordium,

Consolator optime, dulcis hospes anime, dulce refrigerium,

In labore requies, in estu temperies, in fletu solatium.

O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.

Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.

Laua quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium,

Flecte quod est rigidum, foue quod est frigidum, rege quod est deuium.

Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septinarium.

Da virtutis meritum, da salutis exitum, da perhenne gaudium. Amen.


De sancta trinitate.

Benedicta semper sancta sit trinitas, deitas scilicet vnica, coequalis gloria.

Pater, filius, sanctus spiritus tria sunt nomina sed vna eadem substantia.

Deus genitor, deus genitus, in vtroque sacer spiritus, deitate socius.

Non tres tamen dij sunt: deus verus vnus est, sic pater dominus, filius spiritusque dominus.

Proprietas in personis vnitas est et in essentia.

Maiestas par et potestas, decus, honor eque per omnia.

Sidera, maria continens, arua simul et vniuersa condita.

Quem tremunt impia tartara, colunt quoque et abissi infima.

Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita,

Quem laudant sol atque luna, dignitas adorat angelica

Et nos voce precelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia.

Eya et eya, nunc omnes simul iubilemus alti throno, domino laudes in excelsis.

O adoranda trinitas,

O veneranda vnitas,

Per te sumus creati, vera eternitas,

590Per te sumus redempti, summa tu charitas.

Populum cunctum tu protege, salua, libera, eripe et emunda.

Te adoramus, omnipotens, tibi canimus, tibi laus et gloria

Per infinita seculorum secula. Amen.


Alia sequentia.

Uoce iubilantes magna

Regi summo deuote per secula

Personemus maxima laudum vota.

Celum, sidera, luna, sol et omnia etherea,

Tellus, aer et mare fontesque et flumina,

Omnis creatura concelebrare non desinit

Laude continua cuncta creantis magnalia.

Maiestas, cuius est vnica decenter in patris gloria,

Quem laudant superna iugiter agmina voce dulcisona,

Cui proclamant: Sanctus, sanctus, sanctus deus, osanna,

Quem decet omnis laus, honor, virtus, salus et gloria,

Aurem tuam nobis inclina,

Supplicibus veniam tu dona,

Ut te collaudemus in secula.


Alia sequentia.

Iubilemus cordis voce salutari nostro, iubilemus et psallamus omnipotenti.

Resonet factura sua quanta valet laude, resonet iocunda suo creatori,

Qui creauit omnia coeterna prole, qui fecit et omnia spiritu dictante,

Qui muniuit paradisum lucidis ministris, qui depinxit firmamentum sole, luna, stellis,

Qui ornauit aerem volucrum cateruis, qui vestiuit aridam frondibus et herbis,

Qui ditauit Tetidem piscibus marinis, locupletem fecit terram quadrupedum formis,

Qui deducit super terram riuulos aquarum, qui suspendit subter astra nimbos pluuiarum,

Qui vernali facit flatu flores redolere, autumnali sole coctos fructus colorari,

Albicare late campos hiemali nocte, cum flauescunt late messes estiuali luce,

Qui statuit hominem regem creature, qui, si vellet, immortalis potuisset esse

Sed de regno exulauit sua vanitate, 591 | C.ij.quem reduxit dei verbum sua pietate.

Lauda, plasma, redemptorem viscerum medullis, vt reiungi merearis ciuibus supernis.


Alia sequentia.

Quicunque vult saluus esse, ipsum fidem est necesse seruare catholicam.

Hec est fides, que seruatur et per vocem predicatur cunctis, apostolica.

Unus est in trinitate, trinus est in vnitate deus creans omnia,

Trinus in personis deus (erubescat hinc Iudeus), vnus in essentia.

Est sine principio pater in essentia, verbum de principio, par patri potentia, vtriusque spiritus est conuenientia.

Pater est ingenitus de se verbum generans filiusque genitus patri non degenerans, spiritus non genitus ab vtroque radians.

Nulla multiplicitas in diuinitate, personarum paritas est in vnitate, indiuisa trinitas est in vnitate.

Patri natus similis patris est imago sed no rei facilis huius est indago, sit in fide stabilis humana propago.

Non est necessarium nostre paruitatis velum alto tollere summe trinitatis, vbi nostra sepius est concussa ratis in errorum fluctibus vix enauigatis.

Absoluamus anchoram a profunditate et laxemus carbasa cum securitate, vbi nauigatio leuis patet rate, vbi portus trahitur in tranquillitate.


De corpore Christi sequentia.

Hodierne lux diei sacramenti vere rei renouat memoriam,

Huius virtus sacramenti mentem sanat et sumenti digne confert gratiam.

Hoc promissum ab eterno die patet hodierno nobile viaticum.

Hoc in manna figuratum nobis est e celo datum munus honorificum.

Hic est panis, quem ostendit Moyses, vt lex pretendit in deserto populis.

Iste panis angelorum, quem in cena rex celorum prebuit discipulis.

Panem hunc, quo viuit mundus, quem si sumas, culpa mundus mentem intus reficit.

592Ad credendum quod non vides, te confirmet vera fides, nam hec sola sufficit.

Salue panis immortalis, cibus dulcis his, quos alis, salutaris hostia,

Qui das escam te timenti, potum verum sitienti nos hoc cibo socia. Amen.


In dedicatione sequentia.

Sancte Syon assunt enchenia,

Desponsatur presens ecclesia

Stans amicta virtutum gloria.

Passim sonant organa dulcia,

Rorant celi misericordia,

Pluunt nubes, stillat iusticia.

Sponsus adest natus ex Maria,

Sanans mundum indulta venia

Iungit sibi Christus ecclesiam,

Septiformem dat ei gratiam.

Sacramenta fiant paschalia,

Proponuntur vite cibaria.

Ad has agni celestis nuptias

Uocat suos paterfamilias.

Adest Abel, fert innocentiam,

Intrat Noe, portat iusticiam,

Melchisedech pro sacerdotio benedicens sedet in medio,

Hic Abrahe fidei veritas, spes Ysaac et Iacob caritas,

Stat Moyses cornuta facie,

Solem tenens triumphat Iosue,

Puer Dauid trucidat Goliam,

Rex psalmorum pangit melodiam.

Simul astant lex et prophetia

Confirmata per euangelia,

Federantur terris celestia,

Complet deus omnibus omnia.


De apostolis.

Alleluya, nunc decantet vniuersalis ecclesia

Extollendo laude celsa apostolorum insignia,

Quorum princeps per crucem scandit, Petrus, alta poli sydera,

Doctor orbis triumphat sub Nerone vrbe in Romulea.

Crux Andree digna confert premia,

Iacobus vterque nitet laurea,

Herodes illum, hunc Iudaica gens transmittit ad ethera.

Sunt Ioanni, sunt Matheo collata

Eque clara gratiarum munera,

Hirtacus illum necat, hunc suas Iesus vocat ad epulas.

Philippus Christi gratia docens predicat in Sithia,

Thomas confossus lancea cursum consumat in India,

Simon et Iudas dum clara Persis ostendunt monita,

593 | C.iij.Fusus sanguis ambos stola perornauit purpurea.

Bartholomeus dat Indis vite dogmata,

Mathie culmen dedit sors apostolica.

Plaudat ergo tellus, plaudat celorum curia,

In hac die clara plaudat presens familia

Honorando sacrosancta apostolorum merita.

Hij sunt candelabra ante deum lucentia,

Hij prelati celsa summi regis in curia,

Hij sal terre, hij lux mundi, hij clara celi lumina.

Iam palma, iam corona, iam promissa olim mensa illis est apposita.

O quanta, quam preclara, quam iocunda celebrantur hac mensa conuiuia.

Hij nostra sint solemnia,

Sint vota, sint preconia,

Sint grata laudum carmina. Amen.


Alia de apostolis.

Clare sanctorum senatus apostolorum, princeps orbis terrarum rectorque regnorum,

Ecclesiarum mores et vitam moderare,

Que per doctrinam tuam fideles sunt vbique.

Anthiochus et Remus concedunt tibi, Petre, regni solatium.

Tirannidem tu, Paule, Alexandrinam inuasisti Gretiam.

Ethiopes horridos, Mathee, angnelli vellere,

Qui maculas nesciat aliquas, vestisti candido.

Thoma, Bartholomee, Ioannes, Philippe, Simon

Iacobique pariles, Andrea, Thadee, dei bellatores incliti,

En vos oriens et occidens,

Immo teres mundi circulus,

Se patres habere gaudet et expectat iudices.

Et idcirco mundus omnis laudeslaudes] laudis missale nobis et honorem sanctis debitum supplex impendit.


De euangelistis sequentia.

Laus deuota mente, choro concinente Christo sit cum gloria,

Qui euangelistas, vere dogmatistas, insigniuit gratia

Quique suo more lucem refulgere dat per orbis climata,

Tales dum elegit, per quos iam subegit hereses et scismata.

Hij bis bini fontes valles atque montes irrigantes flumine,

Orti paradiso mundum indiuisoindiuiso] in diuiso missale illustrantes famine.

Illos per bis bina visio 594diuina signat animalia,

A quibusdam visa, formis tunc diuisa gestu sed equalia,

Pennis decorata, terris eleuata, cum rotis euntia,

Facie serena, oculorum plena verbi dei nuncia.

In hijs possunt cerni anuli quaterni, quibus archa vehitur,

Quibus dogma sanum per Samaritanum circunquaque seritur,

Tali, quali plaustro mulier ab austro Salomonem adijt,

In hac ceu quadriga agnus est auriga, qui pro nobis obijt.

Istis in bis binis caput est et finis Christus complens omnia.

Horum documentis, horum instrumentis florescat ecclesia.

Ad eorum laudem caueamus fraudem, immo queque vitia,

Horum vt doctrina virtus nos diuina ducat ad celestia. Amen.


De vno martyre.

Adest nobis dies alma et magno gaudio plena,

In qua sancta deo grata congaudet ecclesia.

Hodie celestis turba letatur, que gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum simphonia.

Hodie polorum sancta agmina collaudant regem deum nostrum, natum ex virgine sancta Maria.

Aue inclite martyr Christi N, flos pulcherrime.

Tu vestigia Christi secutus es mente deuota,

Eterni regis adeptus es regna,

Iam gratularis in domo superna possidens sedes almas.

Te postulamus et poscimus vna:

Adiuua tuo sancto suffragio fragilem vitam nostram.

O beate, o sancte N, iuua cateruam hanc.

O beate, o sancte N, pro nobis supplica,

Ut vna mereamur sancta celorum templa

Possidere leti, cernentes alma gaudia, que sunt plena.

Sit deo laus, honor et iubilatio casta,

Qui regnat per omnia seculorum secula.

Amen dicant omnia.


De martyribus.

Agone triumphali militum regis summi dies iste celebris

Adest populis Christo regi credulis.credulis] credulus missale

Hij delectamentum respuerant mundanorum

595 | C.iiij.Et crucem tunc turpem quotidie baiularent.

Hos nullius feritas a Christo separat,

Quin ad eum mortibus millenis properent.

Non carcer vllus aut cathena molliunt fortia in Christo pectora.

Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excauant animum,

Non imminens capiti gladius territat

Fortissimos milites optimi domini.

Nunc manu dei complexi persequent‹i›um insultant furoribus quondam crudelibus

Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici seculi.

Uos Christi martires,

Nos valde fragiles,

Precibus nos iusto iudici sinceris iugiter commendare curate.curate] curati missale


Alia sequentia.

O beata beatorum martyrum solemnia,

O deuote recolenda victorum certamina.

Digni dignis fulgent signis et florent virtutibus,

Illos semper condecenter veneremur laudibus.

Fide, voto, corde toto adheserunt domino

Et inuicti sunt, addicti atroci martyrio.

Carcerati, trucidati tormentorum genera

Igne lesi, ferro cesi pertulerunt plurima.

Dum sint torti, cedunt morti carnis per interitum, vt electi sunt adepti beatorum munera.

Per contemptum mundanorum et per bella maxima meruerunt angelorum victores consortia.

Ergo facti coheredes Christo in celestibus

Apud illum vota nostra promouete precibus,

Ut post finem vite huius et post transitoria

In perhenni mereamur exultare gloria. Amen.


De vno confessore.

Pangat nostra concio in sanctorum gloria

Puro corde, mente pia laudum Christo carmina,

Qui diuersa pro meritorum qualitate distribuit munera,

Prauis penas, gaudia iustis sempiterna in sede etherea.

Ibi odor ineffabilis fragrat,

Laus preclara incessanter exultat,

Angelorum militia, patriarcharum prophetarumque caterua,

Apostolorum 596sacer chorus, laureata martyrum quoque agmina,

Confessorum virginumque turba

Noua dulci voce promunt cantica.

Hac quidem in die N venerando solemnia,

Qua carnis exutus ergastulo regna petijt supera,

Quo supernorum conciuis factus et conuiua,

Iocundatur et exultat in laude et gloria.

Nos ergo tanti patris pro modulo sacra concelebremus festa

Congratulantes ei voce deo simphonizando mixolidica,

Supplici corde eius digna poscentes magnalia,

Ut sancti meritis sui nostras purificet animas

Sanctique spiritus repleat gratia,

Quo spiritali edocti cithara

Diatessaron, beata diapentica sensu nacta, dyapason citharizemus vera

Et armonie celestis cordium fidibus proporcionati summi regis coniubilemus in aula.

O sancte, nostra, N, exaudi precamina

Ac summo patri representa, per Christum impetrata,

Laus in te sit deo tibique in eo gloria.


De vna virgine sequentia.

Laudes debitas deo nostro reddamus, socij, voce preclara,

Qui stabiliuit prudentia omnium creaturarum secula

Et hodie cum sanctis suis coronauit virginem inclitam

In polorum sedibus per palmam martyrij N,

Unde gaudium et letitia celestibus choris agitur

Atque malignus spiritus victus inde torquetur et contristatur.

Nunc humili prece menteque conscia postulemus istius beneficia,

Inuicte virginis et inuiolate, carissima dicemus ei talia.

Tu, virgo clarissima, sapiens, domini nostri sponsa

Fulgens inter agmina sanctorum dei, o Lucia,

Altissimi patris filium pro nobis rogita,

Qui fragilis carnis propter nos induit pondera,

Ut in perpetuum nobis impendat sempiterna regna,

Ubi concinamus semper refulgentes, alleluia.


In commemoratione sancte crucis.

Ueneremur crucis lignum, quod hac die fuit dignum ferre secli precium.

Hoc 597 | C.v.est namque sacrum signum, per quod vincimus malignum et fugamus vitium.

Primus parens ligni fructum carpens generalem luctum posteris promeruit.

Ligno fixus homo deus damna velut reus innocens restituit.

Salue lignum triumphale, mundi vera salus, vale, tu vexillum es regale, tu nos hinc per modum scale ducas ad celestia.

Iesu crucis consecrator, morte mortis triumphator, nos per tuam passionem duc presentem post agonem ad eterna ‹g›audia. Amen.


Alia sequentia.

Salue crux sancta, arbor digna,

Cuius robur preciosum mundi tulit talentum,

Ut hostis per lignum victor ligno reuinceretur,

Quodque exortus mortis primis erat terrigenis paradiso propulsis,

Causa etiam vite foret cunctis Christi morte vere viuificatis.

Horrificum tu es semper signum inimicis, crux sacra, seuis,

Quam mors pauet infernusque timet, que Christo suos reconsignet,

Cui sit laus in euum.


In commemoratione beate Marie virginis sequentia.

Aue preclara maris stella in lucem gentium, Maria, diuinitus orta.

Euge, celi porta, que non aperta veritatis lumen, ipsum solem iusticie, indutum carne ducis in orbem.

Uirgo, decus mundi, regina celi, preelecta vt sol, pulchra lunaris vt fulgur, agnosce omnes te diligentes.

Te lignum vite, virgam alme stirpis Iesse nascituram, priores desiderauerunt patres et prophete.

Te plenam fide, sancto rorante pneumate parituram diuini floris amigdalum signauit Gabriel.

Tu agnum, regem, terre dominatorem Moabitici de terra deserti ad montem filie Syon traduxisti.

Tuque furentem Leuiathan, serpentem tortuosumque et vectemvectem] vecten missale collidens, damnoso crimine mundum exemisti.

Hinc gentium nos reliquie tue sub cultu memorie mirum in modum, quem esquem es] que est missale enixa, 598propiciationis agnum regnantem celo eternaliter reuocamus ad aram mactandum misterialiter.

Hinc manna verum Israelitis veris, veri Abrahe filijs ammirantibus quondam Moysi quod tipus figurabat, iam nunc abducto velo datur prospici; ora, virgo, nos illo pane celi dignos effici.

Fac igne sancto patrisque verbo, quod, rubus vt flammam tu portasti, virgo mater facta, pecuali pelle discinctodiscincto] distincto missale pede, mundis labijs cordeque propinquare.

Da fontem dulcem, quem in deserto petra premonstrauit, degustare cum sincera fide renesque succingi lotos in mari, anguem eneum in cruce speculari.

Audi nos, nam te filius nihil negans honorat.

Salua nos, Iesu, pro quibus virgo mater te orat.

Da fontem vite visere, da puros mentis oculos in te defigere,

Christianissimis fidem operibus redimire beatoque fine ex huius incolatu, seculi auctor, ad te transire.


Alia de beata virgine.

Hodierne lux diei, celebris in matris dei agitur memoria.

Decantemus in hac die semper virginis Marie laudes et preconia.

Omnis homo, omni hora ipsam ora et implora eius patrocinia.

Psalle, psalle nisu toto, cordis ore, voce, voto, aue plena gratia.

Aue domina celorum inexperta viri thorum, parens paris nescia.

Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem, filia.

Florens ortus austro flante, porta clausa post et ante, via iuris inuia.

Fusa celi rore tellus, fusum Gedeonis vellus deitatis pluuia.

Salue splendor firmamenti, tu caliginose menti desuper irradia.

Placa mare, maris stella, ne inuoluat nos procella et tempestas valida. Amen.


Alia sequentia.

Celum deus inclinauit et descendit et intrauit, vas electum stirpe Dauid, quod ante promiserat.

Per quod verbo maritauit carnem, cui subiugauit celum, ad quod reportauit 599 | C.vi.ouem, que perierat.

Miro modo nos dilexit qui pro nobis se despexit, dum sub nostra carne texit suam magnitudinem.

Unde mori non neglexit qui pro nobis resurrexit, et resurgens nos reuexit ad vitam per virginem.

Gaude, virgo, mater Christi, que per aurem concepisti nec in partu pertulisti pudoris dispendium,

Quia deum genuisti, dum sic nostra tu fuisti salus, plebi confer isti tuum patrocinium. Amen.


De sancto Ioanne baptista sequentia.

Sancti baptiste, Christi preconis,

Solemnia celebrantes moribus ipsum sequamur,

Ut ad vitam, quam predixit, asseclas suas perducat.

Deuotis te, sanctissime, mentibus, amice Iesu Christi, flagitamus, vt gaudia percipiamus,

Apparens queapparens que] apparensque missale Zacharie Gabriel repromisit, qui tuam celebrarent obsequijs natiuitatem,

Ut per hec festa eterna gaudia adipiscamur,

Qui sancti dei sacris delitijs leti congaudent.

Tu, qui preparas fidelium corda,

Ne quid deuium vel lubricum deus in eis inueniat,

Te deposcimus, vt crimina nostra

Et facinora continua prece studeas absoluere,

Placatus vt ipse suos semper inuisere fideles,

Ut mansionem in eis facere dignetur,

Ut agni vellere, quem tuo digito

Mundi monstraueras tollere crimina, nos velit induere,

Ut ipsum mereamur angelis associj

In alba veste sequi per portam charissimam,

Amice Christi Ioannes.


In festo sancte Marie Magdalene sequentia.

Mane prima sabbati surgens dei filius, nostra spes et gloria,

Uicto rege sceleris redijt ab inferis cum summa victoria.

Cuius resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia.

Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est prenuncia

Ferens Christi fratribus eius morte tristibus expectata gaudia.

O beati oculi, 600quibus regem seculi morte iam deposita prima est intuita.

Hec est illa femina, cuius cuncta crimina ad Christi vestigia eius lauit gratia,

Que dum plorat et mens orat, facto clamat, quod cor amat Iesum super omnia.

Non ignorat, quem adorat, quid precetur, sed deletur quod mens timet conscia.

O Maria, mater pia, stella maris appellaris operum per merita.

Matri Christi coequata, dum fuisti sic vocata sub honore subdita.

Illa mundi imperatrix, ista beata peccatrix letitie primordia fuderunt in ecclesia.

Illa enim fuit porta, per quam mundi lux est orta, hec resurgentis nuncia mundum replet letitia.

O Maria Magdalena, audi vota laude plena, apud Christum chorum istum clementer concilia,

Ut fons summe pietatis, qui te lauit a peccatis, seruos suos atque tuos mundet data venia.

Amen dicant omnia.


De sancto Olauo sequentia.

Lux illuxit letabunda, lux illustris, lux iocunda, lux digna preconio.

In solemne gaudium prorumpat fidelium sincera deuotio.

Gloriosus hodie Christi martyr glorie sublimatus solio

Pro eternis breuia commutauit gaudia felici commercio.

Insignis martyris insignis gloria dulcis est, gaudij dulcis materia.

Insiste canticis, mater ecclesia, celesti iubilo tange celestia.

Inter curas absolutus rex Olauus constitutus in regni fastigio

Suspirabat in eterna, prouolabat in superna mentis desiderio.

Christi tractus in odore, Christi languens in amore, vires sumens ex languore, corde, votis,votis] vocis missale factis, ore quem amabat, coluit.

Hic nec minis nec timore mortis fractus nec labore idolorum ab errore multo quidem cum sudore gentem suam eruit.

Tulit ab impia gente ludibria, minas et odia, penas, exilia sed mente stabili.

Mira 601 | C.vij.constantia deuicit omnia felix felicia migrans ad gaudia cum palma nobili.

Ante diem passionis ad instantis vim agonis animatus visionis diuine solatio

Quod amabat, pregustauit, pregustatum plus optauit, plus optatum vendicauit illustri martyrio.

Rex et martyr triumphalis, tutor noster specialis, tua proles spiritalis sit ab huius mundi malis te tuente libera.

Quos infestat vis carnalis, corruptela generalis, pestis potens et letalis, nos sub tuis tutos alis tua saluet dextera. Amen.


Alia sequentia.

Postquam calix Babilonis illudentisilludentis] illudentes missale fel draconis ebulliuit penitus,

Olla feruet aquilonis oleo deuotionis per Olauum celitus.

Fert oliue florem auis, requiescit Noe nauis montibus Armenie,

Cum Olauo flat suauis spirans nardus, celi clauis applicat Noruegie.

Rex Olaue, qui regium nomen habens egregium vnctionis,

Cuius nomen est oleum effusum per aculeum passionis,

Rex Olaue, nos exaudi assistentes tue laudi omni quarta feria,

Quia tui tunc agonis et felicis passionis colitur memoria.

Christi martyr, hanc cohortem, pro qua subisti mortem, iunge celi ciuibus.

Delictorum nos a fece tua purga sancta prece cunctis et a sordibus. Amen.


In assumptione beate Marie virginis sequentia.

Area virga prime matris Eue florens rosa processit Maria.

Oritur vt lucifer inter astra etherea perpulchra vt luna.

Fragrescitfragrescit] flagrescit missale vltra omnia balsama, pigmenta et tymiamatha,

Purpurea vt viola, roscida vt rosa, candens vt lilia,

Patris summi quam elegit proles deica, vt assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta.

Celsus nunciat Gabriel noua gaudia, eterni regis exortum in terra matremque 602eius ita salutat:

“Aue Maria, domini mei mater alma, celica plena gratia.

Tu benedicta regem in secula paries effecta orbis regina.”

“Fecunda ergo,” inquit, “quomodo esse queam, cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica?”

“Ne timeas,” respondit angelus, “sanctum pneuma descendet in te castam, quo fecundata paries deum et hominem vna.”

O vere sancta atque amanda, ex qua est orta redemptio nostra, salus quoque mundi veraque vita,

O dei nostri genitrix pia, suscipe nostra hac die precata, in qua es assumpta ad celi claustra.

Tu es enim patri chara, tu es Iesu mater alma, tu sancti spiritus es templum facta.

Tu es pulchra dei sponsa, tu regem Christum enixa domina es in celo et in terra.

Hodie namque curie celestis tibi obuia agmina te assumpserunt ad pallatia stellata.

Iesus et ipse festiuus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locauit in secla.

Iam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona, o benigna.

Mediatrix nostra, que es post deum spes prima, tuo nos filio representa,

Ut in poli aula leti iubilemus omnes, alleluya.


In festo Natiuitatis beate Marie virginis sequentia.

Natiuitasnatiuitas] uatiuitas missale Marie virginis, que nos lauit a labe criminis, celebratur hodie, dies est letitie.

De radice Iesse propaginis hanc eduxit sol veri luminis manu sapientie, sue templum glorie.

Stella noua nouiter oritur, cuius ortu mors nostra moritur, Eue lapsus iam restituitur in Maria.

Ut aurora surgens progreditur, velut luna pulchra describitur, super cuncta vt sol eligitur virgo pia.

Uirgo clemens et virgo vnica, virga fumi sed aromatica, in te celi mundique fabrica gloriatur.

Te signarunt ora prophetica, tibi canit Salomon cantica canticorum, 603 | C.viij.te vox angelica protestatur.

Uerbum patris processu temporis intra tui secretum corporis, in te totum et totum deforis simul fuit.

Fructus virens arentis arboris Christus, gygas immensi roboris, nos a nexu funesti pignoris eripuit.

O Maria, dulce commertium intra tuum celasti gremium, quo salutis reis remedium indulgetur.

O vera spes et verum gaudium, fac post vite presentis stadium, vt optatum in celis brauium nobis detur. Amen.


De angelis.

Ad celebres, rex celice, laudes cuncta

Pangat nunc canoram caterua simphoniam

Odas atque soluat contio tibi nostra,

Cum iam renouantur Michaelis inclita valde festa,

Per quem letabunda perornatur machina mundi tota.

Nouies distincta pneumatum sunt agmina per te facta.

Sed cum vis, facis hec flammea per angelicas officinas.

Inter primeua sunt hec nam creata tua, cum simus nos vltima factura sed imago tua.

Theologa chategorizent simbola nobis hec ter tripertita per priuata officia.

Plebs angelica, phalanx et archangelica, principans turma, virtus vranica ac potestas almiphona,

Dominantia numina diuinaque subsellia cherubin etherea ac seraphin ignicoma.

Uos, o Michael, celi satrapa, Gabrielque vera dans verbi nuncia

Atque Raphael, vite vernula, transferte nos intra paradisicolas.

Per vos patris cuncta complentur mandata, que dat

Eiusdem sophia, compar quoque pneuma vna permanens in vsya,

Cui estis amministrantia deo milia milium sacra.

Uices per bis quinas bis atque quingentas vestras

Centena millena assistunt in aula, ad quam rex ouem centesimam

Terrigenam dragmamque decimam vestra duxit super agalmata.

Uos per ethra, nos per rura, terrea

Pars electa, armonie vota demus yperlirica cythara,

Ut post bella Michaelis inclita

Nostra deo sint accepta auream circa aram thimiamatha.

Quo in celesti iam gloria condecantemus alleluia.


In festo omnium sanctorum.

Christo inclita gaudia nostra canunt melodia agmina

Laudes omnibus dantia sanctis per hec sacrata festalia.

Mariam primum vox sonet 604nostra, per quam nobis vite sunt data premia.

Regina, que es mater et casta, solue nostra per filium peccamina.

Angelorum contio sacra et archangelorum turma inclita

Nostra diluant iam peccata prestando supera celi gaudia.

Tu, propheta, preco, lucerna atque plus quam propheta,

In lucida nos pone via nostra mundans crimina.

Apostolorum princeps atque cuncta iuncta caterua,

Iam corrobora vera in doctrina plebis pectora.

Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martirum turma valida,

Fortia date corda, corpora eque firma, sacra vt hostem vincant rite spicula.

Martine inclite et presulum omnis caterua,

Suscipe nunc pia modo nostra clemens precata.

Regina virginum premaxima tu mater es, incorrupta virgo et grauida,

Sacrata domino et castitas, nostras serua animas mundaque corpora.

Monachorum veneranda suffragia omniumque sanctorum contubernia

Per precata assidua nostra gubernent tempora

Nosque ducant ad superna vera polorum gaudia.

Subiungant pium agmina amen redempta.


Alia.

Superne matris gaudia representet ecclesia.

Dum festa colit annua, suspiret ad perpetua.

In hac valle miserie mater succurrat filie,

Hic celestes excubie nobiscum stent in acie.

Mundus, caro, demonia diuersa mouent prelia,

Incursuincursu] in cursu missale tot fantasmatum turbatur cordis sabbatum.

Dies festos cognatio simul hec habet odio

Certatque pari federe pacem de terra tollere.

Confusa sunt hec omnia: spes, metus, meror, gaudium.

Uix hora vel dimidia fit in celo silentium.

Quam felix illa ciuitas, in qua iugis solemnitas,

Et quam iocunda curia, que cure prorsus nescia.

Nec languor hic nec senium nec fraus nec terror hostium sed vna vox letantium et vnus ardor cordium.

Illic ciues angelici sub ierarchia triplici trine gaudent et simplici se monarchie subici.

Mirantur nec deficiunt in illum, quem prospiciunt, fruuntur nec fastidiunt, quo frui magis sitiunt.

Illic patres dispositi pro qualitate meriti semotasemota] se mota missale iam caligine lumen vident in lumine.

Hij sancti, quorum hodie recensetur memoria,

Nunc reuelata facie regem cernunt in gloria.

Illic regina virginum transcendens culmen ordinum

Excuset apud dominum nostrorum 605 | C.ix.lapsus criminum.

Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia,

Post presentem miseriam Christi perducat gratia. Amen.


Accidentia circa missam.

Si post mediam noctem quis commederit aut etiam medici concilio aliquid hauserit, licet postea dormierit, non debet illa die celebrare. Si infra missam ante consecrationem se recolet comedisse vel bibisse vel in peccato mortali vel irregularem vel excommunicatum esse, quorum non erat memor ante missam, tunc maxime propter excommunicationem et comestionem non procedat, nisi de scandalo, si desisteret, timeatur vel, vt dicit dominus Bonauentura, si habet propositum confitendi et contritionemcontritionem] concritionem missale de peccatis poterit perficere. Si vero post consecrationem recordetur alicuius predictorum, habita contritione cum proposito confitendi et satisfaciendi debet procedere. Non debet tamen sacerdos in missa de statu suo cogitare sed ad sacramentum et ea, que sibi peragenda sunt, iugiter meditari. Non sunt consecrate gutte, que forte sunt extra calicem vel infra in circumferentia, nec hostia vel pars eius, quas sacerdos non proposuit consecrare. Si vero dubitet de fragmentis an ab hostia consecrata vel non consecrata processerit, cum illud cognouerit, post sumptionem tamen sacramenti ea sumat. Si propter frigus aut propter aliquam negligentiam hostie vel pars hostie cadat in calicem post consecrationem vtriusque, vlterius procedatur nec aliquid propter hoc immutetur. Similiter, si hostiam ante tempus debitum ex inconsideratione diuiserit, procedat vlterius nihil immutando. Si celebrans non recolit se dixisse verba sacramentalia, non debet turbari sed procedere; si etiam sibi constet, quod omisit aliqua verba, que non sunt de forma consecrationis, non resumat de illa sed vlterius procedat. Sed si certus est omisisse quodcunque verbum de forma consecrationis, resumat totam formam, scilicet “Hoc est enim” vel “Hic est enim calix”. Si sacerdos celebrans putat ante se habere decem hostias et sunt vndecim, si intendat consecrare quod est ante se nihil reseruando, ex intentione omnes sunt consecrate. Consulitur ergo, vt supra, totum, quod est ante se, non habendo considerationem ad certum numerum intentionem ferat. Si sacerdos ante consecrationem infirmitate deficiat, 606non oportet missam ab alio perfici. Si vero in ipsa prolatione verborum consecrationis panis deficiat, sic quod dubitatur an sacramentum confectum sit, alius sacerdos a principio illius consecrationis incipiat et sub conditione hostiam panis, quam reperit, consecret et missam perficiat. Si vero in consecratione sanguinis deficiat, sic quod dubitetur, vt prius vtrum consecrauit, alius sacerdos nouam hostiam panis et vini in alio calice accipiat et hostiam nouam cum alio vino primum etiam sub conditione consecret, totum sumat et missam compleat. Si sacerdos post consecrationem corporis sanguine nondum consecrato deficiat, alius nouam, quam consecret, hostiam accipiat et totum sumat et missam more solito perficiat. Si post consecrationem vtriusque nullo sacramento sumpto defecerit, alius sacerdos, vbi dimissum est, incipiat et finiat sacramenta inuenta sumendo. Si de cibo diei precedentis aliquid in ore sacerdotis permanserit, quod deglutierit, vel aqua in modica quantitate in os lauando intrauerit, non impedit celebrare; caueat autem, ne id contingat. Si post consecrationem corporis cognouerit non esse vinum in calice siquidem corpus non sumpserit, calicem rite preparet et ab illo loco simili modo incipiat et missam compleat. Si vero corpus dominicum sumpserit, hostiam nouam cum calice rite preparet, consecret, sumat et perficiat. Si vero post consecrationem sanguinis recordetur aquam non imposuisse in calicem, missam more solito compleat caueatque, ne infra calicem sacrum aquam effundat. Si aquam solam, super quam verba consecrationis errore protulit putans calicem rite esse preparatum, sumpserit, accipiat hostiam nouam, quam consecret, et preparet calicem ponendo vinum et aquam, more solito consecret et perficiat. Si sacerdos post sumptionem sacramenti species euomuerit, debet vomitus ille cremari et cineres iuxta altare recondi.


Missale secundum vsum ecclesie Nidrosiensis finit feliciter. Impressum Haffnie arte magistri Pauli Reff ibidem canonici ac sanctissimi domini nostri pape ad titulum Nidrosiensis ecclesie accoliti. Anno domini MCCCCCxix, die vero xxv Maij.

Boken er utgitt av Nasjonalbiblioteket

Last ned

Last ned hele boken til mobil/nettbrett i .epub-format eller som .mobi.
Du kan også skrive ut boken som .pdf eller html.

Om Missale Nidrosiense

Breviarium Nidrosiense and Missale Nidrosiense appeared in print in 1519 and were the first books to be printed for Norwegian use. The books were printed on the initiative of Archbishop Erik Valkendorf in Nidaros, and were meant to provide a standardised liturgy for the Catholic province of Nidaros – which at that time comprised Norway, Iceland, and the Faroes – and to replace the old, handwritten books which were difficult to read and whose content had become obsolete. The content of the two books reflects 500 years of liturgical development in Norway.

The missal was meant to be used in all churches of the province, whereas the breviary was intended for the clergy and their daily celebration of the divine office on the eight canonical hours. The two books supplemented each other and covered the central parts of the liturgy.

Les mer..

Faksimiler

For denne boken finnes det også faksimiler tilgjengelig:

Del boken

Tips dine venner om denne boken!

Del på Twitter
Del på Facebook

Gå ikke glipp av ett eneste ord.

Fyll ut e-posten din under så vi kan varsle deg når nye verk publiseres.